IA 1834 - Artis Logicae Plenior Institutio

✦ ─── ⟐ ─── ✦

IA 1834 Latin OCR Witness


AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

ADJECTA EST PRAXIS ANALYTICA, ET PETRI RAMI VITA.

L1BRIS DUOBUS.

[first published 1672.]

PRiEFATIO.

Quanquam philosophorum multi, suopte ingenio freti, contempsisse artem logicam dicuntur, eorura tamen qui vel
sibi, vel aliis propter ingenium aut judicium natura minus acre ac perspicax utilissimamessesibique diligenterex-
colendam j udicarunt, optime est de ea meritus, ut ego quidem cum Sidneio nostro sentio, Petrus Ramus. Caeteri
fere physica, ethica, theologica logicis, effraenata quadam licentia, confundunt. Sed noster dum brevitatem sectatus
est nimis religiose, non plane luci, sed ubertati tamen lucis, quae in tradenda arte,non parca, sed plena et copiosa esse
debet, videtur defuisse : id quod tot in eum scriptacommentaria testantur. Satius itaque sum arbitratus, quae ad prae-
cepta artis pleniusintelligenda,exipsius Ramischoliisdialecticis aliorumque commentariisnecessariopetendasunt,
ea in ipsum corpus artis, nisi sicubi dissentio, transferre atque intexere. Quid enim brevitate consequimur, si lux
aliunde est petenda? Praestat una opera, uno simul in loco artem longiusculam cum luce conjungere, quam
minore cum luce brevissimam aliunde illustrare ; cum hoc non minore negotio multoque minus commode hac-
tenus fiat, quam si ars ipsa ut nunc suapte copia se fuse explicaverit. Quam artis tradendae rationem uberiorem
ipse etiam Ramus in arithmetica et geometria aliquanto post a se editis, edoctus jam longiore usu, secutus est ;
suasque ipse regulas interjecto commentariolo explanavit, non aliis explanandas reliquit. Quorum cum pleri-
que nescio an nimio commentandi studio elati, certe omnis metbodi quod in iis mirum sit, obliti, omnia permis-
ceant, postrema primis, axiomata syllogysmos eorumque regulas primis quibusque simplicium argumentorum
capitibus ingerere soleant, unde caliginem potius discentibus ofFundi quam lucem ullam prasferri necesse est, id
mihi cavendum imprimis duxi, ut nequid praeriperem, nequid praepostere quasi traditum jam et intellectum, ne-
quid nisi suo loco attingerem ; nihil veritus ne cui forte strictior in explicandis praeceptis existimer, dum perpen-
denda magis quam percurrenda proponere studebam. Nee tamen iis facile assenserim, qui paucitatem regularum
objiciunt Ramo, quarum permultae etiam ex Aristotele ab aliis collectae, nedum quae ab ipsis cumulo sunt ad-
jectae, vel incertae vel futiles, discentem impediunt atque onerant potius quam adjuvant : ac siquid habent utili-
tatis aut salis, id ejusmodi est, ut suopte ingenio quivis facilius percipiat, quam tot canonibus memoriae man-
datis, addiscat. Multoque minus constitui, canones quidvis potius quam logicos, a theologis infercire; quos
illi, quasi subornatos in suum usum,tanquam e media logica petitos, depromant de Deo, divinisque hypostasibus
et sacramentis ; quorum ratione, quo modo est ab ipsis informata, nihil est a logica, adeoque ab ipsa ratione,
alienius.

Prius autem quam opus ipsum aggredior, quoniam ars logica omnium prima est suisque finibus latissime patet,
prcemittam quaedam de arte generalia, deque artium distributione ; artem deinde ipsam persequar : ad extremum,
analytica quaedam exempla, sive usum artis, exercitationis causa, iis quibus opus est, et in eo genere exercere se
libet, exhibebo : quibus opus est inquam ; quibus enim ingeniumper se viget atque pollet, iis ut in hoc genere
analytico cum labore nimio ac miseria se torqueant, non sum author. Ad id enim ars adhibetur, ut naturam
juvet, non ut impediat: adhibita nimis anxie nimisque subtiliter, et praesertim ubi opus non est, ingenium per
se jam satis acutum, obtundit potius quam acuit; ita plane ut in medicina remediorum usus vel nimius vel
non necessarius, valetudinem debilitat potius quam roborat. Quod autem Arislotelis aliorumque veterum
auctoritatem ad singulas fere logicae reg-ulas adjungimus, id quidem in tradenda arte supervacuum fuisset, nisi

862 ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

novitatis suspicio, quae Petro Ramo hactenus potissimum obfuit, adductis ipsis veterum authorum testimoniis,
esset amolienda.

Artium omnium quasi corpus et comprehensio kyicvicXoTraideLa Graece, i. e. eruditionis circuitus quidam in se re-
deuntis, adeoque in se absolutce atque perfectae, vel philosophia dicitur. Haec cum sapientiae studium proprie
significat, turn vulgo artium omnium vel doctrinam, vel scientiam : doctrinam, cum praecepta artium tradit ;
scientiam, cum ars, quae habitus est quidam mentis, praeceptis illis percipitur, quasique possidetur. Eodem
modo et artis significatio distinguitur : cum doctrinam significat, de qua nobis potissimum hie est agendum, est
ordinata praeceptorum exemplorumque comprehensio sive methodus, qua quidvis utile docetur.

Artis materia praecepta sunt: quae qualia esse debeant, artis log'icae, quam nunc tradimus, proprium est suo
loco praescribere.

Forma sive ipsa ratio artis, non tarn est praeceptorum illorum metbodica dispositio, quam utilis alicujus rei
proeceptio : per id enim quod docet potius, quam per ordinem docendi, ars est id quod est: quod ex cujusque
artis definitione perspicitur, ut infra ostendetur.

Praeceptorum artis tria genera sunt: duo praecipua " definitiones et distributiones;" quarum doctrinam ge-
neralem logica etiam loco idoneo sibi vendicat; tertium, minus principale, " consectarium " nominator; estque
proprietatis alicujus explicatio, ex definitione fere deducta.

Exempla sunt quibus prasceptionum Veritas demonstratur, ususque ostenditur: suntque, ut scite Plato, quasi
obsides sermonum : quod enim praecepto in genere docetur, id exemplo in specie confirmatur.

Efficiens artis primarius neminem reor dubitare quin sit Deus, author omnis sapientiae : id olim philosophos
etiam non fugit.

Causas ministrae fuerunt homines divinitus edocti, ingenioque praestantes; qui olim singulas artes invenerunt.
Inveniendi autem ratio eadem prope fuit quae pingendi ; ut enim in pictura duo sunt, exemplum sive archetypus,
et ars pingendi, sic in arte invenienda, archetypo respondet natura sive usus, et exemplum hominum peritorum,
arti pictoris respondet logica ; saltern naturalis, quae facultas ipsa rationis in mente hominis est; juxta illud
vulgo dictum, ars imitatur naturam.

Ratio autem sive logica, primum ilia naturalis, deinde artificiosa, quatuor adhibuit sibi quasi adjutores, teste
Aristot. Metaphys. 1, c. 1, sensum, observationem, inductionem, et experientiam. Cum enim praecepta artium
generalia sint, ea nisi ex singularibus, singularia nisi sensu percipi non possunt : sensus sine observatione, quae
exempla singula memoriae committat, observatio sine inductione, quae singularia quam plurima inducendo gene-
ralem aliquam regulam constituat, inductio sine experientia, quae singulorum omnium convenientiam in commune
et quasi consensum judicet, nihil juvat. Hinc recte Polus apud Platonem in Gorgia, " experientia artem peperit,
imperitia fortunam," i. e. praecepta fortuita, adeoque incerta. Et Aristot. Prior. 1, c. 30, " cujusque rei principia
tradere, experientiae est: sic astrologica experientia illius scientiae principia suppeditavit." Et Manilius;

" Per varios usus artem experientia fecit,
Exemplo monstrante viam "

Et Cicero ; " omnia quae sunt conclusa nunc artibus, dispersa quondam et dissipata fuerunt, donee adhibita
htec ars est, quae res dissolutas divulsasque conglutinaret et ratione quadam constringeret." Ea ars logica est,
vel hoec saltern naturalis, quam ingenitam habemus, vel ilia artificiosa, quam mox tradimus: haec enim praecepta
artis invenit ac docet. Hactenus de efficientibus causis artium.

Forma artis, ut supra dixi, non tarn praeceptorum dispositio est, quam j)raeceptio ipsa rei alicujus utilis, eadem-
quc est finis. Quemadmodum, enim, non tam praeceptorum logicorum methodica dispositio quam ipsum bene
disserere, et forma logicae et finis est, ut infra docebitur, ita in genere non solum praeceptorum dispositio, sed
ipsa rei utilis praeceptio, forma artis et simul finis est; quod autem prsecipitur, id esse utile in hominum vita
debere, quod Graeci ftiojftXeg vocant, omnes consentiunt; indignamque esse artis nomine, quae non bonum ali-
quod sive utile ad vitam hominum, quod idem quoque honestum sit, sibi proponat, ad quod omnia praecepta
artis referantur; adeoque formam artis esse rei alicujus utilis praeceptionem, per quam scilicet ars est id quod
est, necessario sequitur. Verum ad hunc finem perveniri non potest, nisi doctrinam natura commode percipiat,
exercitatio confirmet, utraeque simul doctrina et exercitatio artem quasi alteram naturam reddant. Sed ingenium
sine arte, quam ars sine ingenio plus proficere censetur : proficere autem non admodum utrumque nisi accesserit
exercitatio : unde illud Ovidii:

Solus, et artificem qui facit, usus erit.

Exercitatio duplex est; analysis et genesis. Ilia est, cum exempla artis in sua principia quasi resolvuntur:
dum singulis partibus ad normam, i. e. ad praecepta artis examinantur: haec, cum ex artis praescripto efficimus
aliquid aut componimus.

Hactenus causae artium: sequuntur species. Artes sunt generales vel speciales : generales, quarum materia
subjecta est generalis. Materia autem ilia vel artificis est, vel artis. Artificis materia generalis generalibus
cunctis artibus est communis; artis autem, singularum est propria: estque artificis quidem generalis materia,
omne id quod revcra est, aut esse fingitur; artis, quod in eo ornni efficiunt singula?. Id omne vel ratio complec-
tilur, vel oratio : generalium itaque artium materia generalis, vel ratio est, vel oratio : versantur enim in exco-

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

863

lenda vel ratione ad bene ratiocinandum, ut logica; vel oratione, eaque vel ad bene loquendum, ut grammatica,
vel ad dicendura bene, ut rhetorica. Omnium autem prima ac generalissima, logica est ; dein grammatica, turn
demum rhetorica; quatenus rationis usus sine oratione etiam magnus, hujus sine ilia potest esse nullus. Gram-
maticae autem secundum tribuimus locum, eo quod oratio pura esse etiam inornata ; ornata esse nisi pura sit
prius, facile non queat.

Artes speciales sunt, quae materiam habent specialem; nempe naturam fere vel mores: earum enim accura-
tior distributio non est hujus loci.

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO, &c.

LIBER PRIMUS.

CAPUT I.

Quid sit Logica P

Logica est ars bene ratiocinandi. Eodemque sensu
dialectica saepe dicta est.

Logica autem, i. e. ars rationalis, a \6yoj dicitur:
quae vox Graece rationem significat ; quam excolen-
dam logica sibi sumit.

Ratiocinari autem est rationis uti facultate. Addi-
tur bene, i. e. recte, scienter, expedite ; ad perfectio-
nem artis ab imperfectione facultatis naturalis distin-
guendam.

Logicam potius, quam cum P. Ramo dialecticam,
dicendam duxi, quod eo nomine tota ars rationis aptis-
sime significetur ; cum dialectica a verbo Graeco Siaks-
ysaSrai, artem potius interrogandi et respondendi, i. e.
disputandi significet; ut ex Platonis Cratjlo, ex doc-
trina peripateticorum et stoicorum, Fabio, Suida, aliis-
que docetur. Ettamen Plato in Alcibiade primo idem
vult esse to diakeyeaSrai, quod ratione uti. Prior signi-
ficatio ad rationis usum nimis angusta est ; posterior,
si inter autbores de ea con convenit, nimis incerta.

Ratiocinandi autem potius dico quam disserendi,
propterea quod ratiocinari, non minus late quam ipsa
ratio, idem valet proprie quod ratione uti ; ciim dis-
serere, prseterquam quod vox non plane propria, sed
translata sit, non latius plerumque pateat, quam dis-
putare.

Addunt nonnulli in definitione subjectum dialecticae,
i. e. de re qualibet: sed hoc cum grammatica et rheto-
rica commune dialecticae fuit, ut in procemio vidimus ;
non ergo hie repetendum.

CAP. II.

De partibus Logicce, deque Argumenti Generibus.

Ratiocinatio autem fit omnis, rationibus vel solis
et per se consideratis, vel inter se dispositis ; quae ar-
gumenta etiam saepius dicta sunt.

Logicae itaque partes duae sunt; rationum sive ar-
gumentorum inventio, eorumque dispositio.

Secutus veteres Ramus, Aristotelem, Ciceronem,
Fabium, dialecticam partitur in inventionem et judi-
cium. Verum non inventio, quae nimis lata est quo-
cunque modo sumatur, sed argumentorum inventio?
pars prima logicae dicenda est; dispositio autem eorum,
cur sit secunda, non judicium, secundi libri initio
respondebimus. Sed neque haec partitio suis auctori-
bus vel iisdem vel aliis caret : Plato, in Phaedo, dispo-
sitionem inventioni addidit ; Aristoteles ral.iv ; Top. 8.
1 . quod idem est. Et Cicero, de Orat, fatetur, inven-
tionem et dispositionem, non orationis esse, sed ra-
tionis.

Inventionem autem et dispositionem quarum tan-
dem rerum nisi argumentorum.

Argumentorum itaque inventio topica Graece nomi-
natur, quia tottsq continet, i. e. locos unde argumenta
sumuntur, viamque docet et rationem argumenta bene
inveniendi, suo nimirum ordine collocata ; unde vel ad
genesin expromantur, vel in analysi explorentur, in-
ventorumque simul vim atque usum exponit.

" Argumentum est quod ad aliquid arguendum affec-
tum est." Id est, quod habet affectionem ad arguen-
dum ; vel ut Cic. in Top. quod affectum est ad id de
quo quaeritur: id interpretatur Boethius refertur, vel
aliqua relatione respicit id de quo quaeritur.

Ista affection e sublata, argumentum non est; mu-
tata, non est idem ; sed ipsum quoque mutatur.

Ad arguendum autem, i. e. ostendendum, explican-
dum, probandum aliquid. Sic juxta illud tritum,
" degeneres animos timor arguit," iEneid 4 : et illud
Ovidii ; " Apparet virtus, arguiturque malis." Ex-
plicare autem et probare etiam simplicis argumenti
propria atque primaria vis est, unde aliud ex alio se-
qui, vel non sequi, i. e. uno posito, alterum poni vel
non poni primitus judicatur: quod de inductione qui-
dem recte monuit Baconus noster, de Augment. Scient.

  1. 5, c. 4, " uno eodemque mentis opere, illud quod
    quaeritur, et inveniri et judicari;" sed hoc de singulis
    argumentis simplicibus non minus verum est.

Ex quo etiam sequitur, judicium non esse alteram
logicae partem, sed quasi effectum utriusque partis

864

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

communem et ex utraque oriundum ; ex syllogismo in
re praesertim dubia clarius quidem at secundario tamen
contra ac plerique docent.

Aliquid autem, est id quodcunque arguitur: quic-
quid enim est, aut esse fingitur, subjectum est logicae,
ut supra deraonstravimus. Argumentum autem pro-
pria neque vox est neque res ; sed aflfectio quaedam rei
ad arguendum ; quae ratio dici potest ut supra.

Tractat igitur logica neque voces, neque res. Voces
quidem, quamquam et sine vocibus potest ratiocinari,
tamen, quoties opus est, distinctas et tantum non am-
biguas, non improprias, ab ipso usu loquendi videtur
jure sane postulare : res ipsas artib. quasque suis relin-
quit ; arguendi duntaxat inter se quam habeant affec-
tionem sive rationem considerat.

Ratio autem dicitur, voce a matbematicis petita,
quaterminorumproportionalium inter secerta habitudo
significatur.

" Argumentum est artificiale aut inartificiale. Sic
Aristot. Rbet. 1, 12," quern Fabius sequitur, 1. 5, c. 1.
Cicero in " insitum " et " assumptum " dividit. Arti-
ficiale autem dicitur, non quo inveniatur arte magis
quam inartificiale, sed quod ex sese arguit, i. e. vi
insita ac propria.

" Artificiale est primum, vel k primo ortum. Pri-
mum, quod est suae originis." Id est, afFectionem
arguendi non modo in se habet, sed etiam a se ; quod
infra clarius patebit, cum quid sit a " primo ortum "
docebitur.

" Primum est simplex aut comparatum.

" Simplex, quod simpliciter et absolute considera-
tur." Id est, simplicem babet affectionem arguendi id
quod arguitur, sine quautitatis aut qualitatis cum eo
comparatione.

" Simplex est consentaneum aut dissentaneum."

Nam quae sine comparatione considerantur, necesse
est vel consentiant inter se, vel dissentiant.

" Consentaneum est quod consentit cum re quam
arguit." Id est, ponit, sive affirmat esse rem quam
arguit.

" Estque consentaneum absolute aut modo quodam."
Absolute, i. e. perfecte ; absolvere enim est perficere.
Aristotelis quoque haec distributio est. Quae autem
absolute consentiunt, eorum alterum alterius vi exis-
tere intelligitur; et sic consentiunt causa et effectus.
Atque hae sunt argumentorum distributiones gene-
rales ex afTectionum differentiis desumptae ; suoque
nunc ordine singulatim tractandae : argumentorum
autem omnium primum causa est; id quod per se qui-
vis intelligere potest.

CAP. III.

De Efficiente, procreante, et conservante.

" Causa est, cujus vi res est." Vel, si ex capite
superiore, quod intelligi memoriaque teneri potest,
repetito est opus, causa est argumentum artificiale,

primum, simplex, absolute consentaneum, cujus vi,
vel facultate, res, i. e. effectum, arguitur esse vel ex-
istere. Nee male definiatur causa " quae dat esse
rei."

Cujus autem vi vel facultate, i. e. a quo, ex quo, per
quod, vel propter quod res est, id causa esse dicitur.
"Res" etiam, idem quod "aliquid" in definitione
argument!, vox generalis adhibetur, quae significaret
causam, sicut et reliqua argumenta, esse rerum omnium
quae vel sunt, vel finguntur : nam quae revera sunt,
veras ; quae finguntur, fictas causas habent.

Hinc intelligitur " causam sine qua non," quae vulgo
dicitur, improprie causam, et quasi fortuito, dici : ut cum
amissio rei alicujus dicitur causa recuperationis ; quam-
vis amissio recuperationem necessario praecedat. Neque
enim causa sic intelligi debet, id quod et Cicero docuit,

  1. de Fato, ut quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed
    quod cuique efneienter antecedat; i. e.ita ut res vi ejus
    existat. Hinc causa proprie dicta, " principium" quoque
    nominatur k Cic. 1 de Nat Deor.,sed frequentius apud
    Graecos.

Causa autem est cujus vi res non solum est, verum
etiam fuit, vel erit. Ut enim prsecepta logica de omni
re, sic omnium praecepta artium de omni tempore intel-
ligenda sunt; unde et aeterna esse, veritatesque aeternae
dicuntur.

Ex definitione autem causae tertium illud artis prae-
ceptum, de quo in prsefatione diximus, consectarium
hoc oritur : " primus hie locus inventionis, fons est om-
nis scientiae; scirique demum creditur cujus causa
teneatur."

Neque aliud est Aristotelis decantata ilia demonstra-
te, quam quaefFectum arguitur, probatur, cognoscitur,
ponitur, ex causa posita; quodcunque illud demum
causae genus sit: ut cum risibile probatur ex rationali,
quippe, omnis homo est risibilis, quia rationalis: eoque
erit clarior demonstratio, quo causa certior, propior,
praestantior.

" Causa est efficiens et materia, aut forma et finis."
Cur sic causa dividatur quasi in duo genera anonyma,
infra in doctrina distributionis facilius intelligetur.

Quot autem modis alicujus vi res est, tot esse species
causae statuendum est. Modis autem quatuor alicujus
vi res est; ut recte Aristot. Phys. 2,7, et nos supra
diximus ; vel enim a. quo, vel ex quo, vel per quod, vel
propter quod res unaquaeque est, ejus vi esse recte
dicitur. His modis nee plures inveniuntur, nee pau-
ciores esse possunt: recte igitur causa distribuitur in
causam a qua, ex qua, per quam, et propter quam, i. e.
efficientem et materiam, aut formam, et finem.

" Efficiens est causa, k qua res est, vel efficitur." Ab
efficiente enim principium movendi est; ipsa tamen
effecto non inest.

Ciceroni omnis causa "efficiens" nominatur: sic
enim in Topicis ; " primus est locus rerum efficientium,
quae causae appellantur :" et de Fato; "causa est quae
id efficit, cujus est causa." Hinc fit ut "causatum," a
causis licet omnib. ortum babens, " effectum" tantum-
modo vocitetur : unde hoc solum intelligitur, efficientem
esse causam praecipuam atque primariam ; omnera au-
tem causam aliquo modo efficere.

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

865

" Efficients etsi, vera genera nulla sive species nobis
apparent, ubertas tamen permagna modis quibusdam
distinguitur."

" Primo, quod procreet, aut tueatur."

Sic pater et mater procreant ; nutrix tuetur. Hue
quoque omnium rerum inventores, auctores, conditores,
conservatoires referendi sunt. Procreare igitur et tueri
duo sunt modi quibus idem saepe efficiens efficere solet :
procreando quidem id quod nondum est, ut sit; con-
servando autem id quod jam est, ut porro sit.

CAP. IV.

De Efficiente sola, et cum aliis.

" Secundo, causa efficiens sola efficit, aut cum
aliis. Earumque omnium ssepe alia principalis, alia
minus principalis, sive adjuvans et ministra." Quam
Cicero, in Partit. "causam conficientem" vocat :
et cujus, inquit, generis vis varia est, et saepe aut
major aut minor; ut et ilia quae maximam vim
babet, sola saepe causa dicatur. Hinc, iEneid. 2, Nysus
ab Euryalo socio transfert in se factae caedis et culpam
et poenam : quasi solus auctor fuerit, quia fuit prasci-
puus. Et solitaria causa cum plerisque et principalibus
et sociis, pro " Marcello," varie adbibetur. Sed haec
duo exempla vide post finem in praxi analytica.

Causa minus principalis (ut quidam volunt) vel est
impulsiva, quae principalem quoquo modo impellit ac
movet, vel est instrumentalis.

Impulsiva duplex est Graecisque vocibus receptis,
"proegumena" dicitur, vel " procatarctica." Ilia in-
tus, haec extrinsecus movet principalem : et vera si est,
"occasio;" si ficta, " praetextus " dicitur.

Sic causa proeg. quae intus movebat infideles ad per-
sequendum Christianos (exemplis enim receptis hie
utemur) erat eorum ignorantia aut impietas, causa
procat. erant nocturni conventus, vel potius quaevis con-
venticula Christianorum. Olim interficiendi Christi
causa proeg. erat Judaeorum zelus ignarus : procat.
objecta sabbathi violatio concionesque seditiosae. No-
tandum autem est ubi causa proegumena, sive interna,
non est, ibi causae procatarcticae, sive externae, vim iiul-
lam esse.

Ad causam autem procatarcticam, ea saepe referenda
videtur, si omnino est in causis numeranda, quae supra
dicta est " causa sine qua non ;" siquidem quovis modo
causam extrinsecus movere principalem dici potest.

" Instrumenta etiam in causis adjuvantibus connume-
rantur." Quo argumento Epicureus, apud Cic. 1, de
Nat. Deor. disputat mundum nunquam esse factum :
hoc etiam exemplum ad praxin retulimus. Instrumenta
autem proprie non agunt, sed aguntur aut adjuvant.
Et qui causam adjuvantem nullam nisi instrumenta
habent, potest recte " solitaria causa " dici : quanquam
lata admodum instrument siguificatio admittitur; ut
apud Aristot. Polit. 1, 3, " instrumenta sunt animata,
vel inanimata." Quo sensu omnes fere causae adju-

vantes et ministrae possunt " instrumentales" nomi-
nari.

Ad hunc locum referendus commodissime videtur
causarum ordo, quo alia dicitur " prima," idque vel ab-
solute, ut Deus, vel in suo genere, ut sol, et ejusmodi
quippiam ; alia "secunda;" et sic deinceps, quae a
prima vel a prioribus pendet, et quasi efFectum est.
Alia deinde " remota" dicitur, alia "proxima:" quo
spectat illud vulgo dictum, " quicquid est causa causae,
est etiam causa causati." Quae regula in causis duntaxat
necessario inter se ordinatis valet. Sed hae causarum
divisiones in logica non magnopere sectandae sunt;
quandoquidem tota vis arguendi in causa proxima con-
tinetur; deque ea sola generalis definitio causae intel-
ligitur.

CAP. V.

De Efficiente per se, et per Accidens.

" Tertio, causa efficiens per se efficit, aut per ac-
cidens." Tertium hoc par modorum efficiendi est, ab
Aristotele etiam et veteribus notatum.

" Per se efficit causa, quae sua facultate efficit." Id
est, quae ab interno principio efFectum producit.

" Ut quae natura vel consilio faciunt." Naturalis
efficientia est elementorum, fossilium, plantarum, ani-
malium. Consilii exemplum est ilia Ciceronis de se ad
Caesarem confessio: " nulla vi coactus, judicio meo ac
voluntate, ad ea arma profectus sum, quae erant sumpta
contra te.''

Naturae, appetitum; consilio, artem nonnulli adjun-
gunt. Sed appetitus aut ad naturam, aut ad naturae
vitium ; ars ad consilium sine incommodo referetur :
ars n. et consilium quatenus aliud efficiunt, non ilia ab
intellectu, hoc a voluntate ; sed ut utrumque ab utroque
proficisci videtur : etenim ars fere non invita, non prox-
imae saltern invita; et consilium prudens sciensque
agit. Hi quatuor modi efficiendi per se, ad eundem
nonnunquam efFectum concurrunt: ut cum quis loqui-
tur, natura; hoc vel illud, consilio simul et appetitu ;
eleganter, arte.

Videtur itaque hue proprie referenda etiam causa im-
pulsiva, sive ea proegumena, sive procatarctica sit, de
quibus capite superiore diximus; quae non tam causae
sunt principali sociae aut ministrae quam modi efficien-
tis, quibus vel affectu aliquo impulsus, vel ex occasione
aliqua oblata, consilio abductus hoc vel illud agit, ut
ex allatis ibi exemplis intelligi potest.

Quae autem natura necessario, quae consilio, libere
agunt ; necessario agit quae aliter agere non potest, sed
ad unum quidpiam agendum determinatur, idque so-
lum sua propensione agit quae necessitas naturae dici-
tur; ex hypothesi nimirum. Nisi Deus aliud voluerit,
aut externa vis aliorsum impulerit, ut lapidem sursum.
Libere agit efficiens non hoc duntaxat ut naturale agens,
sed hoc vel illud pro arbitrio, idque absolute vel ex
hypothesi. Absolute solus Deus libere agit omnia;
id est quicquid vult ; et agere potest vel non agere;

866

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

testantur hoc passim sacraeliteras : libere ex hypothesi,
illce duntaxat causae quae ratione et consilio faciunt, ut
angeli et homines ; ex hypothesi nimirum divinae volun-
tatis, quae iis libere agendi potestatem in principio
fecit. Libertas enim potestas est agendi vel non agendi
hoc vel illud. Nempe nisi Deus aliud voluerit, aut vis
aliunde ingruat.

" Per accidens efficit causa, quae externa facultate
efficit." Id est, non sua ; cum principium effecti est
extra efficientem, externumque principium interno op-
positum : sic n. efficiens non efficit per se, sed per
aliud. Hinc vere dicitur, " omne efFectum causae per
accidens potest reduci ad causam per se."

" Ut in his quae fiunt coactione, vel fortuna." Duo
n. haec sunt externa principia internis, naturae nempe
et voluntati sive consilio, opposita. Sic Aristot. Rhet.
2, 20, cum dixisset, homines facere quaedam non per
se, quEedam per se ; subjungit, " eorum quae non per
se, alia per fortunam, alia ex necessitate." Sed " neces-
sitas" vox nimis lata est, ut ex supra dictis de efficiente
naturali patebit.

Coactione fit aliquid, cum efficiens vi cogitur ad ef-
fectum. Ut cum lapis sursum vel recta projicitur qui
suapte natura deorsum fertur. Haec necessitas coacti-
onis dicitur et causis etiam liberis nonnunquam acci-
dere potest. Sic necesse est mercatori in tempestate
merces ejicere, siquidem salvus esse vult. Haec itaque
necessitas mixtasquasdam actiones produxit, quas facit
quis volens nolente animo, quod aiunt.

" Fortuna sive fortuito fit aliquid, cum praeter scopum
efficientis accidit." Non enim fortuna, sed efficiens,
quae per fortunam sive fortuito agit, est proprie causa
per accidens rerum fortuitarum : eo quod earum prin-
cipium, occulta nimirum ilia causa quam " fortunam"
dicimus, extra ilium efficientem est: fortuna autem est
eventuum eorum principium, etsioccultum, non per ac-
cidens tamen, sed per se. Fortuna itaque apud veteres
aut nomen sine re esse existimabatur, quo usi sunt
homines, teste alicubi Hippocrate, cum secundarias
contingentium causas ignorarent, aut est ipsa latens
causa : ut Cicero in Top. " ciim enim nihil sine causa
fiat, hoc ipsum est fortuna, eventus obscura causa, quae
latenter efficit." Inter fortunam et casum haec volunt
intcresse Aristot. Phys. 2, 6, et Plutarch, de Placit. et
de Fato, ut casus quam fortuna latins patcat : fortuna
in iis duntaxat qui ratione utuntur; casus in omnibus
tarn animantibus quam inanimatis dominetur: sed lo-
quendi fere usus fortunae sub nomine casum etiam
complectitur, quotiescunque praeter scopum sive finem
efficientis aliquid accidit. " Sic casu fortuito," ait
Tullius,3, De Nat. Deor. "Pheraeo Jasoni profuit hos-
tis, qui gladio vomicam ejus aperuit, quam medici
sanare non potcrant."

" In hoc genere causarum imprudentia connumerari
solet." Sic etiam Aristot. Ethic. 3, 1, " videntur non
voluntaria esse, quae per vim aut iguorantiam fiunt."
Et Ovid. 2 Trist.

Cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci ?

Cur imprudenti cognita culpa mihi est ?
Inscius Actaeon vidit sine veste Dianam :

Praeda suiscanibus nee minus ille fuit.

Scilicet in superis etiam fortuna luenda est :
Nee veniam,laeso numine, casus habet.

Durum id esse queritur poeta : nam caeteroqui hiuc
sumitur plerumque deprecatio ; et excusationi etiam
nonnunquam locus hie est." Deprecationis exemplum
est apud Cic. pro Ligario : " ignosce pater : erravit ;
lapsus est: non putavit: et" paulo post; "erravi:
temere feci : poenitet ; ad clementiam tuam confugio."

Fortunae autem nomen, ut supra dictum est, ignoratio
causarum confixit : cum enim aliquid praeter consilium
spemque contigerit, fortuna vulgo dicitur. Unde Cice-
ro, apud Lactantium, Instit. 3, 29, " ignoratio rerum
atque causarum fortunae nomen induxit." Nee inscite
Juvenalis :

Nullum numen abest, si sit prudentia : sed te
Nos facimus, fortuna, deam : cceloque locamus.

Certe enim et ccelolocanda est; sed,mutato nomine,
" divina provideutia" dicenda. Unde Arist. Phys. 2, 4,
" sunt nonnulli quibus fortuna quidem videtur esse
causa, sed ignota humanae intelligentiae, tanquam divi-
num quiddam." Et Cic. Acad. 1, " providentiam Dei
quae ad homines pertinet, nonnunquam quidem fortu-
nam appellant, quod efficiat multa improvisa nee
opinata nobis propter obscuritatem ignorationemque
causarum." Sed provideutia rerum omnium prima
causa est, sive notae sive ignotae sint earum causae
secundaria: et providentiae si necessitatem adjungas,
" fatum " dici solet. Verum de providentia melius
theologia quam logica disceptabit. Hoc tantiim obi-
ter; fatum sive decretum Dei cogere neminem male-
facere ; et ex hypothesi divinae praescientiae certa
quidem esse omnia, non necessaria. Non excusandus
itaque Cicero pro Ligario, cum ait, " fatalis quaedam
calamitas incidisse videtur, et improvidas hominum
mentes occupavisse ; ut nemo mirari debeat humana
consilia divina necessitate esse superata." Multo rec-
tius alibi, " datur quidem venia necessitati ;" sed ne-
cessitati, quae instituto efficientis repugnat, et vo-
luntati.

CAR VI.

De Materia.

" Materia est causa ex qua res est." Efficientem
ordine naturae sequitur materia ; et efficientis efFectum
quoddam est ; praeparat enim efficiens matcriam, ut sit
apta ad recipiendam formam. Ut autem efficiens est
id quod primum movet, ita id materia quod primum
movetur, hinc efficiens, agendi ; materia, patiendi
principium appellatur. Haec autem definitio materiae
apud omnes eadem fere occurrit. " Est causa:" ma-
teriae enim vi efFectum est. Ilia autem vis particula
"ex qua" significatur: quanquam haec vulgo non
materiae solum nota est, sed nunc efficientis, ut, " ex
ictu vulnus:" nunc partium, ut, " homo constat ex
anima et corpore;" nunc mutationis cujusvis, ut, " ex

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

867

candido fit niger, Res:" nempe quam arguit: effec-
tum scilicet materiatum ; ut intelligamus materiam
etiam esse omnium entium et non entium communem ;
non rerum sensibilium et corporearum propriam. Qua-
les autem res ipsa? sunt, talis materia earum esse debet ;
sensibilium sensibilis, aeternarum eeternse; et ita in
reliquis. Sic artium materia sunt praecepta. " Est,"
i. e. efficitur et constat: unde Cic. 1, Acad. " materia
ea causa est, quae se efficienti praebet, ut ex sese non
modo effectum fiat, sed etiam postquam effectum est,
constet." Hoc argumento ficto, apud Ovid. 2Metam.
solis domus auro, pyropo, ebore, argento componitur.
" Regia solis erat," &c. Sic Caesar. 1 Bel. Civil, na-
vium materiam describit : " carina? primum ac statu-
mina ex levi materia fiebant," &c.

Dividitur vulgo materia in primam et secundam ;
secunda in proximam et remotam. Verum haec dis-
tributio physica potius est. Id enim solum logicus in
materia spectat, ut res ex ea sit; et potissimum qui-
dem ut proxime ex ea sit ; proxima enim potissimum
arguit.

CAP. VII.

De Forma.

" Caus^ primum genus ejusmodi est in efficiente et
materia : secundum sequitur in forma et fine." Quia
scilicet ordine temporis est posterius. Efficiens enim
et materia sub genere priore continentur, quod in
effecto producendo prascedunt ; forma et finis sub
posteriore, quod efficientem et materiam sequuntur
effectumque ipsum comitantur : positis enim effici-
ente, et materia, non continuo sequuntur forma et
finis : efficiens enim etsi materia suppetit, forma
tamen et fine suo nonnunquam frustratur; forma et
finis si adsit, necesse est efficientem et materiam fu-
isse. Qui autem in usu observatur ordo causarum,
idem debet in doctrina quoque observari. Nee ta-
men ordo iste ad constituenda causarum genera satis
valet, sed aliud quiddam quod nomine caret. Unde
meritd non satis accurata videtur ilia causarum dis-
tributio, quse affertur Aristotelis, in causas vel effec-
tum praecedentes, ut efficientem et materiam ; vel
cum effecto simul existentes, ut fortnam et finem :
tametsi enim haec distributio ordinem causarum
servat, naturam tamen earum non distinguit; immo
causae neque convenit, neque propria est: non con-
venit, quia causa quaelibet, ut causa, non praecedit, sed
cum effecto simul est. Praecedunt autem utcunque
efficiens et materia effectum vel naturae ordine, vel tem-
poris: si naturae, id et cum reliquis causis et cum sub-
jects omnibus commune habent; si temporis, hoc effi-
ciente et materia? neque omni commune est (quaedam
enim cum effecto non nisi simul sunt) neque solis iis
proprium; nam et subjecta pleraque adjunctis suis
tempore priora sunt. Nee foelicius ab eodem Aristotele
dividuntur causae in externas, efficientem et finem ; et
3 k

internas, materiam et formam : haec enim distributio
etsi usus ejus aliquis esse potest, ad leges tamen ar'tis
minus accommodata est : esse enim externum vel in-
ternum, non est causis proprium, sed effecto etiam et
adjuncto commune. Deinde materia et forma cum in-
tra effectum sunt, non tam causae quam partes effecti
sunt : quid ? quod finis, qua? perfectio rei est aptitudo-
que ad usum, interna potius causa diceretur. Postremo,
baec distributio turbat ordinem causarum, methodi pro-
inde legem : efficiens enim est principium motus et
causarum prima; finis, ultima est : si igitur internum
externo praemittitur, materia et forma, qua? efficientis
quodammodo effecta sunt, efficienti praeponentur ;
si externum interno, finis efficienti, i. e. ultima
primae, adjungetur; mediis, materia? nempe et forma,
praemittetur. Cautius itaque Ramus atque arti con-
venientiiis, causarum genera anonyma reliquit: quod
ut ostenderemus, longiuscule cum venia digressi,
nunc ad alterum genus causarum, formam et finem,
redeamus. Formae autem est prior locus concedendus,
cum finis nihil aliud sit quam fructus quidam forma?.

" Forma est causa per quam res est id quod est."
Haec definitio Platonicam et Aristotelicam conjunxit :
ille enim definit formam esse causam per quam, hie,
quod quid est esse. Ut autem materia, si etiam forma
effectum quoddam efficientis quidem est. Formam
enim efficiens et producit nondum existentem, et indu-
cit in materiam : forma autem effecti et causa est, et
praecipua quidem, solaque effectum arguit, quod vi
formae potissimum existit. Efficiens enim frustrari
forma, forma effecto non potest. Per quam itaque par-
ticula earn causam significat eamque vim, qua? rem sive
effectum informat atque constituit. Res enim nulla est
quae suam non habeat formam, nobis licet incognitam.

Res etiam singula?, sive individua, qua? vulgo va-
cant, singulas sibique proprias formas habent ; differunt
quippe numero inter se, quod nemo non fatetur. Quid
autem est aliud numero inter se, nisi singulis formis
differre ? Numerus enim, ut recte Scaliger, est affectio
essentiam consequens. Qua? igitur numero, essentia
quoque differunt; etnequaquam numero, nisi essentia,
differrent. Evigilent hie theologi. Quod si qua?cunque
numero, essentia quoque differunt, nee tamen materia,
necesse est formis inter se differant ; non autem com-
munibus, ergo propriis. Sic anima rationalis, forma
hominis in genere est ; anima Socratis, forma Socratis
propria. " Per quam res est id quod est," i. e. qua?
dat proprium esse rei. Ciim enim cuj usque fere rei
essentia partim sit communis, partim propria ; com-
munem materia constituit, forma propriam. Et per
alias quidem causas esse res potest dici ; per solam for-
mam " esse id quod est."

" Ideoque hinc a ca?teris rebus omnib. res distingui-
tur." Id est, distinctione, quam vocant essentiali: ex
sola enim forma est differentia essentialis. Immo qua?-
cunque inter se quovis modo, eadem etiam formis dif-
ferunt ; fonsque omnis differentia? forma est ; nee aliis
argumentis inter se res, nisi formis primario discrepa-
rent. Et hoc quidem consectarium ex definitione est
primum, sequitur alterum.

" Forma simul cum re ipsa ingeneratur." Hinc

80S

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

illud verissimuni : " posita forma, res ipsa ponitur ; sub-
lata, tollitur." Ad exernpla nunc veniamus. Anima
rationalis est forma hominis, quia per earn homo est
homo, et distinguitur a caeteris omnibus naturis : geo-
metricarum figurarum in triangulis, quadrangulis sua
forma est: pbysicaruni, cceli, terras, arborum, pisciuni
sua.

" Unde praecipua rerum ut natura est, sic erit explica-
tio, si possit inveniri." Tertium hoc consectarium est ex
defiuitione formae. Unde illud quod de causa in com-
muni supradictum est, nempe fontem esse omnis scientiae,
formae potissimum convenire intelligitur. Quae enim
causa essentiam prsecipue constituit, eadem si nota sit,
scientiam quoque potissimum facit. Sed formam inter-
nam cuj usque reinosse, asensibus, ut fere fit, remotissi-
m am, difficile admodum est. In artificiosis autem rebus
forma, utpote externa, sensibusque exposita, facilius
occurrit; ut apud Csesarem de Bell. Gall. 1. 7, "muri
autem omnes Gallici haec fere forma sunt," %tc. Sic
forma Virgiliani portus explicatur, iEneid. 1, " est in
secessu longo locus," &c.

Distributio autem formae nulla vera est. Nam quod
nonuulli internam vel externam esse volunt, ea distri-
butio neque ad res omnes, sed tantum ad corporeas per-
tinebit ; et externa non minus essentialis cuique rei est
artificiosae, quam interna naturali.

CAP. VIII.

De Fine.

"Finis est causa cuj us gratia res est." Sic etiam
" Aristoteles, Phil. 1, 3, quarta causa est cuj us et bo-
n um : hoc enim generationis omnis finis est." Ciim
enim efficiens assecutus est finem, in eo acquies-
cit, actionique sua? finem imponit. Finis itaque est
causarum ultima. Verum ut recte " Aristot. Phys. 2,
2,non onine ultimum finalis causa est, sed quod est op-
timum : " Finis enim vel terminum rei significat, vel
bonum rei ; sicut et terminus est vel durationis, vel
magnitudinis aut figurse. Finalis autem causa non est
nisi bonum quid ; eodemque sensu finis et bonum dici-
tur; verumne an apparens,ad vim causae nihil interest.
Sic etiam Aristot. Phys. 2, 3, idemque in Eth. passim :
raali etiam evitatio habet rationem boni. Nonnulli
tamen inter finem et finalem causam ita distinguunt,
ut finis sit usus rei, finalis autem causa de usu cogita-
tio. Atqui non cogitatio, sed res, i. e finis ipse effecti
causa finalis vera est: nam de materia quoque et de for-
ma prius cogitatur, sine hac tamen distinctione : cogi-
tatur etiam de causa impulsiva, eaque movet efficien-
tcm, nee tamen finalis causa dici potest; ciim earn
efficiens non appetat, sed saepius aversetur, quoties
affectus aut habitus aliquis pravus ad bonum aliquod
apparens consequendum impellit. Idemque finis in
animo efficientis primus, in opere atque effecto est pos-
tremus. Dum autem in animo tantum efficientis est,
et nondum obtinctur, nondum saneexistit; cum non-

dum existit, causa esse qui potest? Cum itaque vulgo
dicitur, finis quatenus efficientem quasi suadendo movet
ut materiam paret, eique formam inducat, non modo
effecti, verum etiam causarum causa earumque optima
est, id improprie et per anticipationem quandam dici-
tur. In opere autem et usu licet saepe sit ultimus, ap-
titudine tamen ad usum nisi simul cum forma et tem-
pore et natura esse intelligatur, erit posterior effecto
per formam jam constituto, et adjunctum potius effecti
quam causa. Sic non habitatio, sed ad habitandum
aptitudo, quae cum inducta forma simul et tempore et
natura est, proprius finis domus est statuendus, reique
perfectio et formae quasi fructus est. Hinc Graeci non
modo teXsw perficio, a. reXoe, i. e. finis deducunt, sed
etiam perfectum tsXuov, a fine, vocant, teste Aristotele,
Phil. 8, 24.

Vis autem propria qua finalis causa aliis ab causis
distinguitur, his verbis, " cuj us gratia," exprimitur;
ut et aliis etiam particulis, nempe " cujus causa, ad,ob,
pro, propter, quo, quorsum," et similibus. Ne autem
est nota illius finis, qui in mali alicujus vitatione ver-
satur. Finis autem dicitur non eorum solum qui finem
sibi proponunt, i. e. efficientium rationalium, sed eorum
quaecunque ad finem referuntur, i. e. quorumvis effec-
torum. Sic physicis rebus finis homo propositus est,
homini Deus. Quod nee ignoravit Aristoteles, Phys.
2, 2, " rebus," inquit, " utimur, quasi nostra causa
essent omnia : nam et nos quodammodo finis sumus."
Deum esse omnium finem docet sapiens Hebraeus,
Proverb. 16, 4, " Deus propter se fecit omnia." Om-
nium artium est aliquod summum bonum et finis ex-
tremus; quae et earum forma est : ut grammaticae, bene
loqui ; rhetoricae, bene dicere ; logicae, bene ratioci-
nari.

Quod autem forma finis quoque esse potest, testatur
haud semel Aristoteles, Phil. 8, 24, et Phys. 2, 7, 8.
Et Plato in Philebo, essentiam sive formam rei, gene-
rationis finem statuit: unde Arist. de Part. 1, 1, idem.
Ut formae, ita et finis distributio vera nulla est ; quae
vulgo efferuntur, non sunt logici finis distributiones, sed
specialium finium pro varietate effectorum distinc-
tiones. Distinguitur ab Aristotele, de Anima, 1. 2, 4,
" finis cujus, et finis cui:" finis cujus, est finis operae,
sive operandi ; finis cui, est finis ipsius operis, e. g. in
domo aedificanda ; finis cujus, sive operae, est domus ;
finis cui, sive ipsius operis, i. e. domus aedificatae, est
aptitudo ad habitationem.

Afferuntur et alias distributionis fines, quae ad finem
cui pertinent, ut ex Aristot. Mag. Mor. 1, 2, "finis
alius est perfectus, alius imperfectus ;" vel, quod idem
est, ex aliis, " finis est summus, aut subordinatus."
Summus autem est, qui propter se expetitur : estque
vel universalis, omnib. scilicet rebus communis, vel
specialis, cuique speciei peculiaris et proprius. Sub-
ordinates autem non tarn finis est, quam destinatum
quiddam ad finem : et esse summum vel subordina-
tum, esse universale vel speciale, ad alia aeque argu-
menta pertinet, atque ad finem. Postremo, lex distri-
butionis jubet partes distributionis esse oppositas: at
inter summum et subordinatum oppositio nulla est.
Ad omnes igttur omnium rerum fines intelligendos,

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

869

unica finis definitio satis est ; ut id sit cujus gratia res
est : utrum autem sit summus an subordinatus, univer-
salis an specialis, id logica non spectat, sed inferioribus
quibusvis disciplinis relinquit.

CAP. IX.

De Effecto.

" Effectum est, quod e causis existit.'' Effectum cum
sit vi omnium causarum, a causa tamen principc, scili-
cet efficiente, effectum denominatur. Sed quoniam, si
proprie loquimur, effectum ab efficiente solo cfficitur,
omnium autem causarum vi est, idcirco non definitur ex
denominatione quod a causis efficitur, sed ex re potius,
i. e. ex communi causarum vi, quod e causis est vel
existit. Jam illud hie monendum est, ex cap. 2,
quod in causa explicanda monuimus, effectum esse
argumentum absolute cum causa sive causae consen-
taneum, i. e. causam absolute arguere ; ita ut quemad-
modum posita causa, ponitur effectum ; sic posito
effecto, ponatur causa : ut euim causae dant esse ef-
fecto, ita effectum esse suum habet a causis, i. e. ab
efficiente, ex materia, per formam, propter finem ex-
istit. Effectum igitur causas arguit, et ab iis vicissim
arguitur ; sed non pari ratione : effectum enim arguit
causam esse aut fuisse, Graecis oti ; causa autem, quare
sit effectum demonstrat, Graecis Sion. Causae sunt
priores et notiores, effectum, ut posterius, ita minus
arguit. Sic argentum materia poculi, magis arguit
et manifestum reddit naturam poculi, quam poculum
argenti. Interdum autem effecta, non per se quidem,
sed nobis notiora, clarius causas arguunt, quam argu-
untur a causis. Sic etiam Aristoteles, Post. 1, 10,
" nihil prohibet eorum quae se reciproce arguunt," ut
causa et effectum, " id notius nonnunquam esse quod
non est causa."

" Sive igitur gignatur, sive corrumpatur, sive modo
quolibet moveatur quidlibet, hie motus et res motu
facta effectum dicitur." Ut causarum modi quidem
fuere, ita nunc effectorum quidam his verbis ostendun-
tur. Modi effectorum generales sunt, vel speciales.
Generales sunt vel motus quilibet, quae " operatio et
actio" dicitur; vel res motu factae, quae sunt opera.
Modi speciales, sive exempla specialia, sunt " genera-
tio, corruptio, et similia," a physicis petita. Causa
enim corrumpens est causa procreans corruptionis.
Notandum autem est hie rem quamlibet, non motam,
sed " motu factam, effectum " dici ; nulla enim res
corrupta corrumpenti contraria est.

Hujus loci sunt laudes et vituperationes, quarum
pleni sunt libri sacri et prophani. A factis enim quis-
que potissimum laudatur et vituperatur.

Hue etiam dicta scriptaque referenda sunt ; consilia
item et deliberationes, etiamsi ad exitum perductae
non fuerint. Neque enim facta solum, sed etiam con-
sulta et cogitata pro effectis habenda sunt.

" Sunt etiam effecta virtutum et vitiorum." Hora-
tius hoc modo ebrietatis effecta describit :

" Quid non ebnetas designat? operta recludit," &c.

Volunt hie plerique Rami interpretes motus doc-
trinam, utpote rei generalis, ad logicam pertinere; sed
non recte. Quid enim potest logica docere de motu,
quod naturale et physicum non sit ? " Scientias," in-
quiunt, ex Aristot. Phys. 8, 3, " et opiniones, motu
uti omnes." Utuntur quidem, sed ex natura, quam
physica docet, petito. Sic logica ratione utitur, nee
tamen rationis naturam, sed ratiocinandi artem docet.
Omnis quidem causa movet, effectum movetur ; nee ta-
men quid moveat aut moveatur, sed quid arguat aut
arguatur logicus considerat. Ipsum etiam " arguere et
argui" non quatenus motus est, aut res motu facta, sed
quatenus relatione quadam arguendi vel facultatem
ratiocinandi juvat vel artem tradit, ad logicam perti*
net.

Duos hie canones causae et effecti communes, quam-
vis in physica potius quam in logica tractandos, ut
multa alia quae Aristotelici congerere hue solcnt, tamen
quia ssepe occurrunt et fallaces sunt, appendiculae in
modum libet cum suis cautionibus hie attingere. Pri-
mus est, " qualis causa, tale causatum:" ex Aristot.
2 Top. c. 9. Quod verum non est primo in causis per
accidens: ut, "hie sutor est vir bonus;" at non ergo
" bonos consuit calceos;" potest enim esse sutor non
bonus. Secundo, non in causis universalibus : ut, " sol
omnia calefacit;" at non " idcirco ipse est calidus."
Tertio, non in causis voluntariis, nisi velint. Quarto,
si res in qua effectum est producendum, id per naturam
suam recipere non potest.

Canon secundus est, " propter quod unumquodque
est tale, illud est magis tale;" Arist. 1 Post. c. 2. Sci-
licet primo rursus in causis per se : ut, " hie est ebrius ; "
non ergo " vinum magis ebrium." Secundo, si id a,
quo tales denominantur utrique insit : ut, " cera sit
mollis a sole ;" non " ergo sol est mollior." Tertio, si
causa ilia recipiat magis et minus : non " ergo si filius
est homo propter patrem, pater propterea magis homo."
Sed canon hie valet praecipue in causis finalibus : ut,
" hie studiis dat operam propter qutestum ; quaestui
igitur studet magis."

CAP. X.

De Subjecto.

" Argumentum modo quodam consentaneum suc-
cedit, ut subjectum et adjunctum." Absoluta enim con-
sensio causae et effecti banc modo quodam consensionem
subjecti et adjuncti merito praecessit. Modo quodam
consentire cum re quam arguunt dicuntur, quae leviter
et extrinsecus tantum consentiunt, i. e. citra rationem
essentiae; cum non ut causa effecto, ita subjectum det
esse adjuncto; neque hoc ab illo essentiam accipiat.
De subjecto prius est agendum : etenim subjectum
omne suis adjunctis natura prius est, et quodammodo
se habet ad adjunctum, ut causa ad effectum.

870

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

u Subjectura est, cui aliquid adjungitur." Hoc ar-
gumentum Cicero " rem subjectam " appellat, quia
niinirura alicui subjicitur; subjici autem id dicitur,
cui, cum ex causis constitutum jam est, aliquid tan-
quam additamentum quoddam praeter causas adjungi-
tur : adjungitur itaque aliquid, quod alteri, nempe
subjecto, perfecto jam suisque causis constitute, extrin-
secus sive praeter essentiam accedit. Subjectum ergo
est quod ad aliquid arguendum est affectum, quod sibi
praeter illam essentiam, quam e causis habet, insuper
accedit.

Ut causa, ita et subjectum suos quosdam habet
modos : subjici enim aliquid dicitur vel recipiendo
adjuncta vel occupando. Unde subjectum distingui
potest in recipiens, quod Greece dacriKov appellant, et
occupans, quod objectum dici solet, quia in eo adjuncta
occupantur. Recipiens vel in se recipit adjuncta, vel
ad se : recipiens in se adjuncta, vel sustinet ea et quasi
sustentat, quae idcirco insita et inhaerentia appellantur,
vel continet, ut locus locatum.

Primus ergo modus est cum subjectum recipit ad-
juncta insita sive inhaerentia. Sic anima est subjectum
scientias, ignorantiae, virtutis, vitii ; quia haec animae
adjunguntur, i. e. praeter essentiam accedunt : corpus
sanitatis, morbi, roboris, infirmitatis, pulchritudinis,
deformitatis ; quia corpori quidem insunt, sed praeter
essentiam.

Secundus modus est subjecta adjuncta in se conti-
nentis, i. e. loci. Sic locus est subjectum rei locatoe,
sive in quo res locata continetur. Sic philosophi di-
vinis entibus, licet parte et magnitudine carentibus,
attribuunt locum. Sic geometrae locum locique diffe-
rentias in rebus geometricis. Phvsici multo etiam
diligentius in rebus physicis considerant, in mundo,
in elementis simplicibus, in rebus compositis. Hinc
nonnulli dialectici suae artis amplificandae studio, ut
motus, ita loci doctrinam in logica tractandam esse con-
tendunt. Verum ciim locus externa sit affectio cujus-
vis naturae sive corporeae sive incorporeae, miror quid
illis, Rami praesertim discipulis, in mentem venerit, ut
cum argumenta, i. e. non res, sed rationes subjectum
esse logicae doceant; res tamen aut rerum naturalium
affectiones, motum, locum, tempus in logica tractandas
esse statuerent. Locus inquiunt omnium omnino rerum
communis est : ergo, inquam, ad artem aliquam non
corporum duntaxat, sed rerum naturalium omnium sive
ph ysicam, universalem, non ad logicam pertinet : quae
non quid sit locus, spatiumne an superficies corporis
ambientis, sed quomodo arguat rem locatam, id solum
considerat; nempe ut subjectum arguit adjunctum.

Tertius modus est subjecti ad vel circa se recipientis
adjuncta; quae idcirco " adjacentia et circumstantiae"
appellantur. Sic homo est subjectum divitiarum, pau-
pertatis, honoris, infamiae, vestitus, comitatus, et eorum
fere quae dicuntur " antecedentia, concomitantia, con-
sequential' si quam omnino affectionem inter se habent
non necessariam ; quae causarum et effectorum quaeque
ab his orta sunt argumentorum affectio duntaxat esse
solet. Hactcnus de subjecto recipiente.

Quartus modus est subjecti occupantis, in quo nimi-
rum adjunctum occupatur et exercetur : atque hoc

proprie objectum dicitur. Sic sensilia sensuum, et res
virtutibus ac vitiis propositae, subjecta vitiorum et vir-
tutum hoc modo nominantur. Color est subjectum
visus, sonus subjectum auditus; quia hi sensus in his
sensilibus occupantur et exercentur. Virtutes et vitia
declarantur in ethicis hoc argumento : temperantia et
intemperantia, voluptate ; fortitudo et ignavia, pericu-
lis ; liberalitas et avaritia, divitiis. Sic res numerabilis
arithmeticae ; mensurabilis, ut ita dicam, geometriae
subjicitur. Ejusmodi subjecto Cicero 2 Agrar. dispu-
tat, inter Campanos nullam contentionem esse, quia
nullus sit honor : " Non gloriae cupiditate," ait, " effere-
bantur, propterea quod ubi honos publice non est, ibi
cupiditas gloriae esse non potest," &c.

CAR XI.

De Adjuncto.

"Adjunctum est cui aliquid subjicitur," vel quod
affectum est ad arguendum subjectum. Doctrina ad-
juncti doctrinas subjecti per omnia respondet. Cicero
hoc argumentum " adjunctum " et " conj unctum " vocat.
Ab Aristotele, accidens vocatur, nee male. Quicquid
enim ulli subjecto extrinsecus accidit, sive fortuito sive
non, adjunctum ejus est. Animi, corporisque, et to this
hominis bona et mala, quae dicuntur, adjuncta sunt
animi, corporis, hominis.

Cum igitur adjunctum subjecto praeter essentiam
accedat, non mutatur ejus accessione vel decessione es-
sentia subjecti, nequc aliud inde fit subjectum, sed
alio duntaxat modo se habet. Unde et modi, qui di-
cuntur, in adjunctis numerandi sunt. Sic in causis
" procreare" et " tueri," modi, ut supra dictum est, sive
adjuncta quaedam vel efficientis vel efficiendi sunt.

" Hoc argumentum etsi subjecto est levius, attamen
est copiosius et frequentius." Subjecto suo levius est,
quia subjectum prius est, et adjuncti sui quodammodo
causa. Id quod de adjunctis non quibusvis verum esse
docebitur. Hinc Aristot. Phil. S. 1, "adjunctum sub-
jecto est posterius ratione, tempore, cognitione et na-
tura:" quod etiam de omni adjuncto ita duntaxat
verum est, si de tempore excipias, existentiam enim
adjuncti non spectat logica, sed mutuam quam cum
subjecto habet affectionem quae utrobique simul est ;
ita ut subjectum adjuncto non magis sit tempore prius
quam adjunctum subjecto ; sublato igitur subjecto,
tollitur adjunctum, ut "mortuus non est; ergo nee
miser est." Hinc strepitur in scholis, " ab est secundi
adjecti, ad est tertii adjecti, valet consequentia negan-
do." Et posito adjuncto, ponitur necessario subjectum ;
ut, " si mortuus est miser, certe necessario mortuus
est." Quod et scholae sic balbutiunt ; " ab est ter-
tii adjecti, ad est secundi, valet consequentia affirman
do." Est autem adjunctum subjecto copiosius et
frequentius, quia unius ejusdemque subjecti plurima
adjuncta esse possunt. Itaque quod de ejusmodi signis
ait Ovid. 2, de Remed.

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

871

Forsitan haec aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit ;
Sed quae non prosunt singula, multa juvant.

Hue itaque referuntur signa, quae ad effecta potius
referenda sunt; vimque arguendi perinde habent ut
eorum causae certse sunt et cognitae. Sic tumor uteri
sig-num est gravidae ; incertum tamen, quia causae tu-
moris illius aliae esse possunt; lac mammarum multo
certius, quia causa certior et notior. Ejusdem generis
sunt signa physiognomonica, prognostica astrologorum
et medicorum. Itaque ut causae et effecta scientiam,
sic subjecta et adjuncta conjecturam fere pari unt. Hoc
genere argumenti Fannium Chaeream Cicero pro Ros-
cio comoedo cavillatur: et ab adjuncta corporis ba-
bitudine, signa malitiae colligit: " nonne ipsum caput
et supercilia ilia penitus abrasa olere malitiam, et cla-
mitare calliditatem videntur ? nonne ab imis unguibus
usque ad verticem summum (si quam conjecturam affert
homini tacita corporis figura) ex fraude, fallaciis, men-
daciis constare totus videtur ?" Sic Martial. 1. 2, Zoilum
ludit :

" Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine luscus,
Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es."

Subjectorum porro modis, adjunctorum respondent
modi. Quemadmodum igitur subjectum erat rcci-
piens vel occupans, ita adjunctum estreceptum vel oc-
cupation. Receptum vel in subjectum recipitur, vel
ad subjectum : quod in subjectum recipitur, vel sus-
tinetur ab eo, vel in eo continetur aut collocatur:
quod sustinetur, est adjunctum insitum, sive inhaerens.

Primus ergo modus est adjunctorum inbasrentium
sive insitorum. Omninoque qualitates (qualitas autem
est qua res qualis dicitur) subjectis praeter causas, i. e.
formas externas (quae etiam qualitatibus numerantur)
adjunctae ; sive propriae sint, quae omni solique subjecto
semper conveniunt, ut homini risus, equo hinnitus, cani
latratus; sive communes, quaecunque non sunt eomodo
propriae. Propria autem quatuor modis vulgo dicuntur:
soli, sed non omni; ut homini proprium est mathema-
ticum esse, sed non omni: omni, sed non soli; ut
bipedem esse homini : omni et soli, sed non semper; ut
nomini canescere in senectute : omni, soli, et semper ; ut
risibilem esse homini : hoc demum vere proprium est et
reciprocum ; ita ut omnishomo sit risibilis, et omne risi-
bile, proprie dictum, sit homo. Adjunctum itaque propri-
um etsi natura est posterius subjecto, adeoque levius,
tempore tamen simul est, nobisque fere notius; positoque
adjuncto proprio, ponitur subjectum, et contra : subjec-
tum enim adjuncto proprie estmodo quodamessentiale,
adjunctumque a forma subjecti fluit: habet igitur a
forma subjecti, non ab natura sua, quod subjectum ponit
et tollit.

Communis etiam qualitas est separabilis vel insepa-
rabilis : ut aquae frigus, qualitas. est separabilis; hu-
miditas vero inseparabilis ; utraque autem communis.
Atque istae qualitatum distinctiones, communium et
propriarum, separabilium et inseparabilium, ad judi-
cium faciendum valde sunt utiles, ut secundo libro fa-
cile perspiciemus. Ad hunc modum refertur etiam
quantitas, qua res magnos vel parvae, multae vel paucae

dicuntur; et passio, qua res aliquid pad dieitur ; adeo-
que motus, ad rem motam si referatur, hujus loci est.
Hactenus de adjuncto quod in subjecto sustinetur.

Secundus modus est adjunctorum. quae continetur in
subjecto, ut locatum in loco: atque hue etiam situs
locorum refertur; nisi si cui ad primum potius modum
referendus videatur : cum situs passio sit quaedam rei
locatae, et ad priorem modum sicpertineat. Atque haec
de adjunctis quae in subjectum recipiuntur.

Tertius modus est adjunctorum quae recipiuntur ad
subjectum ; quae vulgo circumstantiae nuncupantur,
quia extra subjectum sunt. Hue " tempus" refertur,
duratio nempe rerum praeterita, praesens, futura. Sic
etiam Deus dicitur qui est, qui erat, et qui futurus est,
Apocal. 1, 8, et 4, 8. Deo tamen aevum sive aeternitas,
non tempus attribui solet: quid autem est aevum
proprie, nisi duratio perpetua, Greece auov, quasi
ad &v semper existens. Sed quod superioribus capi-
tibus de motu et loco, idem nunc de tempore monendum
est; non pertinere ad logicam quid sit tempus philo-
sophari, sed quo in genere argumenti ponendum sit,
hie nempe in adjunctis. Hue etiam referuntur divitiae,
paupertas, honor, infamia, vestitus, comitatus, et
ejusmodi quicquid adesse, adjacere, circumstare, aut
citra vim causae antecedere, concomitari, sequi, ut su-
pra in subjecto diximus, dici potest; vel, ut Cic. in
Top. Quicquid ante rem, cum re, post rem, dummodo
non necessario, evenit.

Quo circumstantiae genere, " Dido venetum proficis-
cens, magnifice 4 iEneid. depingitur :

" Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
It portis, jubare exorto, delecta juventus :
Retia rara, plagee, lato venabula ferro," &c.

In hoc exemplo Dido est subjectum: cujus adjuncta
adjacentia sive circumstantiae variae hie enumerantur:

  1. " Tempus, oceanum interea," &c. 2. " Comitatus,"
    nimirum " delecta juventus, equites," principes " Poe-
    norum." 3. Instrumenta (quae quatenus ad habentem
    referuntur) adjuncta ; et hujus quidem modi sunt,
    " retia, plagae, venabula, canes, sonipes." 4. Habitus
    sive vestitus, " Sidonia chlamys, purpurea vestis," &c.
    Atque haec de adjuncto recepto.

Quartus modus est adjuncti occupati. "Et"enim
" adjunctorum ad subjecta, quibus occupantur, usus
item magnus."

Hoc argumento " Plato miseras civitates auguratur,
quae medicorum et judicium multitudine indigeant,
quia multam quoque et intemperantiam et injustitiam
in ea civitate versari necesse sit." Quia nempe in
effectis intemperantiae sanandis, medici ; in effectis
injustitiae vindicandis, judices tanquam adjuncti occu-
pati in subjecto suo occupante versantur.

" Sed categoria " sive locus argumentorum " con-
sentaneorum sic est, unde quid vis alteri consentaneum,
vel idem vel unum dici possit: omnesque modi uni-
tatis et (ut ita dicam) identitatis hue sunt tanquam ad
primas et simplices fontes referendi."

Ad explicandum consentaneorum in comparationi-
bus usum heec clausula adjecta est. Namque ut con-
sensionis omuis duorum in uno tertio, ita et unitatis

872

ARTIS LOGICiE PLENIOR INSTITUTIO,

modo hinc sunt petendi. Quot autem modis plura
dicuntur inter se consentire, tot etiam modis dicun-
tur unum et idem : absolute scilicet aut modo quo-
dam : absolute unum vel idem causa et effecto; modo
quodam unum et idem subjecto et adjtincto. Causa
vel efficiente vel materia vel forma vel fine. Sic plu-
res stature efficiente sunt eaedem, si ejusdem artificis ;
materia, si ex eadem, auro scilicet aut ebore ; forma, si
effigies ejusdem, Alexandri puta vel Caesaris ; fine, si
ad eundem ornandum. Sic subjecto idem sunt ad-
juncta duo vel plura in eodem subjecto ; adjuncto idem
sunt plura subjecta quibus idem adjungitur : ut duae
vel plures res albae vel nigrae, albedine vel nigredine
idem sunt.

CAP. XII.

De Diversis.

" Argumentum consentaneum expositum est" in
causa et effecto, subjecto et adjuncto.

Altera species argumenti artificialis, primi, simplicis,
dissentaneum, sequitur. Et sequi debet : ut enim
affirmatio negatione, sic consensio prior est dissen-
sione ; prior autem non natura solum, verum etiam usu
et dignitate. Ab affirmatione enim et consensione, ut
scientia omnis, ita ars omnis atque doctrina deducitur.

"Dissentaneum est quod dissentit a re"quamar-
guit. Ab altero nempe sui generis ac nominis dissen-
taneo. Nam in hoc genere argumentorum, argumenta
inter se affecta eodem nomine, ideoque plurali numero
enunciantur, eademque definitione et doctrina expli-
cantur.

" Sunt autem dissentanea inter se aeque manifesta :
alterumque ab altero aequaliter arguitur ; tametsi sua
dissensione clarius elucescant."

Hae duae sunt proprietates dissentaneorum commu-
nes. Primum n. in consentaneis causae effectis, sub-
jecta adjunctis, priora, notiora, firmiora, praestantiora
fuerunt: in dissentaneis alterum altero neque prius
neque notius; sed natura simul, in ilia nempe dissen-
sione, et aeque nota, aeque firma inter se sunt: id quod
necesse est cum eodem nomine ac definitione trac-
tentur.

Secunda quoque proprietas, quam Aristoteles con-
trariis alligat, dissentaneorum est omnium communis;
nempe " sua dissensione clarius elucescere." Quod
nisi fieret, argumentum dissentaneorum nullius usus
esset. Debet enim omne argumentum affectum esse
ad aliquid arguendum et illustrandum. Quorum autem
haec est proprietas ut aequo nota et ignota sint, eorum
alterum ab altero argui autillustrari non potest. Priori
igitur proprietati secunda haec subvenit: quamvis enim
dissentanea sint inter se aeque manifesta, ita ut unum
ab altero tanquam notiori argui non queat, ex dissen-
sione tamcn sua, sive, ut aliiloquuntur, juxta seposita,
clarius elucescunt. Sic bonae valetudinis commodaad-
versae valetudinis incommodis mauifestiora fiunt; vir-

tutum laudes contrariorum vituperatione vitiorum illus-
trantur.

Utiles itaque sunt hi loci dissentaneorum, teste etiam
Aristotele, Top. 3, 4, non solum ad arguendum et illus-
trandum, verum etiam ad impellendum ac refutandum :
ut enim consentaneorum loci valent maxime ad arguen-
dum, probandum, et confirmandum, sic loci dissentaneo-
rum ad redarguendum, impellendum, et refutandum: ut
qui consentaneo argumento docerinon vult, dissentanei
absurda consecutione eo redigatur, ut nolens etiam non
possit veritati non assentiri. Hinc Aristot. Rhet. 3,
17, "refutantia demonstrativis" anteponit.

"Dissentanea sunt di versa vel opposita.

" Diversa sunt dissentanea, quae sola ratione dissen-
tiunt." Nomen hoc videtur aptissimum ad hanc levis-
simam dissensionem significandam : hac enim voce ea
significantur, qu83 cum consensionem quandam inter
se habere videantur, possintque per se suaque natura
eidem subjecto simul convenire, tamen nee idem sunt,
nee ei subjecto competunt cujus ratione dissentire
dicuntur: quae autem dissentiunt in eodem tertio, dis-
sentiunt etiam inter se.

Sola igitur ratione dissentiunt, quia non per se sua-
que natura dissentiunt, sed solummodo ratione attribu-
tionis, i. e. ratione ac respectu alicujus subjecti, cui
simul non attribuuntur. Distributio itaque dissenta-
neorum pro ratione dissensionis recte instituta est : nam
ut consensio alia arctior est et absoluta, alia remissior
et imperfecta (unde consentanea divisa sunt in ea quae
absolute vel modo quodam consentiunt) ita dissensio
omnis vel remissior est, utin distinctione sive discretione
diversorum, vel acrior, ut in disjunctione oppositorum:
ergo dissentanea aut ratione et modo quodam dissen-
tiunt, ut diversa, aut re et absolute, ut opposita. Verum
quod de consentaneis etiam objici potuit, speciebus
aeque communicandum est genus (has enim voces etiam
com muni usu citra artem vulgo intellectus, pace me-
thodi nonnunquam anticipare fas sit) respondetur,
quemadmodum consentanea absolute et modo quodam
erant aeque consentanea, sed non aeque consentiebant ;
sic diversa et opposita aeque dissentanea sunt, sed
non aeque dissentiunt; in diversis tarn est dissensio
quam in oppositis, sed non tanta : ut in re simili Cic.
de Fin. 4, " aeque contingit omnib. fidibus, ut incon-
tentae sint ; illud non continuo, ut aeque incontentse."
Diversa autem idcirco priore loco tractantur, quod
propter levissimam dissensionem videntur affinitatem
quandam cum consentaneis prae se ferre. Quanquam
autem diversorum doctrina ab omnibus praeter Ramum
logicis omissa est, constat tamen locum in argumento-
rum doctrina diversis etiam assignandum, cum ex ar-
guendi varia affectione argumenta distinguenda sint,
affectio autem dissensionis in diversis, ut diximus, levior
sit, in oppositis acrior. Cur diversa logici hactenus
omiserint, videtur hoc esse; quod ad unum syllogis-
mum omnia referunt, in quo diversa locum non habent,
ut 1. 2, ostendetur.

Diversorum autem notae sunt frequentissime "non
hoc, sed illud, quanquam, tamen:" ut pro Pompeio ;
"non victoriam, sed insignia victoriae reportarunt."

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

873

Victoria et victoriae insignia res admodum affines sunt ;
possuntque acdebent eidem duci compete re : ad Syllam
autem et Mursenam si spectas, qui non reportata vic-
toria triumpharunt, dissentanea sunt, et distinguuntur,
alteroque affirmato alterum negatur. Sic Ovid. 2, de
Arte :

" Non formosus erat, sed erat facundus Ulysses."

Et Virg. ^neid. 2.

" Hie Priamus quanquam in media jam morte tenetur,
Non tamen abstinuit."

Ut victoria et victoriae insignia respectu Syllse et
Muraenae, sic formosum et facundum respectu Ulyssis,
in media morte teneri et non abstinere a convitiis rati-
one Priami, diversa adeoque dissentanea sunt. Paulo
secus in Eunucho :

" Nam si ego digna hac contumelia

Sum maxime : at tu indignus qui faceres tamen."

Sed idem est ac si dictum esset, quanquam ego dig-
na; tamen tu indignus qui mihi hanc contumeliam
faceres. Dignam se quidem esse contumelia Thais af-
firmat; a Chaerea tamen negat. Cic. 5 Tusc. " Quan-
quam sensu corporis judicantur, ad animum tamen
referuntur." Hoc affirmato, negatum intelligitur non
ad corpus.

Item ilia aliusmodi. Pro Ligario : "scelus tu illud
vocas, Tubero? cur? isto n. nomine ilia adhuc causa
caruit : alii enim errorem appellant, alii timorem ; qui
durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui
gravissime, temeritatem : scelus praeter te adhuc nemo."
In hoc genere exemplorum aliquid conceditur, ut aliud
vicinum possit negari: cujusmodi et illud est; Veritas
premi potest, opprimi non potest ; et similia.

Atque hi modi quidam diversorum sunt: in quibus
plerunque accidit, ut quae sua natura sunt opposita,
ratione tamen certi alicujus subjecti sint tantum diver-
sa ; ut in exemplo superiore error, timor, spes, cupiditas,
pertinacia, scelus. Sic aurum, argentum, ses opposita
sunt,ut infra liquebit: ratione tamen attributionis huic
vel illi subjecto, qui unum vel aliqua horum habet,
alterum vel reliqua non habet, cum habere simul possit,
diversa sunt.

CAP. XIII.

De Disparatis.

" Opposita " sunt " dissentanea, quae ratione et re
dissentiunt." Opposita respondent nomine quidem iis,
quae ab Aristotele avructifieva dicuntur; sed re etsignifi-
catione latius patent ; nam avriKUfitva Aristoteli (qui
disparata non attigit) nihil aliud quam " contraria"
sunt. Possunt etiam " repugnantia" dici; siquidem
repugnare ea dicuntur, quae ejusmodi sunt, ut cobee-
rere nunquam possint; quod Cic. ait in Top. ejusmodi
enim sunt opposita. " Re " autem " et ratione," est non

solum ratione certi alicujus subjecti, cui cum tribuun-
tur, simul non conveniunt, verum etiam reipsa, i. e. per
se et inter se, sua ipsorum natura dissentire, etiam sub-
jecto cuivis non attributa; cui si tribuuntur, non solum
non conveniunt, sed, servata, quae sequitur, oppositorum
lege, convenire non possunt. Ea lex quae ex ipsa defi-
nitione oritur, et est oppositorum omnium communis,
non, ut docuit Aristoteles, contrariorum propria, haec est,
" Opposita eidem attribui, secundum idem, ad idem, et
eodem tempore non possunt." " Eidem," i. c. eidem
numero, rei, sive subjecto. " Secundum idem," i. e.
eadem parte. " Ad idem," i. e. eodem respectu ; ut,
"sol et major est terra et minor;" sed non eodem re-
spectu ; in se quidem, major ; ut nobis videtur, minor.
Extra has tres conditiones possunt eidem subjecto at-
tribui opposita. " Sic Socrates, albus et ater non potest
secundum idem, i. e. eadem parte esse; pater et filius
ejusdem," sive ad eundem relatus ; "sanus et aeger
eodem tempore : at albus esse potest alia parte, ater
alia ; pater hujus, filius illius ; sanus hodie, eras aeger."

" Itaque ex altero affirmato alterum negatur."

"Ex quo facile apparet quid intersit inter diversa et
opposita : in illis enim " altero affirmato ;" in his, " ex
altero affirmato" alterum negatur: i. e. ex affirmatione
unius, necessario sequitur negatio alterius. Ut, sumpto
ex diversis exemplo, " non victoriam, sed insignia
victoriae reportarunt : " hie insignia victoriae affirman-
tur, victoria negatur ; non ex his affirmatis negatur
ilia : at in oppositis, dicta lege servata, Socrates est
homo, ergo non estequus: juxta illud; " opposita se
invicem tollunt.

" Opposita autem sunt disparata aut contraria.

" Disparata sunt opposita quorum unum multis pari-
ter opponitur."

Disparatorum ergo remissior videtur esse oppositio,
contrariorum acrior. Disparata etiam a Boethio nomi-
nantur, " quae tantum a se diversa sunt, nulla contra-
rietate pugnantia," ut vestis, ignis. Apud Ciceronem
tamen, Invent. 1, et Fabium, 1. 5, c. 10, contradicentia
significant. Nos verborum inopia coacti, Boethium
sequimur. Multis, nempe sine ulla certa oppositionis
lege aut numero : nam et infinitce fere res hoc modo op-
poni inter se possunt: et sic intelligendum est verbum
opponitur, juxta illud ; " Vocabula in artibus faculta-
tem significant:" ut vestis et ignis etsi res duae, inter
se tamen disparata sunt, eo quod multis pariter opponi
possunt. Pariter : i. e. aeque pari ratione, eodem dis-
sensionis modo : ut enim disparata sint, non multis
tantum, sed pariter opponi debent. Albedo opponitur
nigredini, flavedini, rubedini, ut unum pluribus; non
autem singulis ut disparatum, quia non pariter : nigre-
dini enim opponitur ut contrarium, caeteris rebus om-
nibus ut disparatum. Viride, cineraceum, rubrum, me-
dia sunt inter album et nigrum, quae singula extremis,
et inter se disparata sunt. Sic liberalitas et avaritia
inter se disparantur. Sic homo, arbor, lapis, et ejus-
modi res infinitae disparantur; nee eadem res potest
esse homo, arbor, lapis. Virgil. 1 JEneid. hoc argu-
mento disputat :

" O quam te memorem, virgo ! naraque haud tibi vultus
Mortalis ; nee vox hominem sonat : o dea certe."

874

ARTIS LOGICS plenior institutio,

CAP. XIV.

De Relatis.

" Contra ria sunt opposita, quorum unum uni tan-
tum opponitur."

Intelligitur autem uuum uni in eodem genere opponi
contrariorum, ut rclatorum unum uni tantum, et sic in
reliquis : nam in diversis speciebus contrariorum, plura
possunt ut contraria, uni eidemque rei opponi; ut " vi-
denti, non videns, et caecus ; motui, motus contrarius,
et quies ; servo, dominus, et liber."

Quae Aristoteles avTiBi/xeva et avriKUfisva, ea Cicero
in Topicis (quern Ramus sequitur) contraria appellat :
quas etiam in species quatuor Aristoteles dvriKUfjieva,
in easdem Cicero contraria distribuit.

Prius autem quam ad contrariorum distributionem
in species accedimus, inserenda est distinctio quaedam
non inutilis, et ad ea quae diximus capite superiore
clarius intelligenda, et ad eas, quae secundo libro di-
centur, disjunctiones necessarias a contigentibus diju-
dicandas. Dictum est superiore capite, viride, cinera-
ceum, rubrum, media esse inter album et nigrum, quae
singula extremis et inter se disparata sunt. Sciendum
itaque est contraria, quasi extrema quaedam, habere
alia medium, alia medio carere : medium vel est nega-
tions vel participations; ex Aristotele, Top. 4, 3, et
Phil. V, 7. Medium negationis est quicquid inter duo
contraria dici potest, quod sit neutrum eorum : ut inter
praeceptorem et discipulum, is qui neque est preeceptor
neque discipulus. Medium participations est, quod
utriusque extremi naturam participat; ut viride inter
album et nigrum, tepidum inter calidum et frigidum.
Contrariorum igitur quae medium habent, non est
necesse alterutrum affirmari ; potest euim affirmari
medium : quas autem medio carent, eorum alterum
necesse est affirmari. Quaenam autem contraria me-
dium babeant aut non habeant, ex eo dignoscitur quod
et Gcllius tradit, 1. 16, Noct. Att. c. 8. Contraria
quorum contradicentia, cum attribuuntur ei subjecto
cui proprie possunt attribui, sunt etiam inter se contra-
ria, ea medium non habent. Sanum et aegrum contra-
ria sunt: eorum contradicentia, non sanum non aegrum,
si animali attribuas cui soli possunt attribui, contraria
etiam reperies : non sanum enim, est aegrum : non
aegrum, sanum ; sanum ergo et aegrum medio carent :
sic nox et dies, non nox et non dies, aeque sunt inter se
contraria ; non nox enim, est dies ; non dies, nox ;
medio igitur carent : sic visu praeditum, et caecum esse,
si homini tribuis. Quorum vero contradicentia non
sunt contraria, ea medium habent : ut praeceptor et
discipulus ; non praeceptor enim, non est discipulus ;
neque non discipulus, est praeceptor; etenim potest
alteruter aliquid esse tertium sive medium. Sic album
et nigrum : namque non album et non nigrum de quo-
vis colore medio dici possunt. Nunc ad distributionem
contrariorum veniamus.

" Contraria sunt affirmantia aut negantia.

"Affirmantia, quorum utrumque affirmat." Scilicet
rem, sive veram sive fictam ; vel quorum vox utraque

rem certam ponit atque significat; quorumque unum
alteri ut res rei opponitur ; ut pater filio, calor frigori.
Contraria itaque affirmantia, quod hie notandum est
distinguendum, sunt quorum utrumque afrirmat rem,
non affirmatur de re sive subjecto eodem, id enim
supradictae oppositorum regulae, qua ex altero affirmato
alterum negatur, plane repugnaret. Quae igitur afrir-
mat rem aut negat, topica affirmatio aut negatio di-
citur; quae res de alio affirmatur aut negatur axioma-
tica, de qua lib. 2.

" Contraria affirmantia sunt relata aut adversa.

" Relata sunt, quorum alterum constat ex mutua
alterius affectione."

Atque ita quidem ut ex eorum ilia mutua affectione,
contrarietas ipsa nascatur, ut infra demonstrabitur.
Quid ergo ; num idcirco relata nunc consentanea nunc
dissentanea sunt ? Nequaquam, ut relata quidem : sed
ea tamen quae relata sunt, aliis atque aliis argumento-
rum generibus possunt subjici ; ipsa interim argumen-
torum geneia inconfusa et distincta manent. Sic causa
et effectum, quae arguendo inter se relata sunt, adeo-
que dissentanea et aeque manifesta, suam tamen vim
propriam arguendi retinent, qua et consentanea sunt,
et causa prior notiorque effecto. Relata esse contraria
ex definitione et consectariis contrariorum liquet; sunt
enim opposita, quorum unum uni tantum opponitur, ut
pater et filius. At, inquis, unus multis, pater filiis,
frater fratribus, praeceptor discipulis, herus famulis,
opponi potest. Respondetur, opponi patrem filio ut
relatum; neque aliud quicquam patri quam filium,
neque filio quam patrem ; et sic de caeteris: sed hunc
patrem et hunc filium, hunc prseceptorem et hunc dis-
cipulum, &c. non esse relata, sed disparata: neque
enim borum alter ex mutua alterius affectione constat;
neque natura simul sunt, et alter sine altero existere
potest. Itaque primae substantiae, sive individua et
singularia, ut ait Aristoteles, Categor. 5, non sunt re-
lata. Et Categor. 6, ait multa genera "relata esse,
singularia vero nulla:" sed non video cur relata, quem-
admodum et alia argumenta, etiam in singularibus
considerari non possunt ; singularia enim exempla
sunt fere omnia. Nee magis video cur in uno relato
singulari non possit ad correlata multa esse multiplex
relatio; dummodo relatio una numero inter bina tan-
tummodo sit, totiesque consideretur quot sint correlata ;
patris nimirum toties quot sunt filii; filii quot sunt
parentes, pater nempe et mater; fratris, quot sunt fra-
tres et sorores : nam nisi quicquid de relatis in genere
dici solet, de singulis quoque relatis vere dicatur. Id
ne toto quidem de genere vere dici posset. Si reponas
ex Aristot. Philos. 5, Relata non significare existen-
tiam, ne caetera quidem argumenta id significant sed
mutuam tantummodo affectionem. Sunt affirmantia,
i. e. ut duae voces sunt, ita etiam duae sunt res inter
se oppositae ; ut pater, filius. Constare autem alterum
ex mutua alterius affectione, est nullam aliam habere
essentiam, quatenus relata sunt, praeter mutuam illam
unius affectionem ad alterum et alterius ad illud.
" Atque inde nominata sunt relata," quod ad se invi-
cem refcruntur, totaque illorum natura in relatione
consistit. Sic patrem esse, est habere filium ; filium

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

875

esse, est habere patrem. Hinc illud , Omnia relata
convertuntur: ut pater est filii pater; filius est patris
filius. Hujus mutua affectionis ratione relata sunt
mutuae sibi causae et mutui effectus, nam quod quis
pater est, id habet a filio ; qudd filius, a patre : et ta-
men hujus mutuse affectionis vi ita sibi invicem oppo-
nuntur, ut neque unum de altero nee ambo de tertio
dici possint ; ut iEneas est pater Ascanii, ergo non est
Ascanii filius; Ascanius est filius iEneae, ergo non est
iEneae pater. Sed quoniam relatorum unum constat
ex mutua alterius affectione, mutuaeque sibi, ut dixi-
mus, causae atque effecta sunt, consectarium hoc inde
est quod sequitur.

" Relata simul sunt natura : ut qui alterum perfecte
norit, norit et reliquum."

Relata autem simul esse natura docuerunt et veteres
logici, Aristoteles, Damascenus, et alii; relataque se
mutuo inferre mutuoque tollere; ut posito patre, po-
natur filius; sublato,itidem tollatur: etiamsi enim ille
manet qui filius fuit, non tamen filius manet. Neque
solum unum existerenequit sine altero, sed ne intelligi
quidem. Necesse est igitur, quod et meminit Aristot.
Top. 3, " Ut alterum in alterius definitione compre-
hendatur;" utque alterum perfecte, i. e. definite, qui
norit, norit continuo alterius definitionem ; quae sicuti
et essentia eorum, reciproca est. Supra itaque Ramus
definivit subjectum, " cui aliud adjungitur ;" non,
" quod alteri subjicitur," ut alii malebant ; etiamsi his
verbis non modo essentia subjecti, sed etiam notatio
contineri videatur : deinde adjunctum definivit, "cui
aliquid subjicitur," non quod alteri adjungitur, quia
subjectum et adjunctum relata sunt ; et subjectum ad-
juncti, adjunctum subjecti, ex qua alterum alterius
mutua affectione constat, ea erat definiendum, quae
ipsorum essentia est. Ad exempla nunc veniamus.

ProMarcello: "Ex quo profecto intelligis quanta
in dato beneficio sit laus, cum in accepto tanta sit glo-
ria." Hie dare et accipere relata sunt, quorum unius
consequens ex consequente alterius intelligi ait Cicero.
Martialis in Sosibianum, 1. 1,

ee Turn servum scis de genitum, blandeque fateris ;
Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem."

Arguebat se servum esse genitum Sosibianus, dum
negare videbatur, quia dominum vocabat patrem. Sic
apud Quintilianum, 1. 5, c. 10. " Si portorium Rho-
diis locare honestum est, et Hermacreonti conducere."
Quomodo et in Oratore Perfecto Tullius : " Num igitur
est periculum, ait, nequis putet in magna arte et glo-
riosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit ho-
nestum discere?" Apud Ovidium in aetatis ferreae
descriptione, Metam. 1, varia relatorum exempla affe-
runtur:

" Non hospes ab hospite tutus,

Non socer a genero : fratrum quoque gratia rara est.
Imminet exitio vir conjugis, ilia mariti :
Lurida terribiles miscent aconita novercae :
Filius ante diem patrios inquirit in annos."

" Atqui argumentum talis relationis contrarium nihil
habet, immo arguit mutuas causas :" ut sum tuus pa-

ter; tu es igitur meus filius. At quum dico, sum tuus
pater; non igitur sum tuus filius, turn contraria vere
sunt; atque ex ipsa quidem hac mutua relatione.

CAR XV.

De Adversis.

" Adversa sunt contraria affirmantia, quae inter se
velut e regione absolute adversantur."

Sic etiam a Cicerone appellantur in Topicis. Sunt
contraria, quia eorum unum uni tantum opponitur; ut
honestum turpi: duo n. duntaxat possunt sibi invicem
e regione adversari. Sunt affirmantia; quia unum
uni opponitur, ut res rei; quod supra demonstratum
est, et infra clarius patebit. His autem verbis " e re-
gione absolute adversantur," nihil aliud quam directa
oppositio, adeoque maxima, intelligitur ; qualis est
inter duo puncta diametri in eodem circulo. His etiam
verbis distinguuntur adversa a suis mediis, quae inter
se et cum extremis disparantur. Absolute ; i. e. om-
nino, perfecte; ut in cousentaneis, quae absolute con-
sentiebant. Ramus perpetuo dixerat: sed assentior
aliis, qui absolute malunt; nam perpetuo opponi, om-
nib. oppositis etiam relatis, commune est, quatenus
opposita sunt, i. e. ratione et re dissentiunt. Absolute
autem additur, ut hac particula distingui adversa pos-
sint a relatis, in quibus consensio quaedam est, quate-
nus alterum ex mutua constat alterius affectione, cujus-
modi hie omnino nulla est. Sic albor et nigror, calor et
frigus opponuntur.

Aristoteles, contraria (sic enim adversa vocat Categ.
G) definit, " quae plurimum inter se distant in eodem
genere : " et rursus Categ. 8, " Contraria sunt vel in
eadem specie, vel in eodem genere." Quem Cic. est
secutus in Top. et Galen de Opt. secta. Verum adversa,
ut docct idem Arist. cap. de Contrariis, non in eodem
solum genere plurimum differunt, ut album et nigrum,
verum etiam in contrariis, ut justitia et injustitia; vel
ipsa genera, ut bonum et malum, virtus et vitium. Quid
quod in eodem genere differre, commune videtur adver-
sis cum relatis : pro eodem igitur genere, rectius in defi-
nitione ponitur e regione, prout Cicero interpretatur.
.Eneid. 11.

" Nulla salus bello ; pacem te poscimus omnes."

Libertas et servitus apud Tibullum, 1, 2.

" Sic mihi servitiuin video, dominamque paratam ;"
Tu mihi libertas ilia paterna vale."

Sic consilium et casus ; pro Marcello : " nunquam
enim temeritas cum sapientia commiscetur, nee ad con-
silium casus admittitur." Et Parad. 1, contra Epicu-
reos : " illud tamen arete tenent accurateque defendunt,
voluptatem esse summum bonum : quae quidem mihi
vox pecudum videtur, non hominum," &c. Pecudem
et hominem adversa Cicero opposuit : voluptas pecudis
bonum est, non igitur hominis. Usus enim hujus argu-

S76

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

menti non in qualitatibus duntaxat, ut vulgo putant,
verum in substantiis etiam et quantitatibus, immo om-
nibus in rebus versatur : id quod Aristot. non diffitetur,
ciim ait Phil. x. 3, " Contraria etiam ad primas entis
differentias referri :" et rursus; " in omni genere con-
trarietatem esse." Contrarietas deinde argumentum
esse logicum ab omnibus agnoscitur: nihil ergo obstat
quomiuus ad qusevis rerum genera pertineat. Quse-
dam denique forma; vel maxime substantias sunt : for-
mas autem specificas omnes sibi invicem adversas esse,
apud omnes receptissimum est : immo vero major vide-
tur esse formarum contrarietas quam qualitatum ; qua-
litates enim commisceri facile possunt, forma; vix un-
quam. Quod ergo idem Aristot. alibi docet, substantia;
et quantitati nihil esse contrarium, id non ratione tan-
tiim, sed ipsius etiam testimonio supra citato refellitur;
non substantiarum autem pugna etsi non pbysica, lo-
gica tamen est, dum ex altera substantia singulari
affirmata, negatur altera.

CAP. XVI.

De Contradicentibus.

" Contraria negantia sunt, quorum alterum ait,
alterum negat idem." Ab altero negante sic nominan-
tur : in puris enim negantibus, ut loquuntur, nullus
est rationis usus. Atque hinc demum nunc clarius pa-
tet, quaenam essent contraria affirmantia : de quibus
cum dictum est, de negantibus quoque est dictum quod
satis sit.

" Ea sunt contradicentia aut privantia.

" Contradicentia sunt contraria negantia, quorum
alterum negat ubique:" ut Justus, non Justus ; animal,
non animal ; est, non est.

" Contradicentia sunt contraria," quia una negatio
uni affirmationi opponitur, et contra; immo sine me-
dio. Sic etiam Aristot. Post. 1,2, " Contradictio est
oppositio cujus nullum est medium per se." Quorum
alterum negat ubique ; i. e. in re qualibet : negare
enim ubique est de re qualibet dici, de qua affirmatum
non dicitur; ut de quo videt non dicitur, de eo non
videt dicitur. Unde illud vulgo dictum, " contradicen-
tia sunt omnia : " et illud Aristot. 1, Post. 1, 2, " quod-
vis vere est vel affirmare vel negare : vere affirmare et
negare simul, impossibile est," et Top. 6, 3, de quali-
bet re vel affirmatio vel negatio vere dicitur." Alte-
rum autem negare ubique dicitur, vel expresse vel im-
plicite. Expresse ut supra, cum negandi particula :
implicite, cum reipsa non minus contradicit et repug-
nat alteri, quam si verbo negaret; ut corpus infinitum,
proprietas communis. Vulgo vocatur contradictio in
adjecto ; quia id subjecto adjungit quod subjectum
plane tollit; atque ita contradictionem implicat. At-
que hinc etiam est quod contradicentia medio carent
non solum participationis, verum etiam negationis, quia
necesse est affirmare vel negare unum quodvis de al-

tero. Sic etiam Boethius in Topicis : " inter affirma-
tionem et negationem nulla est medietas." Contra-
dicentium porro exempla hcec sunt. In defensione
Muraenae contradicitur sententiis Catonis et Ciceronis;
illius Stoici, hujus Academici. Dialogus est his verbis :
" nihil ignoveris : immo aliquid, non omnia. Nihil
gratia; causa feceris: immo ne resistito gratia;, cum
officium et fides postulabit. Misericordia commotus ne
sis ; etiam in dissolvenda severitate : sed tamen est
aliqua laus humanitatis. In sententia permaneto :
enimverd nisi sententia alia vicerit melior." In hoc
exemplo quadruplex contradictio est; nihil ignoveris;
nonnihil ignoveris : nihil gratia; causa feceris ; non-
nihil gratia; causa feceris, &c. Martial. 1. 1.

1 ' Bella es ; novimus : et puella ; verum est :
£t dives ; quis enim potest negare ?
Sed dum te nimium, Fabulla, laudas,
Nee dives, neque bella, nee puella es."

Cicero in Tusc. cogit hoc argumento Atticum Epi-
cureum fateri mortuos miseros non esse, si omnino non
sint, ut Epicurei credebant. " Quern esse negas ;
eundem esse dicis : cum enim miserum esse dicis, turn
eum qui non sit, esse dicis." Sic Terentianus Pha;dria
Dori eunuchi dictum elevat, quod affirmasset prius,
qua1 post inficiaretur : modo ait, modo negat.

Sunt qui contradictionem nullam esse statuunt, nisi
axiomaticam ; de qua lib. 2. Verum si affirmatio et
negatio topica datur, ut supra demonstravimus, necesse
est dari quoque topicam contradictionem: qualis est
ilia Rom. 9, " Vocabo non populum meum, populum
meum ; et non dilectam, dilectam." In distinctionibus
etiam frequentissimus est hujus contradictionis usus;
praasertim ubi alterum distinctionis membrum apta voce
exprimi non potest : ut dialectic® materia est ens, et
non ens ; lex est scripta, vel non scripta. Sic ad Cri-
tonem Socrates ; " videris opportune quidem non exci-
tasse me." In his exemplis axiomatica contradictio
nulla est; uti neque in illo quod supra in hoc capite
ex Martiale allatum est: " bella es ; novimus: et
puella," &c. Non enim verbum est sive copulatio
negatur, sed partes. Fabulla est bella, et puella, et
dives; Fabulla est et non bella, et non puella, et
non dives. Axiomatica enim contradictio hujusmodi
fuisset : Fabulla non est et bella et puella et dives :
quod lib. 2 clarius intelligetur.

CAP. XVII.

De Privantibus.

"Privantia sunt contraria negantia, quorum alterum
negat in eo tantum subjecto, in quo affirmatum suapte
natura inest." Atque hie affirmatum dicitur habitus,
quo quis quid habet, negatum autem privatio, qua quis
ea re privatur aut caret : ut visus et caecitas, motus et
quies in iis rebus quae motu conservantur. Sunt con-
traria, quod unum uni opponitur, habitus privationi ;

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

877

qua ex parte negantia quoque dicuntur : nam et hie rei
alicujus affirmationi ejusdem negatio, i. e. entinon ens
opponitur : privatio enim, ut inquit Aristot. Phys. 2,
8, " per se est non ens : " et Plut. de primo frigido ;
privatio est essentiae negatio;" habituique opponitur,
non ut natura quaedam aut essentia perse existens, sed
ut ejus corruptio et ademtio. Quorum alterum negat
in eo tantum subjecto, in quo, &c. His verbis forma
privantium qua distinguuntur a contradicentibus, ex-
primitur. In contradicentibus enim negatio infinita
est, affirmatum suum ubique, i. e. qualibet in re ne-
gans; ut quicquid non est justum, est non justum, in
privantibus vero finita est negatio, atque in eo tan-
tum subjecto affirmatum sive habitum negans, in quo
affirmatum suapte natura inest: aut inesse potest ; ut
etiam Aristot. in Categor. Sic caecitas est negatio visus,
non ubique et in re qualibet, sed in qua solum visus
inesse natura debuit : nam privari aliquid turn demum
dicitur, cum eo caret quod natum est habere : non ergo
quicquid non videt, proprie caecum dicitur. Deinde
in contradicentibus negatum contradicendo negat, et
est pura negatio ; ut videns, non videns ; in privan-
tibus negat privando ; nee solum negatio est, sed pri-
vans negatio et extinctio habitus alicujus qui inesse
natura subjecto debuit aut potuit; ut videns, caucus.
Hinc illse privationis proprietates ex Plut. de primo
frigido, non inutiles : "privatio iners et agendi impos
est: non suscipit magis aut minus ;" neque enim quis
dixerit hunc illo casciorem ; aut tacentem, magis minus-
ve tacere ; aut defunctum, magis minusve esse mor-
tuum : habitus enim gradus esse possunt, non entis non
item : ilia autem Aristot. " a privatione ad habitum non
datur regressus," incertior est: cum enim habitus quo
quis habere quid dicitur duo modi sint, potentia et ac^
tus, a privatione potentise vel facultatis, idque natura
duntaxat, regressus negatur. Contradicentia denique
medio carent non solum participationis, verum etiam
negationis: privantia vero carent quidem medio par-
ticipationis, nulla enim est habitus cum privatione per-
mixtio ; non carent autem medio negationis ; multa
enim sunt, quae neque vident, neque caeca sunt; ut
lapis, arbor, &c, nisi cum ei subjecto attribuuntur, cui
natura inesse debuerunt : turn enim negationis etiam
medio carent; quippe omnis homo aut videns est aut
cascus, gnarus aut ignarus. Exempla porro privantium
sunt dives et pauper : Martial. 1. 5.

" Semper eris pauper, si pauper es, iEmiliane .
Dantur opes nullis nunc, nisi divitibus."

Vita et mors, ut in Miloniana : " bujus mortis sedetis
ultores, cujus vitam, si putetis per vos restitui posse,
nolitis." Item loqui et tacere : 1 Catil. " quid expectas
auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum
perspicis." Caetera exempla qute Ramus attulit, minus
quadrant: ut ebrius et sobrius, mortalis et immortalis,
quae potius adversa sunt. Neque enim " in" praepositio
in compositis privationem semper, sed adversum habi-
tum soape significat ; unde nee peccatum privationem
esse dixerim ; siqui-dem hoc vel illud peccatum sive
vitium, privatio non est. Atque hae quidem species
contrariorum sunt. Sed quaeri hie solet, quaenam

earum sint maxime inter se contrariee. Aristoteles
maximam contrarietatem nunc adversis tribuit, nunc
contradicentibus. Sed videtur maximam esse dissen-
sionem inter privantia : deinde inter adversa; minorem
adhuc inter contradicentia ; minimam inter relata :
nam relata propter illam mutuam affectionem, partim
consentanea sunt : contradicentia pure quidem contra-
ria negantia sunt, sed tamen propter infinitam illam
negationem, pro mediis et disparatis crebro accipiuntur,
ut non calidum non tarn opponitur calido quam frigi-
dum ; quoniam non calidum potest tepid um esse ; sic
non bonum, medium quiddam esse potest et adiapho-
rum : non album de rubro dici aut intelligi potest :
adversa e regione quidem adversantur; non ita tamen,
quin commisceri queant: privantia vero mixtionem non
admittunt ; et privatio fere est habitus extinctio atque
ereptio aut saltern deficientia; habitusque est ens, pri-
vatio non ens ; enti autem nihil, aeque ac non ens, con-
trarium est.

" Sed dissentaneorum categoria sic est, unde quidvis
ab altero differre quolibet modo possit."

Quanquam enim causa omnis essentialis differentiae,
formaeprimitusest reliquarum, argumenta reliqua con-
sentanea, ut quot modis consentire totidem dissentire
res dicantur, causa nempe vel effecto, subjecto vel ad-
juncto, modi tamen omnes, quib. res inter se differunt
vel ratione scilicet vel re, non tractantur nisi in dissen-
taneis, vel si comparantur, in comparatis. Unde illud
genere vel specie differre, nihil aliud est quam communi
vel propria forma, quarum ilia symbola sunt, ut infra
dicetur.

CAP. XVIII.

De Paribus.

"Argumenta simplicia ita fuerunt in consentaneis
et dissentaneis.

" Comparata sunt argumenta prima, quae inter se
comparantur."

Simplex rerum affectio comparatione prius tractanda
fuit ; hanc enim si removes, comparata omnia aut consen-
tanea erunt aut dissentanea. Platonis doctrina et
Xenophontis ante adjuncta utrique erat, quam compa-
rata. Sunt argumenta prima non orta, eo quod orta,
ut patebit infra, eandem habent affectionem cum primis
unde orta sunt; comparata etsi simplicia prius fuere,
simplicium tamen affectionem non habent. Inter se
comparantur; nimirum quae sunt ejusdem generis:
genera autem distributio mox docebit. Nunc proprie-
tates comparatorum sunt dicendoe.

" Comparata etsi ipsa comparationis natura aeque
nota sunt ; attamen alterum altero alicui notius et
illustrius esse debet."

Ubi hoc advertendum, non sua sed comparationis na-
tura dici aeque nota esse comparata. Ita sunt, inquis,
et relata vi relationis; immo argumenta omnia quae

878

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

etiam relata sunt. At, inquam, relatio et comparatio
non sunt idem ; et reliqua argumenta, et si quatenus
relata sunt notione logica, aeque nota sunt, sua tamen
nature, prout quaeque est, vel aeque vel non aeque sunt
manifesta ; dissentanea quidem aeque, consentanea non
teque, ut jam supra est dictum. Debet autem ei qui-
cum disputamus comparatorum id quod arguit suana-
tura et priusquam comparatio instituitur, notius esse
atque illustrius eo quod arguitur ; aeque enim obscu-
rum nihil argueret. Unde in signis comparatorum
usus elucet; quo fit ut inaequalis rerum notitia compa-
rationis vi aequalis reddatur. Sic consentanea ad pro-
bandum, dissentanea ad refellendum, comparata ad il-
lustrandum aptissima sunt.

" Comparata autem saepe notis brevius indicantur ;
aliquando partibus distinguuntur, quae propositio red-
ditioque nominantur."

Duplex ergo est comparationis forma: altera con-
tracta, altera explicata. Contracta est quae uno verbo
concluditur, ut infra cap. 21. Explicata, quae partibus
distinguitur ; partesque istae propositio et redditio no-
minantur. Propositio praecedit saepe, et argumentum
est : redditio saepe sequitur, estque id quod arguitur :
si secus occurrit, inversio est. Omnis autem forma
comparationis contracta, suis partibus explicari potest.

"Atque omnino comparata etiam ficta arguunt
fidemque faciunt."

Arguunt scilicet rem veram ; in quo caeteris argu-
ments prsecellunt ; quae ficta si sunt, rem fictam dun-
taxat arguunt; ut materia ficta, fictam solis domum.
At comparata etiam ficta, non sua quidem natura, sed
comparationis vi, res veras arguunt fidemque faciunt.

" Comparatio est in quantitate vel qualitate.

" Quantitas est qua res comparatae quantae dicuntur.

" Estque parium vel imparium." Non hie loquimur
de quantitate solum mathematica, quae magnitudinis
est aut numeri, sed de quantitate logica, quae ratio
quaelibet sive affectio est, qua res quaecunque inter se
comparatae quantae, i. e. aequales vel inaequales, pares
vel impares dici possint.

"Paria sunt, quorum est una quantitas."

Sic enim definit Aristoteles, Phil. 8, 15. Quod idem
Valet acsi diceretur, quorum par ratio est. " Una," i. e.
eadem, aequalis : unde in plurali numero eodem nomine
ac definitione explicantur.

" Argumentum igitur paris est, cum par illustratur k
pari."

Ad exempla veniamus ; atque ad ea primum quae in
forma, ut diximus, contracta notis brevius indicantur.
Has autem notae pruecipuae sunt " par, aequale, aequare ;"
ut in his :

-Par levibus ventis.

^Eneid. 2.

Ubi levitas Creusae umbrae comparatur levitati ven-
torum.

"Et nunc aequali tecum pubesceret aevo." ^Eneid. 3.

" En hujus nate auspiciis, ilia inclyta Roma
Imperium terris, animos aequabit Olympo." ^Eneid. 6.

His notis aliae sunt affines, " pariter, aeque, aequa-
litas, aequaliter, perinde, acsi," et id genus alia.

Sequitur forma explicata: in qua propositio et red-
ditio distinguuntur, quae in contracta forma erant impli-
citae. In hac autem forma explicata par quantitas vel
notis aperte indicatur, vel sine notis mente et ratione
concipitur: note istae sunt vel propriae parium: vel
negationes imparium: parium propriae, " idem quod ;
tam, quam ; tanto, quanto ; tot, quot." In quibus sin-
gulis notarum paribus prior quaeque redditioni inservit,
posterior vero propositioni. Catil. 4, " Cujus res gestae
atque virtutes iisdem, quibus solis cursus, regionibus
ac terminis coninentur."

" Tam ficti pravique tenax quam nuntia veri." iEneid 4.

" Tanto pessimus omnium poeta,

Quanto tu optimus omnium patronus."

Catullus 4.

" Littora quot conchas, quot amoena rosarea flores,
Quotque soporiferum grana papaver habet, &c.
Tot premor adversis " Ovid. 4. Trist.

Negationes imparium sunt; vel majoris et minoris
seorsim vel utriusque simul " non magis, non minus."
Philippic. 9, " Neque enim ille magis jurisconsultus
quam justitiae fuit," &c. "Neque constituere litium
actiones malebat, quam controversias tollere." Ovid.
2, de Arte.

" Non minor est virtus, quam qucerere, parta tueri."

" Utriusque simul" pro Muraena : " paria cognosce
esse ista in L. Muraena, atque ita paria, ut neque ipse
dignitate vinci potuerit, neque te dignitate superarit."
Observandum est autem negationem majoris vel mi-
noris seorsim non semper esse notam parium : neque
enim si " servus non est major domino, ergo est aequa-
lis;" nee si " dominus non est minor servo, ergo par."

Hactenus cum notis; nunc sine notis haec quae se-
quuntur. Atque in hoc potissimum genere exemplo-
rum sine notis, apparet vis eadem arguendi in utram-
que partem ; adeo ut si unum, alterum quoque sit; si
non sit unum, neque alterum. Itaque ex uno eorum
affirmato, alterum affirmatur ; ex negato, negatur : 2
Philip. " Quorum facinus commune, cur non eorum
praeda communis?" Ter. in Adel.

" Quando ego non euro tuum, ne cura meum."

" Hujus loci," parium nempe sine notis, " sunt con-
sectaria ilia e contrariis quidem orta, sed parium col-
latione tractata." Ut ex adversis ista; Cicero pro
Sylla " neque vero quid mihi irascare intelligere pos-
sum ; si, quod eura defendo quern tu accusas, cur tibi
quoque ipse non succenseo, qui accuses eum quem ego
defendo? Inimicum,inquis, accuso meum: et amicum,
inquam, ego defendo meum." Sic 5 Tusc. " quod cum
fateantur, satis magnam vim esse in vitiis ad miseram
vitam ; nonne fatendum est eandem vim in virtute esse
ad beatam vitam ? Contraria enim contrariorum sunt
consequential'

Quae tamen regula non est perpetuo vera: primo
nisi collatio sit vere parium : non ergo sequitur, " mala
opera damnant ; ergo bona justificant." Mala n.
opera omnino mala, bona imperfecta bona sunt ; ilia

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

879

nostra, haec non plane nostra. Secundo, sed in iis
duntaxat paribus, contrarioruni ex loco petitis, quorum
parium propositio reciprocatur. Quod in relatis qui-
dem fit frequentissime : ut apud Martialem.

fi Turn servum scis de genitum, blandeque fateris,
Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem."

Pater est filii dominus, et filii dominus est pater :
pariter ergo Alius est patris servus. Sic ex adversis:
" bonum est appetendum ; pariter erg-o malum est fu-
giendum." Nempe quia proprie adeoque reciproce,
omne appetendum est bonum. Et ex privantibus :
Ovid. 1 Fast.

" In pretio pretium nunc est, dat census honores,
Census amicitias : pauper ubique jacet."

Dives est in pretio, et quisquis est in pretio, est
dives; erg-o omnis pauper jacet.

" Quoties autem collationis propositio non reciproca-
tur, vel quoties uni parium id quasi proprium tribuitur
quod utrisque commune est, eorum consequentia con-
traria non sunt, sed saepe eadem." Fallit ergo hoc ex
relatis : " pater est dives ; erg-o filius est pauper :" quia
propositio non est reciproca; omnis enim dives non
est pater. Et hoc etiam ex adversis : " homo est sensu
praeditus ; bestia ig-itur sensu caret. Homo mortalis ;
bestia igitur immortalis : " quippe nee sensu preeditum,
nee mortale est homini proprium; sed utrique contra-
rio commune, et homini et bestiae. Hoc etiam ex con-
tradicentibus : " homo est animal ; ergo non homo est
non animal." Hoc denique ex privantibus : " videns
vivit ; ergo caecus est mortuus : " vivere enim et videnti
et caeco commune est. " Non enim idem non dici de
contrariis, sed contraria de eodem dici non possunt ;
immo quod suscipit unum contrariorum, suscipit alte-
rum; et quod unum non suscipit, neque alterum;" ut,
" in quo est amor, in eo potest esse odium. Quibus
nullum est jus, iis nulla fit injuria."

Est et alius parium sine notis modus, " quo interdum
lacessiti, par pari reponimus." Qualis est Virgil. Eel. 3,
in ilia pastorum alterna contentione repetitum illud ;
" Die quib. in terris," &c. Cujusmodi est et illud Mat.
21, 23, &c. " Qua authoritate facis ista? &c. Intcr-
rogabo vos ego etiam quiddam : Baptisma Joannis
unde erat?" Affine est illud Cic. Off. 2, " Cato, cum
ab eo quaereretur, quid esset fbenerari ? respondit, quid
hominem occidere."

Paria vero ficta quorum esse proprium supra dixi-
mus rem veram arguere, sunt ilia apud Ciceronem,
Invent. 1, ex iEschine Socratico ; ubi Aspasia cum
Xenophontis uxore et Xenophonte ipso sic inducitur
locuta : " die mini, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina
tua melius habeat aurum quam tu habes, utrum illius an
tuum malis ? Illius, inquit. Et si vestem ? Illius vero
respondit. Age vero, si virum ilia meliorem, an illius
malis." Hie mulier erubuit. Comparatio sic se habet :
si aurum, si vestem vicinse meliorem habere malles
quam tuam, malle etiam meliorem vicinse virum argue-
ris. Non dicit vicinam habere aurum aut vestem me-
liorem, sed fingit aut ponit, eamque si mallet Xeno-
phontis uxor, arguitur malle virum quoque vicinae si
'melior sit.

CAR XIX.

De Majoribus.

" Imparia sunt, quorum quantitas non est una."
" Non una," i. e. non eadem ; quorum par ratio non
est : contrariorum enim contraria ratio est.

" Impar est majus vel minus.

" Majus est cujus quantitas excedit."

Major autem vel minor quantitas aestimanda est ex
rerum quae comparantur, elatione vel summissione, ut
inquit Cic. in Top. i. e. excessu vel defectu ; quae vel
notis indicantur, vel, si desunt notae, aliis vocibus, quae
excessum vel defectum significant, intelliguntur. Ex
eo autem quod supra de logica quantitate diximus, in-
telligendum est id logice majus quoque esse, cujus non
solum magnitudo, mensura, aut numerus, sed etiam
auctoritas, potentia, praestantia, probabilitas, difficultas,
aut quid hujusmodi majus est; vel brevius, quod qua-
vis ratione excessum habet, id majus est; idque non
solum rei ipsius natura, sed vel opinione disserentis.
Majus igitur est cujus quantitas excedit id quod minus
est: majus enim hie adhibetur ad arguendum minus.

Quemadmodum autem parium, ita argumenti a ma-
jore, forma alia contracta est, quae notis brevius indi-
catur ; alia explicata, quae partibus plenius distingui-
tur.

Contractions formae notae sunt vel nomina compara-
tiva et superlativa suos casus regentia, vel verba quae-
dam ; et ea quidem utraque non solum quae excessum
significant, ut " major, melior, pejor; praestare, supe-
rare, vincere, excedere, praeferri," cum referuntur ad
id quod arguit, verum etiam ea cum nomina turn verba
quae defectum significant, ut " minor, inferior, postha-
beo, cedo, vincor, superor," si referuntur ad id quod
arguitur.

Explicata autem forma nunc est cum notis, nunc sine
notis. Notae sunt " non solum, sed etiam ;" non, tarn,
quam, et comparationes, verbaque, ut supra, non modd
elationem significantia cum particula " quam/' si ea
particula tribuatur ei semper quod arguitur, sed etiam
ea quae summissionem significant, si modo particula
" quam" referatur ad id quod arguit : ut, " minus est
amicum pulsare, quam patrem." Sed hoc exemplum
arguit potius a minori quam grave seel us sit pulsare
patrem, quam a majori non admodum grave esse
pulsare amicum. Idem de caeteris hujusmodi est di-
cendum.

Exemplum primae notae : Cic. pro Muraena : " Tol-
litur e medio non solum ista verbosa simulatio pruden-
tiae, sed etiam ilia domina rerum sapientia. Spernitur
orator non solum odiosus in dicendo aut loquax, ve-
rum etiam bonus." In hujusmodi exemplis " sed
etiam" est propositio, et, ut majus, arguit redditionem
" non solum," ut minus.

Huic nota affinis est " immo," vel " immo vero."
Cujusmodi est illud apud Terent. " Thr. Magnas
vero agere gratias Thais mihi ? Gn. Ingentes. Thr.
Ain tu? laeta est. Gn. Non tarn ipso quidem dono,

880

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

quam abs te datum esse : id vero serio triumphat."
Hie facile intelligitur " immo ingentes" et " immo id
serio triumphat." Ingentes gratiae arguunt magnas;
et triumphare, laetam esse. Sic Catil. 1 : " Hie tamen
vivit, vivit ? immo vero in senatum venit." Et illud
Ver. 3: " Non furem, sed raptorem ; non adulterum,
sed expugnatorem pudicitias," &c.

Exemplum secundae notae, comparativorum scilicet
et verborum cum particula " quam," est ex Cic. pro
Marcello : " Plus admirationishabitura, quam gloriae."
Sed ambiguum : aut enim plus admirationis arguit
minus gloriae, et sic argumentum est a majori, aut
minor gloria si magna sit, arguit maximam admira-
tionem.

Verborum elationem significantium cum particula
"quam" exemplum hoc erit ; " mendicare praestat,
quam furari." Hie mendicare, quanquam inhonestum,
ut magis tamen et potius faciendum, arguit multo
minus esse furandum.

" Sic malo illud," scilicet quod arguit, " quam hoc,"
scilicet quod arguitur: ut Juvenal Satyra 8, adversus
gloriosum nobilem :

" Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
yEacidae similis, Vulcaniaque arma capessas,
Quam te Thersitae similem producat Achilles."

Quod malit ignobilem fortem, quod tamen non est
ita optandum, ex eo arguit atque ostendit a majori sive
a potiori quam minime velit nobilem ignavum. Caesar :
" Malo modestiam in milite, quam virtutem." Mo-
destia, judicio Caesaris, praestantior et major, arguit
virtutem sive fortitudinem in milite minus esse quam
modestia requirendam: vel potius a minori exaggerat
modestiae laudem in milite prae virtutis laude.

" Sequitur majorum tractatio sine notis."

Atque in hoc solum genere id majus est cujus pro-
babilitas aut difficultas est major. Hie etiam logici
regulas consequentiae tradere solent non solum ne-
gando, ut vult Aristot. Rhet. 2, 23, verum etiam affir-
mando, pro quantitatis diversa vi et consideratione, in
exemplis diversis: ejusdem enim exempli una tantum
ratio est. Si majus est probabilius, duntaxat negando,
in hunc modum: "quod non valet in majore, non
valebit in minore." Si majus est difficilius aut incre-
dibilius, duntaxat affirmando : "quod in re majore
valet, valet in minore," ut inquit Cic. in Top. Hujus
exemplum est iEneid. 1 :

" O socii (neque enim ignari sumus ante malorum)
O passi graviora! dabitdeushis quoque finem."

Si gravioribus malis dedit deus finem, dabit his
certe. Sic Cic. pro Muraena : " Noli tarn esse injus-
tus, ut cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros
rivulos etiam amicis putes clausos esse oportere."

" Ficta etiam majora idem valent in suis consequen-
liis vel refutandis vel probandis."

Refutandi exemplum est Terent. Heaut.

Satrapas si net

Amator, nunquam sufFerre ejus sumtus queat :
Nedum tu possis :"— quasi diceret, finge satrapam esse.

Et iEneid. 5 :
" Magnanime ^Enea, non si mihi Jupiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere ccelo :
Mutati transversa fremunt, &c.
Nee nos.obniti contra, nee tendere tantum
Sufficimus :" — i. e. multo nunc minus Jove non spondente.

CAP. XX.

De Minoribus.

Majus et minus inter se affecta et relata sunt : adeo-
que unius definitionem qui norit, norit alterius.

Ut igitur majus est cujus quantitas excedit, "ita
minus est cujus quantitas exceditur." Quantitas au-
tem ut majoris erat in qualibet rerum elatione sive ex-
cessu, ita nunc minoris est in qualibet rerum summis-
sione sive defectu. Sententiarum enim minor probabi-
litas aut difficultas locum non habet, nisi in minorum
forma explicata ; quod ex majorum quoque explicata
forma intelligi potest. Minus igitur est cujus quan-
titas exceditur a majore : argumentum itaque a minore
est, cum id quod minus est, adhibetur ad arguendum
id quod est majus.

Minora etiam vel brevius indicantur notis, vel ple-
nius distinguuntur partibus. Hujus utriusque formae
vel propriae sunt minorum notae, vel negationes parium.

Propriae notae contractioris formae sunt primum, vo-
ces comparativae grammaticae, cum nomina turn verba,
elationem utraque significantia, si modo attribuantur
ei quod arguitur. Ovid. 2 de Trist. " Saevior es tristi
Busiride." Hie minor saevitia Busiridis arguit majo-
rem illius in quern poeta invehitur. " Praestat sapientia
divitiis." " Saevior" et "praestat" elationem signifi-
cant, et notae sunt majoris ; sed quia tribuuntur ei quod
arguitur, argumentum utrobique est a minori. Atque
hoc sedulo advertendum est, ut argumentum majoris a
minori dijudicare possis : majora enim et minora, con-
tracts praesertim formae, easdem plerumque notas prae
se ferunt ; idemque exemplum utramvis in partem vel
a majori vel a minori arguere potest: ut, " saevior es
tristi Busiride." Hoc si ad saevitiam cujusvisexagge-
randam dicatur, ut hoc loco, a minori est: si ad Busi-
ridis extenuandam, a majori. Si igitur ilia quae elati-
onem significant, referantur ad id quod arguitur, sunt
ilia quidem notae majoris, argumentum autem est a mi-
nori; quoniam majus, cujus ilia notae sunt, est id quod
arguitur: sin ilia quae summissionem significant, re-
feruntur ad id quod arguitur, sunt ilia quidem notae
minoris, sed argumentum est a majori ; quoniam id
quod arguitur, minus est.

Secundo, comparationes grammaticae verbaque sum-
missionem significantia, ut minor, inferior, &c. Post-
habeo, postpono, cedo, vincor, superor, &c. Si modo
ad id quod arguit, referatur : ut " cedant arma togae."
Hie togae dignitas arguitur a minori armorum digni-
tate, quae cedit.

Atque hae sunt notae affirmantes contractae formae:

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

881

quibus annumerandae sunt etiam istae formulae, quae
fiunt negatione parium. Philip. 9, " Omnes ex omni
setate, qui in hac civitate intelligentiam juris habue-
runt, si unum in locum conferantur, cum S. Sulpitio
non sunt conferendi," i. e. non sequandi, quae nota pa-
rium fuit. Hactenus contracta forma.

Explicata forma vel cum notis est, vel sine notis.
Propriae notae sunt primo, " non modo non, sed ne."
Cic. 2, Catil. " Nemo non modo Rom&e, sed ne ullo
in angulo totius Italiae oppressus osre alieno fuit, quern
non ad hoc incredibile sceleris feedus asciverit." Hie
posterior nota " sed ne," est propositionis, et nota mi-
noris ; arguitque " non modo non," quae redditionis est,
et nota majoris, quod arguitur. Ne ullo in angulo Ita-
liae non fecit, quod minus utile sibi erat, non modo non
igitur vel multo magis Romae fecit, quod majus erat,
vel sibi magis utile. Pro Fonteio : " Non modo nul-
lum facinus hujus protulerunt, sed ne dictum quidem
aliquod reprehenderent." Ne minus quidem fece-
runt ut dictum aliquod reprehenderunt, quae propo-
situs est et arguit non modo non majus, i. e. ergo
non majus, ut facinus aliquod proferrent, quae redditio
est, et arguitur.

Verum in hujus notae exemplis propositionis nota
" sed ne," aliquando omittitur. Ad Lent. " Nullum
meum minimum dictum, non modo factum pro Caesare
intercessit," i. e. nullum non modo factum, sed ne dic-
tum quidem. Huic notae affinis est ilia formula, " tan-
tum abest ab hoc, ut ne illud quidem." Pro Marcello :
" Tantum abes a perfectione maximorum operum, ut
fundamenta, quae cogitas, nondum jeceris." Ne hoc
quidem fecisti quod minus est, abes ergo longe ab illo
quod est majus.

Secundae notae sunt comparationes grammaticae et
verba quaedam cum particula " quam," quae vel elatio-
nem significant, ut " potius hoc quam illud, raalo hoc
quam illud," vel summissionem, ut " minor, inferior,"
itaut " quam" utrobique referatur ad id quod arguitur.
Catil. 1, " Ut exul potius tentare, quam consul vexare
remp. possis." Quod potius erat Ciceroni ut exul ten-
taret remp. quam consul vexaret, illud ut minus malum
arguit hoc esse majus. Hie comparatio grammatica
"potius," ad id quod arguit, refertur, nempe ad minus
malum ; particula " quam" ad id refertur quod arguitur,
nempe ad majus malum ; " Sic maluit Metellus de re-
pub, quam de sententia sua dimoveri." Hie " maluit,"
verbum elationis, refertur ad id quod arguit, nempe ad
minus malum, judicio Metelli, de rep. dimoveri; par-
ticula " quam" ad id refertur quod majus malum argu-
itur, dimoveri de sententia. Sic in iis notis quae sum-
missionem significant, particula " quam " refertur
semper ad majus quod arguitur, non secus atque in iis
quae significant elationem : ut, " minus est accipere,
quam dare ; inferior est Caesar quam Scipio."

His notis affinis est, " antequam," i. e. potius quam.
Pro Milone : " Utinam Clodius dictator esset, ante-
quam hoc spectaculum viderem."

Tertia nota est " ciim turn :" 1 Agr. " quae ciim om-
nib. est difficilis et magna ratio, turn vero mihi praeter
caeteros."

Sequuntur negationes parium in hac forma explicata.

" Non tam, quam." Catil. 2, " Quanquam illi qui
Catilinam Massiliam ire dictitant, non tam haec que-
runtur, quam verentur." Sic "non tot, quot:" pro
Muraena ; " Quod enim fretum, quem Euripum tot
motus, tantas, tam varias habere putatis agitationes
fluctuum ; quantas perturbationes et quantos aestus
habet ratio comitiorum ?" In hoc exemplo interrogatio
fortius negat paria.

Nunc ad exempla formae sine notis explicatas venia-
mus. Cic. Off. 1, "Ergo histrio hoc videbit in scena,
non videbit sapiens in vita." Atque hinc etiam conse-
quentiae ducuntur non solum affirmando et probando, ut
vult Arist. Rhet. 2, 23, et Cic. in Top. sed etiam negan-
do et refutando : si quidem hoc de exemplo non eodem
intelligitur : sin de eodem, turn quidem vel solum affir-
mando, vel solum negando recte proceditur. Affirmandi
exemplum est Ovid. 1 de Remed.

"Ut corpus redimas ferrum patieris et ignes, &c.
Ut valeas anirao quicquam tolerare negabis?"

Si corporis causa, multo magis animi quidvis tolera-
bis ; animus enim dignior. Item pro Archia : " Bestiae
saepe immanes cantu flectuntur : nos non poetarum
voce moveamur ?" Sic illud Mat. 6, 26, " Passeres curat
Deus ; multo magis ergo homines." At negando, nulla
ex his consequentia deducitur: non ergo sequitur, " si
corporis causa quicquam non tolerabis, ergo nunc
animi ;" et sic de caeteris. Recte igitur, si hoc modo
intelligitur Aristoteles, a minore ad majus affirmando
solum proceditur. Verum exempla non desunt, in
quib. a minore arguitur etiam solum negando : cujus-
modi est illud supra citatum, pro Marcello ; " funda-
menta nondum jecisti, certe ergo non perfecisti." Nee
tamen idem affirmando ; " fundamenta jecisti, ergo
perfecisti." Hie modo cavendum est, ne ponatur nega-
tio quee affirmationi aequipolleat : ut, " Deus non neg*
ligit passeres," idem est quod " curat." Sic enim
utriusque consequentiae idem exemplum prout sententia
eadem vel affirmando vel negando variatur, dari posset :
ut, " si fures plectendi, multo magis sacrilegi. Si
furib. non parcendum, multo minus sacrilegis." Hie
" plectere" et " non parcere" idem est ; et minus sit nota
majoris : non igitur notae, sed rerum elatio vel summis-
sio majus vel minus efficit. Atque haec de consequen-
tiis minorum sine notis.

Veriim eaedem consequentiae ducuntur ab explicata
forma, quae etiam cum notis est, ut ex iis exemplis quae
supra ponuntur, intelligas licet. In hac forma expli-
cata sine notis est ubi occurrit minorum quaedam gra-
datio : ut Ver. 7, " Facinus est vincere civem Roma-
num ; scelus verberare ; prope parricidium necare :
quid dicam in crucem tollere?"

Finguntur etiam minora: Virgil. Eel. 1.

" Ante leves ergo pascentur in sethere cervi, &c.
Quam nostro illius labatur pectore vultus."

Philip. 2, " Si inter coenam in tuis immanibus illis
poculis hoc tibi accidisset, quis non turpe duceret? In
coetu vero populi R. negotium publicum gerens, ma-
gister equitum," &c.

882

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTTTUTIO,

CAP. XXI.

De Similibus.

Hactenus comparatio in quantitate fuit. Sequitur
" comparatio in qualitate, qua res comparatae quales
dicuntur."

Qualitas enim logica non solum est habitus, aut dis-
positio, aut potentia, vel impotentia naturalis, aut de-
nique figura aut forma exterior, quae Aristot. species
qualitatis sunt, et in aliis artibus tractandae, sed est
affectio quaelibet sive ratio, qua res inter se comparatae
quales, nempe similes aut dissimiles dicuntur. Nulla
autem res est, quae si alteri qualitate conferatur, non
sit ei similis vel dissimilis.

" Simiiia sunt quorum eadem est qualitas."

Sic enim definit Aristoteles, Phil. 8, 15, et Boethius,

  1. 2, in Cic. Top. " similitudo," inquit, " est unitas qua-
    litatis." Argumeutum igitur similitudinis est, quando
    simile explicatur a simili. Magna quidem est affinitas
    parium cum similibus ; verum ut ex definitionibus
    eorum perspicere licet, in hoc maxime differunt, quod
    paria non admittunt elationem aut summissionem, si-
    miiia admittunt: possunt enim etiam simillima majora
    esse vel minora ; quod paria non possunt.

Similitudo proportio dicitur, Greece fere " analogia;"
et simiiia proportionalia, Greece " analoga." Proportio
autem nihil aliud est quam duarum rationum similitudo;
ratio autem est duorum inter se terminorum sive rerum
collatio. * Monendum autem est simiiia sive contracts
forniae sive explicatae urgenda non esse ultra earn qua-
litatem quam in utrisque eandem esse propositum assi-
milanti erat ostendere : sic magistratus assimilatur cani,
sola nimirum fidelitate custodiae : unde ilia in scholis,
" nullum simile est idem, simile non currit quatuor
pedibus, omne simile claudicat."

Simiiia nunc notis brevius indicantur, nunc partibus
plenius distinguuntur; hoc enim comparatis omnibus
commune est. Notae similitudinis contractae " quae uno
verbo concluditur," sunt vel similium propriae vel dis-
similium negationes. Propriae similium sunt vel no-
mina, ut "similis, effigies, imago, more, ritu, instar, in
modum ;" vel adverbia, " tanquam, veluti, quasi, sicu-
ti ;" vel verba, " imitari, referre," &c. 1 iEneid. " Os
humerosque deo similis." Philip. 9, " Quanquam nul-
lum monumentum clarius Servius Sulpitius relinquere
potuit, quam effigiem morum suorum, virtutis, constan-
tiae, pietatis, ingenii, filium." 1 Trist.

" Namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit,
Solus Achilleo tollere more potest."

In Pis. " Unus ille dies mihi quidem instar immor-
talitatis fuit, quo in patriam redii." Verr. 1, " Sed re-
pente e vestigio ex homine, tanquam aliquo poculo
Circaeo, factus est Verres." Pro lege Manil. " Itaque
omnes quidem nunc in his locis En. Pompeium, sicut
aliquem, non ex hac urbe missum, sed de ccelo delap-
sum intuentur." Negationes dissimilium sunt, " haud
secus, non alitor, non absimilis," &c. ^Eneid. 3, " Haud

secus ac jussi faciunt." Terent. in Phor. " Ego isti
nihilo sum aliter, ac sui."

Ad contractam similitudinis formam pertinet etiam
metaphora: metaphora enim, ut docent rhetores, est ad
unum verbum contracta similitudo sine notis quidem,
quae tamen intelliguntur. Pro Sest. " Cujus ego pa-
trem deum atque parentem statuo fortunae nominisque
mei," i. e. " tanquam deum."

" Similitudinis partes deinceps explicantur, et qui-
dem disjuncte vel continue.

" Similitudo disjuncta est, quando termini" sive res
" quatuor reipsa distinguuntur," i. e. quando duo ter-
mini sive res distinctae in propositione comparantur
duobus terminis sive rebus distinctis in redditione.
Occurrit autem haec forma et cum notis et sine notis.
Notae sunt, " qualis, talis ;" ilia propositions, haec
redditionis nota est. Ita " quemadmodum, ut, sicut,"
propositionis ; quibus respondent, " sic, eodem modo,
similiter," redditionis. Eel. 5,

" Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
Quale sopor fessisin gramine."

Carmen ad auditorem, ut sopor ad fessum, termini
quatuor distincta sunt. Ad Frat. 1," Quemadmodum
gubernatores optimi vim tempestatis, sic sapientissimi
viri fortunae impetum persaepe superare non possunt."
Hie quatuor sunt item termini, ut gubernator ad tem-
pestatem, sic sapiens ad fortunam. 1 Trist.

u Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum,
Tempore sic duro est inspicienda fides."

Cicero 2 Phil. " Sed nimirum ut quidam morbo et
sensus stupore suavitatem cibi non sentiunt ; sic libi-
dinosi, avari, facinorosi, verae laudis gustum non ha-
bent." In vita Virgil.

" Hos ergo versiculos, feci, tulit alter honores :
Sic vos non vobis nidifkatis aves :
Sic vos non vobis mellificatis apes :" &c.

In hoc exemplo redditio sine nota praecedit. Par-
ticula autem " sic," quae nota solet esse redditionis, hie
propositioni attribuitur.

" Aliquando nulla prorsus est nota." Virg. Ecloga 2,

" O formose puer, nimium ne crede colori.

Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur."

" Continua similitudo est, quando est ut primus ter-
minus ad secundum, ita secundus ad tertium." Leg. 3.
" Ut magistratibus leges, ita populo praesunt magis-
tratus." Hie termini sunt tres; lex, magistratus, po-
pulus. Sed medius bis adhibetur, et in omni propor-
tione continua continuatur; estque posterior terminus
propositionis, prior redditionis. In omni enim pro-
portione termini esse debent ad minimum quatuor.
Ordo hujus sic est : ut leges magistratibus, ita magis-
tratus populo praesunt.

Quanquam autem simiiia magis ad illustrandum
quam ad probandum accommodata sunt, et Plato in
Phaedone, " Ego," inquit, "sermones qui ex similibus
demonstrationes sumunt, probe novi ad ostentationem
comparatos esse ; et nisi quis caveat ab iis, facile im-

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

883

ponunt," quod ad regulas tamen consequentiarum atti-
liet, ex definitione similium perspicitur, similium
similem esse rationem ; valere igitur similia in utram-
que partem. Unde Aristot. Top. 24, " Quod in aliquo
simili valet, in aliis quoque similibus valebit ; et quod
non in aliquo, nee in caeteris."

Quoniam autem similitudo non solum est proposi-
tionis et redditionis, sed terminorum etiam inter se.
Idcirco si quaedam similia sunt, inverse quoque similia
erunt, et alterne. Et inverse quidem duobus modis ;
inversione scilicet vel propositionis et redditionis quae
aliorum comparatorum communis est; vel terminorum,
quae videtur similium propria. Exempli gratia ; ut
gubernator ad tempestatem, sic sapiens ad fortunam :
inverse ergo ; ut sapiens ad fortunam, sic gubernator
ad tempestatem. Haec propositionis et redditionis
inversio est. Rursus, ut tempestas ad gubernatorem,
sic fortuna ad sapientem : haec inversio est terminorum.
Alternatio est quando antecedens propositionis antece-
denti redditionis et consequens consequenti compara-
tor. Regula ergo hie est; si quaedam similia fuerint,
alterne similia erunt. Ut gubernator ad tempestatem,
sic sapiens ad fortunam : ergo, alterne ; ut gubernator
ad sapientem, sic tempestas ad fortunam. Inversio-
num hujusmodi et alternationum in mathematicis pro-
portionibus usus maximus est : sed proportio non ma-
thematica solum, verum etiam logica est, ut supradixi-
mus, rerum omnium communis; ejus ergo regulae non
erant hie omittendae.

Ficta similitudo parem vim habet superioribus illis,
sed prsecipue in hac explicata similitudine iEsopici
apologi excellunt.

Horat. 1 Epist.

" Quod si me populus Romanus forte roget, cur
Non ut porticibus, sic judiciis fruar iisdem?
Nee sequar aut fugiam quae deligit ipse vel odit 1
Olim quod vulpes eegroto cauta leoni
Respondit, referam : quia me vestigia terrent
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum."

Hue etiam refertur parabola Socratica vulga dicta :
quae est inductio similium interrogationib. fere con-
stans. "Ilia autem," inquit Fabius, "hanc habuit
vim ; ut cum plura interrogasset Socrates, quae fateri
adversario necesse esset, novissime id, de quo quasre-
batur, inferret, cui simile adversarius concessisset."
Vide pag. 882, ad *

CAP. XXII.

De Similibus.

Hactenus similia, quorum qualitas est eadem. " Dis-
similia sunt comparata, quorum qualitas est diversa."

Contrariorum enim eadem scientia est. Et Cic. in
Top. " ejusdem est," inquit, " dissimile et simile inve-
nire." In hoc differunt dissimilia a diversis, quod dis-
similitudo sit differentia comparata, et non idem, eodem
saltern tempore, sed diversis plerumque subjectis attri-
buatur. Itaque diversorum uno negato, alterum affir-
3 L

matur; dissimilia, sive diversa sive opposita, simul
affirmari aut negari possunt. Diversa autem qualitas
est non eadem ; sive diversa sit sive opposita : quasi
dicas dissimilium dissimilis est ratio. Argumentum
igitur dissimilitudinis est quando dissimile arguitur a
dissimili.

Contractae dissimilitudinis notae sunt " dissimile,
dispar, differens, aliud, secus :" Pro Plane. " Dissi-
milis est debitio pecuniae et gratiae." Ennius : " O
domus antiqua, heu quam dispari dominare domino."
Dispar autem est non impar, sed dissimilis. Caesar
1 Bell. Gal. " Hi omnes lingua, institutis,legibus inter
se differunt." 2 Agrar. " Alio vultu, alio vocis sono,
alio incessu esse meditabatur." Cic. 2 Nat. " Quoniam
ccepi secus agere, atque initio dixeram."

Dissimilitudinis notae etiam sunt per negationem si-
milium, " ut non similis, non talis, non idem, non tan-
quam," &c. 3 de Orat. " Non est philosophia similis
artium reliquarum." 2 Eneid.

"At non ille, satum quo te mentiris, Achilles,
Talis in hoste fuit Priamo."

Horat. 1 Epist. " Non eadem est setas, non mens."
1 ad Frat. " Sit annulus tuus, non tanquam vas ali-
quod, sed tanquam ipse tu." Hoc argumento pastor
ille errorem suum confitetur. Eclog. 1,

" Urbem (quam dicunt Romam) Melibcee, putavi,
Stultus ego huic nostra: similem."

Et mox,

" Sic canibus catulos similes, sic matribus hcedos
Noram, sic parvis componere magna solebam."

Ut nee canibus catuli, nee matribus hoedi, sic nee
Mantua Romae similis est. In hoc exemplo errons
confessio pro negatione similium est.

Explicata dissimilitudo itidem cum notis est vel sine
notis. Notae sunt hie etiam negationes similium. 3
Philip. " Certus dies non ut sacrificii sic consilii ex-
pectari solet."

" Nota plerumque nulla est, cum dissimilitudo plenius
explicatur."

Quintil. 1. 5, c. 11, "Brutus occidit liberos prodi-
tionem molientes. Manlius virtutem filii morte mulc-
tavit."

Catullus.

" Soles occidere et redire possunt :
Nobis cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda."

Dissimilitudo est diei et vitae nostras. R^edditio est
vitam semel amissam non restitui. Illustratur a dissi-
mili, quae propositio est, soles occidere et redire possunt.

CAP. XXIII.
De Conjugates.

Hactenus prima argumenta sunt exposita:
tria genera fuere; consentanea, dissentanea,
parata.

quorum
et com-

884

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

Sequuntur " orta de primis; quae ad id quod arguunt
perinde sunt ut prima uude oriuntur: ut conjugata et
uotatio, distriburio et definitio."

In se itaque habent vim argueudi ut argumenta arti-
ficialia, et eandem quidem cum iis unde oriuntur: non
autem a se, quia non prima, ut in capite secundo jam
dictum est. Definitionem autem vix aliam requirunt
praeter ipsum nomen, quod naturam eorum satis per se
explicat : unde illud consectarium, " Orta argumenta
perinde esse ad id quod arguunt, ut sunt prima unde
oriuntur."

Quatuor has species ortorum, in duo genera, anonyma
licet, distinguuntur, cum propter dichotomiae studium,
turn quia conjugata et notatio sub eodem genere con-
tinentur, propter illam quae inter ea intercedit commu-
nionem. Cicero itaque in Top. locum ex conjugatis
notationi finitimum esse dixit. Et in multis exemplis
conjugata a notatione et nomine nihil aut parum diffe-
runt. Communio autem ilia duplex est : primo quod
sunt argumenta nominalia sive a nomine petita. Sed
in hoc differunt, ut etiam tradit Boet. 1. 4, in Top. Cic,
quod notatio expositione nominis, conjugatio similitu-
dine vocabuli ac derivatione perficitur. Neque idcirco
ad grammaticam pertinent : ex vi enim nominum argu-
menta petere, log-ici est, non grammatici. Secunda
communio est, quod sunt orta simplicia: neque enim
ex pluribus primis simul conjunctis, sed ex uno aliquo
argumento primo singula eorum exempla oriuntur, nisi
in nominibus compositis : compositorum enim nominum
composita interdum ex pluribus argumentis notatio est.
Distvibutio autem et definitio sunt argumenta realia,
i. e. in rerum explicatione versari solent, et composita,
i. e. ex pluribus argumentis primis simul conjunctis
origiuem suam trahunt. Si ergo ortorum genera,
quae anonyma esse diximus, nominibus distinguere
lubet, orta erunt vel nominalia et simplicia, ut conju-
gata et notatio, vel realia et composita, ut distributio
et definitio : nisi hoc forte excipiamus, quod definitio
ex uno primo, i. e. ex sola forma nonnunquam constare
potest. Ex his autem duobus generibus prius tractan-
dum est illud cui conjugata et notatio subjiciuntur,
quia fere simplicius est. Atque in hoc genere conju-
gata priorem sibi locum vendicant, quod ex solis con-
sentaneis oriantur, cum notatio ex quovis argumento
primo petatur. Fabius 1. 5, c. 10, conjugata nihili fa-
cit: Aristoteles autem et Cicero in Topicis suis aliter
sentiunt; quorum ille 1. 3, c. 4, et 1. 7, c. 2, locos ex
dissentaneis, conjugatis et casibus plurimum ait valere;
et ad plurima esse utiles.

" Conj ugata sunt nomina ab eodem principio varie de-
ducta. Utjustitia, Justus, juste." Aristoteles et Cicero
conjugata, ille, nomina ejusdem conjugationis ; hie,
ejusdem generis esse definiunt : sed neque ille quasi ju-
gum ipsum conjugatoruni, neque hie genus, neque nos-
ter prineipium ipsum sive originern et thema conjuga-
torum numero excludit. Conjugata autem sunt omnia
non solum nomina tarn substantia quam adjectiva, sed
etiam verba, et, quae Aristoteles casus vocat, adverbia,
curn paronuma, i. e. derivata, turn ipsa themata, serva-
tis tamen istis conditionibus. 1. Si ut idem sonant, sic
idem etiam significant. 2. Si in eadem significations

ratione sumantur. Nam si unum significat potentiam
sive facultatem aut habitum, alterum vero actum, etex
potentiasive habitu arguatur actus, aut contra, captio est.
3. Si in iis symbolum sit consentaneorum argumen-
torum, i. e. si a consentaneis orta sunt : quorum vim et
affectionem in arguendo aliis nominibus iisque conju-
gatis referant : quorum etiam ad inventionem nomina-
lis hujusque conjugationis indicio ducamur : unde
elucet non contemnendus hujus loci usus, praesertim in
definitionibus.

Sequuntur exempla; ut justitia, Justus, juste. Cu~
jusmodi in exemplis observandum est, abstractum quod
vocant, causam esse concreti, et concretum adverbii.
Ut justitia est causa, cur aliquis sit Justus: et quia
Justus est, idcirco juste* agit. Quod tamen non est
ubique verum : sanum enim, i. e. quod efficit aut con-
servat sanitatem, causa est sanitatis, concretum scilicet
abstracti, ut notat Aristot. top. 2, 3, Propert. lib. 2,

" Libertas quoniam nulli jam restat amanti,
Nullus liber erit, siquis amare velit."

Hie libertas, quae causa est cur sis liber, quia non
restat, ergo nullus, &c. Cicero 3, de Nat. Deor. cum
de Dionysio tj^ranno loquitur : " Jam mensas argenteas
de omnibus delubris jussit auferri, in quibus quod more
veteris Graecise inscriptum esset bonorum deorum, uti
eorum bonitate velle se dicebat : dii boni sunt : eorum
igitur bonitate est utendum." Hie ex eflfectis ad causas
est disputatum; ut vult Ramus : utmihi quidem vide-
tur a causis ad erTecta. Terent. " Homo sum, humani
a me nihil alienum puto." Ex subjecto est ad adjunc-
tum. In Pison. " Cum esset omnis ilia causa consula-
ris et senatoria, auxilio mihi opus fuerat et consulis et
senatus." Ex adjunctis est ad subjectum. Phil. 2, " Non
tractabo ut consulem, ne ille quidem me ut consularem."
Ex efFecto est ad causam : nam esse consulem causa est
ut quis postea sit consularis : unde sic arguitur; non
agnoscit is in me effectum, non agnoscam ergo in eo
causam. Notandum est nonnulla sensu duntaxat, non
sono esse conjugata : ut "somnus, dormiens; morbus,
aeger."

CAP. XXIV.

De Notatione.

" Notatio est nominis interpretatio," i. e. reddita
ratio cur quidvis ita nominatum sit. Definitio autem
haec est " Boethii, 1. 1, in Cic. Top. Notatio inquit Cic.
in Top. Graecis etymologia dicitur," i. e. verbum ex
verbo veroloquium : "nos autem novitatem verbi non
satis apti fugientes, genus hoc notationem appellamus,
quia sunt verba rerum notce." Haec ille. Ex iis igitur
quae supradicta sunt, intelligi potest, notationem esse
argumentum ortum adedque symbolum alicujus primi;
esse nominale, i. e. ut Cicero loquitur, argumentum ex
vi nominis elicitum.

" Quippe nomina sunt notae rerum et cujuslibet
nominis vel derivati vel compositi, siquidem notatione

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

885

vera nomen inditum fuit, ratio reddi potest ex aliquo
argumento primo."

" Ut homo ab humo." Haec a materia est notatio.
Sed linguae, cum prima ilia quam Adamus in Edene,
turn illae variae atque a prima fortassis ortae, quas con-
ditores turris Babelicae subito acceperunt, divinitus
proculdubio datae sunt ; unde vocum primitivarum ratio
si ignoretur, mirum non est : quae autem voces derivatce
sunt aut composite, vel earum origines ex aliis linguis
antiquis jamque obsoletis petendae sunt, vel ipsse vetus-
tate aut infimae plebis inquinata ferepronuntiatione ita
immutatae, mendose etiam scribendi consuetudine ita
quasi obliteratae, ut vera vocum notatio raro admodum
teneatur. Unde argumentum a notatione, nisi ea forte
manifestissima sit, fallax admodum et ssepe ludicrum
est.

Nunc reliqua exempla videamus. Ovid. 6 Fast.

" Stat vi terra sua ; vi stando Vesta vocatur."

Terra dicitur Vesta ab effecto suo naturali, propterea
quod vi sua stat.

" At locus a flammis et quod fovet omnia dictus."

Ex effectis est notatio. Item Verr. 4, " 0 verrea
praeclara! Quo enim accessisti, quo non attuleris tecum
istum diem ? Etenim quam tu domum, quam urbem
adiisti, quod fanum denique, quod non eversum atque
extersum reliqueris ? Quare appellantur sane ista Ver-
rea, quae non ex nomine, sed ex moribus naturaque
tua constituta esse videantur." Ex effectis item est
notatio. Ovid. 1 Fast.

" Prima dies tibi, Carna, datur, dea cardinis hsec est.
Numineclausa aperit, cl audit aperta suo."

Notatio haec e subjecto est, cardine scilicet, in quo
rersando dea ilia exercebatur. Hinc ilia cavillatio in
Antonium generum : " Tuae conjugis, bonae foeminae,
locupletis quidem certe, Bambalio quidem pater, homo
nullo numero, nihil illo contemptius; qui propter haesi-
tantiam linguae stuporemque cordis, cognomen ex
contumelia traxerit." Ex adjunctis est notatio haec
Bambalionis, quia balbus et stupidus. E dissentaneis
autem sunt ilia apud Quintil. 1. 1, c. 6. " Lucus, quia
umbra opacus parum luceat: et ludus, quia sit longis-
sime a lusu : et dis quia minime dives." Est etiam e
comparatis notatio pyropi, quod ignis quondam speciem
praebeat.

Atque hactenus de notatione: nunc aliquid de no-
mine adjiciendum est. " Est enim ut notationi ad
suum nomen, sic nomini ad notationem sua affectio : "
'Hoc est, ut notatio arguit nomen, sic nomen vicissim
arguit notationem. Ut animi plenus, ergo animosus;
et contra, auimosus, ergo animi plenus. Nam et no-
men quoque ortum argumentum est; ex quo autem
fonte oriatur, notatio declarat. Haec autem appendi-
cule de nomine idcirco est adjecta, quia cum alia argu-
menta inter se affecta, quot quidem eodem nomine ac
definitione non sunt comprehensa, sua seorsum capita
sibi habuerint, et tantillum esset quod de nomine di-
cendum erat, non videbatur caput novum ob id esse
instituendum. In hoc igitur capite duo loci inventi-

onis contmentur, notationis et nominis : inter quos si
comparatio fiat, potior videtur nominis. Unde tota
haec categoria ab Aristotele " locus a nomine" dicitur.
Saepiusque et firmius a nomine quam a notatione argu-
mentum ducitur; ut homo est, ergo ex humo; focus
est, ergo fovet. At non eadem vi argumentum a no-
tatione deducitur; ex humo est, homo igitur; fovet
omnia, ergo focus est.

CAP. XXV.

De Distributione.

Reliqtjum est ex ortis aliunde argumentis argu-
mentum distributionis et definitionis.

" In qua utraque affectio reciprocationis est, illic
partium omnium cum toto, hie definitionis cum defi-
nito."

Reciprocatio autem hoc loco est qua prorsus idem,
eademque, ut ita dicam, essentia utrinque significatur:
nam partes omnes simul sumptae, i. e. rite composites,
idem sunt quod totum, et definitio idem, quod defini-
tum; quod de nullo praeterea genere argumentorum
dici potest. Unde nascitur heec regula utrique huic
argumento communis, utin distributione ac definitione
" nequid desit, nequid redundet :" nam ubi reciproca-
tio, ibi quoque aequalitas requiritur. Hinc eximia ilia
distributionis et definitionis laus effloruit ; ex iis nempe
artium institutiones maxima ex parte constare. Ciim
n. omnia artium praecepta constare debeant ex argu-
mentis reciprocis, reciprocatio autem nusquam alibi
reperiatur nisi inter formam (quae ipsa in definitioni-
bus comprehendi solet) et formatum, inter subjectum et
proprium adjunctum ; hinc factum est ut praecepta
omnia vel definitiones sint vel distributiones vel regu-
lae quaedam sive consectaria, quae proprietatum expli-
cationes dicuntur.

" Distributio est, cum totum in partes distribuitur.
Totum est, quod contiuet partes.
Pars est, quae continetur a toto."
Totum logice et generaliter dicitur, quicquid quo-
cunque modo distribuitur et partes continet : pars, quae
quocunque modo continetur a toto.

"Atque ut distinctio totius in partes, distributio;
sic collectio partium ad constituendum totum, inductio
dicitur."

Inter banc autem inductionem et distributionem nul-
lum aliud discrimen est, nisi quod distributio a toto ad
partes, haec vero a partibus ad totum progreditur.
Quamobrem, ut supra nomen ad notationem, ita hie
inductio ad distributionem referenda est ; non ad syl-
logismos, ut plerique volunt; ciim non alio modo ab
inductione argumentemur atque a distributione: siqui-
dem eadem est via Thebis Athenas quae Athenis Thebas.
Inductionis autem auctorem Aristoteles agnoscit So-
cratem; ejusque necessitatem tantam esse testatur, ut
cum scientia universalium sit, universalia cog-noscere
nequeamus nisi per inductionem. Inductionis ergo ope

886

ARTIS LOGIC/E PLENIOR INSTITUTIO,

praecepta artium inventa sunt ; ut in proasmio mo-
nuimus.

" Distributio sumitur ex argumentis toti quidem con-
sentaneis, inter se autem dissentaneis."

Sed dissensio ilia 11011 est distributionis dissensio
(nunquam n. dissentaneum in dissentaneum distribui-
tur) sed partium distributarum.

"Itaque tantoaccuratiorerit distributio, quanto par-
tium et cum toto consensio et inter se dissensio major
fuerit."

Hinc efficitur, earn distributionem accuratissimam
esse, quae in duas partes fit; eaque "dichotomia" di-
citur: dissensio enim inter duo maxima est; contra-
riorum unum uni tantum opponitur. Platonis itaque
regula est: " oportet in quam proximum fieri potest
numerum semper dividere." Quod si dicbotomiam in-
venire non queamus, difficile n. est earn semper inve-
nire, species bisbinas ponere interdum praestat, quasi
sub duobus g-eneribus, licet anonymis, quam quatuor
sub uno. Haec n. distributionis forma, licet non sit
optima, est tamen optimae proxima. Hac ratione su-
pra cap. 3, Ramus divisit causas in duo genera ano-
nyma, nempe " efficientem et materiam, aut formam et
finem." EfF. Ubi autem dichotomia nullo modo com-
mode adbiberi potest, " multis protinus differentiis res
dividenda est," ut Aristoteles monet. Neque enim
propter dichotomiae studium distributio vel mutilanda
vel implicanda aut confundenda est.

CAR XXVI.

De Distributione ex Causis.

" Distributio prima est ex absolute consentaneis,
causis nempe et effectis. Distributio ex causis est,
quando partes sunt causae totius."

" Hie distributio integri in sua membra praecipue
laudatur."

" Integrum est totum, cui partes sunt essentiales,"
i. e. quod partibus totam suam essentiam complecten-
tibus constituitur ; ideoque symbolum est efFecti ex
materia per formam existentis.

" Membrum est pars integri."

Nimirum intcgro suo essentialis. Sive ut Aristot.
Phil. 8, 15, "Membra sunt ex quibus integrum com-
ponitur." Et membra quidem symbola sunt causarum
essentialium, materiae nimirum et formae, in quibus tota
integri essentia consistit: singula n. membra materiam
continent ; cuncta simul, ipsam quoque formam. " Sic
grammatica in etymologiam et syntaxin ; rhetorica in
elocutioncm et actionem ; logica in inventionem et dis-
positionem argumentorum dividitur. Ab his n. partib.
artes illae constituuntur ; " non tanquam ex causis, sed
tanquam ex causarum symbolis. Cum enim essentia
dialecticse partim communis sit materia scilicet, i. e.
praecepta, et forma etiam nempe methodica illorum
praeceptorum dispositio ; partim propria, quae in bene
disserendo posita est, tota haec dialecticoe essentia in

inventione et dispositione comprehenditur. Nee tamen
partes istae sunt ipsa materia, i. e. praecepta, uec ipsa
forma communis, i. e. methodica praeceptorum dispo-
sitio, nee propria, i. e. ipsa facilitate disserendi ; sed ex
prasceptis methodice dispositis conflatae sunt, et ipsa
facultas disserendi inventionis et dispositionis finibus
continetur.

Quae sequuntur apud authorem nostrum exempla duo,
alterum ex Virgilio, Georg. 1, alterum ex Cicerone pro
Muraena, objectis utraque distinguuntur, non causis;
ideoque ad cap. 28, ad distributionem nempe e sub-
jects, ad quam etiam praemissa ilia annotatio de usu
pertiuet.

" Quinetiam aliter tractatur hoc argumenti genus,
vel a partibus ad totum, vel a. toto ad partes."

Hac de re Aristoteles Top. 6, 6, reg-ulas quasdam
tradit. Primo a partibus : " affirmatis partibus cunc-
tis, affirmatur totum:" et contra; " sublatis partibus
cunctis, tolli totum." Item ab una parte: " una parte
sublata, totum tolli." Secundo a toto ad partes : " toto
affirmato, affirmantur partes." Verum haec omnia
ex ilia reciprocationis regula superioris capitis initio
tradita satis intelliguntur. Nam quae reciprocautur,
eorum alterum ex altero vicissim et necessario affir-
mate et negate concluditur. Hoc vero, ut Aristoteles
etiam notavit, non sequitur ; sublato integro, partes
tolluntur.

Utriusque generis (nempe affirmationis et negationis a
partibus ad totum) exemplumhabemus apud Catullum.

" Quintia formosa est multis : mihi Candida, longa,
Recta est : haec ego sic singula confiteor :

Totum illud, formosa, nego. Nam nulla venustas,
Nulla in tam magno est corpore mica salis.

Lesbia formosa est : quae cum pulcherrima tota est,
Turn omnibus una omnes surripuit veneres."

Est et alia distributio ex causis et merito quidem im-
perfectior dicta, cum non tam ipsius rei quam ejus cau-
sarum distributio sit: ut ab efficiente, testimonium est
divinum vel humanum. Sic statuae veteres aliae factae
erant a Phydia, aliae a, Polycleto, &c. Distributio haec
quaedam est totius in partes ; ubi tamen non tam partes
ipsae ponuntur quam pro iis earum efficientis, quibus
inter se disting-uuntur. Sic statuae aliae erant aureae,
aliae argenteae, aliae aeneae, aliae eburne&e, &c. distri-
butio est ex materia. Aliae ad hominum, aliae ad bru-
torum effigiem factae ; est distributio a forma externa.
Aliae factae sunt ad usum religiosum, aliae ad civilem;
est distributio a. fine.

CAP. XXVII.

De Distributione ex Effectis, ubi de Geneve et Specie.

" Distributio ex effectis est, quando partes sunt
effecta.

Distributio generis in species hie excellit."
Nonnulli ex Cicerone distributionem integri in mem-
bra " partitionem" vocant ; generis in species " divi-

AD. PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

887

sionern." Nee de nihilo sane : membra enim copulari.
species disjungi solent.

" Genus est totum partibus essentiale."
In quo contrarium est integro : illic enim toti partes,
hie totum partibus est essentiale : unde constat, illam
ex causis, hanc ex effectis distributionem recte dici.
Genus autem " est totum partibus essentiale," quia il-
lam essentiam nempe materiam et formam, quae specie-
bus omnibus aeque communis est, significatione sua
complectitur: vel brevius, quia synibolum est commu-
nis essentia. Neque enim genus proprie essentiam spe-
ciebus communicat (cum in se extra species revera
nihil sit) sed earum duntaxat essentiam significet. Quod
enim essentiale est et speciebus omnibus commune, ejus
notio genus dicitur. Et idaea seepe a Graecis, non se-
parata quidem a rebus ilia, ut velunt Platonica, quae
nugse sunt, teste Aristot. Phil. I, 7, et v. 5. Sed quod
cogitatione et ratione unum et idem est specieb. multis
commune in quibus re et natura est singulatim, ut
Plato in Menone. Stoici etiam Idceas, ut refert Plut.
de Placit. 1, 10, nostras notiones esse dixerunt.

" Species est pars generis."

Sic etiam Aristoteles, Phil. 8, 25. Et Cicero Invent.
1, " Pars quae generi subest." Ex definitione autem
generis intelligimus speciem cjusmodi partem esse cu-
jus essentia communis in generis significatione conti-
neatur. Propriam autem essentiam species, per quam
est id quod est, a propria forma babet, quae generis sig-
nificatione minime continetur." Sic etiam Aristot. Phil.
£, 12, " Genus non videtur particeps esse differentiarum :
simul n. contrariorum idem particeps esset; differentiae
ii. contrariae sunt." Unde illud; plus est in specie
quam in genere : et illud Porphyrii ; " differentia est
qua species superat genus." Tota igitur generis es-
sentia singulis aequaliterinest speciebus; at tota essen-
tia speciei non est in genere, nisi potentia, ut inquit
Porpbyrius. Hinc ut species est pars generis, ita
genus pars esse speciei quodammodo videtur: quod et
Plato in Politico notavit. Sic animal genus hominis
et bestiae dicimus. Animal enim est totum, cujus
essentia, nempe corporea, animata, sentiens, ad homi-
nem et bestiam communiter attinet. Sic dicimus
hominem et bestiam species animalis; quia partes sunt
animali subjectse, quae animalis essentiam communem
habent.

" Genus est generalissimum ant subalternum.

Species subalterna aut specialissima.

Genus generalissimum, cujus nullum est genus."

Ut in logica inventione argumentum est genus ge-
neralissimum artificialium et inartificialium.

" Subalternum genus, ut subalterna item species,
quod species hujus, illius autem genus est."

Id est, quod nunc genus est, nunc species: genus,
si ad species sibi subjectas referatur; species, si ad
suum genus.

Sic causa, genus est materia et forniae ; species,
argumenti absolute consentanei. Sic homo est genus
subalternum, sive species subalterna : species quidem,
si ad animal referas ; genus, si ad singulos homines.

" Species specialissima est, qua individua est in spe-
cies alias."

Ut materia et forma quaeque singularis. Sic homi-
nes singuli sunt species specialissimse hominis, et sin-
guli leones leonis.

Logicorum quidem pars maxima hominem speciem
specialissimam, singulos homines individua vocant,
non species. Verum ut animal est totum cujus essen-
tia communis, nempe corporea, animata, sentiens, ad
hominem et bestiam communiter attinet ; sic homo est
totum, cujus communis essentia rationalis communiter
ad singulos attinet homines ; atque ut homo et bestia
species sunt animalis, quia partes sunt animali sub-
jectae, quae animalis essentiam communem habent; ita
singuli homines species sunt hominis, quia partes sunt
homini subjectae, quae hominis essentiam communem
habent : ergo homo non minus est singulorum homi-
num genus quam animal hominis; homines singuli
non minus sunt hominis species quam homo animalis.
Singuli enim homines propria forma differunt: quae
autem forma differunt propria, differunt et specie ;
teste Aristot. Phys. 1,7. Deinde, quicquid differt, aut
genere differt aut specie ; teste eodem Aristot. Phil.
10, 3. Differre autem genere singulos homines nemo
dixerit; differunt ergo specie. Nam quod aiunt ho-
minem esse speciem singulorum hominum, id plane
absurdum est: species enim pars est ejus cujus est
species; ut ex ejus definitione constat: genus pond
et species cum relata sint, genus utique erit speciei
genus; species, generis erit species. Si igitur homo,
ut'vulgo volunt, est species sing'ulorum hominum ;
singuli homines erunt genus hominis; quod nimis ab-
surdum est. At inquiunt singuli homines numero tan-
tum differunt, non forma. Veriim quae numero dif-
ferunt, forma quoque differre, jam supra capite de
forma satis ostendimus; etsi formae cujusque proprise
differentia nobis non nisi per externa quaedam effecta,
et accidentia, quae vocant, dignosci potest. Deinde,
singuli homines inter se disparantur, ergo opponuntur:
quae autem inter se opponuntur, eorum eadem forma
esse non potest; forma ergo differunt non numero tan-
turn. Itaque apud Laertium,in Zenone, stoici docent,
Socratem esse speciem specialissimam. Immo Aristot.
de Part. 1, 4, Socratem et Coriscum species infimas
vocat Sic jurisconsulti, hominem genus appellant;
Stichum et Pamphilum species.

" Genus vero et species notse sunt causarum et effec-
torum."

In animali n. est essentia corporea, quae materia est
ad species communiter attinens: turn facultas vitae et
sensus, qua forma item communiter ad species spectat.
Quare " genus continet causas, quae communiter ad
ipsius species attinent: contra itaque etiam species
effecta generis sui continent."

" Hinc universale est insigne ac praestabile : quia
causam declarat."

Idem ait Aristot. Poster. 1, 24.

" Distributio generis in species valde quidem excel-
lit, sed difficilis est et rarainventu."

Excellit quidem quia quicquid in artibus ex causis et
effectis sumitur, id totum fere generis et speciei no-
tionibus comprehenditur: difficilis est, cum quia formae,
unde species oriuntur, difficiles itidem inventu sunt;

888

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

turn etiam propter vocum penuriam, quibus genera et
species apte nominentur.

Attamen illustrationis et exempli gratia afferemus
quod poterimus. Ovidius 1 Metam. dividit animal in
quinque species, Stellas, aves, bestias, pisces, homines :
stellis animam tribuens, ut etiam quidam philosophi
tribuerunt.

" Neu regio foret ulla suis animalibus orba,
Astra tenent cceleste solum formeque deorum," &c.

Sic Cic. Offic. 1, virtutem dividit in species quatuor,
prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam ;
quae tamen ipsae non ponuntur in distributione, sed,
quod idem est, earum formae. " Sed omne quod ho-
nestum est, id quatuor partium oritur ex aliqua: aut
enim in perspicentia veri solertiaque versatur, aut in
societate hominum tuenda, tribuendoque suum unicui-
que, et rerum contractarum fide; aut in animi excelsi
atque invicti magnitudine ac robore; aut in omnibus
quae fiunt, quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo
inest modestia et temperantia."

Haec quidem, ut dixi, est " distributio generis in spe-
cierum formas ;" quae perinde est ac si in ipsa species
esset; "quia forma cum genere constituunt suas spe-
cies."

" Genus et species non solum tractantur bac simplici
divisiouis formula, sed etiam separatim alter um ex al-
tero."

Hoc est, quod de toto genere, id de omnibus etiam
speciebus recte affirmatur. Sic Cicero, pro Archia,
poeticam cum eloquentia comparans, quae sunt species
artis, cognatas esse ait inter se, quia idem de artibus in
genere, humanioribus praesertim, affirmatur. " Etenim
omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent
quoddam commune vinculum, et quasi cognatione qua-
dam inter se continentur."

" Contra genus tractatur per species."

Hoc est, quod de omnibus speciebus, id de genere
quoque recte affirmatur. Sic Ovidius probat, virtutem
in rebus adversis clariorem esse, per inductionem spe-
cierum : quoniam scilicet virtus militis, nautae, medici,
rebus adversis spectatur, 4 Trist.

" Hectora quis nosset, felix si Troia fuisset ?

Publica virtutis per mala facta via est :
Ars tua, Tiphy, jacet, si non sit in eequore fluctus :

Si valeant homines, ars tua, Phoebe, jacet.
Quae latet, inque bonis cessat non cognita rebus,

Apparet virtus arguiturque malis."

Cum itaque genus tractetur etiam per species, ut
superiore regula docemur, et exempla specialia species
eorum sint, quorum exempla sunt ; hinc sequitur, " ex-
empla speciali suo generi accommodata, hujus esse
loci ;" sive unum solum, sive per inductionem pluraad-
hibeantur : specialia inquam, exempla enim velsimilia
sunt, quae similia arguunt; vel specialia, quae arguunt
suum genus ; qualia fuerunt in singulis argumentorum
capitibus ex poetis et oratoribus desumpta. Exemplo-
rum autem spccialium, non solum in artib. ciim inve-
niendis turn tradendis usus plane est necessarius (nam
inductione exemplorum praecepta colliguntur. et eorum

usu illustrantur) verum etiam in omni sermone, quoties
res lucem desiderat. Cujusmodi est iilud Cic. ad At-
ticum : " Urbem tu relinquas ? Ergo idem si Galli
venirent. Non est, inquit, in parietibus respub. at in
aris et focis: fecit idem Themistocles : fluctum enim
totius barbariae ferre urbs una non poterat. At idem
Pericles non fecit, annum fere post quinquag-esimurn,
quum praeter mcenia nihil teneret: nostri olim, urbe
reliqua capta, arcem tamen retinuerunt." Hie ab ex-
emplo speciali in utramque partem disseritur. The-
mistocles deseruit Athenas ; ergo urbem deserere licet.
Pericles non deseruit Athenas ; nee Romani Gallis ve-
nientibus Romam; ergo urbs non est deserenda. Quod
si hoc modo argumentaretur, Themistocles urbem reli-
quit, ergo mihi licet; argumentum esset a simili: nam
exempla, cum ad alia specialia accommodantur, similia
sunt vel dissimilia. Hujus autem loci ea demum sunt,
quae generi suo accommodantur.

Est et alia imperfectior distributio ex effectis, quando
partes non sunt proprie effecta totius, sed ipsarum par-
tium. Ut Cic. de Senect. " Nautarum alii malos scan-
dunt, alii per foros cursitant, alii sentinam exhauriunt;
gubernator autem clavum tenet in puppi." In hoc exem-
plo totum est nauta, quod est singulorum nautarum
genus; partes, malum scandere, cursitare, &c. Quae
tamen nautae ut totius sive generis partes sive species
non sunt, sed specierum, i. e. singulorum nautarum
effecta sive officia, quibus ipsae species, i. e. singuli
nautae inter se distinguuntur. Verum quanto haec dis-
tributio imperfectior est, tanto est frequentior. Usus
autem illius praecipuus est, ut perfections raritatem
suppleat ; cum distributio generis in species, ut supra-
dictum est, tam difficilis inventu sit.

CAP. XXVIII.

De Distributione e Subjectis.

"Reliqua distributio est modo quodam consentane-
orum, ut subjectorum et adjunctorum. Distributio e
subjectis est, cum partes sunt subjecta." Id est quando
verae partes intellectae subjectis distinguuntur vel adum-
brantur.

Ut apud Catullum :

" Virginitas non tota tua est : ex parte parentum est.
Tertia parsmatri data, pars data tertia patri :
Tertia sola tua est : noli pugnare duobus,
Qui genero sua jura simul cum dote dederunt."

Virginitas puellse vel jus potius virginitatis in tres
partes dividitur subjectis distinctas, matre, patre, et ipsa
puella. Alterum exemplum ex cap. 26 hue transfertur,
Virgil. 1 Georg. ubi poeta exorditur opus suum a di-
visione in quatuor partes, subjectis suis occupantibus
distinctas, segetes, arbores, pecora, apes.

" Quid faciat lastas segetes, quo sidere terram
Vertere, Maecenas, ulmisque adjungere vites
Conveniat : quae cura bourn, qui cultus habendo

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

889

Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis,
Hinc canere incipiam."

Tertium exemplum ex eodem etiam capite hue trans-
fertur. Cic. pro Muraena : " Intelligo, judices, tres
totius accusationis partes fuisse: et earum imam in re-
prehensione vitae, alteram in contentione dignitatis,
tertiam in criminibus ambitus esse versatam." Hie
tota accusatio in tria membra distribuitur, subjectis suis
occupantibus distincta : atque in his tribus exemplis
totum est integrum. Quartum exemplum est generis
in species ex Cic. 5 Tuscul. " Sint sane ilia tria genera
bonorum, dum corporis et externa jaceant humi, et
tantummodo quia sumenda sunt, appellentur bona.
Alia autem, divina ilia, longe lateque se pandant,
coelumque contingant." Hie Cicero bona in tres species,
quas ille genera vocat, dividit, subjectis suis distinctas;
nempe animi, corporis, et fortunae.

CAR XXIX.

De Distributions ex Adjunctis.

"Distributio ex adjunctis est, quando partes sunt
adjuncta."

Ut hominum alii sani, alii aegri : alii divites, alii
pauperes.

Sic Virgil. 1 Georg. mundum dividit in quinque
partes; mediam torridam, duas extremas frigidas, et
reliquas duas temperatas :

" Quinque tenent coelum zonae, quarum una corusco
Semper sole rubens, et torrida semper ab igni, &c."

Caesar 1 Belli Gall. " Gallia est omnis divisa in tres
partes : quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani,
tertiam, qui, ipsorum lingua Celtae, nostra Galli, ap-
pellantur.

In distributionibus hujusmodi imperfectis adverten-
dum est id quod videtur distribui. Nam si id totius
rationem habet, integri vel generis, distributio est ; si
non habet rationem totius, sed simplex aliquod argu-
mentum est, ut causa, effectum, subjectum, adjunctum,
non est distributio sed enumeratio potius, vel causarum
plurium ejusdem effecti, vel effectorum plurium ejus-
dem causae, vel subjectorum plurium ejusdem adjuncti,
vel denique adjunctorum plurium ejusdem subjecti.
Hoc genere distributionis imperfecto argumenta saepe
quorum verae species nullae apparent, modis quibus-
dam distinguuntur, modos autem supra in adjunctis
posuimus. Sic in causis, " procreans et conservans,
modi" efficientis, " non species," dicuntur : quia non
differunt inter se ut species per differentias oppositas,
sed ita ut uni et eidem efficienti convenire queant;
quandoquidem quae causa procreat, eadem fere conser-
vat; potestque efficere idem vel solus, vel cum aliis;
nonnulla vel per se, vel per accidens.

CAP. XXX.

De Definitione.

Definitio in tradendis artibus est usu quidem prior
distributione (prius enim definitur unaqueeque res
quam distribuitur) natura tamen et invenieudi ordine
est posterior : genus enim, quo non adhibito, si quod
sit, nulla definitio constitui potest, a distributione, qui
proprius generis est locus, mutuum accipit.

" Definitio est, cum explicatur quid res sit."

Definitio vocatur, eo quod rei cujusque essentiam
definit, eamque suis quasi finibus circumscribit.

" Atque ut definitio arguit sive explicat definitum,
sic vicissim a definito argui potest." Quae quanquam
argumentorum omnium affectio communis est arguere
inter se vicissim et argui, hie tamen eandem ob causam
facta mentio est definiti, ob quam in capite notationis
facta est nominis ; ne argumentorum numero excludi
videatur, cum neque ejusdem sit nominis cum defini-
tione quam arguit, neque caput sibi peculiareobtineat;
sicut alia argumentorum paria, quae nominis ejusdem
non sunt. Ad reciprocationem autem quod attinet,
qua3 definitioni cum distributione communis est, ea
definitionis et definiti manifestissima est : logica enim
est ars bene ratiocinandi ; et vicissim, ars bene ratio-
cinandi est logica. Atque ad hunc modum omnis de-
finitio, ut nonnulli recte monuerunt, conversione exa-
minandaest: unde Boethius, Top. 5, "omnis definitio
rei, quam definit, adaequatur."

" Definitio est perfecta aut imperfecta : ilia proprie
definitio, haec descriptio dicitur."

" Definitio perfecta est, quae constat e solis causis
essentiam constituentibus." Redundat ergo in defi-
nitione perfecta quicquid praeterea ponitur.

" Causae autem illae genere et forma comprehen-
duntur."

Genus enim et forma (quae sunt quasi corpus et
anima definitionis) totam rei essentiam constituunt.
Non ita tamen necessario requiritur in definitione per-
fecta genus, ut perfecta non sit nisi genus habeat :
primum enim, summorum generum, ut argumenti in
logica inventione, genus nullum est ; sed tota eorum
essentia sub ipsa forma continetur ; quae etiam mate-
riam iis convenientem complectitur ; deinde fieri potest
ut ipsae causae facilius occurrant quam earum symbo-
lum genus. Itaque si ex ipsis causis definitio constat,
perfecta erit ; si ex genere, succinctior tantum. Genus
autem proximum, non remotum, in definitione semper
est ponendum : qui enim proximum ponit, remotiora
etiam posuit : nisi proximum forte anonymum sit;
turn enim et quotiescunque generis, sive anonymum
sit sive non, paulo ante facta mentio est, abesse genus
in definitione, et recte subintelligi potest : ut in hac
ipsa definitionis definitione, genus remotum, nempe
ortum argumentum ; turn etiam proximum, nempe
reale et compositum, subintelligi tur. Quam autem hie
formam in definitione appellamus, plerique differen-
tiam vocant. Sed differentia formee fructus est : et
nisi in rerum collatione, quae in definitione nulla est,

890

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

non apparet; et forma ipsa est unde praecipua rerum
explicatio sumitur ; pruecipuum ergo in definitione lo-
cum habet.

Atque hoc modo definitur homo, animal rationale :
nempe g^enere, " animal," intelligimus, ut dictum est,
essentiam corpoream plenum vitae et sensus, quae ma-
teries hominis est, et pars formae : cui si addas "ra-
tionale," totam form am hominis comprehendes, vitas,
sensus, rationis facultate.

Itaque "perfecta definitio nihil aliud est, quam uni-
versale symbolum causarum essentiam rei et naturam
constituentium."

Tales definitiones sunt artium. Grammatica est ars
bene loquendi. Rhetorica bene dicendi. Logicabene
ratiocinandi. Arithmetica bene numerandi. Geome-
tria bene metiendi. Nam genere " ars " intelligimus
praeceptorum ordine dispositorum comprehensionem,
quae materies est cuj usque artis et pars formse, sive
forma communis, cui si addas formam cuj usque artis
propriam (quae finem quoque sub se comprehendit, ut
dictum est cap. 8,) habes totam artis essentiam expli-
catam, quae perfecta definitio est.

Ad regulas consequentiae quod attinet, nempe a de-
finitione ad definitum ; et contra, affirmate vel negate;
haec omnia reciprocatio, quae distributionis quoque fuit,
satis clare suo loco exposuit.

CAP. XXXI.

De Descriptione.

Definitiones perfectae propter causarum et prse-
sertim formarum obscuritatem, difficiles inventu sunt :
ad supplendam igitur earum raritatem, " descriptio"
inventa est.

" Descriptio est definitio imperfecta, ex aliis etiam ar-
gumentis rem definiens." Id est, ex quibusvis aliis
rem quoquo modo explicans.

Ubi itaque forma haberi non potest (nam genera fere
notiora sunt) proprietas loco formae seu differentiae ac-
cipienda est: ut, " angelus est substantia incorporea;
equus est animal hinnibile," &c. Adjuncta sive acci-
dentia, quae vocantur (quia substantia? sola?, ut inquit
Aristot. 1. G, Metaph. c. 5, primario definiuntur, acci-
dentia secundario tantum) propria quidem genere, sub-
jecto, causaque proxima vel efficiente, vel finali, vel
utraque definiuntur. Genere et subjecto solo ; ut, " si-
mitas est curvitas nasi :" subjecto et efficiente ; ut,
" tonitru est sonus fractae nubis, ob ignem oppressum ;
quantitas continua est adjunctum corporis, ab exten-
sionc materiae: " finali ; ut, " sensus est facultas natu-
ralis in animali, ad judicandum de singularibus :" vel
utraque; ut, " respiratio est attractio et expulsio aeris
reciproca a pulnionibus facta, ad cordis refrigeratio-
nem." Omittitur cnim saepe subjectum in definitione
propriorum, quippe quod ex g-cnere vel ex causa intel-
lig-itur : ut, " memoria est sensus internus conservans

imagines rerum cognitarum." Non dicitur " sensus in
ternus animalis," addito nempe subjecto, quia id men-
tione "sensus" intelligitur. Potentiae naturales ac-
tione sua et causa efficiente definiuntur : ut, " risibilitas
est facultas ridendi, orta ab anima rationali." Habitus
vel fine vel objecto qua? saepe coiucidunt definiuntur :
fine ; ut, " Logica est ars bene ratiocinandi:" objecto;
ut, " Physica est scientia rerum naturalium." Quali-
tates patibiles definiuntur subjecto et efficiente : ut,
" color est qualitas corporis mixti, orta ex contempera-
tione lucidi et opaci." Actiones fere subjecto efficiente
et fine definiuntur. Relationes relatis inter se et fun-
damento sive causa : ut, " paternitas est relatio patris
ad filium, ex procreatione orta."

Adjuncta communia objecto, efficiente, finali, vel ex
his quot sunt ex usu, definiuntur: ut, "albedo est
color, ortus exlucido opacum superante."

Illud modo generatim in descriptionibus cavendum,
ne causa pro genere habeatur: ut cum dubitatio de-
scribitur, aequalitas ration um; sanitas, symmetria humo-
rum ; dolor, solutio continui ; eclipsis lunae, interpositio
terrae: aut subjectum; ut, ventus est aer motus; jus-
titia est voluntas constans ; vulnus est pars carnis dila-
cerata ; peccatum originis est natura corrupta, et si-
milia.

Caeterum in his certae regulae dari non possunt.
Aliquando enim ex remoto solum contrario fit de-
scriptio : ut,

" Virtus est vitium fugere, et sapientia prima

Stultitia caruisse." Aliquando plane arbitraria est.

Hinc etsi unica rei definitio, plures tamen descripti-
ones esse possunt.

Ut autem definitio definito, quod supra monuimus,
ita etiam descriptio descripto vicissim argui potest.
Veriim non affectio solum haec mutua inter descriptio-
nem et rem descriptam intercedit, sed etiam reciprocatio ;
juxta communem illam distributionis ac definitionis
regulam, supra, cap. 25, traditam ; qua descriptio
quoque propria rei descriptae et reciproca esse debet.
Quamvis enim in descriptionibus multa saepe cong-e-
runtur, quorum aliqua forte latius patent, quam id quod
describitur, juncta tamen aequantur descripto descripti-
onemque propriam reddunt ; sin minus, vitiosa atque
inutilis descriptio censenda est. Ut, " homo est animal
mortale, capax disciplina?." Hie cum aliqua causa
(materia scilicet et communi forma, quae sub g-enere
" animal" continetur) miscentur duae circumstantiae
sive adjuncta, alterum commune, scilicet " mortale,"
alterum proprium, " capax disciplines" At quorsum,
inquis, illud "mortale," cum nullum animal non sit
mortale ? Quia nempe Aristot. cuj us haec descriptio est,
Top. 5, 1, animalia quaedam ait esse immortalia, Top.
4,2, et in eodem capite, Deum ipsum Zwov aSavarov,
i. e. "immortale animal," vocat.

" Sed haec succincta brevitas non est in hac specie
perpctua; quae saepe illustriorem et copiosiorem expli-
cationem desiderat."

Succinctae descriptiones, quae perfectas jemulantur
definitiones, usum habent praecipue in artibustradendis
ac disputationibus. Prolixiores illoe, utpote ad aures

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

891

vulgi magis accommodatse, apud oratoresac poetas fre-
quentiiis occurrunt.

Sic gloria describitur in Miloniana : " Sed tamen ex
omnibus prsemiis vivtutis, si esset habenda ratio prae-
miorum, amplissimum esse prsemium gloriam : "banc
unam,qu8ebrevitatem vitae posteritatis memoria conso-
laretur; quae efficeret, ut absentes, adessemus; rnortui,
viveremus : banc denique esse, cujus gradibus etiam
homines in coelum videantur ascendere." Descriptio
baec glorise constat ex genere, "prsemio" nempe " vir-
tutis;" adjuncta amplitudine, eaque aucta a minore,
quod sit omnium amplissima ; quatuor deinde effecta
ejus adjiciuntur.

Sic 4 iEneid. fama describitur :

"Extemplo Lybiae magnasitfama per urbes,
Fama, malum quo non aliud velocius ullum ;
Mobilitate viget, viresque acquirit eundo," &c.

Describitur fama, 1. a genere, " malum :" 2. ab ad-
juncta velocitate, quae illustratur a majore negato,
" quo non aliud velocius :" turn duplici effecto aliarum
rerum dissimili, quod

" Mobilitate viget, viresque acquirit eundo."

  1. Ab adjuncta varietate, quae ostenditur ex aliis ad-
    juncts, quod sit primd " parva," idque arguitur causa,
    scilicet " metu," et circumstantia temporis, " primo"
    nempe ; turn subito grandior facta incremento exigui
    temporis incredibili, idque ostenditur trib. effectis, quae
    singula sifbjectis suis illustrantur,

" Mox sese attollit in auras :

Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit."

  1. A causa procreante, " illam terra parens,"

mater scilicet gigantum ; et efficiendi modo, consilio
nempe sive impetu naturali, " ira irritata deorum," qui
gigantes occiderant; causa autem procreans communis
illustrata tempore adjuncto, et communi testimonio,

" Extremam, ut perhibent, Caao Enceladoque sororem
Progenuit." Rursus illustratam ab adjunctis,

" Pedibus celerem et pernicibus alis,

Monstrum horrendum, ingens "

Deinde a partibus corporis et membris, iisque paribus.

" Cui quot sunt corpore plumae,

Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,

Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures."

Turn ab effectis nocturnis, iisque partim affirmatis
quae subjectis locis illustrantur,

" Nocte volat coeli medio, terreeque per umbram

Stridens ;" partim negatis, " nee dulci declinat lumina somno."

Turn diurnis, eaque illustrantur et subjectis locis, et
adjuncto situ sedendi,

" Luce sedet custos, aut summi culmine tecti,
Turribus aut altis, et magnas territat urbes."

Ab adjunctis denique paribus;

" Tarn ficti pravique tenax quam nuntia veri."

Tales sunt descriptiones plantarum, animalium in
physicis; item fluminum, montium, urbium apud Geo-
graphos et Historicos; personarum denique apud poe-
tas et oratores.

CAP. XXXII.

De Testimonio divino.

" Exposito artificiali argumento, sequitur inartifi-
ciale.

" Argumentum inartificiale est quod non sua natura,
sed assumpta artificialis alicujus argumenti vi arguit.

" Id uno nomine testimonium dicitur." Nempe, ut
inquit Cic. in Top. " quod ab aliqua externa re sumi-
tur ad faciendam fidem."

Inartificiale autem dicitur, non quod artis ope et
auxilio non inveniatur (siquidem de eo inveniendo, ut
inquit Cicero, Partit. in arte prsecipitur) sed quod ex se
suaque natura artis hujus et facultatis arguendi expers
sit. Potest etiam assumptum dici, quod assumpta vi
arguit, non sua. Arg'umentum enim inartificiale natu-
ram rei non attingit, nedum arguit, ut artificiale solet,
neque rei afFectio, sicut artificiale, est; sed est nuda
cujuspiam aliqua de re attestatio, sive attestantis affir-
matio aut negatio. Res autem neque propter afBrma-
tionem sunt, neque propter negationem non sunt: tes-
timonium igitur ex se suaque natura non arguit; " sed
assumpta artificialis alicujus argumenti vi." Vis autem
haec est testantis auctoritas, a qua omnis testimonii
fides pendet. Auctoritas autem variis in argumentis
consistit, sed in effectis testantis et in adjunctis praeci-
pue cernitur.

" Itaque cum exquisita rerum Veritas" sive natura
" subtilius exquiritur, perexiguam probationis vim tes-
timonium habet."

Hinc Cic. 1 de Nat. " Non tarn auctores," inquit,
" in disputando, quam rationum momenta quaerenda
sunt."

" In civilibus autem et humanis rebus," ubi de facto
queritur, " plerumque hoc argumentum preecipuam
fidem e moribus arguentis efficit, si prudentia, probitas,
et benevolentia affuerint."

Horum unum aliquod si deest, vel per imprudentiam
testis, vel propter improbitatem, vel inimicitiarum de-
nique aut nimioe gratia? causa, falsum ssepe pro testi-
monio dicitur.

Testimonium est divinum vel humanum.
Et recte quidem in species efficientibus suis causis
distinctas dividitur. Ab efficientibus enim maxime tes-
timonium suas vires assumit. Effectum itaque est, si
ad testem spectas; testimonium, si ad rem testatam.
Perexiguam autem vim probationis in exquisita veri-
tate et natura rerum pervestiganda communiter tribui
testimonio quod tam ad divinum quam ad humanum
pertinere videatur, id cur quempiam offendat, non video :
testimonium enim sive divinum sit sive humanum, per-
aeque vim omnem ab authore, nullam in se habet. Et

892

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

divinum quidem testimonium affirmat vel negat rem ita
esse, facitque ut credam; non probat, non docet, non
facit ut sciam aut intelligam cur ita sit, nisi rationes
quoque adhibeat.

Testimonium divinum est quod Deum habet autbo-
rem.

In divinis testimoniis numerantur non solum deorum
oracula, sed etiam responsa vatum et fatidicorum.

Vera haec sint an ficta, veri numinis an falsi, logicus
non laborat, sed quam modo vim arguendi unumquod-
que babeat. Itaque in civilib. etiam et bumanis rebus
testimonium divinum perinde vim probationis habet, ut
ejus author verus est aut falsus deus.

Hujusmodisunt ista Catilin. 3," Nam utillaomittam,
visas nocturno tempore ab oceidente faces, ardoremque
coeli ; ut fulminum jactus, ut terras motus, caeteraque,
quae ita multa, nobis consulibus, facta sunt, ut heec, quae
nunc fiunt, canere dii immortales viderentur."

CAP. XXXIII.

De Testimonio humano.

Testimonium humanum est, quod authorem habet
bominem.

" Estque commune aut proprium."

Distributio hose proponitur, non ut accurata aliqua
divisio (neque enim testimonio propria est) sed ut dis-
tinctio qualiscunque subalternarum specierum, ad quas
inferiores species testimonii et exempla possint revocari.
Atque, ut superior ilia distinctio in divinum et huma-
num, ab efficiente quoque sumitur, qui fit persona pub-
lica sive communis, aut propria sive privata.

" Testimonium commune est, ut lex et illustris sen-
tential'

Haec enim duo exempla sunt potius quam species;
quibus adjungi potest fama; quam Cic. in Top. quod-
dam multitudinis testimonium appellat; alii, consen-
sum civitatis et publicum testimonium vocant.

" Leg-is autem etnon scriptae et scriptae testimonium
est pro Milone : Estenim, judices, non scripta, sed nata
lex; quam non didicimus, accepimus, legimus ; veriim
ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus: ad
quam non docti, sed facti ; non instituti, sed imbuti
sumus : ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim,
in tela, aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis
honesta ratio esset expediendae salutis." Et ibidem,
"Quod si duodecim tabulae nocturnum furem quoquo
modo, diurnum autem, si se telo defenderit, interfici
impune voluerunt, quis est, qui," &c.

Restat illustris sententia; cujus generis sunt pro-
verbia. Ut pares cum paribus facillime congregantur.
Spartam nactus es, hanc exorna. Turn dicta sapien-
tum : ut, nosce teipsum. Ne quid nimis. Sponde,
praesto est detrimeutum. Quanquam enim haec dicta
singula a singulis fortasse auctoribus orta sunt, tamen
quia omnium in ore versantur, quasi omnium fiunt, et
ad commune testimonium recte referuntur.

Proprium testimonium est : ut Platonis illud, 1 ad
Q. fratrem : " Atque ille quidem priuceps ingenii et
doctrinse, Plato, turn denique fore beatas respub. puta-
vit, si aut docti et sapientes homines eas regere cce-
pissent, aut qui regerent, omne suum studium in
doctrina ac sapientia collocassent."

Talia sunt in poetis. iEneid. 6.

" Discite justitiam, moniti ; et non temnere divos."
Sic Homericis illis versibus :

A'iag d'etc 1,a\a[xivog dyev dvotcaideica vr/aQ.
^Trjat 5' ayiov "iv A$r)vaiu)v i=ravro <pd\ayytg.

Ajax autem ex Salamine duxit duodecim naves.

Constituit vero ducens, ubi Atheniensium stabant phalanges.

Victi sunt in judicio Megarenses, quo contenderunt
cum Atheniensibus de Salamine insula, utrique forte
civitati aeque vicina.

Atque haec veterum fuere et absentium testimonia, et
fere mortuorum ; quae de jure potissimum afferuntur.

Viventium et praesentium, quae de facto plerunque
testantur, non tantum sunt " ciim quaeritur de fundo
aut caede et ejusmodi negotio aliquo, sed etiam obliga-
tions, confessionis, jurisjurandi testimonia sunt."

Obligationis exemplum est Philipp. 5, "Promitto,
recipio, spondeo, P. C. Caesarem talem semper fore
civem, qualis hodie sit, qualemque eum maxime velle
et optare debemus."

Pignus etiam obligatio quaedam est.

Ut apud Virgil. Eel. 3.

" Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
Experiamur ? Ego hanc vitulam (ne forte recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere foetus)
Depono : tu die, mecum quo pignore certes."

" Confessio est vel libera, in qua cujusvis testimo-
nium pro se levissimum contra se gravissimum cense-
tur. Vel est expressa tormentis, quae proprie quaestio
dicitur."

Tale fuit argumentum contra Milonem, quod a Cice-
rone deridetur: quia cruciatus non saepius veritatem
quam mendacium exprimit atque extorquet. " Ag-e
vero, quae erat aut qualis quaestio: heus, ubi Ruscio?
ubi Casca? Clodius insidias fecit Miloni? Fecit; certa
crux. Nullas fecit. Sperata libertas."

Hue etiam referri potest argumentum, quo utimur
cum affirmationis nostrae approbationem et experien-
tiam adversario proponimus.

Verr. 4. " Ecquis Volcatio, si sua sponte venisset,
unam libellam dedisset? veniat nunc, experiatur; tecto
recipiet nemo."

Terent, Eunuch.

" Fac periculum in Uteris,

Fac in palaestra, in musicis ; quae liberum
Scire aequum est adolescentem, solertem dabo."

Ovid. 3 Trist.

" Quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar,
Ipse velim poenas experiare rneas."

Jusjurandum etiam testimonium est.

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

893

Quale est iEneid. 9.

" Per superos, et siqua fides tellure sub ima est,
Invitus, regina, tuo de littore cessi."

Quamvis autem in juramentis divinum quodammo-
do testimonium invocetur, juramenti tamen fides autho-
ritate et moribus jurantis nititur.

Reciprocatio bic obscurior est ad rem testatam, quod
est bic alterum argumentum affectum ; ut quia testa-
tum verum sit, testis sit etiam verax.

Ut autem non sua vi testimonium, sed auctoritas tes-
tis arguit rem testatam ; ita vicissim res testata non
arguit ipsum testimonium, sed authoritatem testis.

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO, &c.

LIBER SECUNDUS.

DE ARGUMENTORUM DISPOSITIONS.

CAP. I.

Quid sit argumentorum dispositio P

Adhuc prima artis logicse pars fuit in argumentorum
inventione : pars altera sequitur in eorum dispositione.

Quemadmodum grammaticas pars prima est de sin-
gulis vocibus, secunda de syntaxi earum ; sic logicse
pars prima de argumentis inveniendis fuit, secunda est
de disponendis, i. e. quae doceat argumenta recte dispo-
nere: ita dispositio quasi syntaxis quaedam argumen-
torum est ; non tamen ad bene judicandum duntaxat,
ut vult Ramus, quod nimis angustum est, sed ad bene
ratiocinandum, qui finis est logicae generalis, ad quern
unum finem omnia artis preecepta referenda sunt. lis
itaque non assentior, qui judicium secundam esse par-
tem logicse volunt: cum ipsorum sententia judicium
sit secundoe hujus partis nempe dispositionis finis et
fructus: non potest autem res eadem esse finis etid cujus
est finis, fructus quod affectum est et ejus fructus causa,
quae dispositio est. An inquiunt, judicium utdoctrinaest
parslogicce; finis est ut habitus bene judicandi. Immo
vero inquam, dispositionis doctrina suam operam con-
fert non solum ad bene judicandum, sed ad bene ratio-
cinandum ; judicium autem et dispositionem pro eodem
non dixerim cum Ramo : si enim certa, ut ipse Ramus
ait, dispositionis regula unumquodque judicatur, dispo-
sitio utique ac judicium si idem erunt, idem erit et
regula, et id cujus regula est : doctrina deinde judicii
docet nihil aliud quam bene judicare ; doctrina dispo-
sitionis pro sua disponendi parte, etiam bene ratiocinari :
sive id sit intelligere, sive judicare, sive disputare, sive
meminisse. Certa enim dispositionis regula unum-
quodque munus ratiocinandi excolitur.

Cum itaque simplicem argumentorum inter se affec-
tionem aliquid per se conferre ad judicium rectumque
ratiocinium initio proposuerim, nunc eorum dispositio-
nem aliquanto plus, adeoque clarius ad idem conducere
propono.

Prius autem quam ad partes dispositionis accedimus,
generalis quaedam dispositionis affectio, quae crypsis
dicitur, attingenda est; ut quae ad omnes species dispo-
sitionis communiter pertineat. Crypsis autem, sive oc-
cultatio ista, est triplex ; dispositarum scilicet partium
vel defectus, vel redundantia, vel inversio. Quod
itaque semel hie monendum est, siqua propter has
crypses dubitatio contingit, explenda quae desunt, am-
putanda quae supersunt, et pars quaeque in suum resti-
tuenda est locum.

CAP. II.

De Axiomatis affirmatione et negatione.

" Dispositio est axiomatica vel dianoetica.

" Axioma est dispositio argumenti cum argumento,
qua esse aliquid aut non esse indicatur."

Axioma saepe Aristoteli significat propositionem sive
sententiam ita claram, ut quasi digna sit cui propter se
fides habeatur. Alias axioma et propositionem sive
sententiam quamlibet pro eodem is habet : et recte
quidem : ut enim sententia a sentio, i. e. existimo vel
arbitror, ita axioma a verbo Grseco quod idem signifi-
cat, derivatur. Atque hujus vocis generalem hanc sig-
nificationem apud veteres dialecticos receptam fuisse,
ex Cicerone, Plutarcho, Laertio, Gellio, Galeno lib. 16,
c. 8, constat.

Latine " enuntiatum, enuntiatio ; pronuntiatum, pro-
nuntiatio; effatum" Varroni profatum, et proloquium,
apud Gellium lib. 16, id est sententia in qua nihil de-
sideratur. Ex Grceco etiam " oratio" et " propositio"
dicitur.

Cur ergo, inquis, Graecanica, et heec prae aliis, vox
placita est ? Quia, inquam, commodissima. Nam
" oratio" et "sententia" voces latiores sunt; ideoqne
Groeci qui Xoyov sive " rationem" vocant, addunt fere

894

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

" prim am, brevissimam" aut " enuntiativam." Deinde
"propositio" ambigua vox est; significat enim nunc
priorem partem plenae comparationis, nunc primam
partem syllogismi. Latina autem ilia, " enuntiatum,
enuntiatio," &c, orationis exterioris videntur mag-is
quam rationis interioris esse : ciim dispositio hsec logica
rationis omnino sit tarn mente conceptae quam ore pro-
latae ; utque voces symbola sunt et notse simplicium
notion um, ita enuntiatum videtur esse symbolum axio-
matis mente concepti. Sic tamen retineri possunt voces
Latinse " enuntiatum, enuntiatio," &c, si distinguimus
cum Aristotele sermonem in exteriorem, qui ore prof'er-
tur; et interiorem qui mente solum concipitur.

Genus autem axiomatis recte statuitur dispositio, non
judicium, quod, ut supra retuli, dispositions effectum
est, et hie quidem specialiter quo aliquid esse aut non
esse judicantur.

Argumentum autem cum argumento est id quod
arguit cum eo quod arguitur.

Finis dispositionis est, ut per earn esse aliquid aut non
esseindicetur, sive ut aliquid dealiquo dicatur aut non
dicatur. Hinc illud Arist. Phil. 3\ 10, " esse est com-
poni, et unum esse ; nou esse autem est non componi,
seel plura esse." Et simplicia quidem argumenta per
se considerata significant aliquid ; non autem esse, aut
non esse aliquid, nisi disposita. Solo autem modo in-
dicativo esse aliquid aut non esse indicatur : non reli-
quis,nisi ad indicativum reductis : ut " abi," i. e. jubeo
te abire. " Fiat voluntas tua," i. e. precamur ut fiat.
" Utinam dissolverer," i. e. cupio dissolvi. " Quid est
dialectiea," i. e. quaero quid sit.

Cum autem in axiomate argumentum cum argumento
disponatur, horumque unum necesse sit antecedere, al-
terum sequi; hinc partes axiomatis (Aristot. terminos
vocat) duse sunt, antecedens et consequens: ilia vulgo
minor terminus, sive subjectum, haec terminus major seu
praedicatum nominatur ; quia id continet, quod de sub-
jecto praedicatur sive dicitur. Verum haec nomina
angustiora sunt, quam ilia, ut infra patebit.

Axiomatis affectio communis est crypsis ilia triplex,
de qua deque ejus triplici medelacapite superiore dixi-
mus: defectus, cum pars aliqua deest ; ut, " excessit,
erupit, evasit;" Catilina scilicet vel quis alius : "pluit,
tonat;" deus nempe vel coelum. Redundantia, quae
et amplificatio dicitur, est, cum argumentum ej usque
synonym um ponitur; aut ad id illustrandum quidvis
aliud : prioris exemplum est, logica sive dialectiea est
" ars bene ratiocinandi: " posterioris est hoc,

Livor iners vitium mores non exit in altos.

Inversio est, cum antecedentis loco ponitur conse-
quens: ut " quaestus magnus est pietas cum animosua
sorte contento," i. e. pietas cum animo sua sorte con-
tento est magnus qusestus.

Duae sunt reliquae axiomatis affectiones; quarum
altera ex dispositione oritur, altera ad judicium per-
tinet. Nam intellectus ciim disponit argumenta, vel
coniponit ea inter se, vel dividit : cornj)ositio autem
ilia et divisio nihil aliud sunt quam affirm atio et nega-
tio. Cum vero de dispositione ilia judicium fert, ju-
dieat earn vel veram esse vel f'alsam. Quemadmodum

autem dispositio est prior judicio, sic esse et non esse
prius quiddarn est et simplicius quam affirmare et ne-
gare, et utrumque hoc quam verum aut falsum judi-
care.

" Axioma igitur est affirmatum aut negatum."

Duplex est hie modus enuntiandi, non duae sunt
species enuntiati sive axiomatis : contradictione enim
idem axioma affirmatur et negatur : sed affirmatio et
negatio enuntiationis, i. e. enuntiandi species sunt, non
enuntiati; nam et affirmatio et negatio dici potest
enuntiatio, enuntiatum vero nequaquam ; axiomatis
igitur utraque est affectio, non axioma.

" Axioma affirmatum est quando vinculum ejus
affirmatur: negatum, quando negatur." Vinculum n.
axiomatis forma est; vinculi vi axiomatis materia dis-
ponitur et quasi animatur ; vinculo affirmato etnegato,
axioma ipsum affirmatur aut negatur: affirmatio itaque
et negatio sunt vinculi affectiones, adeoque axiomatis
ej usque specierum. Vinculum autem est vel verbum
vel grammatica conjunctio, utpostmodum patebit, cum
axioma in species dividetur.

Affirmatio autem hsec et negatio nihil aliud est, ut
supra diximus, quam compositio et divisio : affirmatur
enim axioma, cum ejus consequens per affirmationem
vinculi cum antecedente componitur; negatur, cum,
negato vinculo, consequens ab antecedente dividitur.
Negatio igitur axiomatica non est, quemadmodum erat
topica non ens, sed entis tantummodo ab ente divisio.

" Hinc nascitur axiomatum contradictio, quando
idem axioma affirmatur et negatur."

CAP. III.

De vero et falso.

" Axioma deinde est verum aut falsum."

Hoc scilicet ex affirmatione et negatione fit judi-
cium : cum enim affirmantur quse affirmanda sunt, et
negantur quae neganda, axiomata judicantur vera; et
contra. Unde Aristot.de Interpret. I, " in coinposi-
tione et divisione est verum aut falsum." Falsum au-
tem non docetur hoc modo in arte, sed judicatur : nam
enuntiatio falsa non minus axioma est, quam vera,
eadem enim utrobique dispositio est : non idem de syl-
logismo ac methodo dici poterit.

"Axioma verum est, quando pronuntiat uti res est:
falsum, contra."

Sic enim Plato, in Cratylo. Ad judicium itaque
faciendum, non modo artis documenta, sed etiam re-
rum ipsarum cognitio requiritur; quia res ipsa veri-
tatis norma etmensura est.

"Axioma verum est contingens aut necessarium.
Contingens, quando sic verum est, ut aliquando falsum
esse possit. Ut, ' audentes fortuna juvat.'

" Itaque veritatis hujus contingentis judicium, opinio
dicitur." Qua? prseteritorum et presentium homini certa
esse potest, futurorum per naturam non admodum po-
test. Deo autem etsi tempora omnia prsesentia non
sunt, ut vulgo receptum est, praesentia enim mutare

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

895

potest, praeterita non item ; opinio tamen in Deum non
cadit, quia per causas aeque omnia cognoscit.

De contingentibus autem, praeteritis etiam, et prae-
sentibus humanum judicium certa quidem opinio dici-
tur, non tamen scientia : ea enim ex argurcientis, quo-
rum est immutabilis affectio, oritur; cujusmodi in con-
tingenti axiomate non disponuntur. Neque idcirco
non est opinio preeteritorum et praesentium, quod mani-
festa sunt, immo turn maxime opinari contingentia di-
cimur ; nam dubia si sunt, sive contingentia sive neces-
saria, ne opinamur quidem, sed dubitamus: et neces-
sariatametsi sunt atquecertissima, si causam nescimus,
etiam ea duntaxat opinamur.

At, inquies, praeterita et praesentia non sunt contin-
gentia, sed necessaria, quia sunt immutabilia ; nam
neque factum infectum fieri potest; et quicquid est,
quandiu est, necesse est esse. Respondendum, necesse
quidem esse, ut quod fuit, fuerit, et quod jam est, sit;
nee tamen sequi, ut quod fuit vel est, sit proprie neces-
sarium. In axiomate enim contingenti, preeterito, vel
prsesenti quae videtur esse necessitas, absoluta non est,
neque ex rerum dispositarum natura, sed ex conditione
duntaxat et lege contradictions pendet : dum enim
aliquid est, non esse non potest; neque dum verum est,
esse falsum : et tamen quod nunc verum est, fieri po-
test ut aliquando salsum fuerit, aut futurum sit. Idem
de futuris dicendum ; siquid futurum certo est, id ne-
cesse est fore quidem verum (omne n. axioma verum
est aut falsum) non tamen necessarium. Id nisi tenea-
tur, omne contingens futurum erit necessarium, quod
implicat contradictionem. Hoc etiam monendum, fu-
tura quidem ipsa neque vera esse neque falsa, neque
contingentia, neque necessaria, nondum n. sunt, sed
affirmatio solum de iis aut negatio in futurum, deque
praeteritis eodem modo sentiendum.

" Axioma est necessarium, quando semper verum est,
nee falsum potest esse."

Nee supervacua posterior haec clausula est: semper
n. esse verum etiam contingens potest, necessarium
autem non modo semper est verum, sed falsum esse non
potest. Sic etiam Aristot. Post. 1, 26.

" Contra, quod semper falsum est, nee verum potest
esse, axioma impossible dicitur." Sic etiam Aristot.
Phil. 8. 12.

Haec autem immutabilitas veritatis in necessario, et
falsitatis in impossibili, ab argumentorum quae in iis
disponuntur vel summa consensione, vel infesta semper
dissensione pendet. Pari ratione mutabilitas veri aut
falsi in contingenti et possibili ex levi argumentorum
in iis dispositorum consensione aut dissidio perspicitur.

Ex quo doctrina ilia quatuor formularum modalium,
" necesse est, impossibile est, possibile est, contingens
est," qukm inutiliter ab Aristot. introducta sit, facile
apparet : ut, " necesse est hominem esse animal ; im-
possibile est hominem esse equum ; possibile est So-
cratem esse divitem ; contingens est Socratem esse
doctum." Hae quatuor modales dispositionem pura-
rum enuntiationum quodammodo afficiunt: pura est,
" omnis homo est animal ; modalis, " necesse est om-
nem hominem esse animal:" hie " omnem hominem
esse animal," licet inverso ordine, subjectum est enun-

tiationis modalis, modus " necesse'* est praedicatum.
Verum quid attinet quomodo partes axiomatis inter se
affectae sint, signis aut modis exprimere, cum id ex
argumentis ipsis in eo dispositis possit rectius judicari,
et ad hos modos alii complures, " facile, difficile, ho-
nestum, turpe," &c. non inutiliiis possint adjungi?

Equidem secundarias, quas vocant modales, prima-
riis hisce potiores existimem : quibus vulgo dividuntur
enuntiationes in " exclusivas," quarum notae sunt " so-
lus, tantum, duntaxat," &c., ut, " sola fides justificat:
exceptivas," quarum notae sunt " praeter, praeterquam,
nisi," &c., ut, " nemo praeter te sapit: et restrictivas,"
quarum notae sunt " qua, quatenus, quoad, secundum,
quid," &c, ut, " homo qua animal, sentit." Et exclusiva
quidem est vel subjecti vel praedicati : subjecti, quae,
nota exclusiva praeposita, excludit omnia subjecta alia a
praedicato. Sed frustra hanc regulam ratio dictarit, si lo-
gicis quibusdam modernis, et nominatim Keckermanno
licebit, earn statim, conflato ad id ipsum canone, fun-
ditus evertere. " Exclusiva," inquit, " subjecti non
excludit concomitantia : ut, solus pater est verus Deus.
Hie," inquit, " non excluditur concomitans, filius, et
spiritus sanctus." At quis non videt subornatum hunc
canonem, ad locum ilium luculentissimum Joan. 17, 3,
ludificandum ? Haud paulo utilior est canon ille re-
strictivae enuntiationis, quern tradit 1. 2, c. 4, (restrictiva
autem est quae ostendit quatenus subjectum praedicato
convenit) " praedicatum," inquit, " contradictorium
nulla limitatione subjecto conciliatur ;" ex Aristot. 2
Top. c. ult. sect. 4. Quid evidentius dici potuit ? et
tamen reperti sunt qui interpositis quibusdam distinc-
tiunculis, " accidens posse existere sine subjecto"
(quod repugnat) " in caena Domini" contendant : de-
inde, qui similib. confictis distinctiunculis, "humanam
naturam Christi adeoque corpus infinitum esse" dispu-
tantes, parem contradictionem committant. Sed omis-
sis theologorum paradoxis, ad praecepta logica redea-
mus.

" Axioma necessarium afBrmatum appellatur /card
7ravrog, de omni."

Id est, cum consequens sive praedicatum, ut vocant,
axiomatis, de omni et toto antecedente sive subjecto
semper verum est. Sic etiam Aristot. 1, prior. 1, et
post. 1, 4, et hoc etiam nonnunquam kolMXh, i. e. de
toto, vocat, Post. 2, 13.

" Axiomata artium sic Kara rravrog esse debent."

Nempe de omni et de toto vera, non falsa ; necessa-
ria, non fortuita, alioqui non scientiam pariunt, sed
opinionem; affirmata denique non negata: afBrmatum
enim est firmum, certum, brevissimum; negatum vero
est vagum, incertum, infinitum, nihilque docet : ut si
quis definiret logicam, non esse artem bene loquendi,
non doceret quid logica sit, sed quid non sit; eaque
definitio omnibus artibus praeter grammaticam aeque
ac logicae conveniret. Nonnulli addunt ex hac lege,
axiomata artium debere etiam esse generalia. Verum
haec regula non tantum de omni est, sed de toto : et
multa in artibus praecepta specialibus de rebus occur-
runt, ut in tbeologia, de Christo ; in astronomia de
sole et luna reliquisque planetis : in aliis artibus hujus-
modi alia, in quibus, cum sint specialia, etsi Kara irav-

896

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

toq dici non possunt, itaSoXs tamen possunt, quod satis
est. Quod si quis objicit, ne in generalibus quidem
praecepta artium Kara iravrbg esse posse, propter excep-
tionum multitudiuem, ut in grammatica videre est ;
respondendum est, anomalium analogies conjunctam,
Kara -jravrbg instar esse.

" Sed prsecepta artium homogenea etiam etreciproca
esse debent.

" Axioma homogeneum est, quando partes sunt es-
sentiales inter se."

i. e. Vel absolute, ut forma formato, genus speciei,
membra iutegro, definitio definito ; vel modo quodam,
ut subjectum proprio adjuncto.

" Id appellatur kcl& avro, per se."

Idcirco etiam partes axiomatis essentiales inter se
esse debent, utpraeceptum artis esse scientificum possit :
accidentis enim, ut testatur Aristoteles, nulla est scien-
tia ; nulla nisi per essentiam et causam : idem, rd KaS'
ai/To, et to. (Tu/i/3f/3??K6ra, i. e. accidentia, opponit, Post.
1, 4. Itaque non satis est, partes esse inter se consen-
taneas, sed essentiales : quod cum ex argumentorum
inter se summa consensione oriatur, ex quanecessarium
quoque axioma esse ortum supradiximus, non video
quid per hanc regulam /caS-' avrb ad superiorem illam
Kara ttcivtoq quod magni sit momenti, accedat ; cum
nullum axioma necessarium esse queat, quin ejus
partes inter se sint etiam essentiales. Neque verd
putem bic praecipi, ne quid heterogeneum sive alienum
in arte doceatur ; neque enim hue pertinet dispositio
prsecepti cum praecepto, sed argumenti solum cum ar-
gumento, quae axiomatis doctrina est, et ex bomogenei
definitione ipsa ej usque exemplis perspicitur.

" Axioma reciprocum est, quando consequens semper
verum est de antecedente, non solum omni et per se,
sed etiam reciproce."

Ut homo est animal rationale : numerus est par
vel impar. Lupus est natus ad ululandum. Id ap-
pellatur KaSroXa ttquitov, de toto primum. Nempe quia
de nullo prius dicitur : ideoque proximum est et
immediatum, proprium et asquale ; unoque verbo,
reciprocum : ut risibile de homine : omnis enim
homo est risibilis ; et reciproce, omne risibile est
homo. Hsec regula nisi observetur, vitari tautologia in
artibus non potest. Turn enim non reciprocatur axio-
ma, cum antecedens consequenti non est aequale, aut
contra; sed vel speciale alicui generi, vel generale ali-
cui speciei attribuitur : generale autem de specie non
dicitur primo ; prius enim dicitur de genere. Cum
autem id quod generis est, speciei attribuitur, idem in
reliquis speciebus necessario est repeteudum, quod in
g-enere semel dictum oportuit. Ad hanc itaque regu-
lam pertinet prieceptum artis illud nobile ytviica yeviKwg,
" generalia generaliter" et semel docenda sunt. Hsec
lex brevitati, brevitas autem intelligentiae et memorise
consulit.

Atque has tres sunt leges documentorum artium pro-
priorum. Prima Kara 7ravrbg, lex veritatis ; propterea
quod necessariam affirmati axiomatis veritatem ex con-
sentanea partium aflTcctione postulat. Secunda icaS'
avrb, lex justitiae ; quia justitiam requirit in essentiali
partium cognationc. Peccant ergo in hanc legem, qui

rhetoricam in inventionem, dispositionem, memoriam,
&c, distribuunt, cum rhetorical partes attribuant, quae
dialecticse proprise sunt. Tertia ica$6Xov wpwrov lex sa-
pientiae merito dici possit ; cum quia ejus judicium
verissima scientia est, ut postea dicetur, turn quia vitia
sapientiae contraria prohibet, insequalitatem sive incon-
venientiam antecedentis cum consequente et tautolo-
g'iam.

Dices, duas illas priores leges comprehendi sub hac
tertia: et hoc fatendum quidem est: veruntamen ut
trigonum tetragonus et tetragonum pentagonus com-
prehendit, neque idcirco tamen distinctae figuras non
sunt; ita hae leges etiamsi posterior quaequse priorum
comprehendit, erant tamen perspicuitatis causa distin-
guendae.

" Atque hujusmodi axiomatum ita reciprocorum ju-
dicium verissima et prima scientia est." Prima, quia
principiorum est, quae per se indemonstrabilia, suaque
luce manifestissima sunt, neque syllogismi aut ullius
argumenti clarioris lucem ad scientiam faciendam desi-
derant : qua3 inde verissima quoque sit necesse est.

CAR IV.

De Axiomate simplici.

" Atque hcec de communibus axiomatis affectioni-
bus; species sequuntur.

" Axioma est simplex aut compositum."
Sic etiam Aristot. de Interpret. 1, 5. Vulgo propo-
sitio dividitur in categoricam et bypotheticam, eodem
sensu. Sed categorica affirmatam duntaxat proposi-
tionem simplicem comprehendit, quae scilicet de sub-
jecto KCLTriyopeZrai, i. e. preedicatur.

"Axioma simplex est, quod verbi vinculo continetur."
Cum enim vinculum, ut supradiximus, axiomatis
forma et quasi anima sit, hinc efficitur, quemadmodum
duse sunt species vinculorum, verbum et conjunctio,
illud simplicis axiomatis, hoc compositi, ut axioma quo-
que ex ista distributione vinculi, in oppositas formas
sive species dividatur. Vinculum autem simplicis axio-
matis, non solum est verbum substantivum, quod dici-
tur, sed quodvis verbum actionem autpassionem signi-
ficans, vinculi in se vim inclusam habet; et vel totum
consequens vel pars consequentis est; ut, Socrates scri-
bit. Nam quod nonnulli putant, verbum omne in sub-
stantivum et participium resolvi oportere, ut ea ratione
verbum substantivum esse vinculum appareat, scilicet,
Socrates est scribens ; id ssepe ineptissimum esse repe-
rietur. Ut siquis hoc, Socrates docetur, sic solvat, So-
crates est doctus: hoc enim aliud longe est. Quidquod
etiam verbum substantivum nonnunquam et vinculum
et totum consequens includit; ut, Socrates est; mortui
non sunt, i. e. nonv existunt. Quodsi in uno simplici
axiomate plura verba occurrunt, ut, imparia sunt com-
parata, quorum quantitas non est una, sciendum est
illud verbum axiomatis vinculum esse, quod gramma-
tici vocant principale.

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

897

" Id si affirmatur, axioma simplex est affirraatum ;
si negatur, negatum."

Negatur autem, si negationis nota verbum illud prae-
cedit : nam si sequitur, negatum non est, sed affirma-
tum : ut Socrates est leo, non necessario affirmatum
est, quia negationis nota sequitur verbum ; nee totum
consequens negatur, sed modus.

Negationis autem notae non solum sunt adverbia
negandi, sed etiam particulae exclusivae (cujusmodi
sunt " unicus et solus ") et verba dissensionem vel
dirferentiam significantia; ut, " differre, opponi," &c.

Exempla nunc videamus. Ignis urit ; ignis est ca-
lidus; ignis est non aqua. Hie " ignis" est antece-
dens, " urit" consequens.

" Atque hie est prima inventarum rerum dispositio,
causae cum affecto, ut in primo exemplo ; subjecti cum
adjuncto, ut in secundo; dissentanei, cum dissentaneo,
ut in tertio.

" Quo modo argumenta quaelibet inter se affecta
enuntiari possunt, consentanea quidem affirmando,
dissentanea negando." Exceptis plenis comparatio-
nibus, in quibus duo plane distincta axiomata sunt,
propositio, et redditio. Nam distributiones, quas etiam
excipit Ramus, ut, argumentum est artificiale aut in-
artificiale, axiomate simplici enuntiari possunt, ut in-
fra docebitur : possunt et diversa, quae excipiunt alii,
si sic enuntias, aliquis facundus non est formosus: et
contraria: ut, virtus non est vitium, &c.

" Axioma simplex est generale aut speciale."

Haec distributio est simplicis axiomatis ex adjuncta
quantitate, quae modos, non species constituit. In
axiomate autem composito, quantitatis nulla ratio ha-
betur, sed tantum vinculi, ut infra dicemus.

" Axioma generale est, quando commune conse-
quens attribuitur generaliter communi antecedenti."

Vulgo etiam vocatur " universale." Generaliter
autem consequens antecedenti attribuitur, quando
omni totique sive universo antecedenti attribuitur,
omnibusque iis, quae sub ejus significatione continen-
tur. Ad axioma igitur generale, tria haec requiruntur;
consequens, et antecedens generale, et generalis attri-
butio. Neque enim ex nota sive signo universali
definiendum fuit axioma generale ; ciim et saepissime
non adsit nota, et cum adest, non causa sed signum
tantummodo sit axioma esse generale. Indeflnita
igitur, quae vulgo vocant, etsi notam non habent gene-
ralem, generalia tamen sunt ; ut defmitiones et reliqua
artium praecepta, quae nemo generalia esse inficiabi-
tur; nee notam tamen generalem praefixam habent.
Notae axiomatis generalis tam affirmati quam negati
hae sunt: " omnis, nullus ; semper, nunquam : ubi-
que, nusquam," &c.

" Atque hie contradictio non semper dividit verum
et falsum ; sed contingentium utraque pars falsa potest
esse:" ut,

Omnis in urbe locus bajis prselucet amcenis.
Nullus in urbe locus bajis preelucet amoenis.

" Item non contingentium."

Ut, omne animal est rationale ; nullum animal est
rationale. Haec enim non contingentia sunt, sed
potius absurda; quia consequens speciale antecedenti

generali generaliter attribuitur. Falsa igitur pars
utraque generalis contradictionis esse potest, vera esse
non potest; falsitas quippe multiplex, Veritas una est.

" Axioma speciale est, quando consequens non omni
antecedenti attribuitur."

Speciale dicitur, quia de specie aliqua enuntiatur.
Atque ut in generali axiomate consequens generaliter,
sive omni et universo antecedenti; ita in speciali spe-
cialiter, sive non omni attribuitur.

" In hoc axiomate contradictio semper dividit verum
a falso."

Id est specialis contradictionis pars una semper vera,
pars altera semper est falsa.

" Axioma speciale est particulare aut proprium.

" Particulare, quando consequens commune antece-
denti particulariter attribuitur."

Est axioma speciale quia de specie aliqua, licet ea
quidem incerta et indeflnita, enuntiatur; particulariter
autem consequens attribuitur, quando non universo
antecedenti, sed ejus alicui parti attribuitur. Attribu-
tions autem particulars notae sive signa sunt, " qui-
dam, aliquis, aliquando, alicubi;" et negationes gene-
ralium, nonnulli, nonnunquam, non semper, non om-
nis, &c. quae particulari aequipollent. Commune
autem consequens debet esse ; ex ilia regula ; Conse-
quens nunquam minus est antecedente, sed semper vel
majus eo vel saltern aequale. Unde Aristoteles, prior.
1, 28, negat " singulare de alio praedicari."

Sequitur nunc contradictio particularium.

" Huic autem axiomata generaliter contradicitur.

" Aliquid ignoscendum est; nihil ignoscendum est :
aliqua dementia non est laudanda ; omnis dementia
est laudanda." Hie particulari affirmato, generale ne-
gatum ; et particulari negato, generale affirmatum op-
ponitur. Quodsi utraque pars particularis est, non
modo nulla est axiomatum contradictio, sed ne opposi-
tio quidem. Ut, Quidam homo est doctus, quidam
homo non est doctus. Non enim eidem subjecto attri-
buuntur, quae lex est oppositorum. Pars igitur utraque
vera esse potest; sicuti etiam cum utraque affirmataest
vel negata : ut, Omnis homo est rationalis, quidam
homo est rationalis : nullus homo est irrationalis, qui-
dam homo non est irrationalis. In his non modo con-
tradictio nulla, sed consensio summa est, generis nempe
et speciei.

" Axioma proprium " (quod alii singulare vocant)
" est, quando consequens antecedenti proprio attribui-
tur." Antecedens autem logice proprium dicitur
quando rem vel personam singularem designat ; sive
proprio nomine exprimatur, sive non : qualia sunt etiam
demonstrativa ; ut, "hie homo." Secundo, quae per
synecdocben generis dicuntur; ut poeta pro Homero
aut Virgilio, philosophus pro Aristotele aut Platone, et
similia. Ad consequens autem hujus axiomatis quod
attinet, id vel commune esse potest vel proprium.

Proprii contradictio est quando utraque pars est pro-
pria: in quo discrepat a particulari, cuj us pars altera
duntaxat particularis esse debet; consentit cum gene-
rali, cujus pars utraque generalis; ut, "Fabulla est
bella:" cujus negatio et contradictio est, "Eabulla
non est bella." Atque haec de axiomate simplici.

898

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

APPENDIX.

Ad has axiomatis simplicis affectiones addunt Aris-
totelici ecquipollentiam et conversionem.

iEquipollentia definitur, " enuntiationum verbis dis-
crepantium convenientia re atque sensu : sic aliquis
bomo est doctus, et, non omnis homo est doctus," idem
valent, et similia, ut supra in notis est dictum. iEqui-
pollentia itaque cum in verbis duntaxat, non in rebus,
posita sit, ad grammaticam vel ad rhetoricam et ver-
borum copiam remittenda est.

Conversio est praedicati unius enuntiationis in locum
subjecti transpositio ad probandam alteram enuntia-
tionem, quae ex ea transpositione sive couversione effi-
citur. Ea triplex afFertur; simplex, per accidens, et
per contrapositionem. Simplex, quae fit manente eadem
enuntiationis et quantitate et qualitate : fitque etiam
tripliciter; in universali negante; ut "nullus homo est
lapis, ergo nullus lapis est homo : " in particulari affir-
mante ; ut, "aliquis homo est albus, ergo aliquod al-
bum est homo:" in affirmante denique universali et
necessaria ; ut " omnis homo est risibilis, ergo omne
risibile est homo." Et hsec est una omnium conver-
sionum verissima, quae et " reciprocatio " dicitur, pro-
prii scilicet cum suo subjecto, definiti cum sua defini-
tione.

Conversio per accidens mutat enuntiationis quanti-
tatem ; universalem scilicet affirmantem in particula-
rem : ut, " omnis homo est animal, ergo quoddam
animal est homo." Per accidens hancdici volunt, quia
aliud priiis sequitur, nempe, " quidam homo est animal,"
ex quo hoc deinde, simplici conversione, " ergo quod-
dam animal est homo."

Conversio per contrapositionem mutat enuntiationis
qualitatem : universalem scilicet affirmantem in negan-
tem : vel, in qua loco subjecti et praedicati, ponitur
utriusque conversi contradictio : ut, " omnis homo est
rationalis ; ergo quodcunque non est rationale, non est
homo : omne mortale est genitum ; ergo quod non est
genitum, non est mortale; vel, quod est non genitum,
est non mortale : admittendi ad sacramenta, habent
poenitentiam et fidem ; ergo qui haec non habent, non
sunt admittendi." Ties hosce modos conversionum ex
Aristot. petunt : duos priores ex 1 Prior, c. 2, tertium
ex 2 Top. c. 1, syllogisticae reductionis gratia, cujus
inutiliter infra ostendetur, ab ipso inventos.

Conversione autem hac ne decipiamur forte, neque
enim fidissima est, cautiones quaedam adhiberi solent :
prima, ne termini sint figurati ; ut, " panis est corpus
Christi." Secunda,ne quid mutiletur ; ut " quidam cer-
nit caecum, ergo caecus cernit quendam :" totum enim
praedicatum non est " caecum," sed " cernit caecum ;" ut
etiam in hac ; " omnis senex fuit puer, ergo quidam puer
fuit sencx ;" non enim " puer," sed " fuit puer" totum
pradicatum est ; conveitendum ergo, "quidam qui fuit
puer, est senex." Tertia, ut casus obiiqui a conversione
facti, rcddantur recti ; ut, " aliqua arbor est in agro ;
ergo aliquod quod est in agro, est arbor," non sic,
" ercfo alirjuis ager est in arbore."

Sed,omissis istis cautionibus, expeditior via est, con-

versionem omnem si dubia sit, tanquam sophisma peti-
tionis principii rejicere ; ut quae sine medio tennino
probare rem dubiam conetur : de quo sophismate infra
monebimus.

CAP. V.

De Axiomate copulato.

" Axioma compositum est quod vinculo conjunctionis
continetur."

Hoc genus axiomatis Aristoteles totum praetermisit.
Vulgo " propositio hypothetica" vocatur; i. e. conditio-
nalis ; anguste nimis ; cum ea vox compositis non om-
nibus conveniat, ut suo loco patebit. Compositum
autem dicitur, quia sententia est multiplex, quae in
plures resolvi simplices potest : nee tamen dicendum
est, ex simplicib. axiomatis componi, sed ex argumen-
ts, quae conjunctionis vinculo composita, multiplicem
sententiam efficiunt: idcirco autem axioma componitur,
quia argumenta in eo conjuncta consentiunt et compo-
sitionem appetunt. Nulla autem hie ratio habetur
quantitatis, generale sit an speciale, sed tantum com-
positionis. Ut autem verbum fuit vinculum simplicis,
itaconjunctio est axiomatis compositi, ejusque proinde
forma et quasi anima est.

" Itaque a conjunctione affirmata vel negata, affirma-
tur vel negatur." Conjunctione non negata, negatum
axioma non erit, etiamsi partes omnes erunt negatae.

" Contradictionisque pars vera est, pars falsa." De
qua vulgus logicorum silet.

" Enuntiatum compositum est pro sua conjunctione
congregativum aut segregativum.

" Congregativum est cujus partes tanquam simul
verge, conjunctione sua congregantur." Conjunctione
videlicet non solum ilia grammatica verum etiam sen-
tentiarum quavis relatione. Cum autem relatio ista,
sive grammatica sive logica, multiplex sit, essentia1,
consequentiae, sive causae, quantitatis, qualitatis, tem-
poris, loci, relatio quidem essentiae (cujus notae sunt
" is qui, id quod") et loci (cujus notae sunt " ubi, ibi")
ad simplicia axiomata referenda est; de reliquis suo
loco.

" Congregativum enuntiat omnia consentanea affir-
mando, omni dissentanea negando." Hoc est, si unum
consentaneorum subjecto attribuatur, alterum quoque
attribuitur ; et contra, uno negato, alterum negatur :
si unum dissentaneorum de subjecto affirmatur, alte-
rum negatur ; et contra. Ita semper consentanea
simul hie affirmanda vel neganda sunt, dissentanea non
simul.

" Congregativum vero est copulatum aut connexum.
Copulatum, cujus conjunctio est copulativa." Ut
iEneid. 1.

" Una Eurusque Notusque ruunt, creberque piocellis
Africus."

Hie igitur negatio erit et contradictio, negatae con-
junctione; " non una Eurusque Notusque ruunt," &c.

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

899

" Socrates et doctus erat et formosus : Socrates non et
doctus erat et formosus." Quddsi hoc modo negaretur,
" Socrates nee doctus erat nee formosus," (qui modus
contradictionis est adhibendus cum omnes partes sunt
falsae,) contradictio non esset axiomatica ; non enim
vinculum negaretur, sed partes; copulatio enim sig-
nificat utrumque simul verum esse, ejus negatio
non utrumque ; at hsec negatio neutrum : ac si dic-
tum esset, " Socrates et non doctus et non formosus
erat : " deinde, in axiomate composito contradictio-
nis pars una vera, altera est falsa; hie autem utra-
que : hoc ergo axioma, " Socrates nee doctus erat
nee formosus," est potius axioma copulatum affirma-
tum, cujus partes negantur. Copulati autem negatio
per axioma etiam discretum fieri potest, cum partes
non omnes falsse sunt ; ut infra intelligitur. Con-
junctio denique hie ssepe non adest, sed intelligitur.

" Verum autem enuntiati copulati judicium pendet
ex omnium partium veritate; falsum, ex una saltern
parte falsa." Hoc est axioma copulatum judicatur
esse verum, si omnes partes simul verse sunt; falsum,
si vel una pars erit falsa. Idem tradit Gellius, 1. 16,
c. 8. In copulato enim axiomate, Veritas omnium par-
tium spectatur, quia partes omnes absolute enuntian-
tur tan q nam simul verae.

" Huic generi affine est enuntiatum relatse qualita-
tis, cujus conjunctio" logica potius est quam gramma-
tica, nempe " ipsa relatio."

Relata autem qualitas est plena similitudo : ut notse
ipsse testantur; " qualis, talis, quemadmodum, sic."
Eclog. 3.

" Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
Quale sopor fessis in gr amine. "

Hie copulatum judicium est tanquam diceretur,
sopor est fessis gratus, et sic tuum carmen nobis gra-
tum est : cujus negatio, Non tale tuum carmen, quale
sopor, &c.

Ad hunc etiam locum pertinet relatio quantitatis in
plenis comparationibus : quarum notse sunt, cum a
pari, " idem quod, tam quam, tanto quanto, tot quot,
eo quo;" turn a majori, " non solum, sed etiam;" turn
a minori, " non modo non, sed ne," (quae nota est
copulati axiomatis affirmati, cujus partes negantur)
u cum turn." Relatio autem hsec et qualitatis et
quantitatis, si bypothetice non absolute enuntiatur, ad
counexum potius referenda est.

Relationes autem loci ad axioma simplex rectius
referuntur, utsupraest dictum. Neque enim in hujus-
modi exemplo, " ubi amici ibi opes," est copulatum
judicium, sed simplex et quidem generale; scilicet,
omnem divitem amicos habere.

CAP. VI.

De Axiomate connexo.

" Axioma connexum est congregativum, cujus con-
junctio est connexiva.

" Ut, si, nisi" affirmative. Idem enim valet " nisi,''
quod " si non :" quo non totum axioma, sed antece-
dens tantum negatur: ut iEneid. 2,

" Si miserum fortuna Sinonem

Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget."

Cujus negatio est, negata conjunctione, " Non si
miserum fortuna Sinonem frnxit, vanum etiam menda-
cemque improba finget."

" Conjunctio etiam haec interdum negatur apertiiis,
negando consequentiam." Ut non continuo, non il-
licd, non idcirco, non ideo : his enim formulis non
consequens axiomatis, id n. contradictionem non effi-
ceret, sed ipsa partium consequentia quoa logica con-
junctio est apertius negatur: ut pro Amer. " Non con-
tinuo. si me in sicariorum greg'em contuli, sicarius
sum." De Fato : " nee si ornne enuntiatum verum
est aut falsum, sequitur illico causas esse immuta-
biles."

" Affirmatio enim significat, si sit antecedens, etiam
consequens esse. Negatio itaque et contradictio sta-
tuit, si sit antecedens, non ideo consequens esse.

Potest et connexo pro axioma discretum contradici :
ut, " quamvis omne enuntiatum sit verum aut falsum,
non tamen causae sunt immutabiles ;" quod sequente
capite liquebit.

" Sed ciim judicabis connexum absolute," i. e. per
se suaque natura " verum esse, necessarium quoque
judicabis; et intelliges hanc necessitatem ex necessa-
ria partium connexione oriri, quae ipsa potest esse vel
in falsis partibus."

" Ut, si homo est leo, est etiam quadrupes," necessa-
rium connexum est; quia argumentorum, quae hie con-
nectuntur, leonis scilicet et quadrupedis, connexio est
necessaria, speciei scilicet cum genere. Unde efficitur
axioma generaliter verum ac proinde necessarium ;
" omnis leo est quadrupes :" quod in connexio indicium
est absolutse veritatis. Sic, si " Socrates est homo, est
etiam animal," absolute verum est et necessarium, quia
omnis homo est animal: huj usque connexi consequens
falsum esse non potest, nisi antecedens quoque falsum
sit, quod aliud signum est absolutse veritatis.

Quod si consequens falsum fuerit, falsum item est
antecedens. " Si illud, hoc : si non hoc, ne illud
quidem." Atque ita, ut jam demonstravimus, si con-
nexio absolute vera est, erit quoque necessaria : sin ex
conditione et pacto, sine quo connexum per se suaque
natura verum non esset, erit tantummodo contingens.

" Quod si connexio sit contingens, et pro sua tantum
probabilitate ponatur, judicium ejus tantum opinio
fuerit.

Ut Terent. Andr.

"Pamphile,si id facis, hodie postremum me vides."

Hoc est, si Philumenam uxorem ducis, ego hodie
moriar : quod nemo sequi existimaverit, nisi hoc posito,
Chariuum, qui hoc dicit, Philumenam perditissime
amare. Per se enim nulla est connexionis necessitas
inter nuptias Pamphili et interitum Chariui. Qui
autem ex amoris vehementia sic existimabit, ejus ju-
dicium non erit scientia, sed opinio.

900

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

Ut autem judicare possimus, quae connexio sit abso-
lute vera, quae non, spectanda argumenta sunt, quae in
axiomate connectuntur, consentiant inter se nee ne, et
quo modo. Ut " si dies est, lux est," connexum est
necessarium, quia dies sive sol ortus est causa lucis.
" Si dies est, Dio anibulat," connexum est falsum aut
contingens; quia nulla est affectio absolute consentanea
inter diem et Dionem.

" Connexio axiomati affinis est ista consequentiae
relatio:" quae a nonnullis, " relatio causae" dicitur ;
et axioma efficit, quod " Stoici causale" nominant;
Laert. in Zenone : quia nempe antecedens est causa
consequentis, adeoque vinculum ejus conjunctio causa-
lis "cum, quia, quoniam;" quibus respondet " ideo,"
vel "etiam : ut, ciim Tullius sit orator, est etiam peri-
tus bene dicendi." Quanquam autem relata ista con-
nexis affinia sunt, non nihil tamen discrepant: in ante-
cedente enim connexi quaedam conditio est, in hoc
relato nulla : connexum potest ex falsis partibus verum
esse, relatum hoc sive causale non potest esse verum,
nisi antecedens verum fuerit : ut, " quia dies est, sol
est supra horizontem."

AfTinis est et relatio temporis axiomati connexo, ut
ait ipse Ramus infra, c. 13.

Relatio autem temporis has habet notas, " turn ciim,
donee dum, quamdiu tamdiu :" ut apud Ovid, in epist.

(C Cum Paris CEnone poterit spirare relicta
Ad fontem Xanthi versa recurret aqua."

Sic — " Donee eris felix, multos numerabis amicos."

Potest etiam connexum enuntiari sine ulla non modo
relationis, verum etiam connexionis nota ; ut, " posita
causa, ponitur effectum. Fac hoc, et vives." Ovid, in
epist. "sume fidern et pharetram, fies manifestus Apol-
lo." Nonnunquam etiam duob. negativis : Cic. pro
Milone, " non hoc fragile corpus humanum mente regi-
tur, et non regitur mente universum mundi corpus."

CAR VII.

De Axiomate discreto.

" Axioma segregativum est, cujus conjunctio est
segregativa.

" Ideoque argumenta dissentanea enuntiat.

" Enuntiatum segregativum est discretum aut dis-
junctum.

" Discretum, cujus conjunctio est discretiva." Dis-
cretum dicitur, quod conjunctione ilia segregativa dis-
cernuntur et segregantur, ea potissimum quae leviter et
ratione tantum dissentiunt.

" Itaque e dissentaneis praecipue diversa enuntiat."

Praecipue, quia diversorum notae, "non hoc, sed
illud," ut superiore libro dictum est, in diversis non-
nunquam solent oppositis inservire. Ut autem diver-
sorum ita etiam discreti axiomatis doctrina distinc-
tionibus duntaxat, non conclusionibus, idonea est: eta
reliquis propterea dialecticis, qui omnia ad syllogism um

referunt, omissa. Sed rationis usus quicunque in logica
praetermittendus non erat. Exempli gratia: Tuscul.
5, " Quanquam sensu corporis judicentur, ad animum
referri tamen." Cujus negatio et contradictio est,
"non quanquam corporis sensu judicentur, tamen ad
animum referri: vel, quanquam sensu corporis judi-
centur, non tamen ad animum referri." Nam " tamen"
est hie conjunctio praecipua. Quemadmodum autem
copulati et connexi axiomatis negatio et contradictio
discretum esse potest, ita vicissim copulatum vel con-
nexum discreti : ut, " quanquam culpa vacat, non tamen
suspicione caret:" cujus per copulatum contradictio
est, " et culpa vacat, et suspicione caret ;" vel per con-
nexum, " si culpa vacat, etiam suspicione caret."

" Discretum enuntiatum judicatur esse verum et le-
gitirnum, si partes non solum verae, sed etiam discretae
sint; falsum vel ridiculum contra."

Ut, " quanquam Ulysses formosus erat, tamen non
erat infacundus," falsum est, quia antecedens est fal-
sum. Sed si consequens modo verum est, axioma
verum erit, etiamsi antecedens verum esse tantummodo
concedatur. Hoc autem, " quanquam Menelaus for-
mosus erat, tamen erat facundus," non est discretum,
sed ne segregativum quidem : omnis enim segregativi
axiomatis partes tanquam non simul verae segregantur,
hie vero tanquam simul verae congregantur. " Quan-
quam Ulysses facundus erat, non tamen erat indiser-
tus," est ridiculum, quia partes non sunt discretae sed
oppositae.

CAP. VIII.

De Axiomate disjuncto.

"Axioma disj unctum est axioma segregativum,
cujus conjunctio est disjunctiva."

Ut, "aut dies est, aut nox est. Aut vera est haec
enunciatio, aut falsa/' Nam ut ex Cicerone citatur
hoc exemplum, " omnis enuntiatio vera est aut falsa,"
videtur esse distributio potius quam disjunctio. Dis-
tributio autem quatenus de toto diviso partes enuntian-
tur, axioma simplex et generale est, adeoque non com-
positum nedum disjunctum. Neque enim distributions
partes, quamvis inter se oppositae, oppositionem vel dis-
junctionem ullam faciunt, sed eidem toti subjiciuntur,
et in ejusdem simplicis axiomatis consequente verbi
vinculo cum toto, quod antecedens est, consentiunt ; at
extra distributionem, ubi non de toto, sed de aliqua
ejus parte vel specie enunciantur, turn demum axioma
disjunctum efficiunt: ut, quod supra posuimus, " haec
enuntiatio aut vera est aut falsa,"

" Hie significatur e disjunctis unicum verum esse."

Nempe quia opposita hie sola disponi debent. At-
que id semper a differente significatur, tametsi ali-
quando accidit, ut disjunctorum vel plura uno, vel
nullum omnino verum sit. Negatio igitur et contra-
dictio erit, " non aut dies aut nox est."

" Et contradictione significatur, non necessario al-
terutrum verum esse."

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

901

" Nam si disjunctio absolute vera est, est etiam ne-
cessaria; partesque disjunctae sunt opposita sine ullo
medio." De quibus vide superioris libri caput de con-
tradicentibus.

" Veruntamen quamvis absolute vera disjunctio, ne-
cessaria quoque sit; tamen nihil necesse est partes
separatim necessarias esse."

Ut, " eras aut pluetaut non pluet," disjunctio est ne-
cessaria, quia ex contradicentibus constat, quae sunt
contraria sine medio: et tamen, "eras pluet et eras non
pluet," utrumque contingens axioma est. Sic, " homo
aut bonus est aut non bonus," &c.

" Nam disjunctionis necessitas pendet e necessaria
partium oppositione et disjunctione, non ex earum
necessaria veritate."

Hinc argumentum illud dissolvitur Chrjsippi Stoici
aliorumque veterum, apud Ciceronem de Fato ; quo
probare sunt conati, futura omnia esse necessaria et
quasi fatalia, eo quod necesse sit ea aut vera esse aut
falsa. Disjunctio quidem, ut diximus, necessaria est;
pars tamen disjunctionis alterutra talis erit, qualis causa
ejus est; sive necessaria, sive conting-ens, i. e. vel libera
vel fortuita.

Atque baec de necessaria disjunctione, cujus judicium
scientia est.

" Disjunctio autem saepe est ex conditione."

" Ut si quoeratur utrum Cleon venerit an Socrates,
quia ita pactum si alterutrum tantum venturum esse."

" Itaque si disjunctio sit contingens (contingens
autem est, si partes medium habent) non est absolute
vera, sed tantum opinabilis."

Qualis est frequenter in hominum usu. Ut Caesar
ad matrem : " hodie me aut pontificem videbis, aut
exulem." Ovid, in epistola Leandri,

" Aut mihi continget felix audacia salvo,
Aut mors solliciti finis amoris erit."

CAP. IX.

De Syllogismo et ejus Partibus.

Atque ejusmodi dispositio est axiomatica sive noe-
tica axiomatis per se manifesti : sequitur dianoetica.

" Dianoetica est cum aliud axioma ex alio deduci-
tur."

Vox Graeca diavoia, mentis et rationis discursum sig-
nificat; qui turn fitmaxime cum sententia alia ex alia
ratiocinando deducitur.

" Dispositio dianoetica est syllogismus aut metho-
dus."

" Syllogismus est dispositio dianoetica qua quaestio
cum argumento ita disponitur, ut posito antecedente,
necessario concludatur."

Est dianoia: est ergo discursus mentis ac rationis
quo aliud ex alio ratiocinando colligitur : earn ratio-
cinantis quasi collectionem vox ipsa syllogismi signifi-
cat: quae quidem collectio sive deductio ab intellectus
humani imbecilitate profecta est : quae cum rerum ve-

ritatem et falsitatem primo intuitu perspicere in axio-
mate non potest, ad syllogismum se confert, in quo de
consequentia et inconsequentia earum judicare possit.

" Cum itaque axioma dubium est, quaestio efficitur,
et ad ejus fidem tertio argumento est opus cum quaes-
tione collocato."

Quaestionis partes vulgo termini appellantur; et an-
tecedens quidem minor terminus, consequens major ter-
minus dicitur : quia antecedente latius fere est conse-
quens. Tertium autem argumentum ab Aristot. medium
et medius terminus dicitur. Non quod semper medius
inter duos quaestionis terminos in syllogismo collocetur,
sed eo quod quasi arbiter de consensu eorum inter se
aut dissensu, disceptat et judicat. Atque haec sunt tria
ilia argumenta, ex quibus solis omnis syllogismus cou-
ficitur ; duo scilicet questionis, et tertium argumentum ;
quae vulgo " tres termini" dicuntur. Termini autem
isti non semper simplices sunt voces, sed orationes non-
nunquarn longiuscuiae ; nee semper casibus rectis, sed
obliquis interdum efferuntur.

" Partes syllogismi duae sunt; antecedens et conse-
quens. Antecedens syllogismi pars est, in qua quaestio
cum argumento disponitur."

" Syllogismi antecedens partes duas habet, proposi-
tionem et assumptionem : quae vulgo praemissae nomi-
nantur.

" Propositio est prior pars antecedentis, qua quaesti-
onis saltern consequens cum argumento disponitur."

"Saltern;" quia nonnunquam tota quaestio cum
argumento in propositione disponitur, ut infra patebit.

Propositio vulgo " major" dicitur; vel quia majo-
rem vim habet (est enim argumentationis quasi basis
et fundamentum) vel quia major terminus, i. e. conse-
quens quaestionis in propositione collocatur.

" Assumptio est secunda pars antecedentis, quae as-
sumitur e propositione."

Assumitur enim inde vel tertium argumentum vel
tota assumptio, ut infra perspicietur. Hinc itaque ar-
gumentum tertium, sive medius terminus, dignoscitur,
quod bis ponitur ante conclusionem. Assumptio vulgo
" minor propositio" dicitur, vel quia minorem vim ob-
tinet, ex propositione videlicet deductam ; vel quia
minor terminus, i. e. antecedens quaestionis, in ea saepe
disponi soleat, non semper, ut infra intelligemus.

" Syllogismi autem pars consequens est, quae com-
plectitur partes quaestionis, eamque concludit. Unde
complectio et conclusio dicitur."

Hinc sequitur, conclusionem et verbis et terminorum
ordine, eandem plane esse cum proposita quaestione
oportere ; alioqui syllogismi fidem claudicare, et quasi
depositum non reddere. Secundo hinc intelligitur ilia
regula, "tertium argumentum sive medius terminus
nunquam ingreditur conclusionem." Ratio est, qu*a
medium non est id quod concluditur, neque de quo
quicquam ; sed id, quo adhibito, quaestio concluditur,
vel duo ejus termini inter se consentire aut dissentire
judicantur. Medius itaque terminus aut ulla pars ejus
in conclusione si sit, syllogismum vitiosum facit ; id
facillime deprehenditur, si non solum quaestio propo-
sita, sed proeterea aliquid quod bis erat in praemissis
repetitum, conclusionem intrat.

902

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

Cum autem in onini syllogismo, ut ex ejus defini-
tione constat, quaestio cum argumento ita disponatur,
ut posito antecedente, i. e. concessis praemissis, neces-
sario concludatur : quao necessitas non consequents,
sed consequentiae, non materiae, sed formae est ; hinc
intelligitur, nullani in syllogismi forma difFerentiam
esse contingentis et necessarii, sed sjllogismum omnem
necessario concludere, teste etiam Aristot. Prior. 1, 33,
eamque necessitatem ex legitima dispositione quaes-
tionis cum tertio argumeuto, non ex necessaria partium
in antecedente dispositarum veritate pendere. Unde
et illi redarguuntur, qui vulgo dividunt sjllogismum in
dialecticum et apodicticum, probabilem scilicet et de-
monstrativum, sive necessarium, ciim et ilia distinctio
axiomatum sit, et syllogismi consequentia tarn in con-
tingenti, immo in falso necessaria sit, quam in vero et
necessario; immo ex falsis praemissis conclusio nunc
vera nunc falsa necessario sequatur : ut, " omnis leo
est quadrupes: Socrates est leo ; ergo Socrates est qua-
drupes." In quo simile quiddam habet syllogismus
axiomati connexo, et fortasse originem ab eo ducit:
nam ut connexum necessarium esse potest ex falsis
partibus, modo ipsa connexio sit vera ; ut, " si leo est
quadrupes, et Socrates leo, Socrates necessario est
quadrupes ; " sic syllogismus necessario concludit ex
veris quidem partibus nil nisi verum, ex falsis et falsum
et verum, modo ipsa dispositio sit legitima.

Quod autem Aristotelici syllogismum dividunt in
verum et falsum sive apparentem; verum, cujus ma-
teria vera est; in dialecticum sive probabilem, cujus
materia contingens est, et apodicticum sive demonstra-
tivum ac necessarium, eumque vel perfectum, quae vo-
catur Sion sive a. priori, quo accidens de subjecto per
causam vel efficientem vel finalem positam quidem
affirmatur, remotam vero negatur; et in imperfectum
quae vocatur rov iin sive a posteriori, quo accidens de
subjecto per effectum probatur ; haec quidem divisio,
qualiscunque est, cum axiomatis propria sit, et vel ad
formam syllogismi ut in dialectico et apodictico, vel
omnino ad artem, ut in falso sive sophistico, nihil per-
tineat, melius rejicitur.

APPENDIX.

De Paraloyismis qui hac generali doctrina syllogismi
redarguuntur.

Atque haec syllogismi doctrina generalis fuit. Et
rectum quidem index est sui et obliqui, et veritatis
doctrina recte tradita, errorem omnem ipsa per se in-
dicat atque etiam redarguit. Verum cum non sit ea
cujusque hominis perspicacia aut ingenii felicitas, ut
vel omnes technas adversarii animadvertere ex ipsis
regulis, vel omnes artis regulas memoria tenere semper
queat, alienum non erit de praecipuis captionibus quae
committere in hanc generalem syllogismi doctrinam
solent, seorsim hie aliquid monere.

Cum itaque syllogismi doctrina generali doceamur,
tria duntaxat argumenta sive tres terminos in syllo-
gismo disponi oportere, hinc facile perspicuum est,

peccare omnem syllogismum in hanc doctrinam gene-
ralem, in quo termini vel plures ternis disponantur,
vel pauciores: termini autem non tarn sunt verba,
quam verborum sensus et significationes.

Peccatur autem terminis pluribus, vel apertius vel
tectius. Apertius (ut puerilia de accentu, figura dic-
tionis, plurium, quae dicitur interrogationum, et similia
omittam) cum tres termini distincte numerantur in
propositione : ut, " qui est bonus et dialecticus, is est
bonus dialecticus ; Cleanthes est bonus et dialecticus ;
ergo, est bonus dialecticus." Haec fallacia composi-
tionis dicitur; quia divisa male componit. Contra;
" qui est bonus dialecticus, is est bonus et dialecticus ;
Cleanthes," &c. Haec fallacia est divisionis; quia
composita male dividit; vel quia composita proponit,
divisa concludit. Idem committitur etiam sine con-
junctione : ut, "bonus citharaedus est bonus ; Nero est
bonus citharaedus ; ergo, bonus." Bonus duplici sig-
nificatione cum " citharaedo " disponitur in proposi-
tione; quatuor ergo termini. Sic etiam cum non
iisdem verbis aliud plane proponitur, aliud assumitur :
ut, " dextera Dei est ubique ; humanitas Christi sedet
ad dextram Dei; ergo, humanitas Christi est ubique."

Tectius vero peccatur, vel " homonymia," vel " am-
phibolia."

Homonymia sive aequivocatio est, primo, cum sim-
plicis vocis seu termini unius, significatio duplex poni-
tur : ut, " leo est bestia ; leo est papa ; ergo, papa est
bestia." Secundo, cum argumentum in una parte pro-
pria, in altera tropice ponitur ; vel in una parte pro
reipsa, in altera pro artificiali aliqua notione rei.
Hujusmodi sunt artium vocabula : ut, " potens est
participium ; rex est potens ; ergo, rex est participium."
" Animal est genus; homo est animal ; ergo, homo est
genus."

Amphibolia sive ambiguitas vel in syntaxi est, vel
in ipsa re. In syntaxi ; ut, " pecunia quae est Caesa-
ris, possidetur a Caesare ; haec pecunia est Caesaris;
ergo, possidetur a Caesare." Ambiguitas in ipsa re,
quae et " prava expositio " vocatur, fit, ciim afFectio rei
non eadem assumitur quae proponitur; mutata autem
affectione, mutatur argumentum ; ut, " quas carnes
emisti, comedisti ; crudas emisti ; ergo, crudas come-
disti." Hie propositio et de carnibus et de substantia
carnium loquitur ; assumptio, de qualitate earum :
dicendum ergo erat, " quales carnes emisti," &c.
Eadem est fallacia cum id quod in " abstracto," quod
aiunt, proponitur, in " concrete " assumitur : ut " can-
didum est disgregativum visus ; paries est candidus;
ergo, paries est disgregativum visus." Etiam cum in
ipsa copula quartus terminus latet : ut " fortitudo non
est dementia ; principis est fortitudo ; ergo, principis
non est dementia." Hie verbum " est " in majore
" esse/' in minore " habere " significat ; casuumque
mutationem rectorum in obliquos inducit; qui quatuor
esse terminos declarant. " Nullus puer diu vixit :
Nestor fuit puer ; ergo, Nestor non diu vixit." Hie
major de eo qui est, minor de eo qui fuit puer loqui-
tur; qui duo termini sunt. Quatuor denique sunt
termini cum plus est in conclusione quam in prae-
missis.

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

903

Pauciores autem termini sunt ternis, ciim tertium
argumentum deest. Hoc fit quoties vel idem sensu
vel seque obscurum pro argumento sumitur ; (idem
enim non est tertium ; seque obscurum non est argu-
mentum) quae " petitio principii," vel, ejus quod erat
in principio nominatur; quia postulatur ipsa quaestio
ut gratis, i. e. sine argumento concedatur: ut, " ensis
est acutus ; gladius est ensis ; ergo, gladius est acutus."
"Vel, " quod omnis homo est, id singuli homines sunt;
omnis homo est Justus; ergo, singuli homines sunt
justi." Hue refer jactatum illud, " quae non amisisti
habes, cornua non amisisti, ergo cornua habes." Ha-
bere et amittere privantia sunt et quidem sine medio
quatenus talia, ergo non amittere et habere sunt idem,
null us itaque hie est medius terminus, sed perinde ac
si diceres ; quae habes, habes, cornua habes, erg'o habes.
Hujus generis est, ciim tertium argumentum non inte-
grum e propositione assumitur: ut, " omnes apostoli
sunt duodecim ; Petrus et Joannes sunt apostoli ; ergo,
Petrus et Joannes sunt duodecim." Hie " omnes"
collective sumptum, pars est tertii argumenti, quod
totum erat in assumptione assumendum. Ad hoc so-
phisma referrendae sunt denique omnes conversiones
enuntiationum ; quoties rem dubiam non argumento
sive medio termino, sed conversione sola probare con-
tendunt : de qua supra monuimus. Atque his fere
modis in formam syllogismi generalem peccatur.

Materia syllogismi vitiosa est, quoties antecedentis
pars vel altera vel utraque est falsa : id fit tot modis,
quot sunt argumentorum genera. Quorum ciim Veritas
turn falsitas quanquam in axiomate judicatur, propterea
tamen quod argumenta ipsa in syllogismo disponuntur,
qui modi praecipue nominantur a dialectics vel materia
sola, vel partim materia, partim forma vitiosi, eos hie
breviter attingemus.

Primus est materiae solius; diciturque " non causae
ut causae." Causae autem nomen hie usurpatur pro
quovis argumento, etiam non effecti ut efFecti,non sub-
jecti ut subjecti, et sic deinceps. Hanc captionem
singulorum argumentorum definitiones facile refellunt.

Secundus est quae vocatur fallacia " accidentis," sive
quod idem est, a dicto secundum quid ad dictum sim-
pliciter : vel contra, a dicto simpliciter ad dictum se-
cundum quid; quoties id quod adjuncti est, subjecto
attribuitur ; aut contra quod subjecti, adjuncto : ut,
"quae non restituendasunt domino furioso, non restitu-
enda sunt domino ; "arma non restituenda sunt domi-
no furioso; ergo, non domino:" vel contra: quae
" restituenda sunt domino, etiam domino furioso ;
arma domino; ergo, domino fun'oso." In his propositio
semper falsa est.

Tertius est " ignoratio elenchi ;" (" elenchus" autem
est redargutio quaelibet sive vera sive falsa) cum leges
oppositionis non observantur eidem numero, secundum
idem, ad idem, et eodem tempore : ut " caeci vident ;
qui carent visu, sunt caeci ; ergo, qui carent visu,
vident." Propositio distinguenda est ; nempe, quifue-
runt caeci, nunc vident. Sic ; " is qui non videt caecus
est; dormiens non videt; est ergo caecus." Ad idem
non est : propositio enim de potentia, assumptio de actu
videndi loquitur ; vel quatuor sunt termini, et prava ex-

positio dici potest. Aliis ignorautia elenchi est, cum
vel plane mutatur et torquetur status controversiae, vel
conclusio adversarii non directe opponitur nostrae thesi
secundum canones legitimae oppositionis.

Quartus est fallacia " consequentis," sive comparato-
rum, quae e contrariis quidem sunt orta, sed parium
collatione tractata, cum disputatur contraria esse con-
trariorum consequentia : quam regulam esse fallacem,

  1. l,c. 18, copiose ostenditur: ut, "quae eidem aequalia,
    inter se aequalia ; ergo quae eidem sunt inasqualia,
    inter se sunt inaequalia." Ut, 2, et 2, sunt inaequales
    ad 5; ergo sunt inter se inaequales. Duo latera quad-
    rati symmetra non sunt diagono ; ergo non sunt inter se.

CAP. X.

De Syllogismo simplici contracto.

"Syllogismus est simplex aut compositus.

" Simplex, ubi pars consequens quaestionis disponitur
in propositione, pars antecedens in assumptione."

Ut syllogismi forma generalis erat dispositio quaesti-
onis cum argumento, ita specialis quaeque dispositio
quaestionis cum argumento cujusque speciei forma est,
Ex. gr. " homo est animal : Socrates est homo ; ergo
Socrates est animal." Hinc facile perspicitur, si
quaestionis terminus major non disponatur in propo-
sitione majore, minor in minore, syllogismum non esse
legitimum. Quod si aliquando usu venit, ut antece-
dens quaestionis in propositione et consequens in as-
sumptione disponi videatur, intelligere debemus syllo-
gismi partes inverti : ut, ," Socrates est homo : homo
est animal ; ergo Socrates est animal."

Sequitur jam syllogismi simplicis distinctio in ad-
junctos modos, qui ex partium, i. e. axiomatum afFec-
tione oriuntur.

" Syllogismus simplex est affirmatus e partib. omnib.
affirmatis. Negatus ex negata antecedentis parte al-
tera cum complexione." Non ex omnib. negatis, ut
affirmatus ex omnibus affirmatis ; nisi enim argumen-
tum tertium cum altera parte quaestionis consentiat,
nihil probat.

Ut autem syllogismorum tota ratio intelligatur
(quod hoc loco fieri commodissime posse arbitror)
sciendum est earn duab. praecipue legibus fundari ;
altera parium, altera generis ex loco petita. Ex
parium loco ; " quae conveniunt in uno aliquo ter-
tio, conveniunt inter se ; et contra, quae non in
uno tertio, non inter se." Ex loco generis ; " quod
generi generaliter attribuitur, id omnibus etiam attri-
buitur speciebus quae sub eo genere continentur."
Haec regula vocatur in scholiis, " dictum de omni et
nullo." Ilia a geometricis primum sensu praeeunte fa-
cilius inventa est; et praecipitur Aristot. 1, Prior, c. 1.
Ut enim illic norma, " si duab. lineis aeque couveniat,
eas lineas demonstrat con venire inter se sive esse
sequales;" eodem plane modo medius terminus si duob.
conclusionis terminis conveniat, velut norma demon-

904

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

strat, convenire duos illos inter se, et contra. Itaque
si quaestio affirmanda est, quaerendum est per omnes
inventionis locos argumentum quod utrique parti quaes-
tionis conveniat : si neganda est, quaerendum quod
uhi parti conveniat, ab altera dissentiat ; nam si ab
utraque parte dissentit, tertium argumentum esse non
poterit, nihil n. probabit. Ex. gr. quaeritur "an
Socrates sit animal?" Si affirmanda est baec quaestio,
ad ilia duo argumenta quae in quaestione sunt, " So-
crates et animal," quaerendum aliquod tertium argu-
mentum est, quod cum utraque parte quaestionis con-
sentiat. Ejusmodi autem est homo: nam homo
convenit cum " animali," ut species cum suo genere ;
cum Socrate, ut genus cum sua specie ; ergo " Socrates
et animal" conveniunt inter se; adeoque " Socrates est
animal." Sin neganda est quoestio, ut, " Socrates non
est bestia," quaerendum est argumentum tertium, quod
ab altera tantum parte dissentiat. Hujusmodi autem
est " homo : homo n. non est bestia, at Socrates est
homo; ergo Socrates non est bestia." Sin medius cum
neutro quaestionis termino conveniat, neutrius norma
esse potest ; neque ostendit, inter se conveniant, necne ;
neque " de omni " dicit neque " de nullo ; " adeoque
nee probat quicquam nee refellit. Unde ilia regula ;
" ex utraque praemissa negata nihil concluditur : Aris-
tot. 1, Prior, c. 24, ut " nullus lapis est animal; nullus
homo est lapis, nullus igitur homo est animal." Ex-
cipitur tamen ab hac regula, si medius terminus sit ne-
gatus, vel duplex negatio sit in majore : ut, " quod non
sentit, non est animal : planta non sentit ; ergo planta
non est animal." Hie enim major, quae videtur
esse negata, aequipollet affirmatae ; eademque est acsi
diceret, " omne quod sentit est animal : " negationes-
que istae topicae potius et infinitae, quam axiomaticoe
sunt, partiumque negationes non totius axiomatis, hoc
potius modo enuntiandi, " quod est non sentiens, est
non animal : " et hoc affirmatum plane axioma est.
Sed hac de re plura dicemus infra cap. 12, ad secun-
dam speciem explicati. Cur autem complexio, negata
antecedentis parte altera, negata quoque esse debet,
ratio est, trila ilia regula, " conclusio sequitur partem
debiliorem :" negatumque debilius est affirmato, parti-
culare generali, contingens necessario. Regulae au-
tem ratio est, quia conclusio est praemissarum quasi
effectum : nullum autem efFectum est toto genere dig-
nius aut fortius sua causa. Fallit ergo hie paralogis-
mus : " qui non differt a bruto differt a Sophronisci
filio : Socrates non differt a Sophronisci filio ; ergo non
a bruto." Htec conclusio non sequitur, uti debuit, as-
sumptionem negatam, sed propositionem affirmatam :
et enim " non differt a bruto" non propositionis totius,
sed antecedentis duntaxat ejus est negatio: idemque
valet, acsi affirmatum sic esset; "qui idem est cum
bruto." Sequitur autem conclusio sive consequens
partem antecedentis negatam non affirmatam, quia si
partes conclusions non consentiunt in argumento tertio,
non consentiunt inter se : sequitur partem specialem,
non generalem, quia genus concludit speciem, non spe-
cies genus; juxta illud superius dictum " de omni et
nullo/'

" Svllogism us simplex (nimirum qui ex simplicibus

axiomatis constat) est vel generalis, vel specialis, vel
proprius."

" Generalis e propositione et assumptione generali-
bus."

Non ex generali etiam conclusione, ut patebit infra.

" Specialis est ex altera tantum generali."

Haec enim regula firmissima quoque est, " ex utraque
praemissa particulari nihil concluditur." Exigit enim
dictum " de omni et nullo " partem antecedentis unam
saltern generalem : nee non in duabus particularibus
quatuor sunt termini: cum enim individua, quae vo-
cant, " vaga," particulares propositiones faciunt, fit ut
de alio subjecto major, de alio minor fere loquatur: ut,
"quoddam animal est homo: quoddam animal est
brutum ; ergo quoddam brutum est homo. Quidam
sunt divites : quidam sunt docti ; ergo quid am docti
sunt divites."

" Proprius est ex utraque propria."

Cur autem ex utraque propria cum non ex utraque
particulari, quia nempe haec certa sunt et de eodem
dicta, ilia vaga " ut supra."

Hinc liquet, cur ut axioma, ita syllogismus specialis
in particularem et proprium divida non potuerit, cum
syllogismus proprius non sit species syllogismi specia-
lis. Quare autem partes omnes non sint propriae, i. e.
axiomata propria, infra etiam apparebit. Et syllogis-
mus quidem proprius, etsi ab Aristotele neglectus, ab
aliis rejectus sit, usum tamen frequentissimum habet.

" Simplex syllogismus est contractus partibus, vel
explicatus."

Aristoteles in tres figuras dividit syllogismum ; pri-
mam, secundam, et tertiam. Verum hanc Rami di-
chotomiam esse commodiorem et naturae ordiui aptius
respondere res ipsa demonstrabit.

" Contractus syllogismus est, cum exemplum pro
argumento ita subjicitur particulari quaestioni, ut utram-
que ejus partem antecedere et assumptione affirmatum
esse intelligatur."

Exempli gratia: " quaedam confidentia est virtus, ut
constantia. Quaedam confidentia non est virtus, ut au-
dacia."

In his, ut cernimus, primo quaestio particularis dun-
taxat proponitur; generale enim, ut in quit Aristot. pr.
1, 6, et 2, 7, in hac specie, quae tertia nimirum Arist.
figura est, concludere non licet : addo etiam, neque
proprium ; quae ratio est, cur syllogismus generalis non
ex omnibus generalibus et proprium non ex omnibus
propriis definitur, cum in hac specie consequens sive
conclusio debeat semper esse particularis, etiamsi utra-
que pars antecedentis generalis aut propria fuerit :
unde sequitur, particulares duntaxat quaestiones in hac
specie concludi. Deinde exemplum speciale pro argu-
mento subjicitur sive subjungitur, ut " constantia."

Hujus autem syllogismi dispositio specialis htec esse
intelligitur, si contractum explicamus (tametsi nun-
quam fere nisi contractus in usu occurrit) ut exemplum
sive argumentum tertium, primo utramque partem
quaestionis in praemissis, quod aiunt, antecedat, sive
praemissaa utriusque subjectum sit.

" Hie autem argumentum sive exemplum utramque
partem quaestionis antecedere intelligitur," quia quaes-

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

905

tionis pars utraque argumento sive exemplo attribui-
tur, i. e. de eo vel affirmatur vel negatur ; perinde quasi
explicate diceretur, " constantiam esse virtutem, et esse
confidentiam ; ergo quandam confidentiam esse virtu-
tem." Item, " audaciam non esse virtutem, et tamen
esse confidentiam; ideoque quandam confidentiam non
esse virtutem." Exemplum erg-o sive argumentum ter-
tium in contracto, etsi quaestioni subjicitur, tamen si
contractum explicas, et propositions et assumptionis
antecedens sive subjectum esse reperitur. Est autem
contractus entbymematis quaedam species, quae, cum
explicatur, in peculiarem quandam syllogismi formam
resolvitur, ideoque erat specialiter docenda. Secundo,
postulat hujus syllogismi dispositio, ut assumptio sem-
per affirmetur. Cum enim tertium argumentum spe-
ciale exemplum sit, adeoque species antecedentis sive
minoris termini quaestionis qui in assumptione semper
disponitur, atque ita antecedens sit tertii argumenti
genus; necesse est, genus de specie semper affirm ari.

" Atque ista expositio quaestionis per exemplum
quod subjicitur, principium syllogismi partibus expli-
cati ab Aristot. 1, pr. 6, &c. efficitur, tanquam per se
pleno syllogismi judicio clarior et illustrior."

Prior ergo est ordine syllogismus contractus explica-
to, cum quia clarior, turn quia simplicior: est autem
ita clarus, ut mens eum, sicuti est contractus, ante per-
cipiat, quam partibus explicari possit; ideoque usus
disserendi contracta hac forma contentus, formam ex-
plicatam rarissime solet adbibere. Claritas autem ejus
eximia vel bine perspicitur; quod cum duo duntaxat
hujus speciei sint sopbismata, eorum inanitatem con-
tracta hujus syllogismi forma facilius detegit quam ex-
plicata, ut infra ostendetur.

Ad tollendum itaque dubitationem, non hie supplen-
dae syllogismi partes, ut in enthymemate, sed contra-
hendae; contractum quippe explicatio hie est explica-
tes, et ab judicio syllogismi ad axiomatis clarius judi-
cium hie est quasi provocandum et regrediendum.

Quod ad modos attinet bujus speciei, si contractam
tantummodo formam spectamus, pluribus non est opus
quam duobus, uno affirmato, altero negato : quia non
refert, utrum exemplum subalterna sit species an spe-
cialissima. Sin explicatam hanc speciem spectamus,
plures habet modos quam species reliquiae : quatuor
autem sunt affirmati, totidem negati ; quorum duo
sunt generales, quatuor speciales, duo proprii : quatuor
autem sunt in hac specie speciales modi, cum in reli-
quis bini tantum sint ; quia in hac specie propositio
potest esse vel generalis vel particularis, in reliquis
vero nunquam particulars est. Exempla haec sunt.

Primus modus est affirmatus generalis : ut, " con-
stantia est virtus : constantia est confidentia ; ergo
quaedam confidentia est virtus."

Secundus est negatus generalis : ut, " audacia non
est virtus : audacia est confidentia; ergo quaedam con-
fidentia non est virtus."

Affirmatis specialis duplex est; tertius et quartus.
Tertius, cujus propositio est particulars : ut, " quidam
sapiens est dives : omnis sapiens est laudabilis ; ergo
quidam laudabilis est dives."

Quartus, cujus propositio est generalis : ut, " omnis

sapiens est laudabilis, quidam sapiens est pauper ;
ergo quidam pauper est laudabilis."

Negatus item specialis est duplex; quintus et sex-
tus. Quintus, cujus propositio est particularis : ut,
" quidam stultus non est fortunatus : omnis stultus et
contemptus ; ergo quidam contemptus non est fortu-
natus."

Sextus, cujus propositio est generalis: ut, " stultus
non est beatus : quidam stultus est fortunatus; ergo
quidam fortunatus non est beatus."

Reliqui duo proprii sunt, cum exemplum est species
specialissima sive individuum. Affirmatus est, " So-
crates est philosophus: Socrates est homo: ergo qui-
dam homo est philosophus." Negatus est, " Thersites
non est philosophus: Thersites est homo ; ergo quidam
homo non est philosophus."

Contracti syllogismi duo vitia sive sophismata sunt,
quae definitione praecaventur. Umim, si quaestio sive
conclusio particularis non sit : ut " omnis homo est
rationalis : omnis homo est animal ; ergo omne animal
est rationale," ratio est, quia id quod non generaliter
attribuitur in assumptione (non enim omne animal est
homo) non potest esse generale subjectum conclusio-
nis. Alterum est cum assumptio est negata : ut,
" homo est animal : homo non est bestia ; ergo bestia
non est animal." Quae duo sophismata in contracta
hujus syllogismi forma, facilius, ut supra dixi, dete-
guntur, et primo statim intuitu ridentur : ut, " omne
animal est rationale, ut homo : quaedam bestia non est
animal, ut homo."

CAP. XI.

De Prima Specie Syllogismi simplicis explicati.

Syllogismus explicatus praeter ipsum nomen aliam
definitionem non desiderat. Dicitur " explicatus,"
non quod semper omnibus occurrat partibus explicatus,
sic enim vix millesimus quisque syllogismus occurrit,
sed quod partes non modo in forma integra, verum
etiam in entbymemate semper distinctas habet.

" In syllogismo explicato propositio est generalis
aut propria; et conclusio similis antecedenti aut parti
debiliori."

Similis, nempe et qualitate et quantitate : antece-
denti, utrique scilicet ejus parti, propositioni et assump-
tioni, si ipsi inter se similes sunt sive aflfirmatae sive
generales sive propriae, sin dissimiles, parti debiliori,
ut supra.

" Syllogismi explicati species duae sunt. Prima ubi
argumentum semper sequitur, negatum in altera
parte."

Haec prima species explicati, " figura secunda" ab
Aristotele dicitur. Prior autem haec species efficitur,
quia dispositio ejus est simplicior, ut ex altera specie
collata comperiemus. Sequitur autem semper argu-
mentum partem utramque quaestionis, consequentem
in propositione, antecedentem in assumptione : unde

906

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

ab Aristot. p. 1,5, " praedicatum de ambabus" dicitur.
Negatum autem dicitur argumentum in altera parte
quia pars altera vel propositio nempe vel assumptio
semper est negata. Unde cum negata etiam conclusio
semper necessario sit, sequitur, hujus speciei modos
o nines negates esse, et negatas duntaxat quaestiones
hac specie concludi, quae omnis in refutationibus est
posita.

Modi hujus syllogismi sex sunt ; et omnes quidem,
ut diximus, negati ; duo generales, duo speciales, duo
proprii.

Generalis primus, cuj us propositio negatur: " Tur-
batus non bene utitur ratione : sapiens bene utitur ra-
tione; sapiens igitur non est turbatus." Hoc exem-
plum in sua crypsi sic apud Ciceronem est, 3 Tuscul.
" Quemadmodum oculus conturbatus non est probe
affectus ad suum munus fungendum, et reliquae partes
totumque corpus a statu cum est motum, deest officio
suo ac muneri ; sic conturbatus animus non est probe
affectus ad exequendum munus suum. Munus autem
animi est ratione uti : et sapientis animus ita semper
affectus est, ut ratione uptime utatur; nunquam igitur
est perturbatus." Crypsis hie unica redundantia est :
nam ordo partium rectus est, nee ulla pars deest : pro-
syllogismus unus est propositionis : illustratur enim
propositio similitudine plena, cuj us redditio est ipsius
propositionis sententia.

Generalis secundus, cuj us assumptio negatur : "Res
mortalis est composita : animus non est compositus ;
animus igitur non est mortalis." Hie syllogismus
crypsi involutus est apud Cic. 1 Tuscul. quo is judicat
animum immortalem esse. "In animi autem cogni-
tione," inquit, " dubitare non possumus, nisi forte in
physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admix-
tum, nihil concretum, nihil coagmentatum, nihil du-
plex. Quod cum ita sit, certe nee secerni, nee dividi,
nee discerpi, nee distrahi potest ; nee interire igitur :
est enim interitus quasi discessus et secretio ac diremp-
tus earum partium quae ante interitum junctione aliqua
tenebantur." In hoc exemplo partium ordo invertitur:
nam postremo in loco propositionis sententia ponitur,
interitum esse scilicet rerum compositarum, assumptio
occurrit prima, " in animi autem cognitione," &c. Et
ornatur synonymis : conclusio media est atque a causa
illustratur, " ergo nee secerni, <kc, nee interire igitur."

Specialis primus est, cujus propositio negatur: " li-
vidus non est magnanimus, Maximus est: Maximus
igitur non est lividus." Hoc judicio Ovidius 3 de Pont,
eleg. 3, concludit.

"Livor, iners vitium, mores non exit in altos ;

Utque latensima vipera serpit humo.
Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum.

Grandius ingenio nee tibi nomen inest.
Ergo, alii noceant, miseris, optentque timeri,

Tinctaque mordaci spicula felle gerant.
At tua supplicibus domus est assueta juvandis ;

In quorum numero me precor esse velis."

Hujus etiam exempli crypsis redundantia sola est :
propositio suos hahet prosyllogismos, et livorpro livido
ponitur, adjunctum pro subjecto ; et illustratur a con-

trario abjecto ; isque a simili, "vipera:" assumptio,
i. e. Maximi magnanimitas, illustratur partim a minori
totius generis magnanimitate, partim a notatione no-
minis ejus, i. e. Maximi ; cujus parem esse animi mag-
nitudinem demonstrat: conclusio negat Maximum esse
lividum, partim quia dissimilis sit lividorum, quos de-
scribit ab effectis, "ergo alii noceant," &c. ; partim,
quia ipse faciat quae magnanimus consuevit, qui dis-
paratus a livido est; " at tua supplicibus," &c.

Specialis secundus est, cujus assumptio negatur:
"saltator est luxuriosus: Mursena non est luxuriosus;
Muraena igitur non est saltator." Cic. pro Mureen.
" Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanet : ne-
que in solitudine neque in convivio moderato atque
honesto. Intempestivi convivii, amoeni loci, multarum
deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi arripis
id quod necesse est omnium vitiorum esse postremum :
relinquis ilia quibus remotis, hoc vitium omnino esse
non potest: nullum turpe convivium, non amor, non
comessatio, non libido, non sumptus ostenditur : et cum
ea non reperiantur quae voluptatis nomen habent,
quaeque vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire
non potes, in eo te umbramluxuriae reperturum putas?"
Hujus etiam syllogismi partes prosyllogismis exornan-
tur. Propositionis sententia his verbis continetur, " in-
tempestivi convivii," &c, quamprosyllogismus praece-
dens illustrat a contrariis, " nemo fere saltat sobrius,"
&c; assumptio per partes explicatur, "nullum turpe
convivium," &c, eta minoribus quibusdam illustratur:
cujus etiam prosyllogismus preecedit, reprehenslo nempe
Catonis, quod postularet consequens, non probato ante-
cedente : postremo loco ponitur conclusio, quae negat
Mureenam esse saltatorem repetendo quaedam quae in
assumptione praecesserant ; et interrogatione fortius
negando.

Hoc judicii modo Ovidius 1 Trist. eleg. 1, tripliciter
concludit dum carminum suorum excusationem expo-
nit :

" Carmina proveniunt animo deducta sereno ;

Nubila sunt subitis tempora nostra malis.
Carmina secessum scribentis et otia quserunt.

Me mare, me venti, me fera jactat hyems.
Carminibus metus omnis abest ; ego perditus ensem

Heesurum jugulo jam puto jamque meo.
Hcec quoque quse facio, judex mirabitur sequus ;

Scriptaque cum venia qualiacunque leget."

Tres hie syllogismi sunt qui in unum sic reduci pos-
sunt : " Ut quis possit carmina bona scribere, oportet is
laetus sit, otiosus, securus : ego nee laetus sum, nee
otiosus, nee securus ; ergo bona carmina non scribo."
Pro assumptionibus prosyllogismi a dissentaneis et im-
pedientibus causis ponuntur. Deinde conclusio sequi-
tur, non ipsa quidem sed ejus consectarium ; mirum
esse si bona sunt ; sed potius cum venia esse legenda,
quia non sunt bona.

Proprius primus est, cujus propositio negatur; ut,
" Agesilaus non est pictus ab Apelle : Alexander est
pictus ab Apelle ; Alexander igitur non est Agesilaus."

Proprius secundus est, cujus assumptio negatur : ut
" Caesar oppressit patriam : Tullius non oppressit pa-
triam ; ergo Tullius non est Caesar."

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

907

Sophismata hie duo sunt : quorum unum utrique
explicate speciei commune est, alterum primse speciei
proprium. Commune est, cum propositio est particu-
laris ; quae ex communi explicatorum regula generalis
aut propria esse debuit.

Sophisma prima speciei proprium est, cum argumen-
tum tertium in altera parte antecedentis non negatur,
ut definitio primae speciei praecipit : unde illud vulgo
dictum, Ex duabus affirmatis in secunda figura, nihil
concluditur. Excipiendum tamen est, si propositio
forte axioma reciprocum sit : ut, " homo est animal
rationale: Socrates est animal rationale; ergo Socrates
est homo." Verum hie potius inversio partium propo-
sitions intelligenda est ; " animal rationale est homo :"
atque ita ad sequentem speciem syllogismi refere-
tur.

CAP. XII.

De Secunda Specie Syllogismi simplicis explicati.

" Secunda species explicati syllogismi est, quando
argumentum antecedit in propositione, sequitur affirma-
tum in assumptione."

Haec species ab Aristotele, "prima figura" dicitur;
sed naturas ordine est postrema. Cum enim in reli-
quis speciebus dispositio questionis cum argumento
tertio simplex et uuiusmodi sit, in hac specie duplex
est; in propositione enim argumentum antecedit quaes-
tionis consequentem, utpote specialius; in assumptione
sequitur quaestionis antecedentem, utpote generalius ;
unde forte medius terminus in hac solum figura pro-
prie dicitur. Quod autem propositio nunquam particu-
laris, conclusio semper antecedenti similis aut parti
debiliori est, id habet commune cum explicata specie
priore ; hoc etiam cum contracta, affirmatum esse in
assumptione; nisi in contracta, quaestionis antecedens
ut generalius de argumento ; in hac, argumentum de
antecedente quaestionis affirmatur.

Haec maxime figura fundatur dicto illo " de omni et
nullo :" antecedens enim sive subjectum propositions
continet genus, adeoque est semper generalis, subjec-
tum assumptions continet speciem quae de illo genere
afRrmata. Assumptio itaque semper esse debet affirma-
ta. Ex quo sequitur, quicquid de genere in propositi-
one dicitur, id de eo quod in assumptione species esse
illius generis affirmatur, in conclusione rectissime con-
clude Quod si genus illud subjectum scil. propositio-
ns termino infinito negante, seu topice contradictorio
exprimitur, non uegata continuo censendaerit assump-
tio quamvis esse videatur ; assumit n. tantummodo
genus ex propositione termino illo topice duntaxat
contradictorio expressum, ipsa nihil axiomatice negat:
ut, " quisquis non credit, damnatur: aliquis Judaeus
non credit; ergo aliquis Judaeus damnatur." Hie pro-
positions subjectum est genus " quisquis non credit,"
i. e. omnis non credens sive infidelis : Judaeus est ex
numero sive specie non credentium, id quod assumptio

non negat, sed arfirmat aeque acsi sic diceret, " aliquis
Judaeus est non credens."

Ex hac autem affirmatione sequitur, nullum argu-
mentum ab antecedente quaestionis dissentaneum, in
hac secunda specie locum habere. De caetero, haec spe-
cies neque ad particulares quaestiones, ut contracta,
neque ad negatas, ut prior species explicati, restringi-
tur ; sed ad omnia quaestionum genera concludenda
recte adhibetur.

Restant huj us speciei modi; qui quanquam partim
affirmati sunt partim negati, plures tamen non sunt
quam in altera specie, ubi omnes erant solum negati.
iEqualitatis ratio est quod assumptionis affirmatio, et
solius inde propositions negatio negatorum numerum
minuit. Modi igitur hujus speciei sex itidem sunt;
tres affirmati, tres item negati; utrique rursum sunt
generates, speciales, et proprii.

Primus est affirmatus generalis: ut, " omne justum
est utile; omne honestum est justum, omne igitur ho-
nestum est utile." Quod Cic. 2 Off. ita concludit:
" quicquid justum sit, id etiam utile esse censent : item
quod honestum, idem justum : ex quo efficitur, ut quic-
quid honestum sit, idem sit utile." Propositions pro-
syllogismus a testimonio Stoicorum primo in loco poni-
tur, deinde omnes partes ordine sequuntur. Partes hujus
syllogismi sunt axiomata relatae essentiae, quae simpli-
cium axiomatum vim habent.

Secundus modus est negatus generalis : " Timidus
non est liber: avarus est timidus; avarus itaque non
est liber." Hoc ita concluditur et judicatur ab Horatio,
epist. 1. 1, 16 :

" Quo melior servo, quo liberior sit avarus,
In triviis fixum, cum se demittit ob assem,
Non video. Nam qui cupiet, metuet quoque : porro
Qui metuens vivit, liber mihi non erit unquam."

In hoc exemplo duplex est crypsis, inversio partium
et prosyllogismus. Primo in loco ponitur conclusio,
eaque duabus prosyllogismis illustratur; primo a pari,
quod " avarus" non " sit liberior servo :" secundo ab
efFectis, quod " se demittit ob assem." Turn ponitur
assumptio " qui cupiet, metuet quoque." Propositio
postremo in loco ponitur,

ef Qui metuens vivit, liber mihi non erit unquam."

Sic Terent. in Eunuch, concludit et judicat: " con-
silii expers, consilio regi non potest : amor est consilii
expers; consilio itaque regi non potest." Syllogismus
his verbis sequitur:

" Here, quae res in se neque consilium neque modum
Habet ullum, earn consilio regere non potes.
In amore heec omnia insunt vitia; injuriae,
Suspiciones, inimicitiae, induciae,
Bellum, pax rursum : incerta haec si tu postules
Ratione certa. facere, nihilo plus agas,
Quam si des operam, ut cum ralione insanias."

In hoc exemplo propositio suo loco est " quae res in
se, &c." Pro assumptione ponitur ejus prosyllogismus
variorum amorisadjunctorum quae consilium impediunt;
amor consilii expers est, " quia in amore haec insunt
vitia, &c." Conclusio sequitur " incerta haec, &c." Cu-

908

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

jus sententia comparatione pariura comprehend itur,
erg"o si ainorem consilio regere vis, " nihilo plus," &c.

Tertius modus est affirmatus specialis : " Consules
propter virtutem facti, studiose remp. tueri debent :
Cicero est propter virtutem factus consul ; Cicero igitur
studiose remp. tueri debet." Sic orator diligentiam
suam, Agr. 2, concludit et judicat: " Nam cum om-
nium consilium," ait, " gravis in repub. custodienda,
cura ac diligentia debet esse, turn eorum maxime, qui
non in incunabulis, sed in campo sunt consules facti.
Nulli populo Rom. pro me majores nostri sposponde-
runt mihi creditum est: a me petere quod debeo, me
ipsum appellare debetis. Quemadmodum cum pete-
bam, nulli me auctores generis mei vobis commenda-
runt: sic siquid deliquero, nulla? sunt imagines, quae
me a vobis deprecentur. Quare modo ut vita sup-
petat (quanquam ego sum is qui earn possim ab isto-
rum scelere insidiisque defendere) polliceor vobis, Qui-
rites, bona fide, remp. vigilanti homini, non timido,
diligenti, non ignavo, commisistis." Partes hujus
syllogism] prosjllogismis ornantur. Propositio a mi-
nori illustratur: cujus sententia est comparationis red-
ditio, diversis illustrata: " nam cum omnium consulum
gravis, &c. turn eorum maxime :" diversa sunt, " non
in incunabulis, sed in campo." Assumptio sequitur,
" nulli populi Rom. &c," quae iisdem rursus diversis
illustratur, et a simili; meis, non majorum meritis ; in
campo, non in incunabulis : similitudo his verbis con-
tinetur ; " quemadmodum ciim petebam, &c." Tan-
dem conclusionis sententia sequitur illustrata, primum
testimonio promissi, obligationis vim habentis, " polli-
ceor, &c. ;" deinde diverso et disparato ; " quare
modo, &c." Ergo Cicero erit vigilans, non timidus;
diligens, non ignavus.

Aliud exemplum : " quod optatum redierit, gratum
est: Lesbia Catullo optata rediit ; grata igitur est."

" Si quicquam cupidoque optantique obtigit unquam et

Insperanti, hoc gratum est animo proprie.
Quare hoc est gratum, nobis quoque charms auro,

Quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
Restituis cupido atque insperanti ipsa refers te

Nobis ; 6 lucem candidiore nota !
Quis me uno vivit felicior, aut magis hac quid

Optandum vita dicere quis poterit? "

In hoc exemplo propositio videtur esse composita,
simplex tamen est, et syllogismus simplex ; quia sim-
plex est dispositio argumenti cum partibus quaestionis.
Duplex hie crypsis est, reversio et redundantia. Primo
loco est propositio "si quicquam cupido, &c."i. e. quic-
quid cupido ; " si " enim non semper connexi nota est.
Assumptio est in quarto et quinto versu, Lesbia Catullo
optata rediit. Conclusio est versu tertio illustrata a
minori, " quare hoc est gratum et auro charius." Tri-
bus postremis versibus iteratur sententia conclusionis,
primum ab adjuncto tempore, "6 lucem:" deinde a
pari, " nemo me felicior, aut magis hac quid, &c."

Quartus modus est negatus specialis : " deceptor
amantis puellae non est laudandus: Demophoon est
deceptor amantis puellae ; Demophoon igitur non est
laudandus." Phyllis apud Ovidium ita judicat Demo-
phoontem laudandum non esse.

" Fallere credentem non est operosa puellam
Gloria : simplicitas digna favore fuit.
Sum decepta tuis et amans et fcemina verbis ;
Dii faciant laudis summa sit ista tuee."

Propositio suum obtinet locum cum prosyllogismo
adjunctae simplicitatis, ut causae cur deceptor non sit
laudandus. Assumptio sequitur, sum " decepta tuis,"
&c. Conclusionis sententia imprecatione continetur,
" dii faciant, &c."

Quintus modus est affirmatus proprius : ut, " Octa-
vius est haeres Caesaris : ego sum Octavius ; sum igitur
haeres Caesaris."

Sextus modus est negatus proprius: ut, " Antonius
non est filius Caesaris: tu es Antonius; non es igitur
fiJius Caesaris."

Hujus itaque speciei laus est prae caeteris, quod om-
nia quaestionum genera concludat ; nempe generales,
speciales,vel proprias,easquevel affirmatasvel negatas;
et praesertim generales affirmatas : ob quam potis-
simum causam Aristoteles speciem hanc et reliquis an-
teposuit, quod primus ejus modus nempe " affirmatus
generalis" sit maxime scientificus, post. 1. 11, cum
praecepta artium solus demonstret, et reductionem
reliquarum ad hanc figuram sive speciem laboriose
et subtiliter excogitavit, verum non sic praestat haec
species caeteris duabus, ut earum idcirco ad hanc re-
ductio cum tanta ut sit, alphabeti vexatione elaboranda
fuerit, quandoquidem et reliquae species non imperfeptae
sunt, nee minus necessario concludunt, id enim syllo-
gismi speciebus commune cunctis est, quaestiones de-
nique illas, quae ad ipsarum judicium recte referun-
tur, interdum aptius concludunt, quam in hac specie
concludi queunt. Merito itaque Galenus, 1. 2, de
placit. Hippoc. et Plat, reductionem hanc omnemque
ejus supellectilem abecedariam tanquam vanissimse
subtilitatis doctrinam inanem ac futilem post Antipa-
trum et Chrysippum explodit. EtKeckermannus ipse,
in P. Ramum fere iniquior, reductionem tamen illam
quam vocant " per impossibile," ad eos duntaxat refu-
tandos inventam, homines sane absurdos et raro admo-
dum repertos, qui utraque praemissa concessa, conclu-
sionem negent, fateturse potius propter consuetudinem
scholarum, quam propter magnum ejus usumretinuisse.
At consuetudo certe gnaviter nugandi ejicienda e
scholis potius, quam retinenda erat.

Ties hie paralogismi refellendi sunt; quorum duo
sunt utrique speciei explicatae communes, propositio
nimirum particularis, et conclusio partis non debilioris:
utriusque exemplum hoc esse potest: "quoddam
animal est rationale : bestia est animal ; ergo bestia est
rationalis." Et praeterea totum medium, nempe
" quoddam animal," non assumitur.

Proprius in hac specie paralogismus est argumenti
negatio in assumptione : ut, " omnis homo est animal :
equus non est homo ; ergo equus non est animal."

Hie etiam " solus et unicus" pro negandi particulis
habendi sunt; pariterque reddunt assumptionem cap-
tiosam : ut, " quicquid est in mea domo, est in oppido :
unicus fons est in mea domo; ergo unicus fons est in
oppido." Sic, " quicquid est risibile, est animal : solus

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

909

homo est risibilis: ergo solus homo est animal." Tam
enim hae particulae quam negaiio in minore, ostendunt
non reciprocum esse majorem ; adeoque conclusionem
ex majore per minorem, vel generale ex proprio non
sequi.

Expendenda porro hie definitionis verba sunt ; quae
non tam assumptionem ipsam quam arg'umentum in
assumptione affirmatum significant. Cum enim pro-
positionis antecedens (quod tertium argumentum est)
neg'atione infinita topica duntaxat exprimatur, assump-
tionis consequens (quod etiam tertium argumentum est)
eandem negationem retinere debet; alioqui non se-
queretur argumentum affirmatum in assumptione, sed
contradictione sublatum. Negatio autem haec non
dicenda est vel assumptionis vel argumenti negatio, sed
argument! infiniti affirmatio : turn enim demum nega-
tur in assumptione argumentum, cum illius negatio
propositionis affirmationi opponitur. Exempli gratia:
" qui non est dives, contemnitur. Posthumus non est
dives; ergo Posthumus contemnitur/' Assumptionem
hie non negari probat affirmatio conclusionis : sed
perinde est acsi hoc modo argumentaretur : " omnis
homo qui non est dives, contemnitur: Posthumus est
homo qui non est dives; ergo Posthumus contemni-
tur." Vel hoc modo: "omnis non dives contemnitur:
Posthumus est non dives ; ergo contemnitur." Sed hcec
ex iis etiam quas supra ad definitionem ipsam hujus
speciei diximus, puto non esse obscura.

Praeterea in quibusdam exemplis, quorum propositio
est reciproca, videtur interdum syllogismus iste habere
assumptionem negatam ; cum dicendum sit potius,
partes propositionis inverti, quas si in ordinem revocen-
tur, syllogismus erit in prima specie explicati: ut,
"Joan. 8, 47. Qui ex Deo est, verba Dei audit: vos
ex Deo non estis ; ergo verba Dei non auditis." Pro-
positio invertenda est : " qui verba Dei audit, is ex Deo
est : vos non estis ex Deo ; ergo verba Dei non auditis."

CAP. XIII.

De Syllogismo connexo primo.
Adhuc simplex Syllogismus fuit.

" Syllogismus compositus est syllogismus ubi tota
quaestio est pars altera propositionis affirmatse et com-
positae ; argumentum est pars reliqua."

Negat Aristoteles ullam esse syllogismi speciem prse-
ter tres figuras ; et tamen ipse ssepe utitur composito,
qui ad nullam ex tribus figuris referri potest: Verum
usus, optimus magister docet, saepius in communi ho-
minum sermone ac disputationibus, compositos adhi-
beri syllogismos, quam simplices : ut qui multas quses-
tiones, multa argumenta commode satis disponant, quae
syllogismi simplices respuunt. Theophrastus etiam et
Eudemus, Aristotelis discipuli, quin etiam Stoici, et post
eos Cicero et Boethius, usum praeceptorem secuti, com-
positos non omiserunt. Syllogismus autem compositus

dicitur non tam quod ex compositis axiomatis, nam et
simplex potest ex compositis, nimirum relatis constare,
sed a composita dispositione quaestionis totius cum tertio
argumento in propositione ; unde assumptio tota etiam
assumitur ; et conclusio non parlim ex propositione
partim ex assumptione, sed tota ex propositione dedu-
citur: propositio enim cum sit composita, duas reliquas
syllogismi partes (quae axiomata simplicia sunt) con-
junctionis vinculo conjunctas complectitur : pars ilia
efficit assumptionem quae argumentum continet, altera
conclusionem. Propositio autem debet esse affirmata,
quia negata si esset, composita esse desineret, ipsa enim
compositio negatione dissolveretur. Propositionem
autem negatam efficit, ut de axiomate composito supra
dictum est, non partium sed conjunctionis negatio : ut,
" si non est animal, non est homo ;" haec propositio
ex omnibus etiam partibus negatis affirmata est; recte
igitur inde assumitur atque concluditur, " at non est
animal, ergo neque homo." Sin hoc modo dicerem,
" non si non est animal, idcirco non est homo," ex hac
negata propositione nihil omnino deduci aut concludi
posset. In syllogismis itaque compositis ex ipsa con-
junctionis vi deducuntur assumptio et conclusio. Ex
duobus enim quae propositione conjunguntur, aut unum
assumitur ut alterum concludatur, aut unum tollitur ut
alterum tollatur.

" Tollere autem in syllogismo composito, non est
negare, sed specialem contradictionem ponere."

Specialis autem contradictio, ut in axiomate simplici
jam diximus, particulars est aut propria. Tollere
igitur propositionis partem aliquam in assumptione
aut conclusione, est ejus contradictionem particularem
aut propriam ponere. Particulari autem generaliter
contradici, generali particulariter, ibidem etiam do-
cemur. Exemplis rem planam suo quamque loco
faciemus.

Sequitur nunc compositi syllogismi*'distributio : cu-
jus genera ex propositionum compositione oriuntur:
propositiones axiomata composita semper sunt : ex
quatuor autem axiomatum compositorum generibus
copulatum si affirmatum sit, non habet locum in com-
posito syllogismo ; si negatum, aequipollet interdum
disjuncto : discretum syllog'ismi expers est, quia di-
versa ex quibus constat, nee plane consentiunt, et
tamen ita leviter dissentiunt, ut uno posito vel remoto,
non tamen sequatur alterum poni vel removeri ; aut
vim habet connexi.

" Syllogismus itaque compositus est connexus aut
disjunctus."

" Syllogismus connexus est syllogismus compositus
propositionis connexae." Vel cujus propositio est ax-
ioma connexum.

Cum autem axiomati connexo affine sit relatum
temporis, ut ibidem ostendimus, etiam syllogismi con-
nexi propositio poterit relata esse temporis : nam quan-
titatis, qualitatis, loci propositiones relatae in simplici-
bus syllogismis locum habent ; qui in iis propositioni-
bus quaestionis duntaxat consequens cum argumento
disponitur. Relatum denique consequentiae, de quo
supra cap. 6, syllogismus idoneus non est.

" Syllogismus connexus est duorum modorum.

910

ARTIS LOGICS PLEN10R INSTITUTIO,

" Primus modus sjllogismi connexi est, qui assumit
antecedens et consequens concludit."

Quo modo Cicero judicat et concludit 1. 2, de divi-
natione : "si dii sunt, divinatio est: sunt autem dii;
divinatio est igitur."

Aliud ex 3, Offic. " Atque si etiam hoc natura prae-
scribit, ut homo homini, quicunque sit, ob earn ipsam
causam, quod is homo sit, consultum velit, necesse est
secundum eandem naturam, omnium utilitatem esse
communem. Quod si ita est, una continemur omnes
et eadem lege naturag. Idque ipsum si ita est, certe
violare alterum leg-e naturae prohibemur. Verum
autem primum ; verum igitur et extremum."

Propositio hujus syllogismi est sorites (de quo infra)
trium graduum, " si hoc natura prcescribit, ut, &c."

" Frequenter hie non assumitur idem sed majus."

Ut 1 Catil. " Si te parentes odissent, discederes :
nunc patria te odit (quae communis est omnium nos-
trum parens) multo magis ergo discedes." Sed " ma-
jus illud" facile contineri in propositione poterit hoc
modo ; si propter odium parentum discederes, multo
magis propter odium patriae. " At illud; ergo hoc
multo magis."

Simili ratione concluditur etiam majus vel minus :
ut Cic. pro Quint. " Etsi vadimonium deseruisset, non
debuisses tamen ad extrema jura descendere:" at non
deseruit; multo minus ergo debuisti, vel multo magis
non debuisti.

" Coucludendi modus," ut supradiximus, " hie idem
estquando propositio est relata temporis."

Ut, " cum Paris (Enonem deseret, Xanthus recurrit ;
Paris (Enonem deseret ; Xanthus ergo recurrit."

Sed tamen relata temporis ut et reliqua axiomata
composita, id quod supra monuimus, ad sjllogismum
simplicem pertinebunt quoties non tota qusestio in pro-
positione disponitur: quod quidem semper fit, cum de
certo et defiuito tempore qusestio est: ut si quaeratur
an hoe tempore sit aestas, hujusmodi erit syllogism us :
" cum sol est in Cancro, sestas est : at hoc tempore sol
est in Cancro ; ergo hoc tempore sestas est."

CAP. XIV.

De. Syllogismo connexo secundo.

" Secundus modus connexi tollit consequens, ut
tollat antecedens."

Hiec enim vis connexi axiomatis est, si consequens
non sit, nee esse antecedens. Sic Cicero 4 de Fin.,
" docent nos," inquit, " dialectici, &c. Si illud, hoc:
non autem hoc; igitur ne illud quidem."

Sequuntur exempli: " si ulli rei sapiens assentietur
unquam, aliquando etiam opinabitur: nunquam autem
opinabitur; nulli igitur rei assentietur." Hie conse-
quens contradictione speciali in assumptione tollitur,
" aliquando, nunquam ;" conclusio etiam antecedenti
spccialiter contradicit ; " ulli rei, nulli rei."

Eodem syllogismo Ovid. 2 de Trist. stultitiam suam
judicat:

" Si saperem doctas odissem jure sorores,

Numina cultori perniciosa suo.
At nunc (tanta meo comes est insania morbo)

Saxa memor refero rursus adicta pedem."

Propositio est, " si saperem, Musas odissem :" cujus
prosyllogismus est ab adjuncta pernicie. Assumptio,
at non odi; quse a simili exprimitur, " at nunc saxa
memor, &c," erg'o non sapio : cujus conclusionis sen-
tentia in parenthesi est ; " tanta meo, &c." Atque in
hoc exemplo est contradictio propria.

" Hae duee syllogismi species sunt omnium usitatis-
simse."

Non enim ea solum argumenta quae in simplicibus
et disjunctis syllogismis disponi non possunt, in con-
nexis facile disponuntur, sed etiam ex iis quse possunt
aliis formis concludi, multa in his speciebus facilius et
promptius concluduntur : immo nullum omnino argu-
mentum, quod in syllogismum usum habet, has con-
nexi species respuit.

Proeter hos duos connexi syllogismi modos nonnulli
duos alios adjiciunt; quorum prior tollit antecedens ut
tollat consequens, posterior assumit consequens ut con-
cludat antecedens. In quos modos etsi communis forte
sermo, boni etiam authores nonnunquam incidunt, ta-
men cum in syllogismo non Veritas partium sed ueces-
sitas consequential spectetur, tenendum est, vitiosos esse
eos modos qui ex veris verum juxta et falsum possunt
concludere. Prior ergo hie modus qui tollit antecedens
est prioris legitimi modi paralogismus, affinis negatae
assumptioni in secunda specie explicati : ut, " si homo
est leo, sentit : non est leo ; ergo non sentit." Et hoc :
" si Dio est equus, est animal: at non est equus; ergo
non est animal. Si orator est, homo est : non est orator;
ergo nee homo." Hoc si sic resolvas in secundam spe-
ciem explicati, " omnis orator est homo," fallacia pate-
bit. Immo sine ista reductione per se etiam patet :
tollit enim antecedens, quod minus est, ut tollat con-
sequens, quod majus est: a minore autem ad majus
nulla est hujusmodi consequentia.

Modus posterior, qui assumit consequens ut conclu-
dat antecedens, est captio posterioris legitimi modi,
affinis paralogismo ex omnibus affirinatis in prima
specie explicati: ut, " si homo est leo, sentit : at sen-
tit; ergo est leo." Utrumque hunc paralogismum Aris-
toteles appellat fallaciam consequentis; quae toties fit
quoties propositio non est reciproca.

Sed est etiam aliud sophisma secundi modi, cum as-
sumptio non tollit contradictione speciali ; id est, quando
consequenti vel generali generaliter, vel particulari
particulariter contradicit. Generalis contradictionis
exemplum est, "si omne animal est irrationale, omnis
etiam homo est irrationalis : at nullus homo est irra-
tionalis: nullum ergo animal est irrationale." Parti-
culars hoc : " si homo est rationalis, aliquod animal est
rationale : sed aliquod animal non est rationale ; ergo
nee homo."

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

911

CAP. XV.

De Syllogismo disjnncto primo.

" Syllogismus disjunctus est syllogismus composi-
tus propositionis disjunctae.

" Modi duo sunt." Sic etiam Cic. in Top. et Stoici
apud Laertium.

" Primus tollit unum, et reliquum concludit.

" Ut, aut dies est, aut nox: atdiesnon est ; ergo nox
est. Vel, nox non est; dies ergo est."

Ciceronis pro Cluentio judicium tale est : " sed cum
esset haec illi proposita conditio, ut aut juste pieque ac-
cusaret, aut acerbe indigneque moreretur ; accusare
quoquo modo posset, quam illo modo mori maluit."
Disjunctio clarior sic erit: " aut accusandum aut mo-
riendum : non moriendum; accusandum igitur." In
hoc exemplo, ut est apud Cic, est partium inversio, to-
tusque syllogismus in axiomate relato consequentiae
involvitur. Propositio non est absolute" vera, sed ex
conditione. Assumptio et conclusio per comparationem
minoris ponuntur; ita, ut conclusio praecedat.

Sic idem 2 Phil, ratiocinatur : "nunquamne intel-
liges tibi statuendum esse, utrum illi qui istam rem
gesserunt, homicidae sint an vindices libertatis? At-
tende, &c. Nego quicquam esse medium. Confiteor
illos nisi liberatores populi Rom. conservatoresque reip.
sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus
quam parricidas esse : siquidem est atrocius patriae pa-
rentem, &c. Si parricidae, cur honoris causa a te sunt
et in hoc ordine et apud populum Rom. semper appel-
lati ? Cur, &c. Atque haec acta per te. Non igitur
homicidae. Sequitur ut liberatores tuo judicio sint;
quandoquidem tertium nihil potest esse." Quaestio hie
proponitur initio de Caesaris interfectoribus, " utrum,"
&c. Propositio proponitur axiomate connexo, " confi-
teor illos nisi," &c, quod aequipollet disjuncto; "aut
vindices sunt libertatis aut plusquam homicidae : " il-
lustratur enim ea pars disjunctionis a majori : et prae-
cedit prosyllogismus, quo ostenditur disjunctionem
hanc esse sine medio, et proinde necessarian). Assump-
tio sequitur, " non sunt homicidae ; " idque confirmatur
prosyllogismo a testimonio et factis ipsius Antonii.
Prosyllogismus concluditur in secundo connexo, si par-
ricidae, cur, &c. ? " at haec acta per te ; non igitur ho-
micidae." Conclusio denique sequitur, " ut liberatores
fuerint; " idque repetito propositionis prosyllogismo
confirmatur, " quandoquidem tertium sive medium ni-
hil potest esse."

" Si partes disjunctae propositionis sint duabusplures,
judicandi concludendique ars erit eadem."

Quam vis autem disjunctionis partes esse possint
saepenumero plures quam duae, id quod in disparatis
accidit, ipsius tamen propositionis duae tantummodo
partes sunt; quarum una est quaestio, altera est argu-
mentum. In hoc modo ubi quaestio semper concludi-
tur, tertium argumentum plura opposita comprehendit,
quae omnia in assumptione tollenda sunt, ut quaestio
concludatur : nam oppositorum plura simul affirmari
nequeunt, negari plura simul queunt.

Sic Cic. judicat " Rabirium cum consulibus esse
oportuisse. Aut enim cum consulibus, aut cum sedi-
tiosis, aut latuisse : at nee cum seditiosis fuisse, nee
latuisse : fuisse ergo cum consulibus. Pro Rabir. At-
qui videmus ait haec in rerum natura tria fuisse, ut aut
cum Saturnino esset, aut cum bonis, aut lateret. Latere
autem, mortis erat instar turpissimac : cum Saturnino
esse, furoris et sceleris ; virtus et honestas et pudor cum
coss. esse cogebat." Propositio per se clara est. As-
sumptions partes prosyllogismis illustrantur, primo a
simili, deinde ab adjunctis. Conclusio prosyllogismo
ab efficiente illustratur.

Notandum est in hoc modo non ita exigi specialem
contradictionem, ut in reliquis ; neque enim ad conse-
quentiae necessitatem pertinet in hoc modo, ut in reli-
quis, sed ad assumptionis solius veritatem. Si ergo
assumptio generalem contradictionem ferre potest, per
consequentiam licebit uti : ad consequentiae enim ra-
tionem sufficit, alterum quovis modo tolli, ut reliquum
concludatur, eademque conclusio erit, sive specialis
sive generalis in assumptione contradictio fuerit, in
altero vero modo secus erit, ubi contradictio in ipsam
conclusionem cadit.

CAP. XVI.

De Syllogismo disjuncto secundo.

" Disjunctus secundus e propositione partibus om-
nibus affirmata assumit unum et reliquum tollit."

Secundus efficitur, quia minus generalis est primo,
utpote proprietatibus quibusdam astrictus, quibus prior
immunis erat. Proprietates autem hae sunt, 1. partium
omnium propositionis affirmatio, non totius modo pro-
positionis, id enim syllogismis omnibus compositis
commune est; et affirmari quidem propositio vel omni-
bus negatis partibus potest. 2. Assumptio affirmatur,
quoniam in propositione affirmata fuerat. 3. In con-
clusion semper est negatio, eaque specialis contra-
dictio : in primo quidem conclusio nonnunquam nega-
tur; sed hoc turn sit cum pars propositionis quae con-
cluditur negata fuit. Exempli gratia : " aut dies est,
aut nox : dies est ; ergo nox non est."

" Ejusmodi syllogismus efficitur e propositione co-
pulata negata, quae negata complexio," vel, quod
Greecis idem est, negata copulatio dicitur, " et disjunc-
tionis affirmatae vim obtinet."

" Non et dies, et nox est : at dies est ; non igitur
nox est." De hac negata copulatione sic Cic. in
Top. " non et hoc, el illud: hoc autem; non igitur
illud."

Pertinet autem ad hunc secundum duntaxat modum
negata copulatio ; quod cum in hujusmodi propositione
quae vis opposita disponi possint, ex uno eorum negato,
nisi in iis qui medio carent, non necessario alterum
affirmatur et concluditur, quod fit in primo modo, sed
ex altero affirmato alterum negatur, quae communis est
regula omnium oppositorum, et fit duntaxat in hoc
secundo.

912

ARTIS LOGICiE PLENIOR INSTITUTIO,

Ad sophismata quod attinet horum modorum, primi
quidem nullum occurrit. Secundi quae sunt, ex defi-
nitione redarguuntur. Primum est, si aliqua pars pro-
j)Ositionis negata erit: ut, "leo aut animal est, aut non
est homo ; at non est homo, ergo nee animal." Se-
cundum est, si assumptio sit negata; ut in exem-
plo superiore. Tertium est, si specialis contradictio
non erit in conclusione : ut hoc ; " aut homo est ani-
mal, aut omne animal est irrationale; sed homo est
animal, ergo nullum animal est irrationale."

APPENDIX.

De Enthymemate, Dilemmate, et Sorbite.

Expositis omnibus cum simplicis turn compositi
syllogismi speciebus, sequitur axiomatis et syllogismi
communis affectio, vel potius anomalia, de qua ante-
diximus, crypsis. Quae in omni ciim loquendi usu
turn scr.bendi genere tam frequens est, idque brevita-
tis plerumque causa, ut nemo fere syllogismos integros
sine crypsi aliqua vel loquatur vel scribat.

Sed quoniam crjpsis ejusque triplex modus s}dlo-
gismorum omnes species afficiunt, ea re dicendi locus
de syllogismi crypsibus ante non erat, quam de syllo-
gismi speciebus cunctis dictum esset.

" Si qua pars syllogismi defuerit, enthymema dici-
tur."

Ut ab exemplo : " Themistocli licuit urbem relin-
quere; ergo mihi.'' Addatur propositio; "quod The-
mistocli licuit, licet et mihi." Ab inductione: " in-
ventio et dispositio in argumentis versantur ; ergo
Logica tota." Addatur assumptio ; " logica tota est
eorum inventio et dispositio."

Hoc etiam perpetuo observandum est, si conclu-
sionis praedicatum deest, deesse majorem; si subjec-
tum, miuorem : si utrumque, syllogismi compositi
majorem vel potius majoris antecedentem, quae cum
tota queestione ut cum consequente disponitur ; quod
indicat plenum syllogismum fore compositum, et
antecedens pars enthymematis erit antecedens majo-
ris ; totumque enthymema convertetur in majorem
propositionem syllogismi connexi : ut " virtus reddit
beatos; vitium ergo miseros." In antecedente hujus
enthymematis nee antecedens nee consequens quaestio-
nis apparet : totum igitur converte in axioma connexum
aut disjunctum, plenum syllogismum compositum esse
intelliges ; ut, " si virtus reddit beatos, vitium reddit
miseros; at illud; hoc igitur. Non est nox ; ergo est
dies." Totum converte in axioma disjunctum, majorem
supplebis, et syllogismum plenum disjunctum confici-
es : " aut dies est, aut nox ; non nox, ergo dies."

" Si quid ad tres illas syllogismi partes accesserit,
prosyllogismus dicitur." Est enim ad partem aliquam
syllogismi addita probatio.

" Partium etiam ordo sa?pe confunditur." Quod
utrumque accidit in dilemmate et sorite.

Dilemma est specialis qucedam crypsis non syllogis-
mi, sed syllogismorum ; a duplici propositione dictum,
quam "lemma Stoici" vocant, vulgo " disjunctivus bi-
formis et syllogismus cornutus," quasi cornibus feriens ;

cujus vis in duobus axiomatis connexis citra syllogismi
formam satis manifesta est : ut illud Martialis ;

" Haec, si displicui, fuerint solatia nobis ;
Haec fuerint nobis praemia, si placui."

Et illud in evangelio : " si bene locutus sum, cur me
caedis ? si male, testare de malo." Et reciprocum illud
insigne Protagoras magistri ad Euathlum discipulum,
apud Gellium, 1. 5, c. 10, et 11 : "si contra te lis data
erit, merces mihi ex sententia ilia debebitur, quia ego
vicero ; sin vero secundum te judicatum erit, merces
mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris." Cui contra
Euathlus; " et ego, bone magister, utrovis modo vicero,"
&c. Hujusmodi est etiam illud apud Aristot. Rhet. 3,
23, " non agendum esse cum populo ; quia, si justa
dixeris, hominibus invisus eris ; si injusta, Deo."
Immo agendum esse cum populo : " nam, si injusta
dixeris, hominibus gratus eris ; si justa, Deo."

Explicatur autem haec crypsis axiomate disjuncto ;
tot deinde syllogismis connexis vel etiam categwieis,
quot erant disjuncti axiomatis membra : ut illud Biantis
consilium de uxore non ducenda : " aut formosam
duces, aut deformem ; si formosam, communem ; si de-
formem, pcenam : neutrum autem bonum ; non est
igitur ducenda uxor." Vel categorice sic ; "communis
non est ducenda; formosa erit communis; ergo, &c. :
poena non est ducenda ; deformis erit poena ; ergo, &c."
Sed axioma illud disjunctum partes omnes disjunctas
non enumerat : est enim media quae nee formosa nee
deformis est ; et neutrius connexi consequens est vera ;
fieri enim potest, ut nee formosa communis, nee defor-
mis poena sit futura.

Sorites et syllogismus crypticus multarum propositio-
num continua serie ita progredientium, ut praedicatum
prsecedentis propositionis perpetuo sit subjectum se-
quentis, donee tandem consequens propositionis ultima
concludaturde antecedente primae : ut, " homo est ani-
mal ; animal est corpus sentiens ; corpus sentiens est
vivens ; vivens est substantia ; ergo homo est substan-
tia." Greece autem sorites, " acervalis Latine a Cice-
rone" dicitur ; quia minutatim addit, et quasi acervum
efficit.

Adhibetur fere vel ad summum genus de infima
specie, vel ad causam primariam, licet remotam, effecto
attribuendam ; et illud quidem per genera subalterna,
ut in exemplo superiore ; hoc per causas medias, ut in
exemplo sequente : "quos Deus praenovit, eos praedes-
tinavit; quos praedestinavit, eos vocavit ; quos vocavit,
eosjustificavit; quos justificavit, eos glorificavit; ergo,
quos praenovit, eos glorificavit."

Utitur autem sorites et subalternis generibus et sub-
ordinatiscausis quasi tot mediis terminis ad probandum
conclusionem ; tot nempe quot sunt termini inter sub-
jectum primae propositionis et praedicatum conclusio-
ns : quot autem termini medii, tot sunt syllogismi.

Est itaque progressio enthymematica syllogismos
uno pauciores continens quam propositiones. Syllo-
gismus principalis habet pro majore propositionem
conclusioni proximam ; pro minoris terrnino minore,
subjectum conclusionis pro terrnino majore ; subjectum
propositionis majoris: ex. gr. "quos justificavit, glori-

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

913

ficavit ; quos praenovit, justificavit ; quos ergo praeno-
vit, glorificavit." Reliqui sunt minorum prosyllogis-
mi, et praecedens quisque probatio sequentis.

Unde intelligitur soritae crypsis triplex, et defectus, et
redundantia, et inversio. Si igitur partium, sive species
sive causae sint, non erit recta subordinatio firmaque
connexio. sorites probus non erit : ut, " ex malis mori-
bus existunt bonae leges; ex bonis legibus salus reip. ;
ex reip. salute bona omnia ; ergo ex moribus malis
bona omnia." Hie causae per se male subordiuantur
causae per accidens.

Fallit hie etiam : " Si nullum tempus esset, nox non
esset; si nox non esset, dies esset; si dies esset, ali-
quod tempus esset; ergo, si nullum tempus esset, ali-
quod tempus esset." Nam si nullum tempus esset,
certe nee dies esset : fallit ergo in propositione se-
cunda; quae non verecontinuatur; sed ponit effectum,
sublata causa. Caetera sorites vitia habet cum aliis
syllogismi speciebus communia.

CAP. XVII.

De Methodo.

" Methodus est dispositio diauoetica variorum axi-
omatum homogeneorum pro naturae suoe claritate prae-
positorum, unde omnium inter se convenientia judica-
tur, memoriaque comprehenditur."

Methodi permagnus est in omni vita usus, magna
proinde laus. Hanc Plato, in Pbilebo, esse ait " do-
num hominibus divinitus datum." Aristoteles etiam
" ordinem in maximis bonis" numeravit. Fabius,
" Nee mihi," inquit, " errare videntur, qui ipsam rerum
naturam stare ordiue putant : quo confuso, peritura
suut omnia."

Est autem metbodus dispositio variorum axiomatum
homogeneorum, i. e. eorum quae ad eandem rem per-
tinent, eandemque ad finem referuntur. Homogenea
nisi fuerint, subordinata sibiinvicem esse non poterunt,
adeoque ne ordinata quidem. Itaque arithmeticum in
gcometria, geometricum in arithmetica veluti hetero-
genium et alienum methodus excludit. Pro naturae
autem suae claritate axiomata quaeque praeponenda
sunt, prout argumenta priora, notiora, illustriora com-
plectuntur. Prima autem prascedant an orta a primis
parum refert, ciim utrorumque eadem affectio sit.

" Atque ut spectatur in axiomate Veritas aut falsitas,
in syllogismo consequentia et inconsequentia ; sic in
methodo consideratur, ut per se clarius praecedat, ob-
scurius sequatur; omninoque ordo et confusio judica-
tur. Sic disponetur ex homogeneis axiomatis primo
loco absoluta notione primum, secundo secundum,
tertio tertium, et ita deinceps."

Prius autem sicut et posterius quinque modis dici-
mus: tempore, ut senem juvene; natura, ut causam
effecto, genus specie; quicquid denique existendi con-
secutione est prius ; i. e. quod alio posito, ponitur ; et
quo posito, aliud non ponitur, ut unitas binario: non-

nunquam etiam ubi consecutio reciproca est, quod
simul est tempore, natura tamen est prius, ut sol suo
lumine. Bifariam etiam dicitur prius natura ; gene-
rante scilicet, ut partes toto, simplex composito, media
fine ; vel intendente, ut totum partibus, compositum
simplici, finis mediis. Prius dispositione sive loco
dicitur, quod initio est proprius ; ut in dicendo, narra-
tio confirmatione. Prius dignitate ; ut magistratus
cive, aurum argento, virtus auro. Prius denique cog-
nitione, quod cognitu facilius est: idque vel in se, vel
nobis: in se quod natura est prius; nobis, quod poste-
rius est, et sensibus objectum : ilia perfectior est cog-
nitio, haec imperfectior.

" Ideoque methodus ab universalibus, ut quae causas
contineant, ad singularia perpetuo progreditur." Ad-
eoque ab antecedentibus omnind et absolute notioribus
ad consequentia ignota declarandum.

Unde intelligitur agi hie de methodo tradendi sive
docendi, quae analytica recte dicitur, non inveniendi.
Methodus n. inveniendi quae a Platone dicitur " syn-
thetica," procedit a singularibus quae tempore sunt
priora, sensibusque se prius offerunt; quorum induc-
tione generales notiones colliguntur : methodus autem
docendi sive inventa et judicata disponendi, dequa hie
agitur ; contraria via, ut etiam docet Arist. 1 Metaph.
c. 1, et 2, procedit ab universalibus, quae natura sunt
priora et notiora; non quo prius aut facilius cognos-
cantur, sed quod posteaquam sunt cognita, praecedunt
notionis natura et claritate quanto sunt k sensibus re-
motiora. Sic generales rerum species (ut optici etiam
docent) citius in sensus incurrunt : et advenientem
aliquem, judico prius animal esse quam hominem, et
hominem quam Socratem. Atque hanc solam metho-
dum Aristot. passim docuit.

" Sed methodi unitatem exempli doctrinarum et
artium praecipu^ demonstrant, praecipueque vindicant.

" Quibus quamvis omnes regulae generales sint et
universales, tamen earum gradus distinguuntur : quan-
toque unaquaeque generalior erit, tanto magis prae-
cedet.

" Generalissima loco et ordine prima erit, quia lumine
et notitia prima est.

" Subalternae consequentur, quia claritate sunt prox-
imce : utque ex his naturae notiores praeponentur,
minus notae substituentur.

" Tandemque specialissima constituentur.

" Definitio itaque generalissima prima erit;" causas
n. continet definitioni consectaria subjungentur, sive
proprietatum si quae sunt et ex definitione per se non
patent, explicationis distributio sequetur.

"Quae si multiplex fuerit, praecedet in partes integras
partitio, sequetur divisio in species. Partesque ipsae
et species eodem ordine sunt rursus tractandae ac de-
finiendae, quo distributee fuerint.

" Et transitionum vinculis si longior inter eas inter-
sit explicatio, colligandae sunt : id. n. auditorem reficit
ac recreat."

Trausitio autem vel perfecta est vel imperfecta.
Perfecta, quae breviter et quid dictum sit et quid se-
quatur, ostendit : qualis ilia hujus libri secundi initio

914

ARTIS LOGICS PLENIOR INSTITUTIO,

" adhuc prima artis logicse pars fuit," &c. Imperfecta
est quae alterutrum duntaxat osteudit vel quid dictum
sit, vel quid sequatur : qualis ilia 1. 1, c. 18, " argu-
menta simplicia ita fuerunt," &c.

Exemplo sit grammatica. Hujus definitio, ut quae
generalissima sit, ex lege methodi primo loco statuatur ;
ars scilicet bene loquendi : secundo loco erit grammar
ticoe partitio, in etymologiam et syntaxin ; turn etymo-
logia, quae de vocibus agit, definiatur ; dein voces
partes in Uteris et syllabis, speciesque in vocibus numeri
et sine numero subsequantur, exituumque transitiones
suis locis collocentur: atque ita omnium etymologiae
partium definitiones, distributiones, colligationes, ex-
empla denique specialissima in singulis disponentur :
idcmque in syntaxi fiet. Hanc viam omnes artes sibi
proposuerunt.

Moderni quidem duplicem methodum instituunb
" syntheticam et analyticam : illam scientiis theoreticis
tradendis, physicoe puta vel mathematical magis ac-
commodatam ; qua partes scientiae ita disponuntur, ut
a subjecto contemplations universal! ad particularia,
a simplicibus ad composita progressus fiat : sic pbysica
exorditur a corporis naturalis definitione ; ad ejus
deinde causas vel partes affectionesque generales ad
species denique progreditur. Method um analyticam
definiunt, qua ita disponuntur partes scientise practice
ut a notione finis fiat progressus ad notitiam principi-
orum vel mediorum, ad ilium finem assequendum : sic
in etbicis a fine, scilicet beatitudine, ad media, nempe
virtutes proceditur: Verum ciim hac utraque methodus
una eademque via, a definitione scilicet generalissima,
sive ilia subjectum sive finem generalem contineat, ad
minus generalia, anotioribus ad minus nota, a simplici-
bus ad composita aeque utrobique dividend o progredia-
tur, non videtur ob diversam in definitione generali,
illic subjecti, hie finis mentionem, duplicem esse me-
thodum constituendam ; sed unam potius, artiurn qui-
dem tradendarum, eamque analyticam esse dicendam.

" Atqui methodus non solum in materia artium et
doctrinarum adhibetur, sed in omnibus rebus quas
facile et perspicue docere volumus.

" Ideoque poetae, oratores, omnesque omnino scrip-
tores, quoties docendum sibi auditorem proponunt, hanc
viam sequi volunt, quamvis non usquequaque ingredi-
antur atque insistant."

Sic Virgilius, in Georgicis, distribuit propositam
materiam in quatuor partes, ut antedictum est : primo-
que libro res communes persequitur, ut astrologiam,
meteorologiam, deque segetibus et earum cultu dis-

sent, quse pars operis prima erat, tumque transitio ad-
hibetur initio secundi libri.

" Hactenus arvorum cultus," &c.

Dein scribit generaliter de arboribus, turn specialiter
de vitibus. Sic toto opere, generalissimum, primo ; sub-
alterna, medio; specialissima, extremo loco ponere stu-
duit.

Eandem Ovidius, in Fastis, dispositionis hujus gra-
tiam sequitur. Proponit initio summam operis.

" Tempora cum causis Latium digesta per annum," &c.

Mox imploratione facta, partitionem anni statuit.
Turn communes differentias interpretatus diei fasti, ne-
fasti, &c. Tandem unumquemque mensem suo loco
persequitur, et ordinis hujus a generalibus ad specialia
studium suum praefatione indicat.

" Hacc mihi dicta semel, totis hserentia fastis,
Ne seriem rerum scindere cogar, erunt."

"Oratores in prooemio; narratione, confirmatione,
peroratione hunc ordinem affectant, eumque artis et
naturae et rei ordinem appellant, et interdum studiosis
assectantur."

Ut in Verrem, Cicero primum proponendo turn par-
tiendo. " Quaestor," inquit, " Cn. Papyrio cos. fuisti
abhinc annos quatuordecim, etex ilia die ad hanc diem
quae fecisti, in judicium voco," &c. Propositio hie et
definitio summae rei est, tanquam in hoc judicio gene-
ralissima. Partitio sequitur : " hi sunt anni, &c, quare
hsec eadem erit quadripartita distributio totius accusa-
tionis meae." Quas partes quatuor earumque partium
particulas deinceps suo quamque ordine et loco tractat,
et transitionibus copulat ; tres primas tertio libro ; et sic
deinceps.

" Haec igitur in variis axiomatis homogeneis suo vel
syllogismi judicio notis methodus erit, quoties perspi-
cue res docenda erit."

At cum delectatione motuve aliquo majore ab oratore
quovis aut poeta, ut quibuscum vulgo potissimum res
est, ducendus erit auditor, crypsis methodi fere adhibe-
bitur; homogeneaquosdamrejicientur, ut definitionum,
partitionum, transitionumque lumina. Quaedam assu-
mentur heterogenea, velut digressiones a re, et in re
commorationes. Et prsecipue rerum ordo invertetur.

Sed oratoribus et poetis sua methodi ratio relin-
quenda est; vel saltern iis, qui oratoriam et poeticam
docent.

AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

915

PRAXIS LOGICS

ANALYTICA EX DOUNAMO.

AD CAPUT TERTIUM RAMIS DIALECTICS.

" Exemplum primum est causae procreantis et con-
servantis ex Ovidii prirao de Remed.

" Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte,

Fac monitis fugias otia prima meis.
Haec, ut ames, faciunt : haec quae fecere tuentur ;

Haec sunt jucundi causa, cibusque mali.
Otia si tollas, periere Cupidinis arcus,

Contemptaeque jacent & sine luce faces."

In singulis, quae ad efficientis doctrinara illustran-
dam afferuntur, exemplis, tria consideranda sunt, effi-
ciens, effectum, efficiendi modus. In hoe exemplo
effectum est amor, efficiens est otium, quod amorem
efficit duplici modo, turn procreando, turn conservando,
ut in secundo disticho poeta docet. Dispositio autem
hujus exempli (ut pleniorem ejus analysin instituam)
syllogistica est. Quaestio, quam poeta concludendam
proponit, haec est; fugiendum esse otium ei, qui ab
amore immunis esse velit: eaque duobus syllogismis
concluditur: in priori argumentum tertium ducitur ab
effectis quidem otii, amoris vero causa procreante et
conservante, hoc modo : amoris procreans et conservans
causa vitanda est ei, qui ab amore ipso liber esse velit;
otium vero amoris procreans et conservans causa est ;
otium igitur fugiendum est ei, qui ab amore liber esse
velit. Propositio deest. Assumptio in secundo disti-
cho primo simpliciter proponitur, deinde altera ejus
pars de conservante per similitudinem cibi illustratur.
Conclusio praecedit in primo disticho. Secunda ratio
est consectarium ex assumptione prioris syllogismi de-
ductum. Otium est causa procreans et conservans
amoris; erg-o sublato otio, amor tollitur. C uj us propo-
sitio et fundamentum est logicum illud axioma; sub-
lata causa, tollitur effectum, quae propositio si addatur,
plenus erit syllogism us.

Exemplum secundum ibid, ex iEneid. 4.

Non tibi diva parens, generis nee Dardanus auctor,
Perfide ; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres."

Hie effectum est ^Eneas. Causae efficientes, pater,
mater, nutrix ; modus autem efficiendi non unus : pa-
rentes enim liberos efficiunt procreando, nutrix vero
conservando. Disponitur autem hoc exemplum axio-
mate discreto. Anchises et Venus non suntiEneae pa-
rentes, ut Didoni placet, sed horrens Caucasus et durae
cautes : Hyrcanee autem tigres ut nutrices ubera ad-
moverunt.

3 N

Exemplum tertium est solitariae causae, cap. 4, ex
^Eneid. 9.

" Me, me adsum, qui feci, in me convertite ferrum :
O Rutuli : mea fraus omnis : nihil iste nee ausus
Nee potuit."

In hoc exemplo effectum estcsedes Rutulorum. Effi-
ciens hujus caedis Nysus. Quod autem ad modum at-
tinet efficiendi, effecit, ut ipse de se ait, solus. Dispo-
sitio autem hujus exempli syllogistica est. Qui solus
auctor est caedis, is solus est occidendus. Eg'o vero,
inquit, solus auctor caedis sum; ergo, &c. Propositio
deest : assumptio continetur versu 2. Mea fraus, i. e.
culpa omnis, quam probat remotione sociae causae, nihil
iste nee ausus est, &c. Conclusio versu 1. Me, me
scilicet occidite, in me convertite ferrum, &c.

Ejusdem causae exemplum aliud, in oratione Cicero-
nis pro Marcello. " Nam bellicas laudes solentquidam
extenuare verbis, easque detrahere ducibus et commu-
nicare cum multis, ne propriae sint imperatorum : et
certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, so-
ciorum auxilia, classes, commeatus multum juvant:
maximam vero partem, quasi suo jure, fortuna sibi
vendicat, et quicquid est prospere gestum, id pene
omne ducit suum. At vero hujus gloriae, Caesar, quam
es paulo ante adeptus, socium habes neminem : totum
hoc quantumcunque est, quod certe maximum est, to-
tum inquam, est tuum. Nihil tibi ex ista laude cen-
turio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma de-
cerpit : quin etiam ilia ipsa rerum humanarum domina
fortuna in istius se societatem gloriae non offert : tibi
cedit, tuam esse totam ac propriam fatetur." Hoc ex-
emplum continet plenam comparationem a minore ad
majus, ad amplificandam Caesaris laudem clementiae.
In proto exemplum est causarum, quae cum aliis effi-
ciunt. Effectum est victoria ; efficiens imperator, non
quidem solus, sed cum aliis, quarum alia principalis est,
et imperatori quasi socia fortuna: aliae adjuvantes et
ministrae, cujusmodi quinque recensentur, militum for-
titudo, locorum opportunitas, sociorum auxilia, classes,
commeatus. In apodosi exemplum habemus solitariae
causae : effectum est dementia in Marcellum, praestita,
cujus causa et quidem sola est ipse Caesar; eaque
illustratur remotione causarum adjuvantium. Scopus
Ciceronis est, ut ostendat Caesarem plus laudis ob cle-
mentiam mereri, quam propter res gestas: idqueosten-
dit ex collatis inter se efficiendi modis, quod nimirum
rerum gestarum Caesar non solus auctor fuerit, clemen-

916

ARTIS LOGICS PLENIOR TNSTITUTIO, &c.

tiae vero praestitae solus. Jam vero efficiens pluslaudis
vel vituperationis meretur, quae sola quid facit ; quae
vero cum aliis, minus. Sic igitur haec ratio potest
concludi. Cujus Caesar solus auctor est, id plus mere-
tur laudis, quam cujus solus non est auctor. Rerum in
bello gestarum solus auctor non est; clementiae vero in
Marcellum praestitae solus ; proinde dementia Caesaris
plus meretur laudis, quam res in bello gestae. Hujus
syllogismi assumptio tantum in hoc exemplo proponi-
tur; ejusque prior pars enumeratione causarum adju-
vantium, posterior remotione earundem illustratur.
Ibidem exemplum causae instrumentalis primo de

Nat. Deor. " Quibus oculis animi intueri potuit vester
Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a Deo
atque aedificari nondum facit ? Quae molitio ? quae
ferramenta? qui vectes ? quae macbinae ? qui ministri
tanti operis fuerunt?" Syllogismus sic sese habet.
Qui instrumenta non habuit, is mundum non creavit:
Deus instrumenta non habuit ; erg-o, &c. Hujus sjl-
logismi propositio falsissima deest; conclusio prapcedit;
assumptio sequitur: eaque per inductionem quandam
specierum illustratur. Utraque autem turn assumptio
turn conclusio per interrogationem ln^ariKcorepov ne-
gatur.

PETRI RAMI VITA,

JOANNE THOMA FREIGIO,

RECTSTS DIGRESSIONIBUS, DESCRIPTA.

Petrus Ramus natus est anno millesimo quingentes-
imo decimo quinto. Ejus avus, ut ipse in prsefatione
suae Regiae Professionis memorat, in Eburonum gente,
familia imprimis illustri fuit: sed patria a Carolo, Bur-
gundionum duce, capta et incensa, in Veromanduorum
agrum profugus, ac spoliatus, carbonarium facere coac-
tus est: hinc Ramo "carbonarius pater" probri loco
objectus : sed pater agricola fuit. Puer vix e cunis
egressus, ut ipse in Sheckiano epilogo de se narrat,
duplici peste laboravit. Juvenis invita modisque om-
nibus repugnante fortuna, Lutetiam ad capessendas
artes ingenuas venit. Erat statura corporis grandi ac
generosa, vultu mitissimo, moribus integerrimis, vale-
tudine firma ac robusta, quam perpetua abstinentia
continentiaque et continuo labore etiam firmiorem red-
didit. Lutetiae magisterii titulum suscepturus, proble-
ma hoc sumpsit ; " quaecunque ab Aristotele dicta
essent, commentitia esse." Attoniti novitate atque
insolentia problematis examinatores ac magistri, per
diem integrum, sed irrito conatu, magistrandum, ut
vocant, oppugnarunt. Ex hoc fortuito successu,
ansam deinceps serio et libere in Aristotelem animad-
vertendi et inquirendi arripuit. Logicamque impri-
mis, utpote instrumentum reliquarum artium expolire
instituit (ut ipse pluribus persequitur in epilogo, 1. 5,
Scholarum Dialecticarum) sed annum agens aetatis
primum etvigesimum haec moliri incoeperat. Sepiimo

post, primam, ut putatur, Dialecticam et Aristotelicas
Animadversiones ad academiam Parisiensem edidit :
sequente anno Euclidem Latine, quam et praefatione
commendavit. Exeo tempore multos adversarios con-
tra se irritavit, et praesertim duos homines, quos Talaeus
in academia sua dum contentionem totam enarrat, non
nominat tamen. Vix, inquit, Aristotelicae Animadver-
siones lectae erant, cum P. Ramus repente ad praetorii
tribunalis capitalem contentionem per certos homines
falso academiae nomine rapitur, novique criminis accu-
satur, quod scilicet, Aristotelem oppugnando, artes
enervaret : hac enim oratione Aristotelea actio instituta
est. Hinc Aristoteleorum clamoribus agitatus, ad
summum Parisiensis curiae concilium traducitur. Id
cum ex adversariorum sententia non procederet, novis
artibus a senatu Parisiensi ad regiam cognitionem
res defertur : constituuntur judices quinque bini ab
utraque parte, quintus a rege nominatur; causam de
singulis animadversionum capitibus dicere jubetur
Ramus: qui tametsi de quinque judicibus tres infen-
sissimos habebat, tamen ut mandato regio obtempera-
ret, ad diem constitutam adfuit ; scriba unus aderat ;
qui rationes Rami et judicum sententias exciperet.
Biduo magna contentione de dialecticae artis defini-
tione et partitione, quae in logici organi libris nullae
essent, concertatum est. Tres Aristotelei judices primo
die, contra omnes bene descriptae artis leges, judica-


Colophon

This archival text follows the Internet Archive OCR witness for The prose works of John Milton; with an introductory review (London: Westley and Davis, 1834). Internet Archive metadata identifies the creators as John Milton and Robert Fletcher, records the Library of Congress as sponsor and contributor, and states that the Library of Congress is unaware of any copyright restrictions for this item.

The Internet Archive scanning wrapper and surrounding index matter were not included in the reading body. OCR spacing was lightly normalized for the Good Work Library, while the source witness's line structure and wording were otherwise preserved.

This is an archival source-text witness, not a Good Works Translation.

Compiled and formatted for the Good Work Library by the New Tianmu Anglican Church, 2026.

🌲