IA 1834 Latin OCR Witness
AUTHORIS AD ALEXANDRI MORI
alii pastores Mermilliodus et Pittetus multis opinor
testibus adductis ; accusabant multorum criminum, et
commissi prtEsertim in horto quodam probri turpissimi.
Tu bic contra literas producis Deodati senis; qui ve-
nire in convention jamdiu desierat; nee quid ibi ge-
reretur, nisi ex te tuisque fautoribus audire consueve-
rat. Literas deinde Sartorii, ne non sarsisse omni ex
parte causam tuam viderere; turn Gothofridi juriscon-
sulti, ne non satis cavisse; has omnes literas jam ante
scriptas, quam haec tua flag-ilia vel ad Ecclesiam delata,
vel amicis, ut solet, omnium ultimis, credibilia essent.
Quae igitur a me tibi objiciuntur, horum nihil negant.
Fac autem disertis verbis negasse : haudquaquam tamen
istorum negatio afrirmatione potior tot hominum probis-
simorum erit, quorum praesertim testium vim ac verita-
tem cum sustinere non posses, petita subito abeundi
licentia, non absolutus judicio, sed elapsus, evasisti.
Literis deinde Genevensium non sine multorum gravi
intercessione atque etiam indignatione, ut supra dixi,
concessis, tu quasi Rheno amne lustratus (quo " devec-
tum te in Belgium" ais) et noxa omni ablutus, utcun-
que commendatus, mirum non erat si, convocata illic
forte synodo Gallo-Belgica, tanquam Mercurius quidam
novus Gallo-Belgicus, non tu quidem illuminatus, sed
combustus, ut fit, in synodo, ad tempus latuisti. Eas
autem literas cum supra dixerim fore, ut in medium
nullo modo proferres, ne prioribus hie positis quanto
essent frigidiores perspiceremus, lepide tu quidem
" exemplar earum nancisci te non potuisse " causaris.
Quod autem dixi ad tempus, non semper latuisse te, id
facile constat, primum quod in ilia ipsa synodo " tra-
jecti" ad Mosam habita, quo primum appulisti rumores
quosdam " contra doctrinam" tuam et " conversatio-
nem" illis in regionibus jam esse " sparsos," et sus-
piciones haud leves de te passim vel novas haberi, vel
veteres recruduisse, neque ita te iis absolutum, quin ad
alteram postea synod um nova rursus commendatione
opus tibi f'uerit, declarat, quae sequitur Ecclesise Medio-
burgenae ad Campensem synodum epistola, declarat
etiam illius epistolae subscriptor primarius Joannes
Longus ejusdem ecclesiag pastor, qui tua turn quidem
larva inter alios deceptus, perspectis nunc demum et
exploratis moiibus tuis, nunquam te nisi maximae con-
tumeliae dctestationisque causa dicitur nominare. Immo
verba ipsa tua declarant quibus fateris post seditionem
Midelburgi ortam,in qua amicus quidam tuus potentis-
simus dignitate excidit eos, qui post eum rerum potiti
sunt, in te non " aeque propensa fuisse voluntate :" id
tu eorum ignorantiae assignatum vis, quibus tu theo-
logiae professor celeberrimus " non aeque familiariter
innotuisses ;" cum ad suspectos jam mores tuos revera
sit referendum. Quid enim ad te advenam seditio ?
qui suffrages omnium publice accersitus non studiis
partium, sed bona faina ac diligentia in isto munere
theologico tueri existimationem tuam notus aeque om-
nibus debebas. Hie tamen quasreris quod " ejectum"
te dixerim " ab Ecclesia ilia." Ego vero non " ejec-
tum " te dixi, sed tantummodo ablegatum ; idque non
de ipsa cjiciendi vel ablegandi formula, sed de volun-
tate eorum abs te jam alienata intellectum volui. In
hoc non admodum errasse me testis esse potest vir, ut
audio, probatissimus, quem supra appellavi, Joannes
Longus ejusdem ecclesias pastor, qui nunc, inquam,
longe secus de te sen tit et loquitur, atque primo sensit,
cum in tuam commendationem " omnium nomine" sub-
scripsit; Testis est vir spectatissimus Joannes Duraeus,
qui non unara Ecclesiam Midelburgensem ejecisse te,
sed universam pene synodum Gallo-Belgicam ejectum
velle scribit. Frustra igitur synodi Groudensis actum
illud subjungis, quod factis recentioribus irritum fe-
cisti; frustra, inquam, actum illud quod apertissimi te
mendacii coarguit : etenim illius synodi authoritatem
idcirco adhibuisse te ais, ut " sciam omnia rite et
solemniter" in synedrio Midelburgensi de te " acta :"
ipsa synodus non rite, non solenniter haec esse acta, sed
" nonnullos defectus in modo agendi" notat. Vellem
scire illos defectus cujusmodi fuerint, cur tu Midelbur-
gensium testimonia sine nonnullis defectibus in modo
agendi auferre non potueris. Illud interea tenendum
memoria est, quibus cum " defectibus" Genevensium
testimonia adeptus sis : quanto revera cum dedecore,
quanto in speciem cum honore illi te dimiserint. Pror-
sus, quasi id unum sibi reliquum necessario decrevis-
sent, laudandum te esse atque tollendum. Verum, ut
dixi, laudes illas qualescunque perspecta postmodum
et cognita vitae tuae turpitudo antiquavit jamdiu atque
delevit : ut ad infamiam potiiis tuam haec omnia con-
ducere videantur, qui tarn praeclaram de te olim homi-
num opinionem, admissis in te postea tot probris, tam
fcede fefelleris. Ventum tandem ad Pontiam est;
quam sic a me falso nominatam contendis. Ego vero
authorem Batavum et notissimum illud de te distichon,
quo me facile defendam, recito :
Galli ex concubitu gravidam te Pontia Mori,
Quis bene moratam morigeramque neget ?
Bontiam, fateor, aliud apud me manuscriptum babet.
Sed prima utrobique litera, quae sola variat, ejusdem
fere apud vos potestatis est. Alterum ego nomen ut
notius, ut elegantius salvo jure criticorum praeposui.
Satis de nomine ; nunc rem ipsam consideremus. Quis
tam est reus, quis tam omni genere criminationum
oblitus, qui, si solus audiatur, causam suam vel Cas-
sianis judicibus probare non queat? Tu quam attulisti
hujus rei narrationem, ejusmodi est, ut nemo sit, modo
integer atque attentus accedat, quin te, etiam inau-
ditis accusatoribus tuis, vel plane condemnandum, vel
suspicione gravissima non absolvendum arbitretur.
" Uxorem" ais " Salmasii graviter tibi infensam, et
ob eas rationes quas commemorare " non vis, " nihil
intentatum reliquisse, ut te in nassam infaustissimi
matrimonii compingeret." Primum illud suspiciosis-
simum est quod eclas; illud nempe arcanum quod tibi
tam modesto homini et ministro uxorem amici sic ini-
micam potuit reddere. Mirum deinde inimicitia? genus
narras, quo impulsa uxor amici tui famulam sibi dilec-
tissimam nuptum tibi dare cupiebat. Nassa autem
illud matrimonium qui potuit dici? nisi tute earn vel
sponsione aliqua tibi induisses, vel escam avide nimis
appetisses, atque itameritd infaustissimum, quod stupro
auspicatus esses, matrimonium reddidisses. " Nihil,"
inquis, " intentatum reliquit." Quid ergo inter alia
SUPPLEMENTUM responsio.
757
tentaverit ut ipse nobis divinandum relinquis; iramo
ipse non taces, ipse effutire non erubescis ; et illud su-
pra dictum a. Crantzio, paulo infra quasi palmarium
quiddam pro te ex ore Salmasii repetis; " Siquid in
Pontia peccavit Morus, ego sura leno, et uxor mea
lena." Hanc scilicet pulcherrimam fore defensionem
tibi apud omnes amens credidisti, si ostendisses lenone
Salmasio, ejusque uxore lena, te non ignobile stuprum
fecisse ; et non nisi dominis perductoribus ancillam
vitiasse. "Hoc vulgo innotuit;" tu vero " palam
vehementissimeque reluctari." Euge corculum pudo-
ris, deliciae castitatis ! Tune reluctari vero ? virgin ali,
ut videtur, verecundia homo nassa muliebri indutus.
Nam piscis, nisi captus, non reluctatur : ilia profecto
mulier nisi thunnum te perspexisset, nisi facilem, nisi
opportunum, nisi obnoxium ancillae suae deprehendis-
set, nunquam tibi istos laqueos ita elimasset, nunquam
tibi Vulcanios illos casses tua Juno tam facile adaptas-
set ; nunquam in virum gravem, Ecclesiastem, doctum,
celebrem, qui mariti domum inter amicissimos fre-
quentasset, nunquam nisi in mulierosum et notae in-
con tinentiae hominem tale quicquam moliri aut ten tare
ausa esset. At, inquis, " cum factione quadam se
conjunxit, quae qualis fuerit, aperire tibi nolo." Ergo
hoc etiam non minus suspitiosum nobis relinquis, quod
tua multum interfuit aperuisse, quae ista factio, quo in
loco te tot Ecclesiarum, tot synodorum, tot magistra-
tuum testimoniis ac sigillis loricatum hominem et
cataphractum tam acriter oppugnarit. Si ob vitas
sanctimoniam, concionandi assiduitatem, professoriae
facultatis praestantiam te odio habuisset, nihil aeque
tibi laudi ac defensioni esse potuit : nunc cum in re
omnium potissimum explicanda tectus atque astutus
esse malueris, credendum est non factionem, sed bene
magnum bonorum virorum numerum ob impuros mores
tuos, vitamque offensam merito te odisse. Deinde, si
Midelburgi, si Amsterodami, ubi tanto in pretio atque
honore apud omnes fuisse te praedicas, tam numerosa
te factio adorta est, claudicare tua fides publica vide-
tur; eosque demum esse factionem qui te tantopere
laudarunt. Sin Hagae aut Lugduni primum ista factio
in te tam acriter est concitata, nihil profecto obstat quo
minus appareat deseruisse te tandiu et pastoris et pro-
fessoris munus utrobique sacrum, ut Hagae libellos
famosos, ministerium tui Evangelii ministrares ; Lug-
duni Pontiam ancillam, id est Nassam ipse tuam secta-
rere ; tuosque illos, post diurnum saepe discessum, tot
nocturnos ad earn vicina ex urbe reditus, tot cum ea
furtivos, inscientibus dominis, congressus vicinitati
notissimos, tantum in te odium plurimorum commo-
visse. Hos tu " admissarios " uxoris Salmasii vocas ;
et ignominiam defuncti amici tui matronae, ejusque
propinquis non ferendam inuris. Haec scilicet cum
" Ruffino " et factione ilia, " horrenda criminationum
tonitrua displosit, et totum insanis clamoribus Belgium
implevit." I nunc, et a meconficta haec esse clamita;
die meas has esse calumnias; quas ego non calumnias,
sed criminationes ab universo pene Belgio, te confi-
tente, accepi. Has ego tacerem ? his non crederem ?
proque tua in nos nostramque rempubl. injuria, scelere,
audacia veras esse non judicarem ? quam tu fac-
tionem, earn ego probissimorum hominum multitu-
dinem, testimonium, judicium esse non arbitrer?
Hoccine divina animadversione factum non putem,
ut dum aliis famosos libellos tam diligenter adornares,
famosus ipse passim libellus fieres ? Tu vero cum
" existimationem" tuara " haerere," ut ais, " ad me-
tas" videres, et " linguis omnium vapulares," haud
insolita audacissimi cuj usque concilio, potentiorum
studiis fretus, quos afFectatis concionibus, et Corinthii
aeris tinnitu illo tibi forte conciliaveras, " prior Pon-
tiam in jus vocas." Contra Salmasius, non insa-
niam, ut tu appellas, sed " causam se uxoris destituere
non posse" per amicos tibi denuntiat. Quod eum
fuisse facturum nisi justam quoque causam credidisset,
tibi verisimile esse non debet. Tu, " non sine consilio
summorum et sapientissimorum totius Belgii capitura,"
quorum nimirum patrocinium vel adulando, vel sup-
pliciter ambiendo ad omnes nequitiarum tuarum even-
tus tibi comparaveras, " litem in suprema Hollandiae
curia prosequeris." Quo in loco potentiam quorundam,
ut dixi, non innocentiam tuam preesidio tibi maximo
fuisse, si vel teipsum audiamus causam hie tuam quanto
potes cum artificio et cautione dicentem, obscurum non
est. " Desperabant" adversarii " fore se" ilia in curia
" superiores :" tuam " afrlicturos" se esse " famam"
non desperabant. Quid ita ? quia paucorum vim atque
opes in foro dominari, caeteros poene omnes favere sibi
videbant. At vero non tuam, sed suam ipsi famam
accusatores tui afflixissent, si tu aequo judicio superior
ipsorum opinione futurus videbaris. "Omnes," in-
quis, "omni ope me unum oppugnabant;" non " de-
fuisse" tamen "amicos" tibi "agnoscis:" paucos
igitur et potentes fuisse illos necesse est: id quod
etiam " miratos et conquestos esse inimicos tuos" usque
eo non diffiteris, ut ne noceret tibi ista gratia tam aperta
ac manifesta veritus, haud semel subirasci te simules
amicis tuis, cumque iis expostulare, quasi pariim pru-
denter tibi et non satis caute favissent. Itaque " su-
prema capita, quae tibi suum in hac causa praesidium
obtulere, enixe rogasti, siquid valeres gratia, ne quid
eorum autoritas de victoria innocentiae tuae delibaret."
Illius judicii exitus qui demum fuerit, non dicis ; Ad-
versarii certe, tantum abfuit ut jure aut aequitate victos
se esse arbitrarentur, ut quos tu reos modo feceras, hi
nunc petitores ad synodum provocarent ; et quod ob-
tinere a magnatibus jus suum non poterant, id impe-
trare per Ecclesiam facile, se posse sperarent. Verum
et in ilia synodo nimis multum valuissegratiam gratis,
ut aiunt, id est nullis omnino mentis tuis datam, etiam
ex iis quae pergis ipse narrare, satis constat. " Adsunt
delegati Lugdunenses ; saccum producunt oppletum
foedissimis criminationibus : " satis amplum, opinor, si
tua omnia flagitia contineret, ut induendo etiam tibi,
si egisses forte poenitentiam, sufficere potuerit. " Ur-
gent delegati, ut praelegerentur omnia, quae secum
sacco illo gerebantur : " vel ut latiniiis dixisses, porta-
bantur in sacco ; a, te enira puto, gerebantur in sindone.
Sed synodi pars magna " reluctari, famosos esse libel-
los." Animadvertite quaeso novam ac singularem ju-
dicum aequitatem atque prudentiam ; qui criminationes
cum testimoniis in judicium allatas, neque dum per
758
AUTHORIS AD ALEXANDRI MORI
lectas, tanquam famosos libellos, rejiciendas esse con-
tendunt. Horum vicit sententia : excurrit confestim
unus eorum, gratulabundus Moro, et " bonum factum,
inquit; nihil contra te legetur." En iterum severos
judices! quorum sententia in Mori gratiam sic mani-
festo lata est, ut unus eorum pati non possit quin ex-
ipso judicio de sella prosiliret, gratulatum reo. Puduit
Morum ipsum tarn dissolutae sententiae : perturbari
denuo se simulat, et aegre ferre, non perlegi ilia volu-
mina criminum suorum. Objurgatus itaque bonus ille
judex et acriter ab ipso reo increpitus, redit in coetum ;
eaeterisque facile persuadet, ut mutata priore sententia
statueretur omnia legenda esse. At verd, quae isti
judices primum legenda non esse, ad arbitrium deinde
rei, conversis eadem hora sententiis, legenda esse de-
creverant, de iis tandem perlectis quam non attente,
quam non severe, quam denique in reum propense
judicaverint, intellectu difficile non est. Consurgunt
judices ; ream frequentes adeunt; " amplectuntur ;" et
cui palam modo gratificare, ei nunc aperte gratulari
non dubitant. Quamquam ego in hoc toto judicio non
tarn Mori, quam ejus persons atque ordinis habitam
esse rationem crediderem. Synodi praeses ipse Rive-
rius complexus te, "nunquam iEtbiops, inquit, ita
dealbatus est, quemadmodum hodie tu fuisti." Tune
verd adeo obesa nare homo es, ut irrisum te potius,
quam absolutum hoc proverbio non sentias ? Riverius
cum iEthiopem te lavando et operam et laticem frustra
perdidisset, dealbavit. Tu jam salve nobis, iEtbiops,
aut, si mavis, paries dealbate ; quandoquidem quo
Paulus Ananiam, eodem te synodi praeses titulo deco-
ravit. Nunc ipsum decretum synodi perpendamus.
" Lectis cbartisiis quae allatae fuerunt a delegatis Lug-
dunensibus circa litem illam quae in suprema Hollandiae
curia mutilabatur, nihil in iis repertum est, quod valeret
adimendae ecclesiis libertati, qua Morum ad sacras con-
ciones habendas cum occasio se dabat, invitare sole-
bant." Haec, etiamsi tua sola fide accipiamus, quam
obscura, quam tepida, quam aegre absolvant reum, aut
ne absolvant quidem, quis non videt ? qui te olim maxi-
mis cumulare laudibus solebant, nunc multis criminibus
insimulatum, ne uno quidem verbo tenuissimo purum
autinsontem pronuntiant. Non commendant te eccle-
siis ; " libertatem" tantummodo iis non " adimunt" qua
te, non ad pastoris assiduum munus, sed " cum occasio
se dabat," ad concionandum fortuito " invitare sole-
bant." Ista autem occasio si se nunquam daret, id
sibi displicere aut detrimenti quicquam inde capturam
esse eeclesiam, haudquaquam ostenduiit. Tibi interim
pro ara pulpitum est ; ilia in aula te jactas bucca notis-
sima; et quo turpior domi, eo clamosior in coetu es:
quicquid in occulto, quicquid in "sacco" illo peccas,
hie tua cymbala, tua aera concrepare strenue non desi-
nis ; et tuum illud rostrum nusquam impudentius,
quam in rostris offers. " I nunc," inquis, " et stupra et
spurioa tibi finge." Imm6, ito tu, inquam, et stupra
tua si audes vel uno verbo diserte nega : id quod toto
hoc libro facere non es ausus. "Consulantur acta
publica;" imrnd consulantur acta privata, acta furtiva,
acta DOCturna tua, quae vulgatissima istis regionibus
jarndiu innotuere. Undo spurii si non cxtiterint, non
continuo tu castus, sed eo fortasse nequior fuisti. Hac-
tenus quae tu testimonia attulisti aut male parta, aut
jam exoleta,id est aliquanto prius data, quam patefacta
ea fuerint facinora quae a. me tibi potissimum objiciun-
tur, ostendi. Quibus testimoniis si ab innumeris passim
viris bonis quos nunquam nominatim laeseras non est
creditum, id quod ipsi subscriptores tui queruntur, de
me nostrisque hominibus, quos injuriis maximis ultro
irritasti, si non credamus, non est merito quod queri
quisquam possit. Postremas omnium literas Amstero-
damensium consul um et rectorum, nescio cujus opera,
quove pacto comparatas, ex Gallia transmittis : neque
ad tempus omni ex parte satis accommodatus, et ad rem
certe minime appositas. Ego quae tu ipse flagitiosa
feceris, coarguo ; tu quid magistratus in te non fecerit
hoc testitnonio duntaxat ostendis. Scripsi equidem,
et, quod turn palam testatus sum, non pro certissimo, sed
utnuper audiveram,idque etiam per literas fide dignas,
magistratum Amsterodamensem tibi pulpitum interdix-
isse. Tu literas fateris " per omnes gentes" contra te
ab " adversariis" tuis " missitatas." Et eos adversarios
nunc scribis esse tuos ; ego et bonos viros esse eos ac-
ceperam, et te adversarium sciebam esse meum. Ex
ipsis quaero magistratibus Amsterodamensium, num
istiusmodi quippiam allatum ad se de adversario non
tantum suo, sed civitatis etiam suae, silentio praetermit-
tendum censuissent ? Hoc igitur si verum non sit, est
quoque levissimum; de quo etego minime laborare, et
tu minime exultare debeas. Numquid est aliud quod
testentur tibi hae literae ? est aliud. Te " ex quo tem-
pore apud se in publico munere versatus es, nihil ad-
misisse quod justum praedictis calumniis locum dare
potuerit." Quid si ante admiseris, quam ad eos ve-
nisti ? Nam quibus consulibus admissa abs te quaeque
fuerint, cujus in scabinatum pruritiones tuae inciderint,
si ex ratione fastorum non habeo dicere, id non dices,
arbitror, ita magni referre. Quid, inquam, si ante ad-
miseris ? quod ego quidem pro certo habeo. Turn sane
et hoc quoque testimonium, ancile tuum, haud multo
plus ponderis, quam alterius cujusquam habuerit; ut,
quod de iis, quae auditione tantum acceperat ab aliis,
testificetur. Quod autem adjungitur te " extra culpam
notamve fuisse," id adeo liquido non ita se habet, ut
etiam reliqua in dubium vocare videatur. Non alium
igitur atque teipsum tuis Consulibus opponam ; qui te
culpatum, notatum, vexatum, linguis omnium toto
Belg'io vapulasse, haud semel, pluribusque verbis con-
fessus es. Commodum itaque interserunt, " ut ad nos
relatum est." A quibus autem ? nam et ad nos longe
alia et a. plurimis relata sunt: utrorum qui haec tarn
varie referunt anteponenda fides sit, ipsi nostram aeque
ac suam existimationem esse sciunt. At vero non ad se
omnia quamvis consules, relata esse utdoceam, respon-
deat mihi rog-o libellus iste in nos famosus, a Moro
editus, relatusne ad se fuerit? quern libellum edidisse
in nostram rempubl. non ministri erat Evangelici,
sed ardelionis et calumniatoris, et nebulonis male-
dicentissimi. Si negant de hoc libello quicquam sibi
perlatum, posse et multa alia etiam improbissima
non perferri ad se de hoc Moro velim existiment.
Sin fateantur allatum sibi esse illius libri editorem fu-
supplement™ responsio.
'59
isse Morum, suum tamen illi testimonium tanquam
homini reverendo, probo, inculpato perhibuerint, sci-
ant nos istiusmodi testimonium etiam consulum et
scabinorum tanquam levissimum, et nullius plane
authoritatis repudiare. Horum, inquis, rectorum " gra-
vitatem, fidem, autoritatem si nosses, sexcentis mil-
lenorum Miltonorum libellis retundendis parem agno-
sceres." Ergo vero, mi homo, id nescio an ita facile
agnoscerem ; quandoquidem et id nescio, apirivdrjv, an
irXsrivdriv, virtute an censu magistratum ilium in civi-
tate sua obtineant. Neque me latet consules, et prae-
tores, illustriora longe quam nunc sunt nomina, etiam
Verrem, reorum omnium Romse perditissimum, studiose
defendisse, cum provincia tota, virique boni universi
gravissimeA accusarent. Hoc summum fidei tuae pub-
lico propugnaculum, eademque basis et firmamentum
maximum, quam nullo tamen negotio labefactetur et
corruat, vides. Sequitur ecclesiae Amsterodamensis
Gallo-Belgicse testimonium, subscriptore imprimis Hot-
tono, Mori intimo, et quod supra demonstravimus, Re-
gii Clamoris conscio. Valde nobis probatum sit necesse
est hujusmodi testimonium, cujus subscriptions prin-
ceps est Hottonus. Sed tamen quid aflferat, videamus.
" Tantum abesse," ait, " uteorum criminum eum reum
esse sciamus aut agnoscamus, quorum a quodam Miltone
Anglo accusatur." — Hujus fidei vis maxima, ut video, in
ignorantiae professione posita est. Quid hoc testimonio
faciamus ? quid hac fide ? quae sua se potissimiim ig-
norant La commendat. Reum esse nescimus, non agno-
scimus : hoc quis praeterea toto propemodum Belgio
ignorat, quae illi praecipue crimina objicio, eorum ipsum
in utroque foro, non reum modo diuturnum fuisse, sed
plurimorum judicio damnatissimum ; nee nisi poten-
tium quorundam studiis, utque sacro potius ordini quam
ipsi consuleretur, fuisse absolutum. Tantum abest ut
reum esse sciamus, " ut contra potius ab illo aliquoties
conciones sacras rogaverimus." Contenti nempe hoc
forensi judicio, ubi gratia plus justo potuit ; et sua-
dente praesertim Hottono, quoties ipse respirare et
suis parcere lateribus decrevisset. Verum hoc quid
efficit? aut quis est nescius multos in concionibus satis
esse placitos, satis suaves ac tinnulos, qui in omni
vita reliqua offensioni maximae fuerint? Etenim qui
suis libidinibus explendis dat operam, quid obstat quo
minus idem titillandis alienis auribus commode servire
possit. Quod reliquum est, index potius operis, quam
testimonium dici meretur: quando enim aliud quod
dicat non habet, " satis superque testantur," inquit,
" de ipso aliarum ecclesiarum in quibus vixit diutiiis
quam apud nos, publica documenta ad quae nos iis con-
sentiendo referimus." Quae vox detrectantium pene,
et libenter hoc negotio expedire se cupientium prorsus
videtur ; facitque ut non immerito suspicemur, testimo-
nium hoc, tametsi plane friget, non sine sudore tamen
Mori, allaborante etiam Hottono, multis repugnantibus,
impetratum aegre fuisse. Epilogi loco est " curatorum
scholae'' testimonium. Verum in schola quid tu decla-
mites, quid recites, aut quemamodum te geras, neque
tanti esse reor ut cognoscere curemus, neque ad hanc
causam pertinet. Vitam et mores tuos excutimus : quos
cum isti vix attingere, et ad literas superiores malle
nos remittere videantur, quod ad eorum testimonium
infirmandum satis sit, superius quoque dictum putemus.
Ad finem aliquando pervenimus tuae Fidei publicae;
quae ex Gallico fere sermone in Gallico-latinum " trala-
titia" inanissimi libri maximam partem occupat. Co-
pias jam omnes tuas cum supplemento etiam lustra-
vimus : peramplas quidem eas, sed ad pompam sane
potius, quam ad verum robur comparatas. Hae sunt
plumse tuae, sub quibus corniculam latitare te dixi. Haec
vestis ilia multicolor qua Morum revera, id est moiio-
nem te induisti : his tu phaleris ne populum quidem fe-
felleris : tuque si sapuisses, aut ullo rerum usu praedi-
tus fuisses, nullius fore usus tibi haec omnia, quod ad
tuam attinet causam, facile intellexisses. Potest for-
tasse quispiam, cujus nomen alioqui nunquam audis-
semus, tarn sui venditandi causa quam tui, phalerata
verba tibi dedisse : potest aliorum pudor et bonitas
flagitanti ac sudanti, et agi jam tuam existimationem
misere querenti, hoc tantulum non denegasse. Potes
tu per interpretes Hottonos multa confecisse : et tamen
post haec omnia scito te nihil quod ad rem pertineat in
medium protulisse. Quid juverit, qiiceso, vel in foro
testimonia generatim dicta, quid elogia de tuis " doti-
bus," quid incertas blandientium amicorum laudes
proferre, si ego te certorum criminum accuso ? Accu-
sarunt te adulterii Genevae olim viri graves; tempus,
locum, adulterum nominarunt : multorum praeterea
criminum te detulerunt. Quid si istam farraginem
pro testimonio Judicibus turn tuis ostendisses ? accep-
turosne putas fuisse eos, teque absolvendum istis cri-
minibus fuisse continuo judicaturos ? immo vero jus-
sissent te, ablatis hisce nugis, apposite respondere ;
ullamne cum ista fcemina rem, rationemve habueris ; illo
in horto eamne conveneris ; illo in tugurio, clausis fori-
bus, solusne cum sola fueris. Haec et hujusmodi multa
ex te requisissent ; ad quae singula, neque in illo turn
judicio, quod te jure absolvere vel suspicione posset
(judicium enim illud petita abeundilicentia commodum
praevertisti) neque in hoc libro, tot alioqui ineptiis re-
fertissimo, quicquam respondes. Facis idem prorsus
in causa quoque Pontiana: quid in foro transactum sit,
quantopere tua gratia ad praejudicium miserae mulier-
culae post Salmasii obitum valuerit, suspiciose ad-
modum ipse narras. De illis nocturnis Haga Leidam
itineribus, de illis cum Pontia clandestinis atque noc-
turnis congressibus, quanquam haec et multo plura
hujusmodi omnibus in ore sunt, nullum verbum facis.
Quid heec prorsus alienissima nobis obtrudis ? immo
quid omnino hanc tantam literarum ac testimoniorum
congeriem tibi ullo tempore comparasti ? an quod tuae-
met ipse conscientiae satis probatus apud te non eras?
an quod de te nee tibi ipsi, nee spontaneis hominum
sermonibus credere audebas, nisi tot coactis nominibus
ac testimoniis tibimet confirmatum hoc esset atque tes-
tatum, id quod alioqui nunquam credidisses, te virum
bonum aut tolerabilem posse cuiquam videri ? An vero
tot criminibus accusatus, cum de te homines ubiqne
pessime loquerentur, commendationibus totidem sanare
ilia vulnera posse te existimasti ? atqui vides quo sae-
pius ex mala valetudine ad inanem medicinam, ex
novis maleficiis et rumoribus inde natis ad novas per-
760
AUTHORIS AD ALEXANDRT MORI
petud commendationes recurris, earum authoritatem eo
semper minorem abs te reddi atque indies leviorem :
aegrotare nimirum existimationem tuam et morbosissi-
111 am esse, quae tot purgationibus, tot medicamentis in-
digeat commendationuiii quis est quin suspicetur ? Sed
fortasse longinquas in urbes quemadmodum praedicas,
ad professiones amplissimas persaepe invitatus, hoc te
quasi commeatu, iter facturus, instruxisti. Optime :
quaero itaque an proficisci in animo tibi fuerit ad eos
homines quite ignorassent, qui an satis nossent? si ad
illos, venustus profecto homo necesse est tibi fueris, qui
ab illis invitatum iri te unquam credideris, qui te igno-
rassent: Si ad hos qui te jam satis norant, quid hoc
tanto commendationum instrumento ac sarcina ad eos
opus erat, quibus jam antea commendatissimum te esse
ex eo ipso, quod invitassent, sciebas. Perspicuum
igitur est, nullam ob rem aliam, tantam vim testimo-
niorum commendatitiam sic te studiose congessisse et
in promptu semper habuisse, nisi vel ad ostentationem
quandam circulatoriam, ad quam artem factum te
praecipue atque natum existimarim, vel impendentis
ignominiee metu, quam ex flagitiis nondum patefactis
certissimam tibi expectabas. Ut haberes nimirum
speciosum aliquid et publicum et foris partum, quod
privatae atque domesticse 'et erumpenti interdum ex
latebris opponeres infamiae ; utque procerum atque
doctorum splendidis testimoniis, in quibus consequendis
gratia atque ambitio nunc fere plurimum possunt, con-
tra populi veras voces te communires. Verum ista te
spes ut dixi, et frustrata jam est, et frustrabitur ; cum
quia tuam obtegere improbitatem atque nequitiam,
neque lux ulla neque tenebrae possunt, turn quia hoc
ipsum quicquid est munimenti, quo te circumsepsisti,
per se satis infirmum atque rimosum est. Id planius
adhuc fiet, si testimonia haec tua, quemadmodum per
se singula consideravimus, ita nunc postrema primis,
prima mediis conferamus; et doctores proceresque tuos
inter se paulisper committamus. Ut intelligi tandem
possit, quas fides illius fidei publicae, illorum testium
sit, ubi aut alii ab aliis tarn longe dissentiunt, aut ple-
rique tam multa vel dissimulant vel nesciunt, quae sua
sponte alii fatentur. Illud imprimis exemplo sit, quod
in iis literis occurrit quae Genevensis esse ecclesiae di-
cuntur. " Nihil utique illi," id est Moro, " vel ab in-
fensissimis hostibus merito objici queat, quod justae sit
reprehensioni obnoxium." Ego contra non quae
hostes objiciunt Moro, sed quae amici ejus, quae testes
ejus et " justae reprehensioni obnoxia" fatentur, et ipsi
in eo reprehend unt, ex his iisdem testimoniis depro-
mam. — Quid enim Deodatus ? "Non provocat qui-
dem " Morus, " sed terribiles ungues habet ad sui tute-
lam." Quos ungues? nam istiusmodi quicquam inter
Evangelici ministri arma non reperio ; et eloquentiam
nolim a viro docto atque humano, tam truci metaphora
significari : Reliquum est, ut ungues illos, feritatem
atque ferociam hominis interpretemur, quos non ad
tutelam sui, sed ad injuriam aliorum, in nos certe ni-
mium ezpeditoa atque acres ferae similior quam pastori
erercuit. Apertiora faaud paulo sunt quae Georgius
Crantziiis, Alberti aemulus, ne ab avunculo forte suo
historica fide superetur, et quanto ae.grior tanto fortasse
veracior ultro nobis largitur. " Ego Mori notitiam habui
et Genevas et in Belgio ; semper magnas inimicitias
exercuit cum aemulis, quibus ipse locum saepe praebuit
nimia libertate loquendi." Et hoc teste, contra quam
ab altero dictum modo est, et " ungues habet" et pro-
vocat Morus. " Ferox" atque " fldens, crabronum irri-
tator" infestissimus : Beelsebubem prope alterum dicas,
nisi quod ille muscas : Laboris alioqui " intolerantior,"
teste etiam laudatore Salmasio ; cujus et " uxorem
varie laeserat," et alia quaedam commiserat " inconsi-
deratione tali homine indigna." Haec ab amicis ac tes-
tibus tuis vis ipsa veritatis expressit; quae quamvis
favore et studio dicentium in molliorem partem flectan-
tur, ejusmodi tamen sunt quae ingenium tuum palam
omnibus faciant, et hujus testimonii totius fidem infir-
mare baud mediocriter atque infringere videantur:
cujus altera pars probum, inoffensum, sanctum, omni
labe ac vitio carentem, altera contentiosum, turbulen-
tum, arrogantem, garrulum, ignavum,injurium, incon-
sideratum denique et stultum nobis exhibet Morum.
Sic fuit tua fides publica, id est, nulla: reverteris nunc
iterum ad privatam, quae nulla minor est. "At vides
interea," inquis, " quam non tralatitio me dignentur
aflfectu, quos tu vis mihi furcas comparare." Immd tu
vide, si potes, ira atque amentia impeditus, quam ve-
hementer hallucineris, quam nihil attente agas, Non
ego hoc " de Batavis," sed Genevensibus intelligi vo-
lebam ; nee quid hi statuissent, sed quid tu meruisses.
"Verba," inquis, "tua recognosce, Orestis aemule."
Recog'nosco, inquam, Orestis aemule! Cujus flagitiasi
pro meritis excepisset magistratus, jamdudum adulteria
patibulo pendens luisses : nimirum Genevae, ubi adul-
terii delatus eras ; ad alios magistratus cognitio illius
facti pertinere non potuit. Quae sequuntur porro et
luiturus propediem videris, et haec non iratus tibi omi-
nor, sed duntaxat jusdico, facile demonstrant, non turn
praedixisse me quid sis passurus, sed pronuntiasse quid
esses meritus; idque (cum de nobis ipse prior judi-
casses) pari jure meo fecisse. I nunc non conscientiae
integritate, non justa defensione, sed scelerum impuni-
tate quod facis eflfer te et gloriare. " Huic," inquis,
" fungo, nuper e terra nato quern aut quos opposui?"
Erras More, et me non nosti : mihi lente crescere, et
velut occulto aevo satius semper fuit. Tu ille fungus
qui ex ephebis modo Genevam profectus, Graecarum
literarum professor subito emersisti ; et tot viris natu
" grandioribus ecclesiastis, jureconsultis, medicis, ilia
ingenii tunc primum efflorescentis gratia," ut tu satis
fungose narras, "palmam" praeripuisti : mox inter
fungos, et olera, et armamenta olitoria, fungo recens
tuberante, non tu quidem Claudium extinxisti, sed
Claudiam supinasti. Nunc "conciliare" me jubes
mea " dicta," si possum, "et fabulas," cum magistra-
tuum " dictis atque judiciis" abs te scilicet emendicatis :
Ego vero mea dicta cum tuis factis facile conciliavero ;
de ipsorum dictis atque judiciis ipsi viderint: nos ut non
porticibus, ita nee iisdem judiciis fruimur. Tu tecum
si potes temetipsum concilia; qui totum illud Gene-
vense negotium, et gravissimum in te crimen adulterii,
quasi fabulam de infenso erga te magistratuum ani-
mo, summa cura, summoque studio refellere conaris.
SUPPLEMENTUM RESPONSIO.
761
Cur illam quae vehementissime ad te pertinuit,
tarn facile praetermittis, hanc quae te minirne attingit
corrogatis tot testibus tanta mole refutare contendis ?
Sane si ipse tibimet constare vis videri, nosque tuum
institutum et respondendi rationem intuemur, qui fa-
bulas confutatione indignas esse censes, aut illud in te
verum crimen, aut hoc de te non verum magistrates
judicium credamus oportebit. — At non omni ex parte
vituperandus est Morus ; habet suas laudes ; magna
vitia magnis virtutibus compensat ; facit quod in ho-
mine ecclesiastico laudatissimum simul et rarissimum
est, ut gratis concionetur. "Nullo," inquit, " stipen-
dio auctoratus gratuitam ecclesiae operam rogatus
prsesto : " immo vero fortuitam ; ex quo videlicet am-
pliore mercede proposita, relicto pastoris munere, sa-
crarum bistoriarum professor factus es ; id est revera, ex
sacrario in scholam ad stipendium uberius emigrasti :
turn si cujus rogatu forte concionaris, hoc tanquam be-
neficii loco imputas ; cum assiduum pastoris ministe-
rium deserueris, ut hanc subcisivam operam desertae
abs te ecclesiae non sine maximo compendio tuo gratis
impertire videaris. Tu vero More, si ecclesiam Medio-
burgensem, qua3 te, ut ais, tatn honorifice invitasset,
tanto cum fructu audisset, tam aegre dimisisset, sine
gravissima causa reliquisses, et ad alium gregem, idem-
que munus pastoris te contulisses, reprehendendum
merito et levitatis arguendum existimarim. Nunc cum
" Attalicis," ut ipse ais, " conditionibus" non Christi-
anis, et " emolumenti fructu " longe uberiore adductus,
non de grege in gregem desultorius tantummodo pastor
transieris, sed illo munere longe potiore posthabito, ex
Evangelii ministro mutatus in professorem et histori-
cum, ex ipsis ecclesiae adytis ad promceria regressus
sis, non mercenarii solum, sed defectoris prope numero
habendum te esse, si habenda vetcris et sanctissimae
discipline ulla ratio est, affirm are non vereor. At con-
cionaris tamen : et strenue quidem, nunquam "majore
cum fructu" Attalico, ad Pergamenos puta, non tuum
ad gregem ; quibus si forte aures vix satis teretes pru-
riunt, tu, vitio cantorum plane converso, rogatus nun-
quam desistis : et velut sacerdos Phiygiae matris non-
dum exsectus, aut Curetum aliquis, moves libenter
tua crotala; non ut vagitum quempiam fabulosum,
sed ut rumores flagitiorum tuorum plus nimio veraces
fanatica vociferatione obruas. Hoc tu septenario stre-
pitu et doctrina fortuita, ut quivis olim cyclicus aut
sophista, si rogatus recitas, desertum Pastoris munus
assiduum explere te putas? At concionator est bellus
et facundus. Ita, credo, ut est orator : cui proverbia
si demas, et insutos versiculorum centones, orationis
ipso filo atque contextu nihil inornatius, nihil incom-
positius, nihil verbosius atque putidius ; nihil ubi
venustatem, numerum, atque nervos paulo disertiore
homine dignos magis requiras. Unum est in quo
graviter titubatum a me esse fateor : Graecarum litera-
rum professorem dixi, quem sacrarum historiarum
dixisse debui : enimvero incredibile mihi prorsus, et
portento simile videbatur, historiarum sacrarum eum
esse professorem, qui tot profanarum argumentum ipse
atque materies esset. Tu vero mihi rectius, More, non
historiarum, sed calumniarum professor deinceps nomi-
naberis. Quod ne quis a me secus atque res ipsa se
habet dictum arbitretur, mea ipsa verba abs te prolata
in medio ponam ; tuam deinde horum interpretatio-
nem, quam dico esse calumniam : ut quam impudenter
et malitiose agas, quod et supra idque saepius demon-
stravi, et hinc qualem te sacrae etiam literae tortorem
proculdubio sentiant, praeterire neminem possit. Re-
statjam tibi sola Graecarum literarum professio : ergo
hoc ego "crimini" tibi do, quod Graecas literas es
professus : ergo ego " Graecas literas earumque pro-
fessores cogo in ordinem." Ergo ego " Graecas literas
ad imasubsellia relego." Quis horum quicquam sequi
praeter te dixerit ? ipsa malitia si operam tibi suam
locasset, tale quippiam ex meis verbis ullam in partam
torquendo exprimere qui tandem potuisset? tu hoc non
solum pro verissimo tibi sumis, verum etiam ut non
nasutum minus conjectorem te, quam navum esse ca-
lumniatorem intelligamus, " cur Graecas " inquis " lite-
ras, earumque professores cogas in ordinem, nisi me
fallit animus, olfeci fucum : " Nempe Salmasius cum
esset Graecae linguae callentissimus, et hujus ego au-
thoritatem elevare statuissem, id ut quoquo modo pos-
sem, Graecas literas, " ejus," si diis placet, " regna, ad
ima subsellia relegavi." Quis calumniari solertius,
quam hariolari te nunc dicat? Atqui non meus ille
fucus, vir sagacissime, sed tuus mucus quem olfecisti,
tantummodo erat. Mihi enim cum Salmasio de Grae-
cis non magis Uteris quam calendis contestata lis erat;
non ilium Uteris vel Graecis vel Latinis, sed authorita-
tum et ration urn ponderibus, affligendum atque ster-
nendum esse intelligebam. Hinc tu, propterea quod
omnes cupide ambages quaeris, nequid ad rem dicere
cogaris, ut olim paupertatis, ita nunc Graecarum lite-
rarum in laudes ridicule sane transcurris. Quas ego
cum neque nesciam, et, siquis alius, plurimi faciam,
nihil profecto ineptius, nihil alienius fingere potuisti,
quam despectas a me esse Graecas literas : cum non
tibi illas, sed te illis probro esse dixerim. Sed heec tua
perpetua fere ratio est ; ubi non fictis criminibus urge-
ris, ut ne obmutuisse plane videaris, data tibi esse a
me crimini quaelibet fingis, aut absurda quoevis et fal-
sissima de me inseris eaque in primis qua? dicta nun-
quam sunt, refutanda irripis : Hie strepis, hie tumul-
tuaris, hie te jactas. Si adulterii te postulo, pauper-
tatem scilicet contemno ; paupertas tibi contra me toto
penu loculorum tuorum defendenda est : Si stupri
arguo, Graecas literas nimirum vellico ; Graecarum
literarum obtrectator oppugnandus tibi sum : Sic tu
vera fictis eludere conaris, ut hoc fumo excitato oc-
cultare turpem fugam et convictissimi sontis pu-
dorem atque silentium possis. Vide autem, dum
Graecas literas tam veteratorie laudas, ut irascantur
tibi literae Latinae ; tuumque " jecur latinum," ut satis
sanum non sit. " Quota pars haec est, inquis, spu-
torum et alaporum ?" Nae tu masculum tibi alapum
hoc soloscismo meruisti : nam fcemineas esse alapas
quas tot sensisti, mirum non est si invitus agnoscas.
Veriim haec missa faciamus ; levia sunt, Vetera sunt ;
alius repente homo jam factus est Morus; ad sanita-
tem jamjamque est rediturus; gradum unum atque al-
terum fecit ; paulo veracior, paulo candidior ab rlieto-
762
AUTHORIS AD ALEXANDRI MORI SUPPLEMENTUM RESPONSIO.
rica Diaboli (sic enim calumniam supra nominat) ad
rhetoricam transit Juliani. " Vicisti," inquis, " Mil-
tone." Hanc nempe vocem, ut ille olim (ne non Apos-
tata satis germanus per omnia videaris) veritate victus
emisisti. Sed vide, ne sincerum quod est, cauponum
more, mendatio statim diluas. " Confitentem," inquis,
" babes reum." Ego vero reum quidem habeo; con-
fitentem non habeo: nisi si id pro confesso est haben-
dum quicquid tu silentio praeteriisti : sic enim et libel-
lum in nos famosum edidisse, et hosti nostro dicasse,
et Anglicanam Rempublicam indignissimis modis, me-
que nominatim illaesus laesisse, totam denique fabulam
Genevensem confiteris. Ab hac prsevaricatione ad pre-
cationem quandam artificiose compositam te confers ;
sive ea tuas fidei publicae extrema confessio dicenda
est; ad quam Deum testem invocas, tremendum fateor
et testem et judicem. Multa confiteris, multa ploras,
peccata quidem " longe gravissima," sed quae ad nos
nihil attineant, quia penitus latent, et etiamnum incon-
fessa nobis sunt. Et ista quidem si in occulto, clausis-
que foribus, ut peccare antea, ita nunc precari in ani-
nium induxisses, laudassem equidem te, deque benig-
nitate et dementia divina bene sperare jussissem : nunc
cum in platea media orantem te hie reperiam, ad ho-
mines potiiis quam ad Deum concinnatas has esse pre-
ces, et quasi ultima jacentis tuse fidei publicae suspiria
judicarim. " Te Deus, te testem invoco, an non videant
homines in corde isto quae tu non vides." O confes-
sionem claram atque simplicem ! immo vero quid ob-
scurius, quid cautius, quid jurecousultius composuisse
poteras, ut decern causidicos vel adhibuisse viderere, vel
pertimuisse? Nam quid hoc est, obsecro ? " an non vi-
deant homines in corde isto." Quid vident homines in
corde? Urinatore hie opus est Delio. Verum quid quis
in corde videat, viderit. Ego facta palam, audita, visa,
testata refero : quas nemo meas esse calumnias sine
maxima calumnia dixerit. " Longe turpior sum," in-
quis, " re quidem vera quam illi fingunt; ob ilia tot
abscondita, quorum apud te reus vere sum." Sic tu
nota ignotis, clara absconditis delere atque eluere co-
naris : occulta, incerta, latentia confiteris, ut explorata,
certa, manifesta eo impudentiiis negare possis : ad ex-
tremum eo descendis, ut confessionem hanc, quasi
libellum famosum de temetipso conscribas, quo facilius
veram accusationem aliorum possis evadere. Tu hasc
atque hujusmodi valere apud Deum cave existimes;
apud homines certe" vel mediocriter sagaces, minimd
valebunt. Quod si linguis, ut ipse ais, atque conviciis
omnium jamdiu verberatus, resipuisti aliquando revera,
et ad bonam frugem revertisti, gaudeo. Nos te sic
veram egisse poenitentiam arbitrabimur, si tuarum in
nos injuriarum et maledicentise famosaa poenituisse
tandem intelligemus.
JOANNIS PHILIPPI ANGLI
RESPONSIO
AD
APOLOGIAM ANONYMI CUJUSDAM TENEBRIONIS PRO REGE ET POPULO ANGLICANO INFANTISSIMAM.
[First published 1655.]
Contra famosum anonymi cujusdam libellum, in quo
senatus populusque Anglicanus turpissimis convitiis
lacerabatur, quern jam vulgo notum est, Salmasii gram-
matici infarne opus fuisse, prodiit nuper Joannis Miltoni
Angli pro patria sua defensio. Liber sane probus,
omniumque doctorum virorum judicio domi forisque
multiim approbatus. Quiciim talis esset, expectabatur
quidera vel Salmasii ipsius, vel alius alicujus viri lite-
rati responsio. Illarum certe partium magni intererat
electum aliquem et disertum virum ad causam suam
jam diu laborantem et ruentem adhibuisse. Cum ecce
demum ex omnibus illis rumorem montibus, quos assi-
due fama nostras ad aures afferebat, tandem prorepit
exiguus iste mus, qui misere stridens rodit tantummodo,
aliud quidem nihil agit ; vel, ut verius dicam, inanes
quasdam mortiunculas captat, dentemque in dente fati-
gat, authorem certe non laedit, ejus autem argumento-
rum vim et acumen ne assequitur quidem. Mirati
primiim sumus quis esset; nomen enim ignobile, futili-
tatis certe suae conscius, celat. Cum vero libellus ejus,
macri nescio cujus etjejuni ingenii indicium, perlectus
esset, in eo statim, tanquam in speculo, virum conspex-
imus. Quis igitur sit, post videbimus. Hoc vero jam
tacere non possum, hominem quendam valde obscurum
et vilem eum esse apparere ; qui tamen arrogantia sua
mendaciisque fretus, ut morientem et pene defunctam
regis sui causam aliquantulum resuscitare videretur^
hominumque animos jam sedatos, et judiciis Dei statim
acquieturos, iterum commoveret atque irritaret, Dei
Omnipotentis voluntati,summaeque justitiae se opponere
(quam ille tarn insignibus et mirandis irae suae exem-
plis in regem, regisque fautores editis, omnibus vult
esse notam) et supremos reipublicae nostras Magistratus
accusare,convitiisque indignissimis infamare ausus est.
Veruntamen ita obtorpescit, tam insulsus est, tamque
somniculosum se glirem praebet, ut certissimum causae
suae jam languentis, et in totum pene perditae omen
prae se fert. Omnium enim debilissimam atque iniquis-
simam certe causam illam necesse est esse, qua in de-
fend enda fautores ejus non solum armis, verum etiam
ratione et argumentis inferiores sint. Merito igitur
cum talis esset, ab ipso Miltono neglectus et contemptus
est. Multo enim indignior ab omnibus existimabatur,
quam ut spectata jam facundia limati illius atque culti
autboris ad eruenda sterquilinia, rabidamque loquacita-
tem tam effrsenis atque stulti blateronis refutandam
descenderet. Verum ne inter suos perfugas inanis iste
rabula se venditaret et aliquid magnum, vel quod uno
sane prandiolo dignum sit, se scripsisse crederet, equi-
dem cum in patriam pietate, turn instauratae nuper
libertatis apud nosamore ductus, necnon illi etiam viro
mihi semper observando, quern iste insectatur, multis
officiis devinctus, pati non poteram, quin hujus ineptis-
simi nebulonis petulantiam retundendam mihi, ne ro-
gatus quidem, susciperem. Quemadmodum igitur
Romani olim tirones in palum se primo gladiis et pilis
exercebant, ita ego in hunc caudicem stylum acuere et
ingenii vixdum pubescentis rudimenta deponere haud
incommode me posse confido. Cum adversario enim
tam insipido et vulgari, exiguo saltern quivis ingenio,
et eruditione quantumvis leviter imbutus, etiam de im-
proviso congredi sine periculo poterit. Prius igitur
quam opus ipsum aggrediar, operae pretium videtur, au-
thorem hujus Apologiae illustrem, si diis placet, et diser-
tum, in occulto tamen latentem, investigare. Sunt
qui dicunt nomen illi Jano esse, obscuro homini
et bonarum literarum rudi, ex illo grege leguleiorum
quos pragmaticos vocant. Verum cum meminissem
bifrontem esse Janum, alterum sincipitium in ejus oc-
cipitio quaerendum mihi esse statui. Itaque alteri sin-
cipitio nomen, uti ego indiciis quibusdam comperi, Bram-
malo est. Is librum nuper stylo atque sensu huic pene
geminum scripsit Anglice Eiko vok\cl? rjv, cujus et hunc
fcetum esse haud temere plures autumant. Virum
igitur, quanquam et hie vultum in occipitio gerit, si
libet, cognoscite. Nam, ut ipse profitetur, theologiae
doctor est, et episcopus Hiberniensis. Is cum ab
ineunte astate homo discinctus etebriosus, episcoporum,
qui tunc in Anglia dominabantur, luxum, opes, am-
bitionem ante oculos haberet, inedia pressus et latrantis
stomachi instinctu, nihil sibi utilius esse duxit, quam
ut sacerdotis munere indutus, Ecclesiam, tunc quidem
764
Colophon
This archival text follows the Internet Archive OCR witness for The prose works of John Milton; with an introductory review (London: Westley and Davis, 1834). Internet Archive metadata identifies the creators as John Milton and Robert Fletcher, records the Library of Congress as sponsor and contributor, and states that the Library of Congress is unaware of any copyright restrictions for this item.
The Internet Archive scanning wrapper and surrounding index matter were not included in the reading body. OCR spacing was lightly normalized for the Good Work Library, while the source witness's line structure and wording were otherwise preserved.
This is an archival source-text witness, not a Good Works Translation.
Compiled and formatted for the Good Work Library by the New Tianmu Anglican Church, 2026.
🌲