IA 1834 Latin OCR Witness
AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,
arguaris agnoscere in te ea, quae vel "affinxisse" tibi
me ais, vel in lucem protulisse.
Duae sunt res quarum ego te postulabam : altera in-
juriarum, altera flagitiorum. Injuriarum, quod libelli
in nos clamosissimi author extitisses; nam quod popu-
lum Anglicanum satis loedere existimares te non posse,
nisi me eximie praeter caeteros laesisses, id ego honori
mihi potius, quam contumeliae duco. Flagitia vero
tua commemorare, ut dignum erat, idcirco non grava-
bar, ut ostenderem, siquidem is est habendus clamoris
author, qui edidit, et alius certe praeter te nemo hacte-
nus comparuit, quamcasto ex ore clamor ille prorupisset.
Quid tu ad haec ? negas te authorem illius libelli ; et
ita seduld, ita prolixe negas, ciim tamen liber ille ne-
quaquam tibi displiceat, ut magis mihi pertimuisse
videare, ne ilium librum scripsisse, quam ne ilia in te
tot probra admisisse reperiaris; de quibus sic leviter et
timide, sed simul versute ac veteratorie te purgas, ut
nemo non subesse ulcus perspiciat. Haud incallido
fortasse consilio ; nam quis unum libellum scripserit,
quam quis multa stupra fecerit, difficilior longe est pro-
batio ; libellus sine arbitris confici potuit; haec sine
sociis, et scelerum consciis non potuerunt : illic vestigia
pene nulla necessario apparent; hie plurima indicia et
praecedunt, et una adsunt, et subsequuntur. Itaque,
si pernegasses ad te librum ilium pertinere, arbitrabaris
eadem opera et fidem meam de reliqua tua vita saltern
apud louginquos infirmari, et mea credulitate atque in-
juria, qua te scilicet temere violassem. tuam magna ex
parte levari infamiam : sin ire inficias de libello non
posses, restare tibi hoc solum praevidebas, quo nihil
difficilius erat aut acerbius, ut de moribus et flagitiis
haud perfunctorie respondendum tibi esset. Verum
ego nisi hoc doceo, nisi planum facio aut te authorem
illius libelli famosissimi in nos esse, aut te satis causae
prsebuisse cur pro authore merito haberi debeas, non
recuso quin abs te victus in hac causa cum dedecore
atque pudore turpiter discedam ; nullam a me culpam
neque imprudentiae, neque temeritatis, neque maledi-
centiae deprecor.
Prodiit hoc biennio anonjmus et probrosus liber,
" Regii sanguinis clamor ad coal urn ad versus Parricidas
Auglicanos" inscriptus ; in quo libro, cum Respublica
Anglorum tota, turn nominatim " Cromuellus," eo qui-
dem tempore nostrorum exercituum imperator, nunc
totius reipublicae vir summus, omni verborum contu-
melia laceratur : secundum eum, sic illi anonymo
visum est, maledictorum pars maxima in me conjicitur.
Vix suis integer schedulis liber iste in consilio mihi est
traditus ; ab eo mox consessu, qui quaestionibus turn
priefuit, alter mittitur : significatum quoque est, ex-
pectari a me banc operam reipub. navandam, ut huic
importuno clamatori os obturarem. Verum me, turn
maxime, et infirma simul valetudo, et duorum funerum
luctus domesticus, et defectum jam penitus oculorum
lumen diversa longe sollicitudine urgebat : foris quo-
que adversarius ille prior, isti longe prseferendus, im-
pendebat ; jamjamque se totis viribus incursurum
indii a mioitabatur: quo derepente mortuo levatum me
parte aliqua laboris ratus, et valetudine partim despe-
rata, partim rcstituta, utcunque confirmatus, ne omnino
vel summorum hominum expectationi deesse,vel oranera
inter tot mala abjecisse curam existimationis viderer,
ut primum de isto clamatore anonymo certum aliquid
comperiendi facultas data est, hominem aggredior.
De te, More, dictum hoc volo: quern ego (quamvis tu
nunc, quasi insons omnium atque insciens falso te ac-
cusari vocifereris) nefandi illius clamoris vel esse au-
thorem, vel esse pro authore haud injuria habendum
statuo. Et cur sic statuam nunc audies. Primum
ego, neque hoc leve putaveris, famam communem,
consentientem, constantem sum sequutus; neque earn
solum quae populi vox, et ab antiquis Dea credita est,
et a nobis hodie vox Dei nuncupatur, sed earn etiam,
ut legitime tecum agi intellig'as, quam jurisperiti ab
authoribus et probis et bene notis exortam, fidem adji-
cere testimonio docent. Vere hoc dico et religiose,
me toto biennio nullum neque popularem, neque pere-
grin urn convenisse, cum quo de isthoc libello sermones
mihi fuissent, quin omnes una voce te ejus authorem
dici consentirent, neminem praeter te alium nomina-
rent. Ita universim obtinuit haec fama, ut te possim
ipsum hujus rei testem producere. Recita tuum ipse
testimonium.
Testimonium Mori, pag. 10.
"Neque vero tacui, si cui forte subiit aliquid ejusmodi
" suspicari, sed paiam et exerte respondi reclamans, con-
" questusque sum invito supponi mihi foetum alienum,
"siquidem illius auctor libri vel ex parte vel in totum
"existimarer."
Quamvis hoc falsum sit tacuisse te, aut reclamasse
quod plurimi testantur, qui te de eo libro et confitentem
et gloriantem audierunt, dum hoc tutum tibi, aut lucro
aut honori credidisti fore, hie tamen vides, quam haec
fuerit concepta alte, nee sine causa proculdubio, homi-
num opinio, ut ne familiaribus quidem tuis persuadere
potueris, quo minus " reclamantem" te et " conque-
rentem" atque "invitum" illius libri authorem " vel ex
parte vel in totum existimarint." Quid si ego, qui te
nostris partibus inimicissimum esse, et de republica
nostra pessime solere loqui intelligerem, hac plusquam
fama nixus, hac hominum non vulgarium communi
opinione atque consensu adductus, hoc pro certo sump-
sissem, te hunc libellum composuisse ? Tu contra quid
affers, quamobrem tantae hominum, etiam amicorum
tuorum consensioni de inimico nostro facile habere
fidem non debuerim ? Factum negas. At quotusquis-
que est reorum, qui multis etiam testibus in judicio
convictus atque damnatus in ipso supplicii loco, ubi
etiam poena capitali jamjam plectendus est, pernegare
crimen suum non soleat; immosecretum quodvis ante-
actae vitae facinus suum proferre in lucem non malit,
cujus poenas meritas dare se nunc dicat, quam de illo
crimine confiteri de quo sit condemnatus ? Accedit
quod is turn negat, cum sententia jam lata, cum expe-
dita et imminente jam securi, nihil juvat neque prodest
negare : tu propterea, quod prodest, quod est cur me-
tuas, quod manendum tibi in iis provinciis si faterere
non esset, idcirco negas. Pacis articulos inter nos et
Foederatas Provincias " Latine conditos " vertisse te
CONTRA ALEXANDRUM MORUM, ECCLESIASTEN.
735
dicis. Legito itaque nonum, decimum, et undecimum,
quos tu cum vevtebas, solum vertere debuisti.
Articulus pads nonus.
Quod neutra dictarum rerump. hostes alterius rei-
pub. declaratos vel declarandos, in ejus dominia re-
cipiet, neque eorum alicui in prasdictis locis vel alio
quocunque, etiam extra sua dominia auxilium, con-
silium, hospitium, concedet, nee istiusmodi hostibus
ullum auxilium, consilium, hospitium, favorem, pecu-
nias praestari permittet.
Articulus decimus.
Quod si alterutra dictarum rerumpub. aliquem suum
fuisse et esse hostem, et in sua dominia receptum esse,
aut ibidem commorari per literas suas publicas alteri
significaverit, tunc ilia resp. quae- hujusmodi literas re-
ceperit, intra spatium viginti octo dierum tenebitur
dicto hosti mandare, ut extra sua dominia exeat. Et
siquis praedictorum hostium intra quindecimum diem
non exiverit, singuli morte et amissione bonorum mul-
tabuntur.
Articulus undecimus.
Quod nullus hostis publicus reip. Angliae in aliqua
oppida, vel alia loca recipietur; neque Domini Ordines
Generales alicui hujusmodi hosti publico in locis pras-
dictis, pecuniis, commeatu, aut alio quocunque modo
auxilium, consilium, aut favorem dari permittent.
Hasccine audis ? quam diligenter, quam severe ab
utraque republica tribus continuis articulis cautum at-
que provisum sit, nequis alterius hostis ab alterutra
hospitio vel tecto recipiatur; qui hostis declaratus vel
declarandus ab alterutra sit, ei ut aqua et igni ab altera
sitinterdicendum, ut morte etiam multandus sit, ni intra
dies quindecim post denunciatum sibi discessum sar-
cinas collegerit ? Hasccine, inquam, sine metu ac tre-
pi'datione audis ? qui si hostis esse aut fuisse deprehen-
deris, nosque ut viros fortes decet, in sententia per-
sistemus, neque articulos otiosos ad numerum duntaxat
composuimus, ubi tua ilia stipendia, et sacrarum histo-
riarum professiones ? cui de tota ilia ditione intra pau-
cos dies decedendum erit ; et relictis historiis, ilia vitas
tuas fabula nequissima nescio quibus in terris peragenda.
Quis enim hostis noster magis publicus est dicendus,
quam is, qui libro famosissimo in vulgus edito totam
Angliae rempub. inhumanissimis verborum contumeliis
proscindit atque dilaniat? latrocinii, casdis, perduellio-
nis, impietatis, parricidii, immo novo prorsus vocabulo
deicidii demum incusat ; omnes principes, populos,
nationes in nos, tanquam in monstra ac pestes generis
humani ad arma, quantum in se est, concitat; et quasi
ad commune atque sacrum bellum nobis inferendum
hortatur ? Hunc tu confecisse librum nisi pertinaciter
negares, nullus nunc locus consistendi iis in locis tibi
esset. Cum igitur tibi tam sit omnino periculosum
fateri, cum incolumitatis et commodorum tuorum, ac
prope salutis tam vehementer intersit librum istum
ejurare, cur tua inimici et improbissimi hominis nega-
tio contra famam constantem, immo vero quod plus est,
contra tot hominum satis perspicacium, et amicorum
aliquot tuorum opinionem valere debeat, non video.
At enim dicis, non te solum negasse ; testem habere
" reverendum antistitem Ottonum," qui clarissimum
Durseum " admonuerit te illius libri non esse auctorem,
sibi probe notum auctorem longe alium." Itaque ex
ipsis Duroei literis ostendam, neque probe hoc novisse
Ottonum, neque testem omnino esse, vel siquid testatur,
ex eo reddi te multo quam antea suspectiorem.
Ex Literis Duraei, Haga, April £|- 1654.
Quod ad responsum Miltoni ad eum librum, cui titu-
lus Regii Sanguinis Clamor : equidem a ministro
quodam Midelburgensi, qui Mori perfamiliaris est,
certior sum factus, Morum non esse illius libri author-
em, sed ministrum quendam Gallic um, quem Morus
sub conditione silentii eidem nominavit.
Et ex alteris Amsterodamo, April £-|, 1654.
Cum D. Ottono colloquutus sum ; hie quidem acer-
rime regius est, et Moro perquam intimus; idque mihi
dixit, quod superioribus literis ad te scripsi, Morum
non esse " Clamoris Regii Sanguinis" authorem.
Ex quibus hoc in primis nemo non intelligit, Ottono,
ut qui partibusregiis addictissimus, nobis inimicissimus,
Moro asecretis sit, ne si sua quidem fide quicquam af-
ferat, credendum esse. Nunc autem ciim aperte fatea-
tur Ottonus, quicquid hac de re sciat, abs te hausisse,
tua sola authoritate niti, tuum hoc apud se depositum
arcanum esse, non hoc Ottoni testimonium, sed tua
adhuc sola negatio est: immo vero potius tua clara
confessio dicenda erit, illius te libelli vel componendi
vel procurandi cum paucissimis esse conscium ; si non
authorem, at certe socium et administrum ; vel tua
opera vel tuo consilio librum ilium fuisse editum.
Quod si ita est, ut est sane per tuum testem, ex tuomet-
ipsius ore verisimillimum, equidem baud metuo, ne te
falso insimulasse dicar, si vel authorem ipsum affirma-
verim te, vel eodem numero babuerim. Quis non jam
plane perspiciat, quam penitus ex sinu tuo liber iste
prodierit? quam non denihiloconstantissima de te ista
fama invaluerit? verum adhuc clarius hoc idem statim
perspicere cuivis licebit. Jam enim a fama, quod
postmodum apparebit, minime fallaci, ne vocis invidia
contra me utaris, ad justam probationem et compertis-
simos mihi testes transeo. Accipe in primis literarum
partem, quas haud ita multo post Lugduno Batavorum
sunt datas, quam libellus iste clamosus Hagas-Comitis
est editus. Missae sunt hae literas ad amicum quendam
meum ab homine et docto et prudente, et rerum peri-
tissimo, mihi satis noto, et in Hollandia notissimo : in
quibus libelli cujusdam famosi facta mentione, haec
statim verba subjungit.
Literas Leidenses, Septemb. 27, stilo novo, 1652.
" Nee majoris momenti est iste Mori liber, cui titulus
Clamor Regii sanguinis ad Coelum : satisque vendibi-
lis fuit, donee author illius vitiata Salmasii uxoris an-
cilla, ipse suam existimationem commaculavit." Has
literas, eodem puto mense, integras sunt evulgata?,
inque actis diurnis apud nos quinto quoque die hebdo-
madas prodire solitis, palam extant ; ej usque authoritate
-36
AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,
vel qui misit eas, vel qui edidit, fidem facile suam tu-
entur, meam absolvunt. Haec habui neque levia,
neque ullo modo contemnenda, cur hunc Regii Sangui-
nis Clamorem opus tuum esse crediderim : famam con-
stantem, non vulgi, sed amplissimorum hominum per
biennium totum opinionem atque consensum, literas
viri intelligentissimi atque honestissimi vicina ex urbe
missas, quibus an quid certius in re praesertim longin-
qua de inimico et extraneo homine, et omni infamia
jamdudum cooperto, expectandum fuerit aut requiren-
dum, baud scio. Age vero; ne tu me tristem nimis et
obstinatum queraris, aliquanto laxius te habebo, quo
deinde fortius teneam atque constringam : quoniam
attributum tibi librum elegantulum sic aversaris atque
horres, contra haec omnia quas afferre hactenus potui
tarn valida, tuam valere singularem et suspectissimam
negationem patiar ; remittam tibi hoc totum atque
largiar, non esse te hujus libelli, qui Regii Sanguinis
Clamor inscribitur, authorem ; et tamen, quod jam for-
sitan expectas, non sic abibis. Constat iste liber et
coagmentatur prooemiis quibusdam et epilogis, epistola
ad Carolum, altera ad lectorem, clauditur carmine, al-
tero in Salmasium " Eucharistico," altero in me difFa-
matorio : si ullam hujus libri paginam, si versiculum
forte unicum scripsisse aut contulisse, si edidisse, aut
procurasse, aut suasisse, si denique edendo praefuisse,
aut vel operas tantillum accommodasse te reperero,
quandoquidem nemo alius existit, tu mihi solus totius
operis reus, et author, et clamator eris. Neque vero
meam banc severitatem, aut vehementem animum esse
dixeris; idem apud omnes fere gentes jure et aequis-
simis legibus est comparatum. Quod ab omnibus re-
ceptissimum est adducam, jus civile imperatorium.
Legito Institut. Justiniani, 1. 4, de injuriis, tit. 4.
Siquis ad infaraiam alicujus libellum, aut carmen
(aut historiam) scripserit, composuerit, ediderit, dolove
malo fecerit, quo quid eorum fieret, &c. Adjiciunt alias
leges ; " Etiamsi alterius nomine ediderit, vel sine no-
mine." Et omnes decernunt eum pro authore haben-
dum esse atque plectendum. Quaero nunc ex te, non
utrum Regii Sanguinis Clamorem, sed an praamissam
Clamori epistolam Carolo dicatam, ullamve ejus par-
ticulam fcceris, scripseris, edideris, edendamve curave-
ris ? quoero an alteram ad lectorem, quaaro denique an
illud infame carmen condideris, aut vulgandum cura-
veris? nihildum ad haec respondisti; si Clamorem ip-
sum tantummodo abdicasses, omnemque ejus particu-
lam gnaviter ej masses, salva fide evasisse te putabas,
nosque probe ludificasse; epistolam videlicet ad Caro-
lum filium, aut ad lectorem, carmen etiam iambum,
Regii Sanguinis Clamorem non esse. Tu itaque sic
breviter habeto, ne tergiversari in posteram queas, aut
praevaricari ; ne diverticulum ullum, aut latibulum
sperare ; ut jam sciant omnes quam non mendax, sed
veriloqua, aut saltern non de nihilo ista fama de te in-
crebuerit,tu,inquam, sic habeto: menon fama solum, sed
eo tcstimonio, quo nullum certius esse potest comperisse,
te et libelli totius cui Regii Sanguinis Clamor est titulus,
editionem administrasse, et operam typographical?) cor-
rexisse, et epistolam illam ad Carolum secundum,
Vlacci nomen proferentem, vel solum, vel " cum uno
atque altero" composuisse. Td quod tuum ipsum nomen
Alexander Morus exemplis aliquot illius epistolae sub-
scriptus, multis ejus rei testibus ocularis clariiis indica-
vit, quam tu negare aut expedire te ullo pacto queas.
Si dicis, importunitati quorundam amicorum te hoc de-
disse, ut epistolae nomen tuum apponeres, non aliunde
quam ex ore tuo sic excusanti tibi occurro. Qui solen-
niter affirmas, et eo praesertim loco paginae 39, in quo,
ut credatur tibi enixe flagitas " tueri te tua, aliena tunc
demum forte curaturum cum excussus propriis fueris."
Teipso itaque flagitante, credendum non est te nomen
tuum illi epistolae fuisse subscripturum, tua nisi esset : id
quod sequente pagina pene confiteris,tuamque ipsefrau-
dem detegis et fallaciam, qua fretus clamoris authorem te
esse toties negas. " Nam quis non misereatur," inquis,
" hallucinationis tuae cum praefatiouem typographo
tribuis modo, modo adimis : Clamorem totum in me
confers, qui ne particulam quidem ullam ejus extuli."
Hoc cui non suboleat ? cum preefationis seu epistolae
simul et Clamoris mentionem facis, Clamoris ne ullam
quidem particulam conferri in te sinis ; praefationis
nullam respuis, nullam inficiaris: immo quasi errorem
meum videris propemodum ridere, quod satis constan-
ter non dixerim tuam esse. Si insciente te et prorsus
ignaro factum hoc dicis, ut nomen tuum subscribere-
tur, primum credibile non est quenquam esse ausum
mittendae ad Regem epistolae cum dedicato libro ex-
cusae, alienum nomen ipso inconsulto subscribere.
Complures deinde sunt, qui ex te ipso audierunt, cum
tuam esse illam epistolam vel interrogantibus fate-
rere, vel ultro ipse praedicares. Verum tua necne
fuerit, non admodum laboro ; tune solus an " cum
uno aut altero" earn composueris ; quod et hie pag. 41
subindicare ludibundus prope videris. Te istius ego
non epistolae duntaxat, sed et libelli infamissimi solum
prope conscium, te ejusdem editorem aut edendi ad-
ministrum, te epistolae ad Carolum aliquam multis
exemplaribus divulgatae subscriptorem notissimum, te
scriptorem etiam confessum, te ergo omnium legum
consensu atque sententia totius operis authorem ipsum
tuo ore convictum atque constrictum teneo. Haec quo
dicam testimonio tam remotus, ft unde mihi tam liquido
constare potuerint, si quaeris, non fama, inquam, sola
sed partim testibus religiosissimis qui coram haec mihi
sanctissime asseverarunt, partim Uteris vel ad alios vel
ad me scriptis. Literarum verba ipsa expromam, scri-
bentium nomina non edam; propterea quod in rebus
alioqui notissimis necesse non habeo. Hem tibi im-
primis ab homine probo, et cui ad banc rem pervesti-
gandam haud mediocris facultas fuit, literas Haga
Comitis ad me datas.
Ex Literis Hag. Com.
Exploratissimum mihi est, Morum ipsum Clamoris
Regii Sanguinis exemplar nonnullis aliis imprimen-
dum obtulisse, antequam Vlaccus illud accepisset; ip-
sum corrigendis operarum erratis praefuisse ; ab ipso
exemplaria, ut primum quodque absolutum est, com-
pluribus impertita ac dissipata.
Viden' ut haec dilucida, atque distincta sint, ut non
CONTRA ALEXANDRUM MORUM, ECCLESIASTEN.
737
(lubiis rumoribus collecta, sed data opera ac diligentia
bominis iis in locis ac rebus versatissimi, pervestigata
et inquisita, certissimis indiciis comprobata atque com-
|)erta ? Atqui testem, inquies, unum jus omne rejecit :
en itaque ex ore duorum testium, quo testimonio neque
sacrum, neque civile jus quicquam amplius aut locu-
pletius desiderat, firmatum a me omne verbum, ut di-
citur, et corroboratum habebis. Accipe nunc sis quae
vir honestissimus idemque intelligentissimus et certo
sibi cognita, et illic testatissima Amsterodamo sic scribit.
Ex Literis Amsterodamo.
Certissimum est omnes fere per haec loca Morumpro
authore illius libri habuisse, qui " Regii Sanguinis
Clamor" inscribitur; nam et schedas a praelo exceptas
ipse correxit, et aliqua exemplo subscriptum dedica-
toriae nomen Mori praeferebant, cujus et ipse author
erat; dixit enim ipse amico cuidam meo, se illius epis-
tolae authorem fuisse : immo nihil certius est, quam
illam sibi Morum vel attribuisse, vel agnovisse pro sua.
Verum requiris adhuuc tertium : non id quidem
cogit lex, attamen iudulget. Esto ; largissima per me
lege utere : potest fieri, ut terni opus sint testes : coarc-
tatum tibi a me juris quicquam non dices. Addo jam
tertium.
Ex alteris literis Haga Comitis.
Dixit mihi Hagae Comitis vir quidam primarius,
habere se Regii Sanguinis Clamorem, cum ipsa Mori
epistola.
Vides quam largiter tibi admetiar : clara enim haec
sunt, quis neget? tu tamen scito clariora apud me esse,
quae datee fidei causa reticeo, quam quae nunc palam
exhibeo. Quod si adhuc tamen vis cumulum, fortassis
accedet. Interea nunc libero ac soluto animo ad re-
liqua proficiscor; quandoquidem id quod Deum Opt.
Max. precatus sum, adeptum me esse spero, ut nemini
videar, viro prsesertim bono et intelligenti, incertis
rumoribus elatus temere, accusationem contra te falsam
instituisse, nee fictis criminibus innocentem, quod que-
reris, et immeritum perfudisse, sed tectum atque du-
plicem veris redarguisse, latentem atque sectantem
tenebras in lucem protraxisse : quod quidem et ex ipsa
testimonii claritate perspicuum esse reor, et in ipsis
plurimorum hominum non conscientiis modo, sed et
sermonibus, ubi haec gesta sunt, clarius elucere. Qui-
bus si ego testimonium denuntiare possem, obruerere,
mihi crede, multitudine tot testium : quos tamen ali-
quando sponte sua veritati tam illustri, si opus erit, sua
nomina palam daturos esse confido. Quod si hanc pro-
bationis vim atque evidentiam, quam ne judex quidem
severissimus repudiasset, tu falsam tamen esse, id quod
incredibile est, contendere audebis, erit fortasse cur de
tuo queraris atque deplores infortunio, aut iratum tibi
atque infensum agnoscas Deum, qui per aliorum vel
errorem vel mendacium assign ati tibi hujus libelli ilia
alia tua dedecora in ecclesia diutius non ferenda, latius
patefieri, et personam illam ecclesiasticam, quam cir-
cumfers impudentissime, detrahi tibi voluerit ; me cur
incuses deinceps aut reprehendas non erit, immo nee
unquam fuit, velles modo tua in nos commissa recog-
noscere ; verum ilia mordiciis inficiari nimium tibi ex-
pedit, et simul pergis lacessere. Noli igitur, quod jam
iterum moneo, me inculpare, si rursus quae nolis nunc
vicissim audieris. Sed videamus quid sit. Primum
occurrit mihi, nee opinato, mea pro Pop. Anglicano De-
fensio secunda, tjpis Vlacci malevoli mendosissime ac
malitiosissime excusa ; omissis nonnunquam verbis in-
tegris, non sine structural totius atque sententiae vel de-
pravatione vel interitu. Quod ego omnes volo monitos,
qui mea curant legisse, nequid meum ex ofricina homi-
nis inimici et veteratoris exire integrum aut sincerum
existiment. Huic accessio est, Vlacci itidem mala merx,
" Alexandri Mori fides publica." Ita ego quos a. me
longissime summovisse ac protelasse sum ratus, eos vel
invitus sub iisdem pellibus conjunctissimos mihi repe-
rio. Sic est profecto ; qui liberrime riserit hos homines,
sibi devinxerit. Cavendum sane et procul fugiendum
erit cui putaverint isti nasum esse aduncum ; ne ali-
quando satis irrisi, irridentis naribus duntaxat uncis
ipsi sese tanquam uniones hinc atque inde suspendant.
Cognoscite vero nunc adversarium, siquis unquam fuit,
degenerem,iniquum,odiosum. Nam ut primum, nescio
quo casu per amicum meum, non id agentem ut ab isto
gratiam iniret ullam, intellexit me ad Clamorem Regii
Sanguinis responsum in se edere, aestuare mens homi-
nis conscia, et omnes in partes versare se coepit. Inter
alia trepidantis atque degeneris animi indicia, qui libel-
lum modo famosum tam cupide, tamque improbe in
alios edidisset, libellum nunc supplicem ad legatum
foederatorum ordinum apud nos commorantem scribit,
orans atque obsecrans, uti cum Dom. Protectore quam
instantissime de supprimenda mea defensione ageret.
Cum responsum tulisset impetrari nequaquam id posse,
exire nihilominus in lucem, jamque adnavigare animad-
versorem in se librum cum spicilegio quodam et collec-
taneis facinorum suorum conturbatus, et hue, illuc
cursitans, circumspectissimus deinde homo, totus in
speculis est; oculos ab litore dimovere vix audet; ubi
advenisse librum cognovit, suumque statim indicem
sensit, prece nescio an pretio exorat librarium, ut ex-
emplum illius libri ullum ne divenderet, donee ipse re-
sponsum suum confecisset; id est, ut commercii fidem
violaret, donee iste "fidem publicam" conflasset. Ita
bonus ille vir quingenta plus minus exempla recte et
emendate edita suo arbitratu premit, dum Vlaccus in-
terim jacturam alienam suum ratus compendium, quot
sibi videtur mendosa imprimit. Bene agis, Vlacce, ut
consuevisti ; sed auctarium hoc damni quid sibi vult
adjectum? cur appendices vos ipsos adjunxistis mihi,
hominum importunissimi ? nemone ut possit me velle,
quin vos quoque vel ingratissimum unus una ferre co-
gatur ? Ergo ego, ut videtur, non caecus, sed caecias.
quos volebam propellere nebulones, attraxi. Tu vero,
adeone tibi, More, tuoque sive genio sive ingenio diffi-
sus es, ut victurum te, et in manus hominum perven-
turum desperares, nisi te mihi asseclam quocunque
irem, male conciliatum agglutinares, et emptoribus
etiam nolentibus te obtruderes ? verum expertus jam
didici quid sit picem attrectare ; et erat hoc, opinor,
haud minus Vlacci astutia provisum, qui non typogra-
phies solum, sed arithmeticus, quod jam fateor, vetulus,
738
AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,
metuebat ne " Alexandri Mori" neglecta " fides pub-
lica" jaceret, seque asoricibus aegre tueretur, nisi hanc
artem aligationis, vere cauponariam, adbibuisset, et
vile ac vitiosum vendibili miscuisset. Age vero, quo-
niam necesse est cum Defensione pro Pop. Anglicano,
Alexandri Mori fidem publicam coemere, quanquam
parva haec, utcunque nummulorum jactura erit, discere
ex te avemus, quid sit " Mori fides publica?" utrura
confessionem tuae fidei publicam nobis exbibes, an quid
in symbolum ? Haec enim tua fides publica est, opinor ;
privata an sit dicant, qui te Spir. Sanctum non agnos-
cere accusant. Quid ergo est ? tuamne dicamus fidem
esse publicam, an fidem publicam esse tuam ? Tuam
fidem sicut et pudicitiam esse publicam, non est diffi-
cile ut credamus. Qui enim alienas uxores et ancillas
vis esse publicas, quidni tua omnia, pudorem etiam ac
fidem publicam esse velis ? An vero hoc est quod di-
cis, fidem publicam esse tuam ? at hoc qui potest fieri ?
Tune fidem publicam pro scorto abduxisse te putas,
tua ut simul esset et publica ? aut captiosus hie titulus
est, aut sensu vacuus. Si tua fides fasec est, quemad-
modum est publica ? si publica est, quemadmodum
est tua? Relinquitur ut vel imprudens hoc titulo sig-
nificasse videare cum Alexandri Mori fides publica
sit, adeoque non tua; rursus cum tua sit, ideoque non
publica, hanc quam affers fidem repugnantem et im-
plicitam, nee publicam esse nee tuam. Quid ergo ?
aut dubiam, aut inanem, aut denique nullam. Quod
si contendis hanc fidem omnino esse publicam, quae
tua tanta impudentia est, More, ut cum fidem ipse
nullam habeas quam pro te afferas, tot flagitia perpe-
trare fide publica existimes tibi licere? ut nunquam
alias dici veriiis, quam de te versiculus iste videatur,
quicquid peccat Morus, plectitur fides publica. Haec
tibi uni licentia si concedatur, non tu Alexander Mo-
rus, sed Alexander ille Phrygius mea quidem sententia
nominaberis. Beatum interim te, cui militet fides
publica. Contra quem autem ? contra meas nempe
" calumnias." Quas tandem illas? an quod infamis
libelli Clanioris Regii authorem te affirmaverim, nunc
etiam justa probatione arguerim ? at verbum de isto
Clamore in tua fide publica nullum. An quod hor-
tensem te adulterum, domesticum Pontiae stupratorem
euarraverim ? at horti percaute tu quidem ac timide
mentionem f'acis ; facta utrobique flagitia aut non om-
nino, aut oblique tantum et frigide negas. Quid ergo
fidem publicam sollicitare opus erat iis de rebus, quas
audacter ipse negare non potes ? nihil sane, nisi quod
circumforanei pharmacopolae et vanissimi circulatoris
hoc solum tibi defuit, ut elogiis ac testimoniis, nescio
quo pacto adscitis atque correptis, et ostentata fide
publica te venditares. Tibi igitur si "scurra"sum,
minus commoveor; quandoquidem is, qui ab oraculo
sapientissimus, ab tui similibus scurra Atticus est dic-
tus. Cur autem scurra tibi videor, More ? an quod
nequitias tuas interdum false perstrinxerim ? ne tu stul-
tior sis, More, et adhuc magis ridendus, si quenquam
putas, modo emunctae nan's sit, ad tuos foetores, nisi
sale conspersos, posse appropinquare. Sed vide, quam
tibi temperaverim, quam lenitcr tecum egerim : Cum
enim in ipsa fronte libri nullo negotio potuerim tibi
paria retulisse, et affixo tibi cognomento appositissimo
atque meritissimo ita scripsisse, " Contra Alexandrum
Morum adulterum et cinaedum," cohibui me; partim
tui misertus, partim ut legentium oculis atque auribus
nonnihil consulerem, ne subito occursu tantae fceditatis
atque offensione averterentur.
Sed de his plus satis; infantissimo nunc titulo ad
librum ipsum veniamus: id quod te, ut video, non de-
lectat; nam recta eunti viam obstruis; et aegrotantem
doctorculum nescio quem Crantzium cum lectulo et
culcitra, tanquam aggerem aut vallum obdis tibi et
transversum extrudis. Qui " aeger," ut ipse ait, et ni
fallor aegerrimus, id est maledicendi cupidissimus, baud
scio an ventilata lodice vix se in cubitum erexerit, ut
haec sua febriculosa somnia deliraret. Mox quasi tes-
tamento jam facto subjicit, " Scripsi propria manu et
subsignavi licet aeger corpore." Age jam tu, si vis,
animam ; nos resignemus ; et lectori imprimis quid
legaveris inspiciamus : multam, opinor, salutem ; ne
unciolam quidem; quid ergo? plorare : " Lege si potes
et luge." Me vero, qudd ignotus minime expectabam,
secundum haeredem quincunce toto maledictorum
aspergis. " Lege," inquis, " et luge saeculi vicem, in
quo maledicentiae tantum licet :" Luge potius tot in-
sipientes doctorculos, quos nisi mature caveat hoc
sseculum, vereor ne propediem et lugeat et luat. Tu
vero turn luxisses, cum inaudita audacia Salmasius
homo privatus, extraneus, nulla injuria lacessitus, in
universam Anglicanam remp. atque senatum foedissi-
mis contumeliis bacchatus est : turn luxisses, cum pro-
brosus ille anonymus Clamorem Regii Sanguinis in
nos eructavit, nee acerbissimis modo verborum contu-
meliis ad rabiem usque furit ac stevit, sed nobiscum si
agi oportere, decere, conveuire, rationibus et argu-
mentis, ut ipse putat, Christianis defendere conatur.
Cognosce nunc, si potes, tuam ipse iniquitatem : ciim
externi, ad quos nostra nihil pertinent, nobis vel acer-
bissime maledicunt, et maledicentiam ipsam defendunt,
vis omnes " legant :" cum ego et pro meo in patriam
officio, et magistratuum jussu, meos cives ac populares,
me denique ipsum probris omnibus laesum defendo, vis
omnes " lugeaut." Turn cavere lectorem jubes, ne
me " credat historicum." At neque tu Albertus es
Crantzius; et hoc tibi edico caveas, ne ego antequam
peroravero te citius mendacem, quam tu me " fabula-
torem " coarguas. " Quis et qualis sit iste Miltouus,"
inquis, " ignoro." Non displicet ; neque enim tanti
est tuum nosse aut non nosse : Ego vero te statim novi
et morbum tuum. " Quis sit," inquis, " ignoro ;
libelli ejus satis docent." Indocilis ergo Crantzius, qui
ignorat; temerarius item atque injurius, qui ignotum
illaesus laedis, qui per calumniam ac maledicendi prae-
properam libidinem ex libro de divortiis, loco non citato,
verbis aut non plene aut perperam adscriptis, blas-
phemiae falso insimulas. Tu ante, quisquis es Crantzi,
in malam pestem abieris, quam dixisse me " Doctrinam
Evangelii et Dom. nostri Jesu Christi de divortio esse
diabolicam,"usquam inveneris. Quod si dixi fortasse,
quam inde conficiunt vulgares interpretes doctrinam,
qua post divortium necessario factum, omne aliud ma-
trimonium interdicunt, esse diabolicam, id esse bias-
CONTRA ALEXANDRUM MORUM, ECCLESIASTEN.
739
phemiam quo tu pacto evincis? nisi si forte theologorum
dictatis quibusvis contradicere, nunc primum blasphemia
est credenda. Quod autem affirmas doctrinam de di-
vortiis " ab omnibus patribus a theologis veteribus et
hodiernis, ab omnibus academiis et ecclesiis Britannicis,
Hollandieis, Gallicis" eodem modo explicavi, scito te
vehementer hallucinari : et ignorantiam doctori tibi et
praesertim reprehensori turpem prodere : quam si vacat,
in eo libro, qui a me " Tetrachordon " est inscriptus,
exues. Poteris ibi, si libet, discere, quam ego tueor
sententiam earn et patrum aliquot, et summorum postea
theolog-orum Buceri, Fagii, Martyris, Erasmi fuisse ;
quorum hie justo tractatu Phimostomum quendam doc-
torem, tui comparem, eademque fere blaterantem refel-
lit. Interea non miror laborare te tantopere de inhiben-
dis divortiis, ciim animadverto etiam domi tuae haud
leve accidere divortium solere ; nimirum sensus com-
munis ab loquacitate tua. Quis enim mentis compos
ant sententiae suae sic loquitur? " In Salmasio vix ipsi
inimici aliud requirunt, quam quod fuerit iracundior, et
male conjugatus." Patere te doceri, doctorcule, quod
pueruli sciant. Non requirebant illi quod fuit, sed quod
non fuit. Ais me " Eunuchum dixisse Salmasium,"
quod nunquam dixi ; duos tantummodo versus ex Eu-
nuchi Terentiani prologo desumpsi, ut scenicum plo-
rantis exordium, et lamentabile ridiculum risu, ut par
erat, exciperem. " Nihil minus quam Eunuchum"
fuisse affirmas : id mea nihil refert. Tu tamen, quid
hac in parte solus tarn audacter pronuncies, cave.
Adeone legum nescius ac rudis es, ut ullam rem diffi-
cilius probare te posse sine duobus testibus arbitreris ?
Sed minitaris deinde ; " siquando prodibit viri summi
posthumus liber, Miltonius sentiet mortuos quoque
mordere." Vos ipsi existimare potestis, qui vivum non
pertirnui, eundem mortuum quam non reformidem.
iEternura latrans exangues terreat umbras,
Si mordacem in me mortuum emiseritis, scitote neque
melle neque mulso placatum a me iri. Cognoscetis an
et ego \6yov kniTCHbiov commode possim scribere. " Dii
boni," inquis, "quam niger est Miltonius, si fides Sal-
masio ?" at ipsam inferorum fuliginem si secum trahat,
me, Deo bene juvante, denigrare non poterit. Tu
Salmasii in me convitia ut loete nunc refers ! quasi pul-
mentum aegroto tibi hoc esset : contra ilia convitia cum
ego me, ut par atque aequum est, defendam, tunc tuum
illud triste et querebundum rursus audiemus, "Lege et
luge ;" et illi " Dii boni" tui tunc rursus fortasse im-
plorabuntur. Sed die, quaeso, sacrosanct* theologiae
doctor, quos tu Deos honos colis ? vereor ne catechu-
menus hie potius, quam doctor dicendus sis. Docent
sacroe literae unum esse bonum Deum. Tibi si Dii
boni sunt, erit fortassis et bona Dea ; cujus tu sacerdos
et mystagogus Corybantem in me nunc agis. Ego
quae in Morum attuli, quanquam tu "falsissima esse"
prsefidenter affirmas, sciunt illi esse vera, qui rebus
omnibus interfuere, quique nullum Genevae Crantzium
eo tempore cognoverunt. Hoc sane miretur quispiam
si haec Mori fides publica est, quo pacto, quove nomine
tua ista privata fides hue nobis ex grabatulo in praefa-
tionem irrepsit. Iniquitas certe in me tua fidem de
o 3
illo quam infercis hie tuam in dubium vocat, qui me
accusas, quod "innocentissimo typographo parcere non
potuerim." Ergo Vlaccus qui me sibi prorsus ignotum
petulantissimis convitiis adscripto nomine palam ap-
petivit, tibi " innocentissimus" est. Audi ergo iterum,
theologe, cui tu sacrae scientiae vix initiatus mihi videris,
audi quam te tuosque mores theologia sacra et sapien-
tissimus praeceptor dedoceat : qui absolvit improbum,
et qui condemnat justum, abominationi Jehovae sunt
aeque ambo. Verum haud scio utrum in me ex ignoto
factum modo inimicum iniquior, an in amicum ipsum
ineptior sis Morum: cujus predicatas virtutes tot vitiis
interpunctas, et prope alternas introducis, ut non
ornatum, sed maculis tantummodo variatum, non
Morum, sed morionem demisisse abs tuis laudi-
bus videaris. Pictor sane eximius primam laudis
lineam cum litura ducis ; " semper magnas inimicitias
exercuit cum aemulis." Vitium narras, Crantzi, in mi-
nistro evangelii quam minime tolerandum; praesertim
cum " iis inimicitiis ipse," quod fateris, " nimia lo-
quendi libertate, locum saepe praebuerit." Deinde est
arrogans et Gallice " Altierus," et Spanhemii judicio
et tuo. Hactenus nigro lapillo ; nunc vario : " Foelix
ingenium, nisi crabrones irritasset." iEmulos nimirum
suos, non ipse aquila, sed ut muscas olim scarabeus ille
vespae filius. " Nullum novit Salmasius nobiiiorem
genium, si laboris tolerantior fuisset :" Ignavus igitur
Morus; et tamen semper genio satis indulsit. Additque
ipse Salmasius " varie Iaesisse uxorem suam :" Unde
protervus in matronas etiam Morus ; " praeter incon-
siderationem" quoque " tali homine indignam:" Sal-
masio itaque judice, quid est Morus nisi morus ? Hie
autem fateor satis causae fuisse, cur " aegrum" te sub-
scriberes ; manifesto enim febricitas. Qui sic tibi dix-
isse Salmasium ais, " siquid in" Pontia "peccavit"
Morus, " ego sum leno et uxor mea lena." Festive tu
quidem in hoc dramate personarum numerum auxisti,
et uberem ridendi ansam, sicui otium esset, porrexisti.
Verum siquid hujusmodi Salmasius amico tibi et pri-
vatim, siquid incommodius de se vel de uxore familiar-
iter locutus est, id tu, nisi plane delirares, amicitiam
saltern reveritus et arcanum domesticum, non tarn sto-
lide hoc in loco efFutisses. Sed redis ad laudes,
" acutum judicium Mori ;" adjunge " inconsidera-
tionem" illam " tali homine indignam," res duas inter
se conjunctissimas. " Fo3licitatem in concionando ;"
et infoelicitatem in scortando : par alterum in Mori
laudibus appositissimum. Accedit corollari loco " trium
linguarum peritia :" quae professorem hunc tandem
consummat nobis trilinguem ; id est, cum supradictis
virtutibus paulo plus quam triobolarem. Cum voto
deuique finem facis ineptiendi ; ut " Deus Christian-
orum" (modo enim reliquisse " Deos bonos" tuos vide-
ris) "hanc mentem inspiret potestatibus, ut hanc scrip-
turiendi licentiam Christianis infamem compescant."
Vos itaque priores compescant, a quibus haec omnis
licentia primo exorta est : mihi mei defendendi jus ac
potestatem adversus contumelias vestras, uti spero, non
eripient. Intelliges turn ipse, quam ego libens omni
hoc genere contentionum supersedeam. Atque tibi
jam, ut puto, satisfactum est : idque eo amplius feci,
740
AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,
quod doctorem te sacrosanctae theologian cum amplis-
simo phylacterio agnoscerera ; doctoribus autem miri-
fice d elector.
Nunc Vlaccum paucis dignemur : nam et Vlaccus
responsat, typographic meus, et necessarius jam factus.
Responsa hominis breviter collegam, ut perspiciatis
quam belle quadrent. Es veterator, inquam, Vlacce.
Sum bonus, inquit, " arithmeticus." Et tamen que-
runtur, qui tibi expensum tulerunt, pessime te nume-
rare. Ego ad probitatis normam te exigo. Hem tibi,
inquit, " canonem logarithmicum ! Sophistica haec
est, Vlacce, non logistica : perinde quasi idcirco solum
arithmetical!) didicisses, quod in ea falsi regulam doceri
audiveras. Clancularius es, inquam, et obaeratus aufu-
gisti. Tu mihi " sinuum tabulas," et " tangentium,"
et " secantium " crepas. At quibus tecum ratio est,
expensi tabulis te urgent : idque ipsum est quod sinu-
osum te nimis, et alieni cupidius tangentem, et male
secantem queruntur. " Trigonometriam," inquis,
" conversis sinubus in logarithmos artificialem absolvi."
At artificia interim tua et versutias creditores luunt:
Non trigonometram, sed tetragonum sine fraude cum
illis te esse oportuit ; non angulos et obliquitates, sed
suum cuique metiri ac reddere. De caetero, ad tuam
te confessionem ipsam rejicio. Londini, Parisiis, iniqui
librarii, iniquum judicium, iniqui judices ; tu solus in-
teger et castus : at illi contra te unura omnes cum
audientur, vera esse ea quae de te dixi, nemo non
fatebitur. In me autem quam scelestus fueris, facile
evincam. Prinium scripsisti ad Hartlibium, petens, ut
mea, siquid haberem, posses excudere; et simul de mea
oculorum calamitate, essemne omnino orbus luminum,
sedulo et quasi dolens quassivisti : mox proditorie, cum
iutelligeres nihil tibi a me excudendum venire, caecita-
tem mihi, quam quasi sollicite modd et dolenter in-
quirebas, earn statim scelerate insultans palam expro-
brasti. Nam typographus, inquis, sum ; " quid ad
typographos tam magnae controversiae, nisi ut operam
suam ?" Acutum sane et typographicum ! Non alius
quisquam typographis plus hac in parte quam ego con-
cesserim. Num ergo tu famosissimo libello tuum sub-
scribere professum nomen quasi author esses, debuisti ?
et cujus ex libris lucrari cupiebas,neque nunc primum,
ut audio, lucratus es, ejus nomen turpissimis contumeliis
maculare, cum privilegio scilicet, licere tibi existi-
masti? " Bellum," inquis, " erat;" et simul miratur
tua vastitas, quod, facta pace, bacchationes in me priva-
tim tuas et siugularcm insolentiam impune tibi esse
noluerim. Nescis enim, vappa, quid belli ratio, in
causa etiam longissime diversa, ab temulenta tua
rabie discrepet. An siquis existimationem meam priva-
tes per causam belli famoso libro violaverit, ea mihi
injuria devoranda est, ut ne possim, cum visum erit, me
justa etexpectata defensione vindicare? " Non me pu-
duit," inquis, " quanquam ignominiose accusatum, al-
teram editionem adornare." At non omnes tibi similes
sunt, Vlacce, ut non pudeat fidem, pudorem, omnia lucro
postponere ; cujus fceda cupiditas adeo vilem tibi et ab-
jectum animum ingeneravit, ut tuis ipse typis teipsum
graphics n< bulonem depinxisse non erubescas; eodem-
que tempore mihi maledicere, et mcis ex libris qurcs-
tum facere. In quo quid cani similius fieri abs te po-
tuit? cujus ego allatrantis capiti, ciim os illud vehe-
menter inflixissem, exclamas tu quidem et quaeritaris;
mox ut esculentum esse comperisti, reversus blandule,
rodis simul et liguris. Tu vero mea ut non omnino
attigisse debuisti, aut non corrupisse ; nunc inimicus
librum meum non solum excudisti, sed ultione vilissima
deformatum ac mutilatum et adversariis hinc inde ob-
sessum exposuisti : quorum alterum rapacissimam lu-
celli cujusvis aviditatem tuam, alterum et tuam singu-
larem militiam et tuarum mercium improbitatem decla-
rat. Haec tua sunt, Vlacce. Nunc remoto te circumpede
herum tuum aggredi tandem ab latere aperto liberius
licebit. Qui quamvis non modo intus turpis, et sibi
conscius, sed foris jam pene omnibus manifestus atque
perspicuus sit, tamen cum in audacia positam sibi esse
spem unicam statuerit, absterso ore, ut in proverbio
sacro scortum illud, et assumpta non solum viri sancti
oratione atque persona, sed sapientissimi quoque titulo
Ecclesiastes novus cum mala cruce, et sacrarum litera-
rum professor profanus incedit. Adeo ut mirentur
omnes in quo summa esse tot vitia reperirentur, in eo
ilia omnia potuisse ab impudentia tam longe superari.
Ego vero eorum quae de te scripsi, More, ciim " af-
finxerim" sane nihil, affirmaverim autem ea quae et cre-
berrima passim fama, et mihi privatim testibus idoneis
essent cognita, utrius hoc nostri " ad sempiternura dede-
cus" futurum sit, non id tuum, quod tamen tibi arrogas,
judicium erit, sed, Dei voluntate, hominum integrorum
sententiis dirimetur. Tu interim praefationis mihi (quid
enim " tui praefatio" si nondum assequor) vel " va-
nissimi" vel " mendacissimi," quanquam uberrima tibi
mendaciorum copia est, mitte " comparare." Testimo-
nialium ut sis tibimet callidissimus aeruscator, praefa-
tionum tamen coactorem te mihi nolo. Nam quod ais
quae de te protuli " ejusmodi esse, nemo ut sit eorum
quibus paulo propius innotuisti, quamvis iniquior esset,
quin falsitatis perpetuae coarguat," id usque eo veritati
plane contrarium est, ut eorum qui te " propius" no-
runt, multi nuntiis, non nemo Uteris questus mecum
sit huic me argumento facinorum tuorum tam uberi et
copioso parum satisfecisse ; tantum abesse, quicquam
ut finxerim, ut permultas, praeclaras etiam, tuas res
gestas silentio praeterierim : se, si adfuissent, quod et
optabant quoque nonnulli, largiore me palmarum tua-
rum accessione et copia facile fuisse instructuros. Tuum
ergo illud " miserere," quo tu et operarius tuus, par
biped ura odiosissimum, " misereri meam vicem" vultis
ridicule videri, vobis vestrisque vicibus moneo reserve-
tis, ego a me procul arceo : miserationes improborum
cujusmodi sint, didici. Nam quid est, obsecro, quod
miserationem hauc vestram inhumanam tandem com-
moverit ? quod " in te" nempe " hominem immeritum
grassatus sim." At 6 gemina impudentia, et conscio-
rum par callosissimum ! vosne ut audeatis vos " imme-
ritos" asseverare, nisi forte vocis ambiguo colluditis,
quorum alter Clamorem ilium infamem atque iiifandum
edidit, alter excudit, uterque divulgavit? Discant hinc
omnes, quae vos " cum bono Deo" affirmare soleatis,
quam sint pro nihilo habenda. Nee precationem feli-
cius, quam miserationem adscivisti; ut ad "justam no-
CONTRA ALEXANDRUM MORUM, ECCLESIASTEN
741
minis tui defensionem aggredienti veram et verecun-
dam suggerat tibi Deus orationem, ab omni mendacio
et obscoenitate prorsus abhorrentem :" Alteram enim
nunquam es praestiturus, ut mendaciis abstiueas; alte-
rum iniquissime precaris, ut cum tua facta obscoenissi-
ma sint, orationem sug-g-erat tibi Deus factis abhorren-
tem : quod contra precari debuisses, ut suggereret tibi
Deus non verecundam, sed obscoenam : sic enim tua
facta verbis saltern propriis et non mendacibus Deo at-
que hominibus confessus esses ; sic non hypocritam
eg-isses ; quod Deo longe gratius fuisset. Nunc non
Deus te, sed tua ilia Dea audit Cotytto, sive ea Laverna,
sive utraque est, labra tacite moventem :
" Da mihi fallere ; da justo sanctoque videri :
" Noctera peccatis,et stupris objice nubem."
Quaeris qui sciam quae tu tecum ? Dicam. Vocale
quiddam, si nescis, omnis, totusque homo est : non lin-
gua, non vox hominis sola loquitur ; vita ipsa, mores,
facta, quid quisque velit, tacente saepius lingua, clamant
atque testantur. Tu itaque haec tacite ; ilia clare ;
" Orationem videlicet ob omni mendacio et obscoenitate
prorsus abhorrentem, hoc est inquis dissimillimam
tuse." De hoc utroque sigillatim a me tuo ordine re-
spondebitur. A mendaciis exordiris : " nam ut hinc,"
inquis " ordiar, quid mendacius ipsa fronte libelli tui ?
quem," nescis quare, Defensionem Secundam pro Populo
Anglicano vocem ; " re quidem vera" inquis " teterri-
mam contra me satyram et ventosissimum panegyricum
a, te dictum tibi." Nas tu mendacia jejunus admodum
et esuriens, sed inani morsu captas, si toto libro nihil
mendacius ipsa fronte invenire potes : Quam ego et
veracem esse, et per omnia libro consentaneam facile
demonstrabo ; quid enim appositius, quid accommoda-
tius ad defensionem populi Anglicani, quam si ejus
vitam et mores turpissiraos esse convincam,quiprobro-
sissimo libello edito populum Anglican um tan ta injuria
lacessisset ? eum te esse confirmo. Quid si digressus
aliquoties essem, et in materia prsesertim tarn trita et
saepe tristi lectoris nonnunquam recreare animum ali-
unde experirer ? Tune adeo pressus et minime laxus
homo es, ut latum unguem ab argumenti cancellis dis-
cedere quoquam licere non putes ? quae lex rhetorum
tuorum digressiones istiusmodi reprehendit? Ego si
exemplis, quod possem,oratorum illustrium explicarem
quid hae in parte liceat et usitatum sit, efficerem ut
appareret statim facili negotio, quam tu harum rerum
rudis atque ignarus sis. Nee solam satyram, quod ais,
in te scripsi, sed ut perspicerent omnes, libentius me et
multo studiosius bonos collaudare, quam malos vitupe-
rare, clarissimorum aliquot nominum laudes, qui vel
patriam armis et consilio egregie liberassent, vel mihi
saltern facta eorum defendenti favissent, (cum id etiam
causam cohonestaret,) et passim admiscui, et plenius
introduxi. Atque adeo ne hoc quidem, qudd serenis-
simae Suecorum Reginae gratias potius. quam laudes
persolverim, tu unquam ostenderis a defensione pop.
Anglicani, cui ilia impense existimata est favisse, ali-
enum fuisse. Quid si, quod objectas, me denique lau-
dassem aliquantisper digressus? quis ea tempora, eas
persaepe causas incidere non fateatur, utpropriae laudes
etiam sanctissimis modestissimisque viris indecorae non
sint, nee unquam fuerint ? hunc etiam locum uberri-
mum exemplorum illustrare copia si vellem, equidem
me omnibus facile probarem tu obmutesceres. Sed me
nusquam laudavi; nee, quod criminaris, panegyricum
a me mihimet dictum usquam invenies : Singulare
quidem in me divini numinis beneficium, quod me ad
defendendam libertatis tarn fortiter vindicatae causam
praeter caeteros evocasset, et agnovisse fateor, et nun-
quam non ag-noscere debere : et praeclaram hinc mini-
meque culpandam, ut ego quidem arbitror, exordiendi
materiam sumpsisse. Petitus deinde ab illo Clamore
Regio convitiis omnibus atque calumniis, et infimorum
numero habitus, non me laudibus, quanquam id nefas
non erat, contra adversarios despectores, sed nuda ac
simplici rerum mearum narratione contentus, tuebar :
id populi Anglicani quem defendebam, quanti inter-
esset, uti ego meani existimationem non plane abjicerem
nee obtrectandam quibusvis et obculcandam relin-
querem, praefatus antequam mei facerem mentionem
sedulo ostendi ; offensionem denique si cujus forte hac
in re incurrissem, haud negligenter sum deprecatus.
Haec tu si propter invidentiam et livorem aut non
legere aut meminisse non vis, quid est reliqui nisi ut
crepes ? nullum enim in fronte libri mendacium, nisi
abs te per malitiam atque calumniam conflatum reperi-
etur. Quanto mendacior " Alexandri Mori fides pub-
lica ?" an te omnia in illo libro ex fide publica scrip-
sisse audes dicere ? atqui aut hoc tibi necessario dicen-
dum, aut libri illius fronti nulla fides est. Ita tu duni
in titulo tuo putidus, in meo malitiosus es, aut fides
publica frontem per te, aut tua frons fidem perdidit.
Pergis de mendaciis. " Alterum est," inquis, " au-
thorem esse me libri, cui titulus, Clamor Sanguinis
Regii." Quod cum ego verum esse firmissimis testi-
moniis jam supra, demonstraverim, teque illius libri
certissimum curatorem atque editorem, omnium jure
gentium et legibus pro authore habendum esse, sequi-
tur ut quae mei fallendi spe nixus hoc loco vociferaris,
quasi author non esses, tametsi infirma per se, atque
inania sunt, nunc fundamento illo fallaci subruto, sua
sponte corruant atque subsidant : simulque ut totum
illud mendacium, ilia omnis " temeritas, impudentia,
immanitas," qua me per summam impudentiam hinc
oneras, in teipsum recidat. Exclamantem itaque et
frigentem et tuo laqueo impeditum, te hie praetereo :
nugas autem quasdam tuas sine risu non possum ; per
quas acutius et miserabiliiis exclamare te putas. " Nam
licet," inquis, " ea crimina quae in me conjicis vera
essent, tamen contra jus et fas omne esset, quod nullius
in nos authoritatis, quoddam tribunal excitas, crimina-
tiones publice spargis." An nescis ergo, hominum
ineptissime, idem hoc tribunal esse, eandem sellam
atque authoritatem, jus idem criminandi etjudicandi,
quod ego vestro primum Salmasio, mox Clamatori Re-
gio defensione justissima eripui ? vestrum ego nunc
exemplum atque judicium in vos converto, vestro jure
utor; vestrum ipsum tribunal, vestra subsellia, quae in
nos parastis, de vestris erepta manibus in vosjustissime
statuo. " Deinde," inquis, " tametsi libri author illius
essem, non tibi tamen integrum fuisset tot scommata
4-2
AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,
nihil ad causam pertinentia huic propinare saeculo."
Yidete, quaeso, sequitatem hominis : Sibi et Salmasio
licere vult omnia, calumnias, mendacia, contumelias ;
nobis vera in illos crimina retorquere, quasi ad causam
scilicet minus pertiuentia, non licebit. Sane qui res,
rationesque rerum recto judicio ponderare solent, non
dubito quin mecum sentiant, nihil vehementius ad cau-
sam peitinere, quam quali quis vita atque moribus sit
qui earn acerrime defendat. Ego causam Regiam, qui
vehementissime defenderit, si aut corruptum esse aut
facinorosum arguo, baud levi argumento impugnasse
me causam Regiam satis intelligo : Si mendacem, si
turpem, si perfidum per omnem vitam crimiuatorem
nostrum esse ostendo, eundem quoque in nos esse eo
faciliiis fidem facio. Tu interim cum duo tibi propo-
sueris; " alterum," ut ostenderes "nee esse te libri
autorem illius, nee id fuisse mihi persuasum ;" alterum,
" falsa esse quae in te conjecta sunt probra," nihil ho-
rum efficis; sed dissolutus ac fluens, modo hue, modo
illuc vagando, turn eadem inculcando, ignarus quam in
propinquo tibi effuse nunc, pabulanti latens a tergo
atque intactus hostis instet, dum nescire me putas quid
sit libelli authorem esse, aut quid tu feceris, in eadem
perstas vel futilitate vel fallacia. " Quid commerui ?
quid peccavi ? quando populum tuumlaesi?" Cavil-
laris etiam ; " quando boves tuos aut equos abegi?"
Xon tu boves meos abegisti, cacus pastor ut sis ; sed
alienas oves abduxisti, tuam deseruisti Phryx novus
Alexander, vel etiam Cataphryx Moms. At " sciscitari
ex amicis" credo poteram, quos isthic apud nos habes,
nee " paucos nee vulgaris notae." Quasi vero ego,
qui " divinus," ut ais, " non sum," tuos amicos quinam
essent, scirem, qui ante hunc Clamorem belluinum abs
te editum, ne vagiisse quidem adhuc te aut infantem
natum sciebam. Aut tu plane sensu, vel saltern logica
destitutus es, aut ejus rudimenta non sic didicisses,
relationes in sensum non incurrere. Itaque et inimicos
esse tibi tam multos eosque tua non pietate, sed turpi-
tudine quaesitos necdum audieram ; neque ut " ludi-
briis" tam esses " opportunus," neque ut tu, Veneris
nepos, " Junonem" sic iratam tibi haberes : quae tibi
essent infensa numina aeque ignorabam, et qui essent
Crantzio " Dii boni." " Anni duo sunt," inquis, " ex
quo tuum hoc drama exornas." Quanquam hoc perri-
diculum est, quod optasses nunquam editum, id sero
editum queri, et sum ego qui elaboratum recte atque
limatum siquid est, id diu accurasse si dicor, non repre-
hendendum me magis quam scriptores quosque optimos
putcm, qui tarditatem scribendiimputatamsibiasciolis
facile contempsere,tamen et hoc esse falsissimum expro-
cemio superioris libri intelligitur, ubi cur maturius non
respondissem causam reddidi, et errare te vehementer
scito, si operis tam ardui fuisse credis vel inanem cla-
morem refutare, vel te cuivis obnoxium ludos facere.
Nee mihi tot subcisivis horulis " dicta ilia Floralia," quae
vocas,quottibi furtivis noctibus atque dieculis facta ilia
Fescennina stetere. Et " periisset" sane, hie enim tecum
sentio, paradisus ille tuus, et ficus et morus et sycomo-
rus, quibus ncquitiam tuam, quantum potuit fieri,
honeste adumbratam, quoniam sunt qui rem oculis non
visam, factam crcdi nolint, istius defensionis inanitatcm
ridens, vel argute vel contemptim exposui: pcriissent,
inquam, illi omnes non sane flosculi, sed arbusculae, nisi
tu in horto moechatus esses : ex hortensi et suburbana
cultione tua, non ex urbanitate mea amoenitas ista
omnis effloruit. Quod autem " in frontispicio satyrae
in te meoe" (qua; non magis satyra est, quam quae est
Marci Tullii in Vatinium quemvis oratio) " tanquam
propylaeum operis illustre collocasse" me ais, " quid
Morus Graece significet, " frustra tu quidem propylaea
somnias ; non ita eram decori nescius, ut sublime quic-
quam aut tragicum in historia tua ponerem : Ego tugu-
riolum illud tuum in horto, tu Palatium illud vetus, in
quo hortus ille erat, fortasse cogitabas ; et in ilia olitoris
cellula, haud dubie Palatinus adulter tibi videbaris.
Id ipsum autem Graece significare te dixi quod etsi
lingua nulla esset, reipsa te esse nunc dico. Illud
tamen negaverim,quoties te tuo nomine Morum appello,
"invidiam me velle," quod quereris, "ex nomine fa-
cere," et moriam tibi objicere ; mihi enim id fere in
mentem non venit; sed professori Graecae linguae Grae-
cum etymon Mori ita perpetuo salire per cerebrum tibi
solet, ut nemo salutare te possit More, quin tu ab eo te
stultum appellari morose admodum suspiceris. Haec
sunt et hujusmodi quae tu paginis paulo minus viginti*
cum authorem te non esse Clamoris Regii probare de-
buisses, nugatus es : in quibus singulis si otiari tecum
diutius et morari vellem, ipse Morus essem. Nunc
tandem serio videris velle agere. " Non rum ores, non
sermones, sed literas testes dabis, admonitum me fuisse
ne in hominem innoxium incurrerem." Literas ergo
inspiciamus, quas in medium affers " amplissimi viri
D. Nieuportii foederati Belgii legati" ad te scriptas ;
quas tu, ut videtur, literas non ad probationis vim, quam
nullam habent, sed ad ostentationem solum legendas
proposuisti. Is, quod singularem " viri amplissimi"
humanitatem declarat (quid enim is non viri boni, qui
tui indignissimi causa tantopere laboraret ?) ad Dom.
Thurloium secretarium adit, tuas literas communicat.
Cum nihil se proficere videret, ad me duos viros nobiles,
amicos meos, cum literis iisdem tuis allegat. Quid
illi ? Literas illas Mori recitant, rogant, et legatum
Nieuportium idem rogare aiunt, uti literis tuis, quibus
authorem Clamoris Regii negares te esse, fidem babe-
rem. Respondi non esse aequum quod postularent ;
neque tanta fide Morum, neque id fieri solere, ut contra
famam communem et rem alioqui satis compertam ne-
gantis de se rei et adversarii solis literis crederetur.
Illi, cum aliud e contra nihil quod dicerent haberent,
pugnare desinunt. Si haec non credis, tute percurre
legati literas, quibus ego nunc testibus in te utor.
" Optabat eum non invulgare librum :" verum id mei
juris erat et potestatis. " Ne tibi hanc injuriam facerem,
ut illud tibi opus imputarem :" At liqueresibi, aut unde
sibi liqueret, injurium tibi hoc esse quod imputassem,
non scribit. Saltern ut " nihil vellem inserere, quod te
tangeret." Quidni vero te tangeret quod ad te pertinet,
nisi id ad te non pertinere demonstrasset ? demonstrare
autem non potuisse, argumento firmissimo est, quod
cum Dom. Thurloio secretario idem denuo persuadere
vellet, nihil habuit quod mitteret, prae.terquam idem
illud excmplum litcrarum tuarum ; ex quo et illud
CONTRA ALEXANDRUM MORUM, ECCLESIASTEN.
743
facile perspicuum est, "rationes" illas ad me allatas
" ob quas optabat," ne vellem eum libruni evulgare,
nihil conjunctum cum reipubl. vationibus habuisse.
Noli itaque tu literas legati corrumpere : nihil illic de
" hostili spiritu," nihil de " importuno tempore :" tan-
tum " dolere" se scribit " noluisse me rogatu suo tantil-
lum moderationis ostendere : " id est, noluisse me suo
privatim rogatu tibi adversario publico rem gratam fa-
cere; opus excusum et jam pene editum revocare et de
integro retexere. Excusatum me habeat " vir amplis-
simus,"et praesertim legatus, si injurias publicas priva-
tis intercessionibus condonare noluerim, nee sane
potuerim ; multoque minus eas injurias Clamoris
Regii, quae neque ad bellum neque ad pacem recens
factam ullo modo spectarent. Bellum illud contra
Anglos non contra rempubl. fuit: bellum vestrum non
contra Anglos, sed contra rempubl. est. An siquis re-
giarum parti um per bellum Regium quicquam in nos
commisit, id per pacem Batavicam a nobis non erit
vindicandum ? siquis in rempubl. nostram contumeliose
quid scripsit, id post pacem cum Batavis factam non
erit refellendum ? an per alienum bellum plus Regiis
in nos, quam per nostram pacem nobis in Regios lice-
bit ? At non nos cum Regiis ut eorum Clamatoribus,
sed cum iis provinciis pacem fecimus, a quibus causa
Regia longissime sejuncta est; eamque pacem in qua de
hostibus nostras reipubl. non modo non favendis,sed ne
tecto quidem recipiendis nominatirn exceptum est. At
enim hoc " intempestivum," et " a7r«tpo;ca\ov fuit quod
alienissimo tempore cum omnia hie et isthic festis ob
pacem ignibus collucerent," tu solus gelida perfunderis.
Equiclem non in eo positam aTreipoKaXiav existimabam
tu lautus homo ista melius : doleo non satis perpensa a
me officii momenta in te mei. At graviter peccatum
est ; turn enim " laetis clamoribus nostrum vestrumque
ccelum consonabat." Quasi vero te ardelione et incen-
diario bene multato, non multo laetius illi ignes pacifici
et sociales relucerent: quasi etiam " vestrum nostrum-
que coelum" faustis clamoribus non multo loetius con-
sonet ; cum infaustus et feralis inimicorum clamor com-
pescitur. Quod tu itaque alienissimum tempus, id ego
opportunissimum fuisse contendo: nee " obstrepuisse"
me, quod ais, " Pacis articulis," sed acclamasse et plau-
sisse. Postremo et me prorsus ignoras, et tibimet intra
paucos versiculos manifesto mendax deprehenderis.
" Abs te," inquis, " quo factum sit animo non inter-
pretor:" Et statim, quod " depositis armis, animum
retineres armatum." Mirum ni ex eo bello qusestum
feci, aut stipendium aliquocl navale, qui factam pacem
usque eo moleste tulerim. Dicam igitur quod me di-
cere neque ullum obsequium, neque necessitas cogit.
Falleris tu quidem magnopere, si quenquam esse An-
glorum putas, qui Fcederatis Provinciis me uno sit
amicior, aut voluntate conjunction qui prseclarius de
republ. ilia sentiat; qui eorum industriam, artes, inge-
nium, libertatem aut pluris faciat, aut ssepius collaudet ;
qui bellum incoeptum cum iis minus voluerit, suscep-
tum pacatius gesserit, compositum serio magis trium-
phant ; qui denique obtrectatoribus eorum minus un-
quam crediderit. Unde tu nullam in me calumniam
mendaciorem aut minus congruentem affingerepotuisti.
" At ilium rerum cardinem aucupatus esse videor, ut
prodeuntibus demum articulis pacis obstreperem." Tu
scilicet cardo rerum ; in te pacis articuli vertuntur ; hunc
si attingas, actum de pace est. At quern hominem ? quo
numero ? civem credo egregium, senatorem primarium,
ornamentum curiae : immo ne civem quidem, sed in-
quilinum, alienigenam, etScoto-Gallum impurissimum,
odiosum omnibus atque offensum, reipubl. hostem, qui
si quo expulsus, ejectus, et in rem malam amandatus
esset, ne tantillum quidem articulis pacis noceretur ;
immo satisfieret potius. Tu itaque desine, si sapis,
politicari; et pacis articulos cave dehinc mussites, ne-
quis te ex pacis articulis Regii Clamoris editorem ad
supplicium poscat. Pollicitus sum, inquis, legato, " nihil
indecens exiturum e calamo meo." Neque fefelli; vel
siquid omnino ilia in parte commisi, in me solum com-
misi, dum tuos excutere putores, tua tractare inquina-
menta sustinui: et, quod illic etiam praefatus sum, non
tarn quid me magis decuisset, quam quid te dignum
esset spectabam. Nee tamen indecentius aut acerbius
in te ego, quam olim viri gravissimi in improbum quem-
que ac perditum et concionibus honestissimo quoque
civitatis in loco atque conventu habitis, et scriptis pa-
lam editi's invecti sunt. Verum ad illud nunc venio
quod virum sanctissimum et hujus setatis longe castis-
simum ofTendit Morum ; " illoto" scilicet " sermone
utor, verbis nudis et prsetextatis. Propudium hominis
et prostibulum ! Tene illota verba reprehendere, qui
facta turpissima patrare non erubuisti ? Jam non pceni-
teret profectd, siquid in hoc genere liberius paulo dix-
issem ; etiamsi aliud inde nihil assequutus essem, nisi
ut elicerem ex te dissimulationem banc improbissimam,
teque personatum omnibus vel hinc palam educerem
bypocritarum omnium deterrimum. Quod autem tu
mihi dictum libro toto ostenderis, quod verbum illotius,
quam hoc ipsum Morus ? sed non in verbo neque in re,
sed in te vitium omne atque obsccenitas tota est. Tu
fauno quovis aut nudo satyro turpior, bona verba uti
nuda essent tuis moribus effecisti. Tuam nulla umbra,
ne ficus ipsa quidem, velare turpitudinem potuit. Qui.
te dicit, tuaque flagitia, eum necesse est obsco3na di-
cere. Itaque si in tuum opprobrium vel nuda verba
exeruissem, facile me etiam gravissimorum authorum
exemplo defendissem. Qui ita semper existimarunt,
verba nuda atque exerta cum indignatione prolata, non
obsco3nitatem, sed gravissimce reprehensionis vebemen-
tiam significare. Quis unquam Pisoni annalium scrip-
tori, qui propter virtutem et pudicos mores Frugi d.ictus
est, vitio vertit, quod in annalibus questus est " adole-
scentes peni deditos esse." Quis unquam Sallustium
scriptorem gravissimum reprehendit, quod etiam in
historia dixit ;
" Ventre, manu, pene, alea, bona patria dilacerari."
Quid Herodotum, Senecam, Suetonium, Plutarchum,
authores omnium gravissimos adducam ? quos tu si ne-
gas verba etiam plusquam prsetextata, resque satis turpes
rebus gravioribus aliquoties immiscuisse, satis declaras
te iis in authoribus versatum non esse. Hoc si omni tem-
pore et loco indecens est, quoties tu Erasmo doctissimo
qui Roterodami stat sereus, quoties Tbomce Moro nos-
744
AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,
tro, cujus tu nomen tuo commaculas, quoties denique
ipsis ecclesiae patribus antiquis, Alexandrino Clementi,
Arnobio, Lactantio, Eusebio, dum obscoena veterum re-
ligionum mysteria vel denudant, vel derident, indecen-
tiae et obscoenitatis dicam scribere debebis ? Verum tu
fortasse, ut sunt fere hypocritae, verbis tetrici, rebus
obscceni, ne ipsum quidem Mosen ista noxa immunem
abs te dimiseris ; cum alibi ssepius, turn etiam ubi
Phinue basta qua parte mulierem transfixerit, siqua
fides Hebraeis, aperte narrat. Ne ipsum quidem Jobum
pudentissimum ac patientissimum, dum meretricem
sibi uxorem nudato et prisco sermone imprecatur, si
ipse alienee uxori insidiatus unquam fuisset. Non te
Salomonis Eupbemismi censorem, non prophetarum
scripta tuam turpiculi immo nunnunquam plane ob-
scceni censuram effugerint, quoties Masoretbis et Ra-
binis, pro eo quod diserte scriptum est, suum libet Keri
adscribere. Ad me quod attinet, fateor malle me cum
sacris scriptoribus evQvpprjuova, quam cum futilibus Ra-
binis tvffxwuova esse. Tuque frustra Marcum Tullium
inclamas; qui si " in aureo" illo quem citas, " de Offi-
ciis libro," illud jocandi genus elegans, urbanum, in-
geniosum, facetum arbitratur, quo g-enere non modo
Plautus et Atticorum antiqua comcedia, sed etiam phi-
losophorum Socraticorum libri referti sunt, id quod illic
legisse poteras, non ille mihi quidem nimis angustos,
non nimis severos decori statuisse fines videtur, ut cui-
quam difficile sit intra eos fines sese continere ; nedum
ut ego me non continuerim. Noli itaque tu mibi bomo
inquinatissimus, de bonesto et decoro ineptire ; non est
tuum, mibi crede ; immo tu sic habeto, nihil minus de-
cere, nihil ab ratione ipsa decori magis abhorrere, quam
te talem, qualis es, lautum sermonem usurpare, aut
illotum reprehendere. Sed videris nunc velle rem om-
nem in pauca redigere : " Non sum," inquis, " autor
Clamoris." Non suades. " Res patet, dilucet, eamque
pluribus argumentis affirmare tam sit ineptum, quam
in clarissimum solem mortale lumen inferre." Desine
ampullas ; die tandem aliquid. " Ipse ego quantum
possum reclame." Nempe nunc denuo ; minaciter modo
et regie; nunc misere. " Amici non tacent." Ex ore
tuo. " Ecclesiastae admonent." Fide tua. " Legati
confimant." Ex Uteris tuis. Quid hoc omne aliud est,
nisi ilia initio tua singularis negatio, " Non sum au-
thor ?" Verum tu, antequam ad hunc locum pervenisti,
jamdiu intelligis miser quo loco res tuse sint; quos in
laqueos te indueris; quibus a me vinculis obses tenea-
ris : nunc quantum voles clama, te non authorem Cla-
moris esse ; cum omnium gentium leges atque jura,
prteconem te mihi pro clamatore, procuratorem pro au-
thore tradiderint. Quid nunc authore fiat, aut ubi
terrarum degat, nihil moror : vixerit sane in Gallia, et
simul in Hollandia "jucundum fuerit videre," quod
narrat ipse, " quibus ludibriis, quibus periculis legati
nostri" eo tempore couflictarentur : sit vel Satanicce
minister synagogae, non laboro; hoc saltern unumbene
fecit, quod te tam diligentem sibi tamque fidelcm dia-
conum, non Evangelii, sed inf'amissimi libelli rninis-
trum reliquit. Ago nunc tnumphos de me istos, quos
ego Mobiles tibi efficiarn : profcr in medium, si potes,
mea ilia " mendacia, meam iliam imprudentiam, teme-
ritatem, audaciam, pertinaciam et impudentiam," meum
illud ingens piaculum quod te Regii Clamoris affirma-
verim authorem. Clama quantum potes e longinquo
ad populum Anglicanum quem illo antea nefario cla-
more edito tam indigne lsesisti : nam accedere non
audes. Vociferare, inquam, si satis in tuto es ; " Quan-
tum te, popule Anglicane, tua de Miltono fefellit opi-
nio !" Haec enim ipsa dum clamas, dum plaudis tibi,
et tanquam elapso gratularis, nescis me lustra tua, et
sylvas anonymas indagasse, nescis in plagis te meis
esse: sentit pop. Anglicanus me non poenitendum vel
defensorem juris sui, vel venatorem ferarum suarum.
En ego te reluctantem obtorto collo, traductum per
ora omnium, pestem populi, in ecclesia verrem, cauda
non minus, quam obliquo dente maleficum, in con-
spectum omnium protraho. Teque belluam pop. An-
glicano inspectandam, non aedilitatis, sed defensionis
meae gratissimum munus edo. Tu interea, nequid de-
sit ad triumphum, quem de me, ut putas, deluso atque
decepto agis, quod authorem Clamoris te dixerim, ad-
hibes, ut solet, jocos. Et. " frontem," inquis, " imme-
rito perfricare diceris, tota enim jamdudum frons tibi
periit." Noli nunc de me queri ; noli " sarcasmos," et
" sannas " et scommata," simulata rursus gravitate, re-
prehendere : memineris ut hi ludi a teipso instaurati et
introducti nunc sint; ut reprehensos modo et damnatos
ipse nunc revoces. Facetus esse cupis ; non succurrit
in praesentia : suggeram itaque ego jocos quosdam
tuos ; et quod triumphum maxime deceat, militares :
quique admoneant te temporis cujusdam, in quo frons
tua tam valide " perfricta " est, ut tibi turn multo ma-
luisses totam frontem periisse. Meministi fortasse illius
diei, immo vero diei, credo, et horae et loci meministi,
cum tu Pontiam in domo Salmasii ultimum, ut opinor,
convenisti: tu illam, ut copulas renunciares; ilia te, ut
nuptiis diem diceres. Quae ubi e contrario pactum
stupro conjugium dissolvere in animo tibi esse videt,
turn vero tua innuba, non enim dicam Tisiphone, im-
patiens tantae injuriae in faciem tibi atque oculos, non
sectis unguibus, furens involavit. Tu qui teste Crant-
zio (praestat enim non sine tua fide publica tantum cer-
tamen exordiri) qui teste, inquam, Crantzio " Gallice
Altier," Latine feroculus esses, teste Deodato, " terri-
biles ungues ad tui tutelam haberes," pro virili tua
parte ad foemineum hoc genus pugnae te comparas.
Stat arbitra certaminis Juno Salmasia. Ipse Salmasius
in conclavi proximo decumbens pedibus aeger, ut prae-
lium commissum audiit, risu pene moritur. At heu
nefas ! imbellis noster Alexander, et Amazoni congres-
sus impar, succumbit. Ilia inferiorem nacta, in frontem
et supercilia nasumque hominis turn primum superne
peccat : miris capreolis et Phrygiano opere totum ja-
centis vultum percurrit : nunquam tibi More lineamenta
Ponti33 minus placuere. Ipse plena jam utraque mar-
gine genarum, scriptus et in mento necdum finitus,
aegre tandem surgis : sed ne poeniteat te, homo ad un-
guem factus ; non jam professor, sed tamen Doctor
Pontificius : jure enim poteras tanquam in picta tabula
scripsisse, " Pontia fecit." Quid autem ? Doctor ?
immo codex jam factus, in quo ultrix Pontia sua ad-
versaria exaravit stilo novo. Sensisti puto Vlacci tabu-
CONTRA ALEXANDRUM MORUM, ECCLESIASTEN.
745
las tangentium et secantium ad radium ciirarum nescio
quot lugubrium in pelle tua excudi. Tu turn More
" facie non integra" domum te proripuisti ; fronte qui-
dem exporrecta, quara vix contrahere jam poteras ;
superciliosus tamen et caperatus, quippe derepente
multo literatior; et quantum potes, abdis te quoque,
reconditae ut posses dici homo literature. Eho noster
Ecclesiastes ! ubi es? quid lates? expectant te jam
nunc, qui " tibi aures e superiore loco dicenti accom-
modare " solebant. Sed tibi misero nunc Pontia e
superiore loco dixit, tuisque auribus ungues accommo-
davit. Redde nunc tuum vultum nobis, Ecclesiastes,
antiquum sane et rugis venerandum; cur apocryphus
vis esse ? cum ipsa Pontia pontifice canonicus jam
maxime sis et rubricatus. Quin etiam hinc critici,
inde antiquarii ad fores te inclamant; tui videndi desi-
derio ardent. Emanavit, nescio quo pacto, novas
quasdam inscriptiones Gruterianas apud te esse ; alii
Arabicas, alii Copticas aiunt; qui verius, Ponticas ex
terra Taurica. Omnes uno ore consentiunt pulcherri-
mas esse oportere, utpote in sere frontis tuae tam gra-
phice, Pontiano praesertim onyche, insculptas. Nemini
respondet Morus, omnibus negatur, spernit omnium
desideria; etdelibutus unguentis domi, literas dediscere
Pontianas mavult. Haec habui, More, quoniam te
mecum jocandi cupidum animadverti, quo ego tuum
de me triumph um velut militari carmine exornatum
volebam. Quidni enim pugnas tuas turn maxime com-
memorarem ? quanquam palma quidem erat Pontiae ;
ilia tibi lemniscos tantummodo reliquit. Etenim quod
tuum non est, tibi non attribuo ; tametsi tu id toto
libro, quasi absurdum meum insectaris, oblitus te pro-
curatione et chirographo tuo jfidejussorem mihi factum;
oblitus, quod aes alienum tu esse dicis, id nunc legitime
non minus tuum esse, quam cujum tu esse dicis. Tu
itaque caecitatem cyclopeam mihi exprobrasti ; et quod
impudentius est, dum id negas fecisse, iterum facis :
Qui nulli turn fuerant oculi, nunc " exemptiles " et
"Lamiarum" sunt. "Narcissus" nunc sum; quia
te depingente nolui Cyclops esse ; quia tu effigiem
mei dissimillimam, " prrefixam poematibus" vidisti.
Ego vero si impulsu et ambitione librarii, me imperito,
scalptori, propterea quod in urbe alius eo belli tempore
non erat, infabre scalpendum permisi, id me neglexisse
potius earn rem arguebat, cujus tu mihi nimium cultum
objiciis. Tu itidem is es, qui clarissimum virum, Con-
silii Status turn praesidem, contumeliis incessisti; de
quo iratior, quam de meipso, quoesivi ex te quid aliud
esset calumniari perpetuo bonos, quam esse diabolum.
Hinc tu pulchram nactus hypocritandi occasionem ex
Crantziana videlicet calumnia, quasi ego " Christi
doctrinam de divortio quemadmodum a theologis expli-
cari solet, diabolicam " dixissem, qui ater modo eras et
maledicentissimus, nunc albus repente factus, et mitis et
patiens " agis gratias," quod " te communi cum ccelesti
doctrina convitio honestem." — Hyaena! aut siqua alia
est bellua, tam tetra fraude noxia atque infamis; tune
coelestem doctrinam tot tuorum facinorum asylum atque
perfugium speras fore ? Sed perge quo tendis : si enim
theologorum quasvis explicationes pro coelesti doctrina
amplecteris, toto coelo, ut te dignum est, erras. Quin
et Apostoli gloriosum illud cum bestiis pugnandi mar-
tyrium tibimet tribuis nequissime; qui nuper non
homo cum bestia, sed ipse bestia cum homine, id est
cum foemina, de fide connubiali abs te rupta pugnam
tam inhonestam pugnasti. Reversus deinde ad mores
pristinos, solitamque jactantiam, dicendo me provocas.
" Neque vero," inquis, " mihi tantum derogo, quan-
quam nihil arrogo, ut te commodiiis aut facilius quam
me putem posse dicere." Concedo equidem, si tibi
istum in modum furari licet: haec enim ipsa verba,
quibus copiam tuam venditas, ex oratione MarciTullii
pro Roscio Amerino apertissime furatus es. Atque
hinc puto est, quod Francofurtanas nundinas librorum
tuorum catalogo tam copioso nobis obtrudas ciim edi-
torum turn edendorum : ex quibus aliqui sunt quos
videre gestiam ; et imprimis ilium " de gratia et libero
arbitrio," ad amicam praesertim illam si scriptus est,
cujus tu nunc gratiam, rejecta pro arbitrio Pontia,
accommodato forsitan argumento ambis : turn ilium
" de Scriptura sacra," quorum scrip tores multa huma-
nitus et imprudenter scripsisse ferunt te affirmare :
illam deinde " pro Calvino," quem tu veluti pro-
phetam extructo monumento Pharisaeus exornas, vita
et moribus jugulas: nam quae "prodibunt" opera tua,
quae " premis et retractas, et ad umbilicum spectantia
moliris," ea merito suspicantur omnes esse turpissima.
Illam " de piis fraudibus dissertationem" sane ex-
pecto : nam de impiis abs te factis fraudibus abunde
audivimus: enim vero " Commentarius ille tuus," qui-
nam sit in quintum " Evangelium" futurus demiror ;
nam ilia quatuor priora jamdudum factis abnegasti :
unde et " Theoremata ilia practica" mire desidero,
nam tu in practicis egregius homo sine controversia es;
id quod de te tot fabulae non fabulae testantur. Ad ilia
autem " loca Novi Fo3deris, et axiomata quibus ex Yeteri
Novum Fcedus illustratur," Pontiae quoque notas vel-
lem simul ederes. Et postremo isthuc memineris, te
alterum volumen operum tuorum, quod Genevae in
bibliotheca publica etiamnum extat, totum omisisse :
uti etiam inscriptiones illas, cum frontispicio mirabili,
quas quamvis opus Pontianum, in tua tamen membrana
tuas esse, adstipulante etiam Justiuiano, recte dixerim:
nam noctes tuas, nescio an Atticas cum Pontia, sive
dialogum morillum, alii spurium, alii duntaxat embry-
onem, qui subtilius non inter libros, sed inter liberos
tuos numerandum existimant. Sed properabas credo
ad alteram instituti operis partem, calumnias meas.
Nam mendacia, id nempe unicum, quod te authorem
Clamoris dixerim, partem tui operis longe maximam
tandem aliquando confecissete significas. Cum autem
leve hoc merito cuiquam videri possit, etiamsi falsa
aliqua persuasione imbutus attribuissem tibi librum
istum, alioqui nee improbatum tibi, nee tua existima-
tione indignum, cur unara tantummodo noxam tam
verbose tam iracunde summa cum invidia rei per se
levissimae sic exaggeres atque exagites, perinde quasi
in se omnes impietates et crimina complecteretur, nisi
jam antea docuissem, id magis mirandum possit cui-
quam videri. Sed ea nimirum arx erat unica, in qua
spem omnem collocaveras ; si persuasisses plerisque te
authorem Clamoris non esse, meque mentitum, in altera
746
AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,
parte quam de calumniis vocas, de quibus quod pro te
dicas nihil prorsus habes, sperabas tc facili defensione
usurum contra me scilicet mendacem jam antea com-
pertum, teque omnes vitae maculas apud longinquos et
iguotos hac arte gratis eluiturum. Verum ego cum
praeter spem opinionemque tuam te authorem Clamoris
tergiversantem licet et reclamantem legitime argue-
rini, non dubito quin ad flagitia quoque tua, et quas
tu calumnias dici mavis, accuratius prout res feret exe-
quendas apud omnes rerum aequos aestimatores fidem
integram attulero. Nunc quam frigide, quam invite,
quam plane sontis in morem vafri ac vetuli has abs te
dictas calumnias trades, quamque infoeliciter amoliri
abs te coneris, reliquum est ut ostendam. Primum
cunctabundus, et incerto pede a prioribus castris in haec
altera cum multis impediments aegre et ne vix quidem
transis : quippe a mendacio non ad alterum mendacium,
id enim non audes dicere, sed ad " calumnias" dun-
taxat et " rumusculos." Itaque ad mendacium illud
toties jactatum, modo dimissum atque praeteritum per-
petuo recurris, cum praesens arguere, siquod esset, de-
beres : et adversaiii quod miserum est, quam tui secu-
rior, in illo errore, quemadmodum credi vis meo, quam
in tua nunc apud te recta conscientia multo plus repo-
situm tibi spei atque praesidii declaras. Atqui non
meo, siquod fuit, mendacio, sed tua de veritate, siqua
fuit, munire debuisti. At enim " authoritate propria
meras calumnias intento, quas nullo argumento probo,
nullo teste con firmo." Vis ig'itur dicam apertius rem
ipsam ? nam te, ut video, prae ista mollitie frontis non
perfrictae, sed inscriptae modo, pudet dicere ; qui ne
stuprum quidem aut adulterium toto responso nominare
homo pudentissimus et flos castitatis ausus es, ne " va-
nissimam fabulam" scilicet et obscoenam, id est tua
facta " retexeres." Dicam ergo, et quia non abnuis,
rerum ordinem sequar.
Est Claudia Pelletta quasdam, pellicem posthac nomi-
nemus licet, nescio an tuam solum; quas, cum anciila
in eadem domo honestissimi viri Genevensis esset, in
qua tu hospes eras turpissimus, cum calone et rhedario
communis tibi fuit. Ea muliercula, postmodum nupta,
quod stupri tecum habuerat conimercium adulterio con-
tinuavit. Cedo " testes," inquis, et " argumenta." Nu-
gator! quid tu testes ex me ubi non sunt, queer is, quas
ubi erant, fugisti ? Genevam revertere, ubi horum cri-
minum jam diu reus factus es. Die velle te modo abo-
lendae calumnias causa judicium hisde rebus legitimum
fieri ; invenies qui tecum libentissime his de criminibus
experiri lege velint; qui vadari, qui sponsionem facere
non recusent. Nee testes deerunt. Aderit imprimis
Hortulanus ille qui te vidit, cum in illud tuguriolum
cum faemina solus intrares; vidit, cum ilia Claudia tua
clauderet fores ; vidit postea egressum te, amplexantem
palam cum muliere impudica, et usque eo petulantem,
ut ilium veterem hortorum custodem obsccenum, non
ex ficu, ut olim, sed ex moro factum conspexisse ex-
istimaret. Aderunt et alii quos viri gravissimi, qui
tuum nomen detulerunt, testes in promptu habent. Cu-
jus tu testimonii vim veritus cum dimanasse rem illam
sentircs quam in occulto patrasse te arbitrabaris, ut in-
famis ille reus Siciliensis, non jam quid responderes,
sed quemamodum non responderes, cogitare coepisti . et
paulo ante ferox judiciique cupidus (nam de aliis quo-
que multis rebus et antea et turn etiam deferebaris) de-
missus repente et consternatus, abeundi licentiam (id
quod plerique maxime volebant, ne in rem tarn fioedam
de pastore suo inquirere cogerentur) quasi jamjam
abiturus petisti. Per hanc tu rationem liberatus judicii
metu, cum alibi non haberes quo te reciperes, omni
munere cum Ecclesise turn Scholae, omnique stipendio
privatus, octo circiter vel decern menses in eadem urbe
foedis factis notatus detrectata causae dictione vixisti :
quo nullum majus argumentum contra te esse potuit.
Nunc posteaquam oblatum tibi certamen defugisti,
tuisque commodis carere omnibus, quam judicium de
ilia re pati maluisti, posteaquam tuo ipsius judicio
temet ipse damnasti, a me homine longinquo testes et
argumenta ridicule sane quaeris. Quinimmo, ut dixi,
Genevam revertere; et quando vadimonium illud tarn
male obiisti, i sodes ad supplicium quod te illic manet
adulterio debitum ; si pristina illius urbis religiosissi-
mos disciplina nondum refrixit. Ad ilia vero sponsalitia
stupra tu quod attinet cum Pontia, quae te ubique de-
cantatum et digito monstratum insignem hominem illis
in provinciis reddidere, multo minus est cur a me
" testes" et " argumenta'' postules. Famam ipsam
communem, constantem, et ilia centum vel potius mille
ora, si vis, in judicium voca : haec totidem sunt testes
quibus si in foro saepe creditum est, cur ego de adver-
sario publico non crederem? cur ego solus quae in ore
omnibus et sermone sunt, adversarius tacerem ? sed
nee testes hie mihi, nee justo numero, nee literae desunt ;
in quibus Uteris et libidines tuae et ilia perjuria quorum
ope elapsus ex judicio es, cum horrore ac detestatione
maxima narrantur. Sunt et muti testes qui etiam sine
voce testantur; ilia nocturna itinera quae Hagacomitis
Leidam cucurristi ; illi nocturni et furtivi congressus
cum Pontia ; cum qua tu muliere per causain, ut aiunt,
impudicitiae divortium fecisti. Si tu earn parum pudice
versatam interdiu cum aliis credidisti, cur alii te conti-
nentiorem noctu cum eadem consuevisse crederent? an
expectasdum servulum tuum in te producam,nequitia-
rum tuarum diu conscium, donee, nondum plane amisso
pudore, aufugere abs te in bonam frugem conspectae
ipsis oculis libidines tuae pudefactum coegerunt? Opus
utique non erit servum ilium ad quaestionem poscere :
Ipse detestatus tanta in Ecclesiastico homine flagitia,
late praedicat. Tu interim ut lectorum, si non aures,
at saltern oculos invitare possis, oratiunculam nescio
quam infercis hie putidissimam, historicorum more,
lunulis adnotatam, quasi acutissimam nimirum et lectu
dignissimam : non orationem, sed chorum quendam
Battologorumintroductum abs te aliquis putet; amico-
rum scilicet tuorum, hortantium ut " teipsum reverea-
ris ;" ut " ungues tuos," quos tibi fatentur " non deesse,"
ad necessaria magis tempora, Pontianam credo alteram
dimicationem, velis potius reservare : mecum ne velis
" in arenam descendere." Sed perdunt suam operam
amici verbosissimi, sua monita praeclara, tot curta
adagia, triviorum symboln, oleum nempe tuum Batto-
logiae professor : illis posthabitis me potius usus es con-
sultore adversario, ut responderes cum tuo magno malo.
CONTRA ALEXANDRUM MORUM, ECCLESIASTEN.
747
Non ut " tuum" ego " silentium in conscientiam ne
verterern," sed ut conscientiam tuam suo, quod optat,
silentio frui ne sinerem. Nam attendite quosso, et
cognoscite nunc, si unquam alias, hjpocritam numeris
omnibus absolutum. Videt necesse sibi esse aliquid
pro se dicere; se intuetur, quamvis invitus; videt in
turpi praeter turpe nihil esse quod possit responderi ;
circumspectat ecquid foris prope se refugii sit, ecquid
adminiculi quoinniti possit; ecquid quo se tegere, sub
quo latitare ; ecquos in societatem et communionem
scelerum suorum possit attrahere, ecquem ordinem aut
genus hominum suis privatis rationibus illigare, ut
causam suam quasi communem eommuni periculo et
aliorum existimatione defenderet ; nihil magis idoneum
invenire potuit, in quod omne suum dedecus transferred
nihil in quod deonerare spurcitiam suam commodius
posset, quam ipsam Ecclesiam Dei : " Si mea," inquit,
" proprie tantum res ageretur, imponere fibulam ori
meo et obmutescere poteram exemplo Domini mei :
sed universus ordo noster, et Ecclesia Dei per meum
petitur latus." O scortum et ganearum antistes ! cujus
non ori magis, quam inguini fibulam impositam opor-
tuit; quanto tibi pnestitisset obmutuisse, "exemplo
Domini tui," cui Christus Dominus silentium cum ca-
pistro imperavit, quam ecclesiam Dei hac tanta igno-
minia affecisse ? Ais " universum ordinem vestrum a
me licet oblique stigmate notari." A me ais? die ubi;
recita, si potes, locum; nisi forte quod ego in mercena-
ries, id tu in ministros Evangelii dictum putas. Erras
More; et aliud fortasse multo justius haud absimile
conquestus esses ; non ego vestrum ordinem oblique,
sed te extra ordinem tua pontifex et obliquo et directo
et transverso stigmate notavit. " Ecclesia," inquis,
" Dei, cui mea omnia tempora consecravi, per meum
petitur latus." Per tuumne latus turpissime ? qui tan-
tum abest, ut omnia tua tempora Ecclesiae consecrave-
ris, ut ipsa Ecclesiae tempora, omisso nonnunquam
matutino concionandi munere, furtivis libidinibus con-
secrasse haud semel dicaris. Ne repetam quid etiam
temporis famosis libellis Ecclesiastes consecraveris.
Per tuumne latus ? at nihil omnino est quod graviore
cum vulnere Ecclesiam petat, quam tuum ipsum impu-
rissimum, Ecclesiae tarn male contiguum latus. Hoc
si vis intelligi per tuum latus, id est, per tuam turpitu-
dinem, propter tua scelera Ecclesiam opprobriis impio-
rum peti, macula aspergi, infamiam contrahere, hoc
quidem verum esse non diffiteor. Itaque universus
ordo tuus, et ministri praesertim Gallici, qui te optime
norunt, ne tuo illo pestifero latere diutius periclitentur,
teipsum quantum possunt, tuiquecontagionem amovere
ab se atque depellere conantur : causam ullam aut ra-
tionem tuam communicatam sibi nolunt ; ne scelerum
tuorum atque dedecorum participes fiant : ejectum te
ex suo ordine, et exturbatum, ut meritus es, cupiunt ;
et illam, quam ais " fibulam" ori tuo impudicissimo
affigere conantur. Macte estote integritate vestra at-
que constantia, viri Ecclesia digni ; prospicite, ut insti-
tuistis, Ecclesiae puritati, existimationi, discipline ex-
emplo: amovete a lateribus vestris immundum illud et
verrinum latus, cujus non solum ictu Ecclesia lseditur,
sed afFrictu etiam polluitur. Nolite hanc indignissimam
contumeham pati, ut is, cum flagitiorum suorum nomine
mentis conviciis atque infamia petitur, non se peti, sed
quasi is, quia ccenum hominis est, idcirco murus et
munimentum Ecclesiae esset,per suum latus Ecclesiam
peti dicat. Abigite procul ab Ecclesiae septis concion-
antem lupum; vocem illam bircinam tot stupris et
adulteriis impuratam, populo verba dantem, imo ven-
dentem, idque e superiore, quod jactat, loco, ne siveritis
in sacro coetu amplius audiri. Profecto si Ethnicorum
legibus, verbi gratia Solonis cautum est, nequis rhetor
turpitudine vitae notatus, civilem concionem habendi
ad populum, ne Atticorum quidem si disertissimus fu-
isset, jus haberet, additaque proeclara ratio est, plus
exemplo nocere turpcm, quam oratione quamvis castis-
sima atque sanctissima prodesse, quo etiam nomine
Timarchus, vir inter primos illius reipub. accusante
iEschine, damnatus est, quanto est indignius scorta-
torem atque adulterum tanquam Dei nuntium et minis-
trum, ad Christianum populum sacras habendi con-
ciones jus in Ecclesia perniciosissimum obtinere.
Nolite committere, ut magistratus Ethnicus, Deique
expers, religiosior atque sanctior in foro fuisse, quam
Christi sacra synod us in Ecclesia esse videatur. Nolite
vereri, quern iste scrupulum callidus injecit, si eum
quern approbastis, cui sanctas manus imposuistis, cui
gregem Dei commisistis, perspectum nunc adulterinum
et spurium ejeceritis, nequis vestrum judicium aut pru-
dentiam desideret; neque enim Paulus hac in parte,
ut nostis, vidit omnia: illud veremini, si pastoris in
munere talem retinueritis, ne omnes non judicium modo
et prudentiam, sed religionem quoque et pietatem et
gregis denique curam in vobis requirant. Haec ad
pastores de te, More ; nunc ad greg'em pro me pauca
dicam. " Patriae," inquis, " mese greges quipascuntur
inter lilia, nescio quam in invidiam vocas." Utinam
ne ista lilia, spinas esse aliquandosentiant; veriimnon
ego tuae patriae greges in invidiam, sed tuus Clamor
Regius ad societatem sui furoris vocare cupiebat. Quern
enim non irritassent istiusmodi opprobria ? " maxime
omnium Galli nostri reformati, non modo horrendo
facto perculsi, sed ejusdem injusta infamia pressi, plu-
rimum allaboraverunt, ut parricidium et parricidas
cognoscerent." Hoec et multa alia acerba quidem et
plane hostilia Clamor iste Gallorum sub nomine refor-
matorum, in nos clamitavit: ad quae omni respondi
solum, Gallis etiam reformatis impositam eandem olim
necessitatem fuisse, ut suum quoque Regem hostis nu-
mero haberent. Verum ego incogitantior (quid enim
de me non fatear potius, aut non indictum velim, quod
Ecclesias Galliae reformatas, quas esse scio nobis om-
nibus charissimas, in invidiam vocare possit) incogi-
tantior, inquam, fui, qui isti insanissimo Clamori vocem
ullam Ecclesiarum aut fratrum interjectam esse credi-
dissem. Scimus eos quo sub regno vivant, quibus in
periculis, quibus in angustiis Evangelii causa versen-
tur; et tamen amplum hoc sibi esse, si tueri sua que-
ant. Nos ut vel minimam nostra causa invidiam apud
suos reges aut ofFensionem susciperent, nunquam peti-
vimus ; ut de nostris factis aut consiliis suum sensum
declararent, tametsi fratrum judicia plurimi semper
fecimus, tamen ne hoc iis periculum crearet, nunquam
748
AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,
postulavimusj preces eorum, non sententias aut suffra-
gia prodesse nobis censuimus, suam autem erga reges
fidem ex suo in nos odio verborumque acerbitate per-
spici aut probari non arbitramur. Multa deinde prae-
teris, " rjuae nimis meum in religione animum pro-
dunt;" et sapis : fac et illud quoque praetereas, quod
" te bominem sacris addictum " Cotyttiis, credo, aut
Isiacis, non Evangelicis (nisi addictum ita ut devotum
intelligis) " adversarium," quod ego mihi honestissi-
mum duco, nactus sum. At enim illi " qui diversum
a nobis in religione sentiunt,"sic enim tibi prospiciens,
Ecclesiae prospicere videri velles, " ex ista fabula Ec-
clesiis nostris insultandi ansam arripiunt, quasi pati-
antur, ipsae qualia vulgo turpia dictu sacrificulis ob-
jiciuntur suis :" et merito quidem, si patiantur, verum
spes est, non esse passuras : salus certe unica rerum
est, si pati noluerint. Si enim patiantur, quae tu in
me tela levissime conjecisti, ea in te ego acutissima re-
torqueo. " Satanee triumphus paratur, scandalum in-
firmioribus creatur, inimicis gaudium, sociis dolor,
fidei damnum." Haec vera sunt non me accusante,
sed te impunito. Talem esse quenquam in reformata
videlicet Ecclesia ministrum adversarii gaudent : accu-
sat aliquis? multum, mihi crede, de isto gaudio pro-
tinus remittunt: damnatur isincorruptis et integerrimis'
Ecclesiarum suffragiis ? Nihil asque dolent: nam qui
presbyterum reformatum flagitiorum incusat, accusat
idem sacerdotes omnes et sacrificulos eorundem facino-
rum sibi conscios : qui ilium absolvit, hos multo faciliiis
absolvat necesse est. Frustra nos quidem opinionum
quarundam et dogmatum, frustra etiam fidei reforma-
tionem gloriamur, nisi morum sancta censura pariter
quoque vigeat. Non doctrinam tan turn reformatam,
sed doctores reformatos esse convenit, si ereptam " sa-
crificulis," ereptam " Satanoe insultandi ansam" cupi-
mus. " Magnum," ais, " honorem habere me ordi-
nibus Foederati Belgii, quos indigere putem notore
me:" monitore opinor volebas dicere. Immo vero tu
illLs quern honorem habuisti? quorum existimatio gra-
vissima tam apud te parum potuit, ut eorum de te
opinionem fallere turpissime malueris, quam flagitiosam
vitae tuo3 licentiam refraenare ; quique ejusmodi homo
cum sis, arrogare tibi tantum potes, ut existimes tot
viros graves atque prudentes te "notore," etiam "e
superiore loco" indigere; tuo "admonitu" posse un-
quam sapere ; ut idcirco os tuum e suggesto importu-
nissimum tantae gravissimorum hominum frequentiae,
et praesertim sacrae concioni offerendum sit. Qui
denique apud quos tanto te in pretio esse dicis, iis
nihil aliud nisi aut minimum judicium, aut maximam
doctorum penuriam rclinquis. Minimum profecto ipsi
sibi honorem habent, qui abs te doctore et Ecclesiaste
meliores discedere se posse crediderint. Verum tu
nihilominus buccam inflas : "Quid nunc, inquis, me-
morem tot illustres ac principes viros, tot proceres, tot
Ecclesias, tot academias, quae me fovent et ornant, vel
optant et exambiunt." Et ego, quid, inquam, nunc
memorem tot agyrtas, tot empiricos, tot seplasiarios,
tot circnlatores, quos Romae aut Vcnetiis iisdem pene
verbis suas pyxides et pharmaca vendentes, praeteriens
audivi. Atqui " dum haec scribo," inquis, "litems
accipio quibus ad Ecclesiastae ordinarii munus et sacrae
theologiae professionem invitor in urbe nobilissima."
Nam hoc certe habes, in quo omnes doctores circum-
foraneos ventalitios ambitione superas. Primum per
amicos tui similes occultam das operam, ut quot potes
ex locis inviteris : posteaquam id difficile repertum est,
ex quo jam passim notus es, hoc solum (quae tuaanimi
egestas atque mendicitas vera est) misere contendis, et
nonnunquam perficis ut omnino inviteris, quamvis ea
diserta lege et pactu interposito, ut omnino ne venias.
Hoc modo invitatum te nuper in Galliam, et ni fallor,
Montalbanum, invitatum et Franekeram, vel Groning-
ham intelligo : Harum utram in urbem sane nescio, in
alterutram sat scio : de loco enim fateor nondum satis
liquere, de re satis. Hanc demum rationem excogitare
coacti sunt homines importunitate tua fatigati et victi,
qua et abs te simul tanquam a peste sibi caverent, et
tuae miserae gloriolae multo cum risu vela panderent;
teque erratioum sophistam et planum tuismet ventis
ludibrium commendarent. Sed ne cui forte vanior
quam mendacior esse videaris, in illud nunc incidimus
usitatissimum tibi et impudentissimum artificium quod-
dam tuum maledicendi simul et maledicentiam vitupe-
randi. Quoties enim strenue conviciando vel ad ino-
piam vel ad ravim, quasi ad incitas redactus es exhausto
penu, dum novum virus colligis, subito bonus et bellus
abhorrere te fingis a conviciis omnibus: nolle te scili-
cet " luto ludere," nolle " sordes mihi regerendo manus
tuas coinquinare; non placere tibi de cane latrante
victoriam; " malle te " omittere latrantem caniculam."
Quid haec quaeso nisi convicia sunt? quae dum depo-
nere te dicis, totis viribus intorques; ita caudam atte-
rere et simul riugere idem tibi est: idque ipsum agis,
dum agere te negas ; usque eo totus ex mendacio con-
flatus, ut ne verax quidem utrovis modo sine mendacio
esse possis: si enim negas te nunc maledicere, quod tu
negas, verba ipsa, te invito, fatentur ; si fateris, tua
eadem verba id ipsum, quocl fateris, negant. Quid est,
si haec non est "maledicendi ars" ilia, quam tu
" Daemonum Rhetoricam" infamis libelli editor " vo-
care te" ais " solere ?" Sic tu nimirum homo sanctus et
veriloquus, " Christum didicisti et doces:" id est, dum
latrare te negas, mordes. Tibimet tam aperte mendax,
in me ut sis religiosior, non expecto : tentas, ut video,
omnia, captas omnia; siquem forte rumusculum, aut
susurrum aquilones cum fugitivis famigerantibus ad
vos perferunt, aures arrigis : Hinc illud, " non is es,"
inquis, " de quomentiri fama vereatur;" minus quidem
tu hie subdolus es, quam soles. Famam etiam men-
dacem mihi minitaris ; dici nempe "me aliorum in-
genia ex moribus meis sestimare, nulli non vitio quod
insequor obnoxium." Ergo ego scortator, ut fama men-
titur, ergo adulter; haec enim in te crimina insector.
Fac sane periculum famae ; age, insimula, die, si-
quid habes, audacter et clare ; tempus, locum, no-
mina simul ede ; quod ego in te facio. Die cum qua
Claudia Pelletta, die cum qua Pontia, die siquo in horto,
siqua in domo, noctu an interdiu, siquod in judicium
adductus unquam sim, siquod unquam recusaverim :
haec tibi omnia dicenda sunt, haec ego in te omnia de-
monstravi. Invenies profecto me ad injurias meas
CONTRA ALEXANDRUM MORUM, ECCLESIASTEN.
749
tuaque crimina persequenda attulisse hanc dicendi li-
bertatem, et anteactae vitae meae certissimum indicium
atque fructum, et agendas posthac firmissirnum propo-
situm. Nunquam me libertatis hujus poenitere audies,
ut Lucium Crassum poenituisse olim ferunt, quod Caium
Carbonem unquam in judicium vocavisset; cum hac
sua severitate prascisam sibi aut circumscriptum in
posterum liberius vivendi veniam apud omnes arbitrare-
tur. Is Caium Carbonem civem improbum in judicium
senatus populique Rorn. vocavit : ego te, More, et meo
et pop. Anglicani nomine, quern tu infami Clamore
edito prior lacessisti, illo Carbone multo nigriorem,
judicia patria detrectantem, sasculorum omnium judi-
ciis trado. Quid tui interim famigeruli de me mussi-
tent aut loquantur, unice securus. Tu senties earn
esse vitae meae et apud me conscientiam, et apud bonos
existimationem, earn esse et praeteritas fiduciam et reli-
quse spem bonam, ut nihil impedire me aut absterrere
possit, quo minus flagitia tua, si pergis lacessere, etiam
liberius adhunc et diligentius persequar ; teque simul
tuasque etiam famae quas meditaris corruptelas et per-
spexero facile et risero. Tnterea, ne cui dubium sit,
quin tu omnia pervestigando nihil prorsus in me ha-
beas quod verum crimen sit, aut si haberes, quin ad
cupidissime statim et malitiosissime diceres modisque
omnibus amplificares, videamus quam non crimina quas
sint, des crimini ; etiam recte facta quam odiose calum-
nieris. Primum " cur Clamori autoris anonymi respon-
derim" quaeris, " et non tot aliis qui nomen ediderunt
suum." Quis adversario tarn aliena et inepta interro-
ganti rationem redderet ? ego tamen ut quam asquani-
miter tecum agam, videas, reddam. Cur Clamoris
authori responderim, rogas? quia jussus, inquam, pub-
lice ab iis quorum authoritas apud me gravis esse de-
buit : vix alioqui manum admoturus. Deinde quia
nominatim laesus : nam et tu hie, quamvis id minime
velis ut existimationis aliquam meae quoque rationem
ducam, veniam vel invitus dabis, quam omnes boni
dant, scio, libentissime. At cur " non aliis," inquis,
respondisti ? " Clamant et illi, nee minus fortiter : "
rursus respondeo, ut prius, quia ad rationes publicas
non vocatus non accedo. Deinde, quia non laesus; nam
et hoc, quamvis tu id maxime velles ut impune tibi
quenquam laedere liceret, non est leve. Deinde quia
ex vestro ipsorum judicio tantum Salmasio tribuinms
(quern defensorem Regium, quasi solus is esset et in-
star omnium, nominare soletis) ut post ilium posse
quenquam alium dicere quod momenti esset non exis-
timaremus. Visplura? quia liberum erat; quia non
vacabat; quia denique homo sum, humana mihi latera
sunt, non ferrea, tu licet Alexander aerarius sis. AHud
quiddam opus est, ut mihi videtur, quo tot importunis
Clamatoribus ora melius ob'turentur. Quam multa tuus
ille Stentor anonymus clamitabat, quae a Salmasio cla-
mata prius et conclamata erant ? quibus ego toties
repetitis, quamvis cunrmiseria ac taedio saspius respon-
dissem, tamen quia cum isto vociferatore verboso cer-
tare ubique non libuit, " languet" tibi scilicet " oratio
mea, quoties pro populo dico : " tibi, inquam, cui " Gal-
lica nive frigidius est" non esse tautologum. De me
si accuratiiis dixi, non eo id feci, quo ego minus po-
pulo quam mihi studerem, sed propterea quod tuus Cla-
mor turn quidem novum aliquid suppeditabat, unde
possem ab odiosa crambe vestra nonnunquam respirare.
Quod itaque facete inquis " non immerito Defensio pro
Populo secunda dicitur;" quoniam id faustum est, ex
ore praesertim adversarii, omen accipio. Tu licet no-
vum quotannis clamorem edideris, rumpas te prius
licebit, quam Clamorem secundum edidisse dicaris.
Alterum meum crimen est quod in laudes Reginae Sue-
corum serenissimae per occasionem ab adversario ipso
datam, digressus sum : et inter alia dixeram (satis mo-
deste quidem ut opinor) nequid adtribuerem mihi quod
Reginam contra Regiam, ut videbatur, causam, tam
mihi faventem reperissem, nescire me plane qua mea
sorte id evenisset : malebam ad sortem, ad sidera, ad,
siquis est occultus vel animorum vel rerum, consen-
sum aut moderamen, quam ad meum quicquid erat vel
ingenii, vel acuminis, vel copiae referre videri. Hanc
tu calumniandi simul et parasitandi materiam nactus,
fremere exemplo, quasi indignum hoc esset; et " lu-
tum" illud in visceribus tuis concretum, in ore mox
tibi, ut frequentissime solet, fluitare. Age, despue ;
quid est? "earn," inquis, " propterea tam importune"
laudabas, ut cum ea te componeres lutum." Tune
Morus es an Momus? an uterque idem est? utro te
nomine appellem dubito : quis enim praeter Morum aut
Momum tam sinistre ac perperam interpretatus haec
esset? quod ullum dictum modestissimum haec tanta
malitia non depravaret atque perverteret ? Turn illud
simul depromis ex peculio tuo servile et parasiticum ;
" nesciebat Christina se tibi esse tam familiarem." Te-
ne scabellum hominis ex tuis loculis et immunditiis
Christinas suggerere quid nesciat, aut quid dicat ? atqui
sciebatse ilia pro suasingulari in literatosbenevolentia
Salmasio familiarem ; cui me tamen arbitrio suo liber-
rimaque sententia baud semel dicta est prastulisse.
Sed " hoc unum," inquis, " Regina non meruit abs te
laudari." Abs te ergo illaudatissime ? concedo libens !
quis enim obstare potest, si tibi modo libeat vel invitis-
simi cujusvis laudes contaminare ? experire sane ; per-
sequere modo istud, quod veluti specimen laudationum
tuarum egregium hoc loco inseruisti ; " quam supra
mortalitatis modum inusitata naturae vis, et stupendum
ingenii lumen evexit." Perge, inquam, et macte isto
ore : ab isto exorsu quantum vis in sublime evoles per
me licet : isto enim tenore, si perrexeris, mirificum tu
quidem fastigium ac prope nubiferum tam altis sub-
structionibus impositurus videris. Mihi, fateor, non
placet sic alte insurgere ; unde statim necesse erit, vel
ridicule ruam, vel inter nubes frigescam. Attamen
"iis," inquis, " dotibus insignis es, quae possunt etiam
heroibus animum laxantibus placere." Esto; sunt et
tua dotes et praesertim scripta, quae heroibus placere
quiddam aliud laxantibus, possint. Et in primis ista
tua quae sequitur sapientissima et ministello te digna ad
typographos conciuncula ; quam idcirco praetereo :
nam ad tertium jam crimen meum perveni; quod
dixerim nimirum, uno cum famulo me peregre fuisse.
Crimen grave; quo ego nomine baud uno in loco per-
stringor : id scilicet nefas erat meminisse, ne versifica-
tores vestri, qui ex egestate nescio qua emersisse me per
750
AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,
hanc rerum apud nos conversionem versificabant, ceci-
nisse falsa reperirentur. Jocum vero hie tuum, quando
haec tam rara avis est, non possum praetermiltere.
Non equidem vobis " typographis litem unquam inten-
derim, non certe mag-is quam illi servo qui Miltonum
euntem peregre comitabatur." O longe et misere pe-
titum ! quid hac capitis cucurbita facias, ex qua, ut id
maxime labores, nullam salis micam potis es extundere.
Sed quietus homo et fugitans litium es ; itaque non
meo sed ne tuo quidem servo intendis, qui domesticae
tiirpitudinis tuae fugitivus, secretioraflagitia et nefarias
libidines tuas divulgavit. Quartum est, siquidem id
crimen dici meum debet, quod tuum est mendacium,
"in eodem" scilicet " libro, quern scatere," ais, " dis-
cinctorum nepotum festivitatibus, ausum me censuram
agere, et graviter concionari de republ. deque civium
officio." • Quis non germanum te nunc dicat epicureum ?
cujus neque in moribus honestas, neque in scriptis
urbanitas ulla reperiatur. Minim non est si hoc nomine
facetiis omnibus infensior sis, cum quia negantur tibi,
turn quia te pungunt : non mirum est, inquam, si tibi
tam ulceroso sal omnis inimicus est. Id mirum, pro-
fessor cum sis, cur mibi succenseas qui sic diligenter
salarium tibi euro. At vero quos tu "jocos e lustro
popinaque desumptos" falsd ais (nisi desumptos ex Jus-
tris idcirco dicis, quod te illic latitantem extraxerint)
eos si caeteri omnes non inhonestos aut illiberales, sed
honestos atque urbanos, tuamque putredinem perfricanti
sales concessos non negaverint, turn quidem tuaprofes-
soris insulsi ignorantia, ut perseepe alias, hinc satis
manifesta est, qui id parum convenire dicas, quod Mar-
cus Tullius in oratore summum esse statuit, ubi de
oratione L. Crassi in Cn. Domitium summa cum admi-
ratione sic loquitur. Nee enim concio major unquam
fuit, nee apud populum gravior oratio, quam hujus
contra collegam in censura nuper, neque lepore et festi-
vita'te conditior. Et paulo infra, id uni Crasso conti-
gisse ait, ut non solum venustissimus et urbanissimus,
sed et omnium gravissimus et severissimus et esset et
videretur. Quin etiam Platoni et Socraticis nihil
magis convenire aut decuisse visum est, quam rebus
interdum severissimis intermistus atque inspersus lepos.
Ha3C ego viris doctis et intelligentibus quin et supra et
nunc denuo satis probaverim, non dubito. Te interim
non reprehendo, qui " mollior," inquis "debuit esse
transitus anaso ad supercilium :" nam digitorum Pon-
tiae credo adhuc meministi, quam iste transitus abs
tuo naso ad supercilia minime mollis fuerit. Foe-
licem te quidem, si hoc turn mulierculae persuasis-
ses : sed de oratorum transitionibus, More, judicium
longe aliud faciendum est. "At leges scribo," hoc
quintum crimen est, " quibus se teneat non populu^
modo, sed illi etiam qui me praeceptore nihil egent."
Quid tu milii quo quis egcat, homo levissime et arro-
gantissime? tene " superiore ex loco" egent Foederati
Ordines concionatore, me ex inferiore, quod omnibus
ex aequo civibus licet, nostri non tam egeant libero
bortatore? non est, More, cur ego me natum in mea
patria tam inutilem existimem, cum te in aliena tam
arrogantom videam; non est, quam ob rem te mercede
concionantem, quam me gratis monentem rectiora putem
posse suadere. Hsec mea quinque sunt peccata mor-
tifera; nam ilia septem, opinor, conficere nequisti. Ex
quo intelligitur, inania quam fuerint quoe " condonasse"
mihi te dicis, cum sint tam levia, quae crimineris.
Nisi et illud forte criminosum mihi vis esse, quod Deum
testem invocarim ; et certe parum abest ut istud quoque
in criminibus meis numeres. "Hinc ilia," inquis,
" nimium sane sollicita protestatio." Qusenam ista
fuit, More ? audies vel invitus ; nee illam nunc recito,
sed iisdem conceptis verbis (neque enim poenitet, et hie
etiam peregrinationem meam calumniaris) rursus Deum
testem invoco, me illis omnibus in locis, ubi tammulta
licent, ab omni flagitio ac probro integrum atque in-
tactum vixisse, illud perpetuo cogitantem, si hominum
latere oculos possem, Dei certe non posse. Hoec tibi
" nimium sollicita protestatio" est, More : cui non
magis sollicitum est, Deum testem iuvocare, quam in-
vocatum pejerare. Quam multi et quam multis de
rebus te accusent, non iguoras : aude modo, siquid in
te integri, siquid incorrupti est, iisdem quibus ego nunc
prseivi tibi verbis, teipsum defendere. Die age in haec
verba : Deum testem invoco me ab omnibus illis flagitiis
quorum insimulor, integrum atque intactum semper
vixisse ; me neque Claudiae, neque Pontiae, neque ullius
omnino fceminee stupratorem esse aut adulterum. Non
audebis, opinor, tametsi facile perjurus esse diceris, in
haec verba praeeuntem me sequi. Verum si Dei non
audes, hominum saltern fidem implora. Genevam, in-
quam redi, permitte te illic magistratibus et populo ;
die illis ut castum et innocentem hominem, falso insi-
mulatum, deceat : Viri Genevenses, mul torn m apud vos
et gravissimorum criminum accusor ; si ita vixi,si inter
vos ita versatus sum, ut heec per idoneos testes et argu-
menta probari vobis possint, en sisto me ; legitimum
pati judicium, quod antea recusavi, nunc non recuse
Hoc multo minus audebis, sat scio : malis tergiversari,
ut supra dixi, malis aliunde perfugia et latebras et di-
verticula veterani scortatoris in modum queerere. Ve-
runtamen " honestam" fuisse illam " orationem" meam
fateris; sed " praecedenti pariim consentientem." Cui-
nam prsecedenti obsecro ? vellem recitasses : ego enim
aliquot retro paginis pro certo habeo, ne minimum
quidem obscoeni vestigium inveniri posse, quia tanto
intervallo de te nulla fit mentio. Quod siquem alium
locum intelligis, ubi in tua vitia salse animadversum
est, velim te scire, quicquid tu ex " Platone" detorsisti,
neque alienum esse neque inverecundum eodem in
libro cum acrimonia et sale (" profligati" enim " pu-
doris" verba nusquam illic reperies) etturpia insectari,
et de " Deo cogitare." Sane si oratoris pneceptum hoc
verum atque honestum est, in eodem vultu convenire et
pudorem et acrimoniam, quidni itidem in eodem ore
conveniant ? Nullius enim pudentis pudorem minuit
vehemens et falsa turpitudinis exprobratio vel etiam
irrisio, sed pudorem, in quo prius non erat, impudenti
reo nulla res efficacius incutere videtur. Tu vide, ut
cum pudore et " cogitatione Dei" tua stare perpetua
possint mendacia, Ecclcsiastes adulterine; qui scrip-
sisse me ais " Rom;e martyrii fuisse candidatum ;
slructas ab Jesuitis vitoe mese insidias." Ad quod
utrumque mendacium diluendum opus est nihil aliud.
CONTRA ALEXANDRUM MORUM, ECCLESIASTEN.
751
nisi ut quis locum ipsum libri inspiciat : et cur ea de
re aliquid omnino scripserim, conjee tura perse assequi
nemo facile non poterit, cui id modo credibile non sit
eum " ob flagitia in Ttaliam profugisse," qui religionis
ibidem confitendas periculum toties adierit. Nugaris
deinde multa, et " machasras etlegiones" garris Pontiae
mastigia. Verum base satis risimus : nunc luculentam
et insignem calumniam quasso attendite ; ut cognos-
catis qua fide vel in sacris etiam Uteris, quas cum sum-
ma ecclesias ignominia profitetur, versari soleat ; quam
nulla isti falsario Ecclesiastas religio sit verbum ipsum
Dei sacrosanctum corrumpere, si id commodum sibi
fore crediderit. Ego ut refellerem eos, qui gramma-
tistae aut critico magni titulum et cognomen largiri
ineptissime solent, sic scripseram : Is solus magnus est
appellandus, qui res magnas aut gerit aut docet,
aut digne scribit. Quis hac verissima sententia
ofFendatur, nisi grammatista? Quid hie noster pro-
fessor? id est, inquit, qui res magnas docet, " ut
Miltonus de Divortiis," aut digne scribit " ut Mil-
tonus idem pro Populo, bis magnus." Lepidum sane
interpretamentum, More ! et ejusdem plane artificii,
quo Evangelii etiam locum ilium de divortiis non
verbo, sed factis interpretatus es. Licet ob scorta-
tionem dimittere vel uxorem vel sponsam : Morus cum
desponsata sibi Pontia scortatus est, ergo, licet Moro
sponsam ob scortationem dimittere. Vos " O tot Prin-
cipes, tot Proceres, tot Ecclesias, tot Academias, quae
hunc hominem fovetis et ornatis, vel optatis et exam-
bitis," evocate nunc certatim hunc vobis, qua sacrarum,
qua profanarum literarum interpretem tam fidum et
religiosum ; ut sacras profanare literas apud vos qua
actis, qua commends suis possit. Vel si id minime
vultis, nam doctorem hunccommentitiumlongelateque
olfecisse jamdiu videmini, date saltern et concedite hoc
palpum tumori hominis et gloriolss : evocate quaeso per
literas quam honorificas ludionem hunc cathedrarium ;
sed cum hac cautione, si salvi esse vultis, clam inter-
posita, cum hoc urbanissimo interdicto, ut nullo modo
accedat. Miros profecto reddet ludos inter tot cathe-
dras, dum professiones et praelectiones et murmura et
plausus et Pontias novas sibi somniat. Sed dimitto
nunc hominem, quia me prope dimittet. Alio se ver-
tit ; imo vero " quo se vertat," non habet. Simulat
velle nunc de vita et moribus suis causam pro se dicere.
Exordiri jam putares hominem, et velle aliquid prasfari;
cum in ipso statim praefationis vestibulo, elusa omnium
expectatione perorat. Tam tenue se esse argumentum,
tarn turpe etiam dum reperit, vel ipsa rerum inopia
subito exarescit, vel ipsa foeditate perculsus et quasi
sideratus obmutescit: Vultus, vox, latera deficere vi-
dentur ; animus tamen veteratorius, et ut dixi antea,
indurati utroque jamdiu foro veteris et crebri sontis
artes non deficiunt. " Quo me vertam ?" quo te ver-
tas, miselle ? quis unquam nocens reus demissa barba
sordidatus et squalens tam miserabili procemio depre-
catus unquam judices est? quo te, si innocens, si in-
sons, si tutus undique tibi esses, quo te, inquam, nisi
ad te verteres ? tecum loquerere, te consuleres, extra te
ne quaereres ? Sed heu miserum te ! discordia tibi
tecum gravissima jamdiu est. Nihil tibi invisum
magis, quam tecum habitare, apud te esse ; neminem
libentius, quam te ipsum fugis. Frustra: tecum enim
fugis miser, te sequeris : Quod agitat intus est, intus
et flagellum et tortor argus ille tuus, qui te semper non
" Junoniis," quod quereris, " artibus," sed piaculorum
tuorum oestro agitatum, cinctus mille oculis ac testibus
persequitur. Quid nunc agas ? nam asstuantem te
misere et pendentem video. An " tuas ipse laudes
vesanus decantares ?" vesanus profecto sis, si id sus-
cipias; vesanus, si id unquam cogitabas. " Vitamne
conscribas et facinora omnia tua ?" pervellem equidem ;
sed vereor ne non " Morus," sed " Florus" nimium in
tuis floralibus, id est, multo brevior quam par esset,
futurus sis. Vereor ne invideas nobis tot lepidas fabel-
las, qui unam solum " retexere," hortensem nimirum
illam, tantopere gravatus sis. Sane qui illas lites Ju-
nonias omnes, qui ilia jurgia Salmasii praetermiseris,
qui praslium illud nobile Pontianum mini tantis rebus
parum idoneo reliqueris, qui denique totam illam Pon-
tias Sestiada sicco pede prasterieris, prasteribis opinor
silentio Tibaltianam quoque illam, et illius nuper do-
mus calamitatem, ubi tu procax in ancillam, proditor
in herum extitisti : nam ancillis, ut videtur, quocunque
vadis, nullum abs te refugium est. Tacebitur et vidua
ilia quam tu, solatii turn plenus, nunc inops, cum de
marito recens mortuo velle consolari prse te ferebas, ejus
pudicitiam tentasse diceris : Nee dices credo qua domo
egredientem te cum scorto intempesta nocte Amstero-
dami ilia mulier vidit; quae delinita primum pollicita-
tionibus tuis, mox decepta, novissime nomen tuum ad
presbyteros detulit; qui tuum nomen recipere, quod ob
priora facinora ejiciendum ex suo ordine et circumscri-
bendum statuebant, ne aucto scelere, cum augeri posna
tua non posset, augeretur ordinis infamia, recusarunt.
Quid ergo ? " an quae fecisses uno cum servo itinera "
nocturna ilia nempe Hage Leidam " posteris nar-
rares ?" ne hoc quidem sat scio, voles : verum ilia ser-
vus ipse passim copiose narrat, et permulta alia prae-
clare abs te gesta : castera jam tritissima plurimisque
per ea loca testibus confirmata. Age vero; post dubi-
tationem sane miseram quas te perplexum tamdiu atque
suspensum tenuit, post tui fugam, quo tandem fugis ?
quo ad extremum te recipis ? " fidei," inquis, " publican
monumenta consulamus." Acta tua credo jam publica,
quas in bibliotheca Genevensium enumerata centum
prope articulis, tuorum scelerum monumenta posteritati
servantur. " A Geneva exorsus," inquis, " fabellam
nescio quam poetarum authoritate subnixam instituis."
Ferax tu quidem sasculum poetarum dicis, qui tot una
in urbe, tibique omnes infestos quasraris ; nigrum te
aliquem oportet esse, ipsoque moro nigriorem, quern
tot poetas oderint ; festivum quoque hominem, qui
quorum authoritas testium te jugulavit, eorum nunc
poeticam iniquiorem in te causeris. Veriim ista te fes-
tivitas nihil in hoc tempore adjuvabit. Permulti sunt
in ilia civitate viri honestissimi, nonnulli presbyteri,
doctores, ministri, nescio an poetas, qui fabellam tibi
hanc in foro agere cupiunt ; qui non sua carmina re-
citare, sed tua crimina pro testimonio dicere parati jam-
pridem sunt. Nemo sic unquam poetam recitantem, ut
tu hos omnes contra te testantes et fugisti et fugies.
752
AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,
Adeone vero singuTari impudentia occaluisti, ut insti-
tutam in te legitime accusationem testatissimam, cujus
vim atque authoritatem cum sustinere non posses, dis-
cedendi, et veluti in exilium abeundi licentiam exo-
rasti, hanc tu quasi " fabellam nescio quam" eludere
et uno verbo leviculo sic amoliri abs te posse, existimes ?
At " permulti sunt," inquis, " in hoc Belgio, qui me
Genevse familiariter usi optime omnium norunt quam
non ibi nullo in pretio fuerim." Audi igitur quae sint
honestissimorum hominum de te judicia primo Genevae,
deinde in Belgio. Duorum verba ipsa ex Uteris de-
sumpta, in medium proferam.
Literae Genevae dates pridie Id. Octob. 1654.
Mirari certe nostrates satis non possunt, ita te interiora
ignoti alias hominis nosse, tam nativis coloribus depinx-
isse, ut ne ab illis quidem, quibus familiarissim& usus
est, tota hominis histrionia vel certius vel feliciiis po-
tuisset adumbrari : unde haerent merito et ego cum
illis, qua fronte avaiaxwroq licet homo et oris improbi,
in publicum rursus theatrum prodire sit ausurus. Illud
enim summum foelicitatis tuae hac in parte compendium,
quod non vel ficta vel ignota alias hominis scelera at-
tuleris, sed quae omnium et amicissimorum etiam ore
decantata, integri coetus authoritate et assensu, immo
plurium adhuc scelerum accessione luculenter possint
corroborari.
Et infra. Credas velim vix ullum hie reperiri am-
plius, ubi multos annos publico munere, sed cum summo
hujus Ecclesiae dedecore functus est, qui prostituti
pudoris homini patrocinium suum vel audeat vel sus-
tiueat amplius commodare.
Hasc sunt eorum voces, qui penitissime te norunt:
quam turpem tui memoriam Genevae reliqueris, hae lite-
rae, aliaeque bene multae si proferrentur, docerent. Nunc
in Belgio aliisque locis qua fama sis, " quo in pretio,"
cognosce. Viri probatissimi tibique noti non literas so-
lum, sed quoniam abs te priiis nominatus, idque in tua
causa, atque laudatus est, nomen quoque edam. Is est
vir gravissimus Joannes Duraeus ; qui dum Ottoni sola
fide nixus interponit se, mecumque agit, ut innocentem
te scilicet missum facerem, non potest non fateri simul
quam longe alia de te caeterorum pene omnium ex-
istimatio, aliusque sermo sit.
Ex literis Duraei Basilia, Octob. 3. 1654.
Quod ad Mori vitia improbitatemque attinet, non
videtur Ottonus ita de eo sentire : scio tamen alios pes-
sime de eo loqui, manus ejus in omnes pene, manus
omnium in eum esse, plerosque etiam Gallicae synodi
ministros dare operam ut ei pastoris munus abrogetur.
Neque hie aliam Basileae reperio de eo hominum opi-
nionem, quam quae in Belgio est eorum qui eum mi-
nime amant.
O pulchrum elogium ! quo tu omnium pene morta-
lium judicio Ismaeli hosti Ecclesiae, quam ministro
pacis ct evangelii similior judicaris. Hunc tuae ubique
gentium existimationis testem integerrimum, si potes,
rejice. Mihi credulitatem desine objectare : "Nemo
omnes, neminem omnes fefellerunt," tua tibi verba re-
gero. Haec cum ita sint, perficiam baud multo nego-
tio, ut intelligas, quam exiguum tibi in aliis praesi-
dium sit, cum tam exiguum tibi in teipso fuerit. Quod
enim potest aliena fides testimonium de te aliis per-
hibere, cum tua fides perhibere nullum quod juvet
aut cui confidas, de temetipso possit tibi P Et videte
quaeso quam dissoluto animo, quam abjecto desertor
sui et perfuga ad patrocinium alienae fidei ab se trans-
fugiat. " Neque vero," inquit, " tempus teram in eo-
rum sollicitarefutatione, quaecunque tu garris." Laudo
te laeti animi atque jucundi, nihil tu magis sollicite,
quam sollicitudinem ipsam vitas. Mea modo " nimis
sollicita" tibi fuit ad Deum " protestatio :" nunc tuam
non minus " sollicitam" putas tuorum criminum " refu-
tationem." Atque ego si duntaxat " garrio," haud
multam sane sollicitudinem tua refutatio desiderabit.
Ignavissimus profecto sis, aut male conscius necesse est,
cui tam facilis tuimetipsius defensio, tam gravis et
" sollicita" videatur : ineptus plane et ridendus, qui
nullum tempus inutilius terere te putes, quam in eo
ipso quod ad rem, siquid vides, et ad causam maxime
pertineat. Nam " quid proficiam," inquis, " si fabulam
hancpenitus retexuero ? statim aliam ordieris." Sane
quidem difficile id esset nemini ; neque de nihilo te urit
ista suspicio. Tanta enim tu solus fabularum sylva es,
ut ex tuis unius rebus gestis atque nequitiis suppeditare
centum triviis atque circulis unde multos in dies rideant
satis fabularum unuspossis. Atque adeo hujus fabulae
actum jam quartum peregimus : exit Morus; aliam
credo vult personam induere. " Ut semel," inquit,
" defungamur, quod fuerit Ecclesiae Genevensis, quod
civitatis illius de me judicium haedocebunt literae testi-
moniales, alia occasione datae." Ita est ; ad elogia nunc
transit sua ; actus quintus incipit ; nova plane persona,
sed eodem tamen subtus latente Moro, prodit cornicula,
sed et ea quoque personata : miris nescio quot repente
plumis adscititiis atque coloribus ita indutus, ut phoeni-
copterus nescio quis potius, et exornati quiddam monstri
simile videatur. Aves Aristophanicas expoliasse homi-
nem diceres ; sed mala ave, ni fallor; cum se non jam
fabulam agere, sed apologum iEsopicum in se verum
demonstrare nudatus intelliget. Cum enim hasce plu-
mas nee tuas esse, More, et partim obsoletas, quaeque
sua sponte mox defluant, partim falsis coloribus fucatas,
partim dolo, malisque artibus surreptas docuero, dubium
non est, quin delusus abs te olim grex avium, nunc
factus certior qui sis, de repetundis plumis jure tecum
sit acturus; et ablato quisque suo, obscoenam sub phoe-
nice upupam non deplumem te modo, sed depygem
demum relinquat: Primae omnium " literae Genevensi-
um testimoniales" cristam tibi erigunt : quas illi multo
mallent, sat scio, aut nunquam tibi datas, qualis postea
evasisti, aut abs te nunquam prolatas. Semper ego
quidem de Genevensi civitate, pro eo ac debeo, honesta
omnia et sentire soleo et loqui : religionis cultum
purioris, primumque studium, in republica deinde
prudentiam, aequalitatem, moderationem, constantiam
prope admiror; qua se tam arctis finibus, inter vicinos
hinc inde potentissimos et imminentes, summa in pace
ac libertate per tot jam annos conservat et tuetur: rec-
tiusque in re vix mediocri et melius id agit quod civilis
vitce omnisprincipium atque finis est, idque populo suo
CONTRA ALEXANDRUM MORUM, ECCLESIASTEN.
753
foelicius prsestat, quam summis opibus instructi, summis
opinione hominum adjuti consiliis reges maximi servi-
entibus praestant suis. De Genevensibus igitur, quod
eorum laudem, et existimationem possit imminuere,
non est ut quicquam velim aut queam dicere, etiamsi*
de bis Uteris testimonialibus ea dicerem, quseet ab aliis
dicta olim ipsi fatentur, et ad me recentius allata sunt.
Sed necesse non est ; non dicam igitur qua occasione
sint datae ; propterea quod ipse non hac, sed " alia oc-
casione" datas esse ait. Non quasram, utrum summa
Ecclesise senatusque voluntas honorarium hoc Moro
testimonium sua sponte concesserit, an impudentissima
hominis postulatio, cum accusatus gravissimorum cri-
minum nequisset se defendere, ab iis duntaxat abstulerit
qui Ecclesise pastorumque communi existimationi per-
peram metuentes, amandare ab se hominem quoquo
modo malebant, quam haec publico judicio severius
perquiri, nee sine offensa fortassis infirmiorum palam
agitari. Non dicam, id quod multitamen dicuntmihi-
que confirmant, nee conventu frequenti, nee solito
conveniendi die datas hasce literas : ne id quidem di-
cam scribenti adstitisse Morum ; unde illud fortasse
" tralatitium," et " exambire" ex elegantiis Mori selec-
tioribus tarn in promptu erant ; et " rupta concionante
Moro subsellia, gemmseque illae clarissimse ;" quae
omnia usque eo vel cupiditatem scribentis vel judicium
non grave significant, ut non solum nimio laudandi
studio laudes ipsas corrupisse, quod vitium ab eo qui to-
tius nomine Ecclesiae scripsit, quam maxime abesse debu-
it, sed indignissimum ornare dum studet, non tam vivum
decorare, quam mortuum et putentem illis odoribus dif-
fertum funerasse videatur. Non dicam denique ilia no-
mina in conventu subscripta non esse, circum vicos
cursasse Morum, et pastores domi sing-ulos adortum,
quo sibi faciliiis hasce subscriptiones expugnaret ;
propterea quod erant in conventu qui reclamare, qui
intercedere, qui obsistere non desinebant, qui sese non
audiri graviter conquesti sunt. Nihil horum dicam ;
quod nonnulli tamen dicunt, etiam qui illo tempore
Genevae rebus illis omnibus interfuere ; multi aliis in
locis " Deum hominumque fidem implorantes atque
jurati" nulla se " simultate, sed officii" religione com-
motos, haec dicere : adeoque illis literis fidem se ad-
jungere non posse; quorum inter primos virum sanc-
tissimum Fredericum Spanhemium, theologiae profes-
sorem et pastorem reverendum fuisse intelligo : Hoc
solum dico, hasce literas, quod idem de literis reveren-
dissimi viri Joannis Deodati est dicendum, ante sex-
en nium datas, multis postea maleficiis ab ipso Moro
obliteratas jampridem esse et antiquatas. Nondum
increbuerat Claudia, nondum hortus, et ilia, ad Clau-
diam nescio an cum Claudia, Mori suavissima cohor-
tatio :
— Poma alba ferebat,
Qui post nigra tulit Morus : —
Id quod viris proculdubio integerrimis et honestissimis,
harum literarum subscriptoribus, quin imposuerit non
dubito. At postquam ilia cum muliere, primo ancilla,
deinde nupta, occultari diutiiis consuetudo istius nefaria
non potuit, factus iterum reus, cum honestam rationem
defendendi sui nullam inveniret, et manifestis in rebus
teneretur, fractus jam animo, atque id maxime veritus,
si judicium fieret, nequid in se gravius consuleretur,
quo ipso die pronuncianda de se sententia presbytero-
rum, deinde magistratuum erat, judicium declinat,
licentiam abeundi petit, llli necessitatem hanc rati
se hoc modo effugisse, quam impositam sibi minime
volebant, ut Ecclesiae ministrum tantorum scelerum
damnare, et in homine Ecclesiastico tam triste exem-
plum statuere cogerentur, libenter assensere. Petit
insuper literas impudentissimus homo commendatitias.
Id vero postulare ab judicibus suis reum indigne fe-
rentes, prorsus recusant : ita bonus ille tabellarius per-
manere sine literis ilia in urbe, omni munere exutus,
circiter decern menses coactus est : Etesiis credo sacri-
ficans, ut aliquam saltern auram commendatitiam im-
petrare aliquo posset : Donee multi gravissimi viri ne
moram quidem ejus ilia in urbe ferendam rati, rursus
rem adducere in judicium coeperunt. Id autem cum
ad novas lites, et, ut supra dixi, offensionem infirmorum
spectare videretur, consultius tandem visum est, quoquo
modo hominem ablegare : rursus itaque dant literas ;
" non frigidulas," quod antea dixisse me queritur, sed,
quod nunc dico, frigidissimas ; non ut commendare
cuiquam mortalium,sed amandare abse hominem plane
viderentur. Hoc si ita non est, More, postulo mihi re-
spondeas, cur superiores illas Genevensium literas, baud
uuo nomine jam obsoletas, quaeque recentiora facinora
tua a me tibi potissimum objecta, ne attingunt quidem ;
quae ego vix attigi, ut minus mihi comperta, " blas-
phemias" nempe" tuas in Spiritum Sanctum," aliaque
opinionum monstra uberiiis commemorant, cur et illas
in quibus parum sibi de te credi a plerisque subscrip-
tores tui queruntur, cur, inquam, illas utrasque in me-
dium protuleris, has novissimas de medio removeris ?
Cedo proximas hasce literas post alteram in te accusa-
tionem illam gravissimam ab aliis aegerrinie, ab aliis
facile, sed eodem tui removendi animo ab omnibus
concessas. Sapies opinor, non exhibebis ; non delec-
tant te istee literae ; ex quibus mutatam de te Geneven-
sium opinionem, refrigerata amicissimorum studia
manifesto perspicere possimus ; eosque his literis non
te laudatum, sed ab se, dummodo longissime remotum,
quasvis in terras exportatum cupiisse. Haec Mori fides
publica est; qua se in Ecclesiam credere, quam in Spi-
ritum Sanctum planius facit. Quae reliqua a me dicta
in eum sunt neque diluit, neque refellit, ne oppugnat
quidem. Sed quoniam, Vlacco fidejussore, tomum in-
super alterum fidei publicae promittit, in quo " virorum
aliquot insignium, senatusque et ecclesiae Midelbur-
gensis, et Amstelodamensis testimonia" dicentur, dum
volumen illud, cudendum,puto, in Gallia, excudendum
Hagae-Comitis a Vlacco expectamus, aut ne expec-
tamus quidem, visum est de toto hoc genere testimoni-
orum pauca disserere.
Magnum ego ornamentum quidem virtutis testimo-
nium publicum esse fateor ; argumentum perinde cer-
tum atque firmum longe abest ut existimem ; nam ut
illud omittam quod virtutis multo difficilior quam num-
morum spectatio est, hoc sane constat, privatorum pri-
vatos mores, et proesertim vitia ad aures gravissimas,
754
AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,
tot alioqui negotiis occupatas, rarissime perferri. Et
testimonium publicum tam qui petunt, quam qui dant,
boni juxta malique fere sunt; et petunt quidem mali
soepius quam boni, falsa specie proborum induti. Ut
quisque optimus est, ita minime testimonio eget alieno:
neque enim facit quicquam vir bonus ut noscatur, seipso
contentus. Si commendato est opus, virtutem semper
apud se habet commendatricem optimam; si defenso,
obtrectationibus nimirum et calumniis baud raro appe-
titus, eandem circundat sibi integritatem suam, et in-
victam recte factoruin conscientiam ; quo veluti muni-
rnento atque praesidio firmissimo, improborum hominum
et impetus vanos excipit, et tela frustratur. Contra
hie noster omnia : non enim virtutem, sed opinionem
duntaxat ejus integumentum vitiorum, sibi compara-
verat : ut retectus, ut deprehensus, abscondere diutius
improbitatem suam non potest, exors ipse fidei et nau-
fragus ad alienam fidem se confert : quorum oculis
antea servierat, eorum nunc manus commendatitias
implorat ; et singulari quadam atque inaudita hactenus
impudentia, quorum judicium experiri non audet,
eorum postulat testimonium. Propterea quod meamet
ipsius sententia damnatus turpissime discedo, quod
sententias vestras horreo atque defugio, "literas"
quaeso date innocentiae, pietatis, pudicitiae apud vos
meae, " testimoniales." Si haesitatur, si ambigitur, si ad
aliis denique reclamatur rei vehementissime commotis,
quo non demittit se ? quo non descendit ? circumcur-
sare, ambire, prensare, obtestari, et quo adire non au-
det, eo amicorum alleg-ationes dimittere. Aguntur
fortunae hominis, agitur caput, existimatio, immd Ec-
clesiae, totius et sacri ordinis existimatio agitur. Ex-
pugnantur multi, partim fatigati, partim inducti, partim
veriti nequid istius ignominiae in publicum redundaret,
partim delictis ignoscere, literato parcere, laboranti
consulere suae bonitatis esse arbitrati. Ita tandem
victor iste laureatas literas aufert ; ita emendicata
quovis tempore vel occasione, non jam testimonia de se
publica, quae si fuissent ipse abolevit, sed sua de pub-
lico reportata spolia ad coronam venditat ; nee tam
laudes videtur suas, quam poenitentiam publicam cir-
cumferre. Quern enim non poeniteat praeconem sese
laudum ejus fuisse, qui ad omnes postea libidines tam
turpem sui auctionem fecerit: nunc ejusdem sese raan-
gonem fieri, qui servus omnium nequissimus ministrum
se licitanti cuivis Ecclesiae ex hac laudum catasta ven-
dibiliorem, et sacrarum literarum miseris emptoribus
venalem se pretii quantivis professorem profitetur.
Nam viderint per Deunj immortalem, qui ex istius vel
commendatione vel impunitate iguoscentes et bonos
haberi se postulant, ne ista bonitas in malum desinat;
viderint ne ipsis bonis fraudi sit. Cum necesse sit,
serpat latius, serpat ocyiis ista contagio pastoris in
gregem, doctoris in scholam ; atque in ipsos fortasse
bonorum istorum liberos, qui sophistae huic errabundo
et infami in discipliuam traduntur. Viderint ne tot
pigmentis illita atque ornata turpitudo, tanta bonarum
laudum jactura atque dispendio dealbata labes, spem
faciat et aliis, eamque mentem injiciat, posse se quoque
tutissimo hoc exemplo, eandem scholis, eandem eccle-
siis iuferre personam, sine suo periculo cum summa
etiam commendatione improbissimam. Cogitent, qui
celari adversarios nostras maculas putant oportere, non
celando sed eluendo maculas purgari : celando apparere
multo manifestius, etmajorem indies fceditatem contra-
here. Postremo viderint, ne Ecclesiastas hujusmodi
amovere ab Ecclesia tamdiu negligant, donee ipsa Ec-
clesia cum Ecclesiastis una amoveatur. Sane cum
apostoli praeceptum de Episcopo notissimum sit, eum
ab extraneis etiam bonum habere testimonium oportere,
quid adversariis laetius aut triumphandum magis potest
accidere, quam cum legerint atque audierint, qui non
levi atque incerta, sed constante fama, summeque con-
sentiente, multis testibus, multis in locis flagitiosus
atque nefarius compertus sit, eum quasi Ecclesiae lu-
men unicum et ornamentum collatitiis presbyterorum
laudibus, et multiplici commendatione publica decorari.
Quod hostibus nostris gaudium ne diuturnum sit, pro-
videri non alia ratione potest, nisi siquis poterit ex-
emplo, reque ipsa demonstrare, nullum esse pestibus
hujusmodi in Ecclesia reformata consistendi locum :
haec testimonia, has laudes turn olim datas, cum is, cui
dabantur, longe alius affectaret videri, atque esse nunc
perspicitur, ipsum nunc irritas et nequaquam suas
usurpasse sibi fraude pessima; et amicorum de se elogia
suo ipsius vitio abrogata, non ad vilissimas merces in-
volvendas, quo fato mala scripta solent fere perire,
sed ad foedissimas flagitiorum ipsius sordes integen-
das, pro involucris abusum esse. Ego certe in priore
ilia defensione, et publice jussus et privatim laesus, nisi
siquam dicendo peperissem mihi honestam existima-
tionem, earn silendo amittere, et quasi vacuam posses-
sore, occupandam mendaciis et opprimendam relin-
quere maluissem, et patriae, et mihi simul, ciim una
eademque causa esset, communem operam summo
studio impendi. Nunc accusatis graviter ab eodem
quasi immeritum et innoxium hominem per calumnias
et mendacia infamassem, ut impudentiam illius redar-
guerem, innocentiam tuerer meam, et siquid vel antea
jam dixi commode, vel in posterum quod ex usu sit
dicturus sum, si non doctrinae et ingenii laudem, fa-
mam saltern integram, etcolendae veritatis fidem afferre
possem, ad contentionem hanc per se minime gratam,
sed necessariam tamen, denuo descendi. Neque vero
est, si haec non essent, cur hujus operae aut pcenitere
me, aut pigere quenquam alium, si ni conscium sibi-
met, debeat. Sane improbos vituperare, et bonos lau-
dare,quandoquidem hoc praemii nobilissimi,illud poenae
gravissimae rationem habet, et aeque justum et justitiae
prope summa est: quin et ad vitam bene instituendam
par fere momentum utriusque cernimus. Ita denique
cognatae inter se hae duae res sunt, unoque et eodem
opere absolvuntur, ut improborum vituperatio, probo-
rum dici laudatio quodammodo possit. Veriim ut jus
et ratio atque usus utrobique par sit, non itidem est par
gratia : nam qui alterum vituperat, duarum is uno
tempore gravissimarum rerum onus atque invidiam
sustinet, et accusandi alterum, et de se bene sentiendi.
Itaque laudant facile nunc boni, nunc mali dignos
juxta atque indignos ; accusare nemo libere atque in-
trepid e, nisi solus integer, vel audet vel potest. Nos
qui adolescentes tot sub magistris exudare in umbra
CONTRA ALEXANDRUM MORUM, ECCLESIASTEN.
755
eloquentiam solemus, vimque ejus demonstrativam in
vituperatione baud minus, quam in laude arbitramur
esse positam, tyrannorum antiqua nomina fortiter sane
ad pluteum concidimus. Et Mezentium, si fors ferat,
putidis rursum antithetis enecamus ; aut Agrigentinum
Phalarim tristi enthymematum mugitu, quam in suo
tauro, exquisitius torremus. In xysto nimirum aut in
palaestra, nam in republica plerumqiie tales adoramus
potius et colimus, et potentissimos et maximos et au-
gustissimos appellamus. Atqui oportuit aut non in
ludicro primam fere aetatem umbratiles consumpsisse,
aut aliquando cum patriae, cum reipublicae est opus, re-
lictisrudibus,in solemac pulverem atque aciem audere;
aliquando veros lacertos contendere, vera arma vibrare,
verum hostem petere. Parte alia Suffenos et Sopbistas ;
alia Pbarisaeos et Simones et Hymenaeos et Alexan-
dros, veteres quidem illos, multo mucrone insectamur:
hodiernos et in Ecclesia redivivos collatis elogiis lau-
damus, professionibus et stipendiis et cathedris, incom-
parabiles videlicet et doctissimos et sanctissimos viros,
ornamus. Ad censuram si forte ventum est, sicui forte
persona et speciosa pellis detrahitur, si turpis introrsum,
immd vero si palam atque aperte facinorosus arguitur,
sunt qui hunc malint, nescio quo studio, quove metu
adducti, testimoniis publice defensum, quam animad-
versione debita notatum. Mea ab his fateor, quod ali-
quoties res ipsa jam docuit, satis longe disjuncta ratio
est : ut siquid adolescens in illo otio literarum vel prae-
ceptis doctorum vel meis lucubrationibus profeci, id
omne ad usum vitae generisque humani, siquid tarn
late possem, pro infirma parte mea conferrem. Quod
si etiam ex privatis nonnunquam inimicitiis delicta
publica animadvert! et saepe corrigi solent, et adversa-
rium nunc non modo meum, sed pene omnium commu-
nem, hominem nefarium, reformatae religionis et sacri
maxime ordinis opprobrium, literatorum labem, juven-
tutis perniciosissimum praeceptorem, immundum in
sacris Ecclesiasten, impulsus omnibus causis justissima
vituperatione prosecutus sum, eo necne cum fructu,
quo oporteat, viderint illi, quorum potissimum interest
exemplum in isto edere, me quidem spero (cur enim
diffidam?) rem nequo Deo ingratam, neque Ecclesiae
insalubrem, neque reipublicae inutilem praestitisse.
AUTHORIS AD ALEXANDRI MORI
SUPPLEMENTUM RESPONSIO.
Hanc ego defensionem meam cum ante duos menses
hactenus parassem, ne consumptum forte biennium al-
terum in se profligando clamitet Morus, tanto cum de-
siderio Supplementum illud fidei publicae contra me
promissum expectabam, ut nihil mihi longius videretur.
Didiceram enim ex Vlacco perorante, recessisse quiderr>
in Galliam Morum, non tamen quiescere : sed vel uitri-
sum viribus Genevensium attritis, vel quod manu tarn
exigua vix satis sibi instructus ad decernendum uno
praelio videretur, novum contra me exercitum, et quod
mirandum sit, Medioburgicorum et Amsterodamensium
in Gallia conscribere : Consules etiam et Scabinos mag-
na cum manu signisque infestis adventare. Sero tan-
dem erepsere novae copiae ; sine quibus prima acies,
opihor, labare atque dehiscere videbatur. Sed cur tarn
sero, cur ab extemporali homine tarn tarde advenerint
siquis miratur, erant scilicet literae quaedam mortuorum
longo situ eruendae; erant quoque subsidia haec con-
sularia tarn gravis armaturae, mira itinerum ratione
" ex Gallia," teste Vlacco, " transmittenda : " Quid si
etiam ibidem conficienda ? quibus cum ipse Vlaccus,
homo aequissimus, ut habeatur fides non postulet, sed
quod " aequum et justum cuique videbitur," id ut " ju-
dicetur," sic omnino faciamus. " Sufficit Vlacco,"
Supplementi hujus collectitii legato, lectorum " curi-
3 c
ositati," non incredulitati " satisfecisse," nempe fidei
pubHcse, ex Gallia in Hollandiam, quasi postliminio
quodam reversae, fidem defore uniuscuj usque privatam,
haud ab re sane suspicabatur. Primum hoc velim uni-
cuique in mentem veniat, quod supra demonstratum
est, publica testimonia qua ambitione fere comparentur;
in re privata quid valeant ; quam saepe hallucinentur :
me deinde non ficta crimina in Morum, non ignota,
non obscura, sed vera, sed jam vulgata atque testata,
in foro denique et judicio agitata haud semel, atque
versata protulisse. Non igitur calumniatores nos,
non testes in se, sed suos esse judices intelligat Mo-
rus : id jure aequissimo ; quoniam ipse in nos prior
has partes sibi sumpsit ; nos ipse prior judicavit ;
suam in nos sententiam iniquissimam edidit. Pro-
latis autem utrinque testimoniis cur secundum eos
merito pronuntiemus, qui Morum gravissime accusant,
in causa est cum ipsius comperta in nos audacia atque
improbitas singularis, turn ipsius testimonii quamvis
" publica," tamen ambigua fides ; quae consuetis atque
tritissimis laudandi formulis prosequitur Morum, ob-
jecta illi crimina ab accusatoribus tarn multis non diluit.
Quid enim affert vel hoc supplementum, More, quod ad
rem pertineat ? Accusabant te Genevae gravissimi viri
Theodorus Troncinus pastor ettheolcgiae professor, duo
7oG
Colophon
This archival text follows the Internet Archive OCR witness for The prose works of John Milton; with an introductory review (London: Westley and Davis, 1834). Internet Archive metadata identifies the creators as John Milton and Robert Fletcher, records the Library of Congress as sponsor and contributor, and states that the Library of Congress is unaware of any copyright restrictions for this item.
The Internet Archive scanning wrapper and surrounding index matter were not included in the reading body. OCR spacing was lightly normalized for the Good Work Library, while the source witness's line structure and wording were otherwise preserved.
This is an archival source-text witness, not a Good Works Translation.
Compiled and formatted for the Good Work Library by the New Tianmu Anglican Church, 2026.
🌲