IA 1834 - Defensio Pro Populo Anglicano

✦ ─── ⟐ ─── ✦

IA 1834 Latin OCR Witness


I. DEFENSIO PRO POPULO ANGLICANO, CONTRA CLAUDII SALMASII DEFENSIONEM REGIAM.

II. DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO, CONTRA ALEXANDRUM MORUM ECCLESIASTEN.

III. DEFENSIO PRO SE, CUI ADJUNGITUR JOANNIS PHILIPPI RESPONSIO AD APOLOGIAM ANONYMI CUJUSDAM
TENEBRIONIS PRO REGE ET POPULO ANGLICANO INFANTISSIMAM.

IV. LITERS, SENATUS ANGLICANI, NECNON CROMWELLI, &c. NOMINE AC JUSSU CONSCRIPTS.

V. ARTIS LOGICS INSTITUTIO AD PETRI RAMI METHODUM CONCINNATA.

VI. EPISTOLARUM FAMILIARIUM LIBER UNUS, QUIBUS ACCESSERUNT EJUSDEM, JAM OLIM IN COLLEGIO
ADOLESCENTIS, PROLUSIONES QUSDAM ORATORIS.

VII. SCRIPTUM DOMINI PROTECTORIS, CONTRA HISPANOS.

DEFENSIO PRO POPULO ANGLICANO,

CLAUDII SALMASII DEFENSIONEM REGIAM.*

[fikst published 1651.]

PILEFATIO.

Tametsi vereor, si in defendendo populo Anglicano
tam sira profusus verborum, vacuus rerum, quam est
plevisque visus in defensione regia Salmasius, ne ver-
bosissimi simul et ineptissimi defensoris nomen meritus
esse videar; tamen cum in mediocri quavis materia
tractanda nemo sibi adeo properandum esse existimet,
quin exordio saltern aliquo pro dignitate suscepti a se
operis uti soleat, id ego in re omnium fere maxima
dicenda si non omittam, neque nimis astringam, spero
equidem, duas propemodum res, quas magnopere vel-
lem, assecuturum me esse; alteram, ut causae huic no-
bilissimae, et seculorum omnium memoria dignissimae
nulla ex parte, quantum in me est, desim ; alteram, ut
reprehensam in adversario futilitatem et redundantiam,
devitasse tamen ipse nihilo minus judicer. Dicam enim
res neque parvas neque vulgares; regem potentissimum,
oppressis legibus, religione afflicta, pro libidine reg-
nantem, tandem a suo populo, qui servitutem longam
servierat, bello victum ; inde in custodiam traditum ; et
cum nullam omnino melius de se sperandi materiam
vel dictis vel factis prseberet, a summo demum regni
concilio capite damnatum ; et pro ipsis regiae foribus
securi percussum. Dicam etiam, quod ad levandos
magna superstitione hominum animos multum contu-
lerit, quo jure, praesertim apud nos, judicatum hoc at-
que peractum sit; meosque cives fortissimos et integer-
rimos, deque universis orbis terrarum civibus ac popu-
lis egregie meritos, ab improbissimis maledicorum, sive
nostratium, sive exterorum calumniis, turn imprimis ab
hujus inanissimi sophistae maledictis, qui pro duce et
coryphaeo caeterorum se gerit, facile defendam. Quse
enim ullius regis alto solio sedentis majestas unquam
tanta eluxit, quanta turn populi Anglicani effulgebat,
cum, excussa ilia veteri superstitione, quse diu inva-
luerat, ipsum regem, seu potius de rege hostem, qui
solus mortalium impunitatem sibi divino jure vendica-
bat, suis legibus irretitum judicio perfundere, et quo is
quemcunque alium supplicio affecisset, eodem sontem

  • Printed from an edition in folio, corrected by the author.

ipsum afficere non vereretur. At quid ego haec tanquam
populi facta praedico ? quas ipsa per se pene vocem
edunt, et preesentem ubique testantur Deum. Qui,
quoties suae sapientissimae menti complacitum est, su-
perbos et effraenatos reges, supra humanum modum sese
attollentes, solet deturbare, et tota saepe cum domo fun-
ditus evertit. Illius nos manifesto numine ad salutem
et libertatem prope amissam subito erecti, ilium ducem
secuti, et impressa passim divina vestigia venerantes,
viam, haud obscuram sed illustrem, illius auspiciis
commonstratum et patefactam ingressi sumus. Haec
ego omnia digne satis explicare, et quod omnes fortasse
gentes legant atque setates, monumentis tradere, si di-
ligentia solum mea, cujusmodicunque est, meis tantum
viribus sperem me posse, frustra sim. Quae enim oratio
tam augusta atque magnifica, quod tam excellens in-
genium, huic oneri subeundo par esse queat, ut, cum
illustrium virorum aut civitatum res gestas vix reperia-
tur tot seculis qui luculente possit scribere, opinetur
quisquam haec, non hominum, sed omnipotentis plane
Dei, gloriose et mirabiliter facta ullis se verbis aut stylo
assequi posse? Quod quidem munus ut susciperem,
tametsi summi in republica nostra viri sua authoritate
perfecerunt, mihique hoc negotium datum esse volue-
runt, ut quae illi, Deo ductore, magna cum gloria ges-
sere, ea, quod certe proximum est, contra invidiam et ob-
trectationem, quas in res ferrum et apparatus belli nihil
potest, alio genere armorum defenderem ; quorum ego
quidem judicium magno mihi ornamento esse existimo,
me scilicet eorum suffragiis eum esse prae caeteris, qui
banc patriae meae fortissimis liberatoribus haud poeniten-
dam operam navarem : quin et ipse ab ineunte adolescen-
tia iis eram studiis incensus, quae me ad optima quaeque
si minus facienda, at certe laudanda, incitatum ferebant.
His tamen diffisus adminiculis, ad divinam opem re-
curro ; Deumque Opt. Max. donorum omnium largito-
rem invoco, ut quam prospere quamque pie nostri illi
ad libertatem clarissimi duces regios fastus, et domina-

650

PILEFATIO.

turn impotentem, acie fregerunt, dein memorabili tan-
dem supplicio extinxerunt, quamque facili negotio
miper unus de raultis ipsum regem veluti ab inferis re-
surgentem, inque illo libro post mortem edito novis
argutiis, et verborum lenociniis, populi se venditantem
redarguit atque summovit, tarn ego feliciter tamque
vere declamatoris hujus exotici petulantiam et menda-
cia refellam atque discutiam. Qui alienigena ciim sit,
et quamvis id millies neget, grammaticus, non ea stipe
contentus quam boc nomine meretur, magnus ardelio
esse maluit; non reipub. solum immiscere se ausus,
sed alienee : cum neque modestiam, neque judicium,
neque aliud quicquam afFerat, quod oporteret sane tan-
tum arbitrum, praetur arrogantiam et grammaticam.
Et sane haec quae jam latine utcunque scripsit, si inter
Anglos et nostro sermone protulisset, vix esset, credo,
qui de responso laboraudum esse judicaret; sed par-
tim trita, et refutationibus jam crebris explosa, negli-
gent, partim tyrannica et foeda, vilissimo quovis man-
cipio vix ferenda, quamvis alioqui regias secutus ipse
partes, aversaretur. Nunc cum inter exteros, et nos-
trarum rerum penitus ignaros grand i pagina turgescat,
sunt illi quidem, qui res nostras perperam intelligunt,
edocendi ; bic suo more, (quandoquidem tanta maledi-
cendi aliis libidine fertur,) suo inquam more ac modo,
erit tractandus. Quod siquis miretur forte, cur ergo
tam diu intactum et ovantem, nostroque omnium si-
lentio inflatum volitare passi simus, de aliis sane ne-
scio, de me audacter possum dicere, non mihi verba aut
argumenta, quibus causam tuerer tam bonam, diu quae-
renda aut investiganda fuisse, si otium et valetudinem
(quae quidem scribendi laborem ferre possit) nactus
essem. Qua cum adhuc etiam tenui admodum utar,
carptim haec cogor, et intercisis pene singulis boris,
vix attingere, quae continenti stylo atque studio perse-
quidebuissem. Undeboc si minus dabitur, cives meos
prsestantissimos, patriae conservatores digno laudum
praeconio celebrare, quorum immortalia facinora jam
toto orbe claruerunt; defendere tamen, et ab hujus im-
portuni literatoris insolentia, et professoriee linguae in-
temperiis, vindicare hand mihi difficile futurum spero.
Pessime enim vel naturavel legibus comparatum foret,
si arguta servitus, libertas muta esset; et haberent ty-
ranni qui pro se dicerent, non haberent qui tyrannos
debellare possunt : miscrum esset, si hoec ipsa ratio,
quo utimur Dei munere, non multo plura ad homines
conservandos, liberandos, et, quantum natura fert, in-
ter se oequandos, quam ad opprimendos et sub unius
imperio male perdendos, argumenta suppeditarct.
Causam itaque pulcherrimam hac certa fiducia laeti
aggrcdiamur ; illinc fraudem, fallaciam, ignorantiam,
atque barbariem ; hinc lucem, veritatem, rationem, et
seculorum omnium optimorum studia, atque doctrinam
nobiscum stare.

Age nunc jam, satis prsefati, quoniam cum criticis
res est, tam culti voluminis titulum imprimis videamus
quid ait; 'Defensio regia pro Carolo I. ad Car II.'
Magnum sane pracstas, O quisquis es ! patrem defcndis
ad filium; minim ni causam obtineas. Verum ego te
falso alias sub nomine, nunc sub nullo latitantem, Sal-
masi, ad alia voco subsellia, ad alios judiecs, ubi tu

illud euge et sophws, quod in palaestra tua literaria
captare misere soles, fortasse non audies. Sed cur ad
regem filium defensio haec regia? non opus est tortore,
confitentem habemus reum ; " Sumptibus inquit re-
giis." O te venalem oratorem et sumptuosum ! Siccine
defensionem pro Carolo patre, tua sententia, rege opti-
mo, ad Carolum filium regem pauperrimum noluisti,
nisi sumptibus regiis ? Sed veterator etiam haud irri-
diculus esse voluisti, qui regiam defensionem dixeris ;
non enim amplius tua quam vendidisti, sed legitime
jam regia defensio est; centenis nimirum Jacobaeis
emta, ingenti pretio ab egentissimo rege : non enim
ignota loquimur; novimus qui illos aureos domum at-
tulit tuam, qui crumenam illam tessellisvitreis variatam,
novimus qui te avaras maims porrigentem vidit, in spe-
ciem quidem ut Sacellanum regis missum cum munere,
re vera ut ipsum munusamplecterere; et unatantummer-
cede accepta totum pene regis aerariumexinanires. Sed
eccum ipsum, crepant fores, prodithistrio in proscenium.
Date operam et cum silentio animadvertile,
Ut pernoscatis quid sibi Eunuchus velit.

Nam quicquid est, praeter solitum cotburnatus incedit.
' Horribilis nuper nuntius aures nostras atroci vulnere>
sed magis mentes, perculit, de parricidio apud Anglos
in persona regis sacrilegorum hominum nefaria con-
spiratione admisso.' Profecto nuntius iste horribilis
aut gladium multo longiorem eo quern strinxit Petrus
habuerit oportet, aut aures istae auritissimas fuerint,
quas tam longinquo vulnere perculerit : nam aures non
stolidas ne offendisse quidem potuit. Ecqua enim vo-
bis fit injuria, ecquis vestrum laeditur, si nos hostes et
perduelles nostros, sive plebeios, sive nobiles, sive re-
ges, morte multamus? At ista mitte, Salmasi, quae ad
te nihil attinent : ego enim de te etiam horribilem ha-
beo quern apportem nuntium ; quique omnium gramma-
ticorum et criticorum aures, modo teretes habent et
doctas, atrociori vulnere si non perculerit, mirabor; de
parricidio apud Hollandos in persona Aristarchi, nefa-
ria, Salmasii audacia, admisso: te magnum scilicet cri-
ticum sumptibus regiis conductum, ut defensionem re-
giam scriberes, non solum putidissimo exordio, praefl-
carum funebribus nugis et naeniis simillimo, nullius
non fatui mentem miseratione permovisse, sed prima,
statim clausula risum pene legentibus multiplici bar-
barismo concitasse. Quid enim, quaeso, est parricidi-
um in persona regis admittere, quid in persona regis ?
quae unquam latinitas sic locuta est? nisi aliquem no-
bis forte Pseudopbilippum narras, qui personam regis
indutus, nescio quid parricidii apud Anglos patrave-
rit; quod verbum verius opinione tua ex ore tibi exci-
disse puto. Tyrannus enim, quasi histrionalis quidam
rex, larva tantum et persona regis, non verus rex est.
Cacterum ob hujusmodi noxas Gallicolatinas, quibus
passim scates, non tam mihi, neque enim est otium,
quam ipsis tuis grammatistispoenas dabis; quibus ego
tederidendumet vapulandum propino. Hoc multo atro-
cius; quod asummis magistratibusnostrisde regestatu-
tum est, id sacrilegorum hominum nefaria conspiratione
admissum ais. Tune, furcifer, potentissimi nuper reg-
ni, nunc reipub. eo potentioris, acta et consulta sic no-
minas? quorum de factis ne rex quidem ullus ut quic-

PR^FATIO.

651

quam gravius pronuntiaret, aut scriptum ederet, addu-
ci adhuc potuit. Merito itaque amplissimi Ordines Hol-
landiae, liberatorum olim patriae vera progenies, defensi-
onem hanctyrannicam,populorum omnium libertatipes-
tilentissimam, edicto suo tenebris damnarunt ; cujus et
ipsum authorem omnis libera civitas suis prohibere fini-
bus, autejicere,deberet: eaque praecipue quae tam ingra-
tumtamque tetrumreipublicashostem suo stipendio alit;
cujus ille reipublicse, baud seciis atque nostras, funda-
menta ipsa atque causas oppugnat; necnon utramque
una et eadem opera labefactare et subruere conatur ;
praestantissimosque illic libertatis vindices nostrorum
sub nomine maledictis proscindit. Reputate jam vo-
biscum, illustrissimi foederatorum Ordines, et cum
animis vestris cogitate, quis hunc regiae potestatis
assertorem ad scribendum impulerit, quis nuper apud
vos regie se gerere incceperit, quae consilia, qui conatus,
quae turbae denique per Hollandiam secutae sint, quae
nunc essent, quam vobis parata servitus, novusque do-
minus erat, atque ilia vestra tot annorum armis atque
laboribus vindicata libertas, quam prope extincta apud
vos nunc foret, nisi opportunissima nuper temerarii
juvenis morte respirasset. Sed pergit iste noster am-
pullari, et mirabiles tragoedias fingere, " Quoscunque
infandus hie," parricidialis nimirum barbarismi Salma-
siani, " rumor attigit, haud seciis ac si fulmine afflati
essent, derepente his arrectaeque horrore comae et vox
faucibushaesit." Quod nunc primitus auditum discant
physici, comas fulmine arrectas. Verum quis hoc
nescit, viles et imbelles animos, magni cujuspiam faci-
noris vel rumore, obstupescere ; quodque prius fuerunt,
turn se maxime stipites indicare. Alii " lacrymas non
tenuerunt," mulierculae credo aulicae, aut siqui his mol-
liores; inter quos et ipse Salmasius nova quadam me-
tamorphosi Salmacis factus est ; et fonte hoc suo lacry-
marum fictitio, et nocte parato, viriles animos emollire
conatur. Moneo itaque et cavere jubeo,

infamis ne quem male fortibus undis

Salmacis enervet. ne vir ciim venerit, exeat indt

Semivir, et tactis subito mollescat in undis.

" Fortius vero," inquit, " animati," (nam fortes puto et
animosos ne nominare quidem nisi putide potest,) tanta
" indignatiouis flamma exarserunt, ut vix se caperent."
Furiosos illos non flocci facimus ; vera fortitudine
suique compote istos minaces pellere, et in fugam ver-
tere, consuevimus. " Nemo certe non diras imprecatus
est tanti sceleris authoribus." Vox tamen, ut tu modo
aiebas, " faucibus ha?sit;" atque haesisset utinam in
hunc usque diem, si de nostris duntaxat perfugis hoc
vis intelligi, quod nos etiam pro comperto habemus,
nihil illis frequentius in ore esse, quam diras et impre-
cationes, omnibus bonis abominandas quidem, non
tamen metuendas. De aliis credibile vix est, cum
supplicii de rege sumti fama illuc pervenisset, reper-
tum in libero praesertim populo fuisse ullum, tam ad
servitutem natum, qui nos dicto laederet, aut factum
nostrum crimini daret; immo potius omnes bonos om-
nia bona dixisse ; quinetiam Deo gratias egisse, qui
exemplum justitiae tam illustre et excelsum edideret,
quodque caeteris regibus tam salutari docu»mento esse

possit. Istos itaque " feros ac ferreos caedem," nescio
cujus, "miserabilem ac mirabilem" plorantes, cum suo
tinnulo oratore, " post regium in orbe nomen natum
notumque," frigidissimo, etiam atque etiam plorare
jubemus. At quis interim e ludo fere puer, aut e coe-
nobio quovis fraterculus, casum hunc regis non multo
disertius, immo latiniiis, hoc oratore regio declamitas-
set? Verum ego ineptior sim, si infantiam hujus et
deliramenta hunc in modum toto volumine accurate
persequar; quod tamen libens facerem, (quoniam super-
bia et fastidio, ut feruut, supra modum turget,) ni mole
tantum libri inconcinna atque incondita se protegeret,
et veluti miles ille Terentianus post principia lateret:
callido sane consilio, ut defessus singula notando etiam
acerrimus quisque, taedio prius conficeretur, quam om-
nia redargueret. Nunc ejus quoddam specimen dare
hac veluti prolusione duntaxat volui; et cordatis lec-
toribus a principio statim degustandum hominem prae-
bere, ut in hac paginae unius promulside experiamur
quam laute nos et luculenter cseteris ferculis excepturus
sit; quantas ineptias atque infantias toto opere conges-
serit, qui tam densas, ubi minime decuit, in ipsa fronte
collocavit. Exinde multa garrientem, et scombris con-
cionantem, facile praetereo ; ad nostras autem res quod
attinet, haud dubitamus quin ea, quae authoritate par-
lamenti scripta publice et declarata sunt, apud omnes
bonos et prudentes exteros plus ponderis habitura sint,
quam unius impudentissimi homuncionis calumniae, et
mendacia; qui ab exulibus nostris, patriae hostibus,
pretio conductus, quolibet eorum dictante quibus operam
suam locaverat, aut rumusculum spargente, falsissima
quaeque corradere, et in chartam conjicere, non dubita-
vit. Utque plane intelligant omnes quam non illi reli-
gio sit, quidlibet scribere, verum an falsum, pium an
impium, haud alius mihi testis adhibendus erit, quam
ipse Salmasius. Scribit is in Apparatu contra prima-
tum Pap^, " maximas esse causas cur ecclesia redire
ab episcopatu debeat ad apostolicam ' presbyterorum '
institutionem; longe majus ex episcopatu introductum
in ecclesiam esse malum, quam ilia schismata quae
prius metuebantur : pestem illam, quae ex eo ecclesias
invasit, totum ecclesiae corpus miserabili tyrannide
pessundedisse; immo ipsos reges ac principes sub ju-
gummisisse; majorem in ecclesiam utilitatem redun-
daturam hierarchia tota extincta, quam solo capite
Papa." p. 169. " Posse episcopatum cum papatu tolli
cum summo bono ecclesiae; sublato episcopatu ruere
ipsum papatum, super illo utpote fundatum." p. 171.
" Cur removeri debeat in illis regnis, quae jam papatui
renuntiarunt, proprias habere causas. Cur ibi episco-
patus retineatur se non videre ; non integram videre
reformationem quae hac in parte imperfecta sit; nihil
afFerri posse rationis aut causae probabilis, cur sublato
papatu retineri debeat aut possit episcopatus." p. 197.
Hoec et multo plura cum ante annos quatuor scripserit,
tanta nunc vanitate et impudentia est, ut parlamentum
Angliae graviter incusare hoc loco audeat, quod episco-
patum "non solum senatu ejiciendum, sed etiam peni-
tus abjiciendum, censuerint." Quid ? quod ipsum
etiam episcopatum suadet atque defendit, iisdem usus
argumentis et rationibus, quas libro illo priore magno

652

PRJSFATIO.

impetu coufutaverat ; " necessarios" nempe " fuisse
episcopos, et omuino retinendos, ne mille pestiferae
sectae et hereses in Anglia pullularent." O vafrum et
versipellein ! adeone te etiam in sacris non puduit de-
sultorem agere, prope dixeram, ecclesiam prodere;
cujus tu ideo sanctissima instituta tanto strepitu asseru-
isse videris, ut quoties tibi comraodum esset, eo majore
cum infamia ea ipsa ludificari atque subvertere posses.
Ncminem hoc latet, cum regni ordines, ecclesias nos-
tras, ad exemplum caeterarum, reformandae studio fla-
grantes, episcopatum fundi tus tollere statuissent, primo
regem intercessisse, dein bellum nobis ea potissimum
causa intulisse ; quod ipsi tandem in perniciem vertit. I
nunc, et te defensorem regium esse gloriare, qui, ut re-
gem gnaviter defendas, susceptam a temetipso ecclesiae
causam nunc palam prodis atque oppugnas : cujus
gravissima quidem censura esses notandus. De forma
autem reipub. nostroe, quoniam tu, professor triobolaris
et extraneus, remotis capsulis atque scriniis tuis nuga-
rum refertissimis, quas melius in ordinem redigere po-
teras, in aliena repub. satagere et odiosus esse mavis,
sic breviter tibi, vel cuivis potius te prudentiori, re-
spondeo ; earn formam esse quam nostra tempora atque
dissidia ferunt ; non qualis optanda esset, sed qualem
obstinata improborum civium discordia esse patitur.
Quce autem respublica factionibus laborat, atque armis
se tuetur, si sauae et integrae tantum partis rationem
habet, caeteros sive plebeios sive optimates praeterit aut
excludit, satis profecto aequa est ; quamvis regem et
proceres, suis ipsa malis edocta, ampliiis nolit. " Con-
cilium" autem illud " supremum," quod insectaris,
atque etiam " concilii praesidem," nae tu ridiculus es;
concilium enim illud, quod somnias, non est supremum,
sed parlamenti autboritate ad certum duntaxat tempus
constitutum, quadraginta virorum ex suo fere numero,
quorum quilibet, caeterorum sufFragiis, praeses esse po-
test. Semper autem hoc usitatissimum fuit, ut par-
lamentum, qui noster senatus est, delectos ex suorum
numero pauciores, quoties visum erat, constitueret: iis
unum in locum ubivis conveniendi, et veluti minoris
cujusdam habendi senatus, potestas delata est. Iisdem
res saepe gravissima?, quo celerius et majori cum silen-
tio transigerentur, commissae atque creditae; classis,
cxercitus, aerarii cura aut procuratio, quaevis denique
pacis aut belli munia. Hoc, sive concilium nominetur,
sive quid aliud, verbo forte novum, re antiquum est;
et sine quo nulla omnino respub. recte administrari
])otest. De regis autem supplicio, et rerum apud nos
Cf>nversione, mitte vociferari, mitte virus illud tuum
acerbitatis evomere; donee ista " qua lege, quo jure,
quo judicio" facta sint, te licet repugnante, singulis
capitibus ostendam, et pedem conferam. Si tamen in-
stas " quo jure, qua lege," ea, inquam, lege quam Deus
ipse et natura sanxit, ut omnia, quae reipub. salutaria
i sent, legitima et justa haberentur. Sic olim sapi-
cntes tui similibus respondcrunt. " Leges per tot an-
nos ratas rcfixisse" nos crimiuaris; bonasne an malas
non dicis, nee si diceres audiendus esses, nam nostrae
leges ole quid ad te ? Utinam plures refixissent turn
leges, tum leguleios; rectius sane et rei christianae et
populo consuluisscnt. Frendes quod " haec, Manii,

ten-ae-filii, vix domi nobiles, vix suis noti, licere sibi
crediderint." Meminisses quae te non solum libri
sacri, sed etiam 1 vricus doceat.

Valet ima summis

Mutare, et insignem attenuat Deus
Obscura promens

Sic etiam habeto ; eorum, quos tu vix nobiles esse ais,
alios nulli vestrarum partium vel generis nobilitate
cedere; alios ex se natos per industriam atque virtutem
ad veram nobilitatem iter affectare, et cum nobilissimis
quibusque posse conferri ; se autem malle " filios ter-
ras " dici, modo suae, et domi strenue facere, quam sine
terra et lare fumos vendendo, quod tufacis, homonihili
et stramineus eques, in aliena terra dominorum nutu et
stipend io famem tolerare : ab ista, mihi crede, peregri-
natione ad agnatos potius et gentiles deducendus, nisi
hoc unum saperes, quod frivolas quasdam praelectiones
et nugamenta scis tanta mercede apud exteros effutire.
Reprehendis quod magistratus nostri " colluviem om-
nium sectarum recipiant;" quid ni recipiant? quos ec-
clesiae est e ccetu fidelium ejicere, non magistratuum e
civitate pellere ; siquidem in leges civiles non peccant.
Primo homines, ut tuto ac libere sine vi atque injuriis
vitam agerent, convenere in civitatem ; ut sancte et
religiose, in ecclesiam ; ilia leges, haec disciplinam ha-
bet suam, plane diversam : hinc toto orbe christiano
per tot annos bellum ex bello seritur, quod magistratus
et ecclesia inter se officia confundunt. Quapropter et
papisticam minime toleramus; neque enim earn tarn
esse religionem intelligimus, quam obtentu religionis
tyrannidem pontificiam civilis potentiae spoliis ornatam,
quae contra ipsum Christi institutum ad se rapuit.
" Independentes," quales a te solo finguntur, nulli
apud nos unquam visi ; praeter eos duntaxat qui, cum
classes et synodos supra ecclesiam quamque singularem
esse non agnoscant, eas omnes velut hierarchiae par-
ticulas quasdam, aut certe truncum ipsum, eradicandas
esse tecum sentiunt. Hinc nomen Indepcndentium
apud vulgus obtinuit. Quod restat ; video te id agere,
ut regum omnium et monarcharum non invidiam solum,
sed etiam bellum atrocissimum, in nos concitcs. Olim
rex Mithridates, quamvis causa dissimili, omnes reges
in Romanos concitabat, eadem prope calumniatus;
Romanis consilium esse, omnia regna subvertere, iis
nulla humana neque divina obstare, a principio nihil
nisi partum armis babuisse, latrones, regnorum max-
ime bostes : haec Mithridates regi Arsaci : te vero in
ilia tua exedra infantissime rhetoricantem quae fiducia
proxevit, ut ad bellum hortando, et licet nolis videri,
" classicum canendo," ullum vel inter pucros regem
commovere te posse animum induceres; isto praesertim
ore tam exili et rancidulo, ut ne mures quidem Ho-
mericos, te buccinatore, bellum unquam ranunculis
illaturos fuisse credam ? Tantum abest ut metuam
quid tu belli nobis aut periculi, homo ignavissime, apud.
exteros reges ista tua rabida et insulsa simul facundia
conflare possis : qui ad illos, ac si " rcg'um capita"
quasi " pilas habeamus, de coronis quasi trocho luda-
mus,sceptraimperialianon pluris faciamus quam bacula
morionum capitata," lusorie sane nos defers. At tu

PRiEFATIO.

653

interea, stultissimum caput, raorionis ipse baculo dig-
nissimus es, qui reges ac principes tam puerilibus argu-
mentis ad bellum suaderi putes. Omnes deinde popu-
los inclamas, dicto audientes tuo, sat scio, minime
futuros. Hibernorum etiam consceleratam illam ac
barbaram colluviem regiis partibus in auxilium vocas.
Quod unicum indicio esse potest, quam scelestus sis et
vaecors, quam omnes pene mortales impietate, audacia,
et furore, superes, qui devotee gentis fidem atque
opem implorare non dubitas, cujus ab impia societate,
tot civium innocentissimorum sanguine perfusa, etiam
rex ipse aut abhorruit semper, aut abhorrere se si-
mulavit. Et quam ille perfidiam, quam ille crudeli-
tatem occultare, quantum potuit, atque ab se longe
amovere, summo studio contendit, earn tu, bipedum
nequissime, quo minus ultro atque palam suscipias,
neque Deum neque homines vereris. Agedum ;
Hibernis igitur fautoribus ac sociis ad defensionem re-
gis jam te accinge. Caves imprimis, quod cauto me-
hercule opus erat, nequis te Tullio fortasse aut Demos-
theni omnem eloquentise laudem praereptum ire suspi-
caretur; et praedicis, " oratorio more non tibi agendum
videri." Nae tu haud stulte sapis ; id quod non potes,
non videtur tibi esse agendum ; oratorie autem ut tu
ageres, quis, qui te satis novit, unquam expectavit ?
qui nihil elaborate, nihil distincte, nihil quod sapiat,

in lucem emittere aut soles aut potes ; sed veluti Cris-
pinus alter, aut Tzetzes ille graeculus, modo ut multum
scribas, quam recte, non laboras ; neque si labores
valeas. " Agetur," inquis, " haec causa, toto orbe au-
diente, et quasi ad judicandum sedente." Id adeo
nobis pergratum est, ut adversarium non cerebrosum et
imperitum, qualis tu es, sed cordatum et intelligentem
dari jam nobis optemus. Perorans plane tragicus es,
immo Ajax ipse Lorarius : " Horum ego injusritiam,
impietatem, perfidiam, crudelitatem, proclamabo coelo
et terras, ipsosque authores convictos posteris tradam,
reosque peragam." O Flosculos ! Tune igitur sine
sale, sine genio, proclamator et rabula, bonis authori-
bus divexandis tantiim aut transcribendis natus, quic-
quam de tuo quod vivat producere te putas posse ?
quem una cum scriptis tuis futilissimis abreptum aetas,
mihi crede, proxima oblivioni mandabit. Nisi si de-
fensio haec regia suo fortasse responso aliquid debitura
est, si neglecta jam pridem et consopita, in manus ite-
rum sumatur. Idque ego ab iliustrissimis Hollandiae
Ordinibus peterem, ut earn e fisco protinus dimissam,
neque enim thesaurus est, pervagari, quo velit, sinant.
Si enim qua vanitate, inscitia, falsitate, referta sit,
planum omnibus fecero, quo latiiis excurrit, eo arctiiis,
mea quidem sententia, supprimitur. Jam nos quern-
admodum " reos neragat," videamus.

DEFENSIO PRO POPULO ANGLICANO,

CLAUDII SALMASII DEFENSIONEM REGIAM.

CAPUT I.

Quoniam tibi, vano homini et ventoso, multum hinc
forsitan superbiae, Salmasi, multum spiritus accessit,
magnae scilicet Britanniae regem fidei defensorem esse,
tevero regis, ego quidem et ilium regi titulum,et hunc
tibi jure pari ac merito concedam : cum sane rex fidem,
tu regem sic defenderis, ut causam uterque suam ever-
tisse potiiis videatur. Quod cum passim infra, turn
hoc primo capite ostendam. Dixeras tu quidem prae-
fationis pagina duodecima " ornari pigmentis rhetoricis
tam bonam et justam causam non debere : nam sim-
pliciter rem, ut gesta est, narrare, regem defendere est."
Quando igitur toto hoc capite, in quo narrationem illam
siraplicem futuram pollicitus eras, neque rem simplici-
ter, ut gesta est, narras, neque non pigmentis, quantum
in eo genere consequi potes, rhetoricis ornas, profecto
vel tuo judicio si stand urn esset, causa regia neque
bona neque justa erit. Quanquam hoc cave tibi sumas
quod dat nemo, posse te quicquam rhetorice narrare ;
qui neque oratoris, neque historici, immo ne caussidici
quidem partes narrando sustincre potes ; sed quasi cir-

culator quispiam, arte circumforanea, magnam de te
in prooemio, velut in posterum diem, expectationem
concitabas, non tam ut rem promissam turn demiim
narrares, quam ut pigmenta ilia misera, et ampullas
fuco refertas, lectoribus quam plurimis divenderes.
Nam " de facto dicturus tot novitatum monstris te cir-
cundari ac terreri sentis, ut quid primum exequaris,
quid deinde, quid postremo, nescias." Hoccine est
simpliciter narrare? Dicam quod res est, tot tuorum
ipse mendaciorum monstris primum terreri te sentis,
deinde tot nugis, tot ineptiis levissimum illud caput
non " circundari" solum, sed circumagi, " ut quid pri-
mum, quid deinde, quid postremo" dicendum ullo tem-
pore sit, non modo nunc " nescias," sed nunquam antea
non nesciveris. " Inter difficultates quae occurrunt
ad exprimendam tam incredibilis flagitii immanitatem
hoc unum facile dictu suppetit, quod iterum iterumque
repeti debet," nempe " solem ipsum atrocius factum
nunquam adspexisse alterum." Multa sol aspexit,
bone magister, quae Bernardus non vidit. Solem autem

654

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

iter am atque iterum repetas licebit, id tu quidem pru-
denter feceris, quod non nostra flagitia, sed defensionis
tuae frigus vehementissime postulabit. " Regum,"
inquis, " origo cum sole novo coepit." Dii te, Dama-
sippe, deteque solstitio donent, quo te calfacias, qui ne
pedem sine " sole ;" nequis fortasse te umbvaticum
doctorem esse dicat. At hercle etiam in tenebris es,
qui jus natrium a regio non distinguis : et cum reges
patriae patres nominaveris, ea statim metaphora per-
suasisse credis, ut quicquid de patre non negaverim,
id continuo de rege verum esse concedam. Pater et
rex diversissima sunt. Pater nos genuit ; at non rex
nos, sed nos regem creavimus. Patrem natura dedit
populo, regem ipse populus dedit sibi ; non ergo prop-
ter regem populus, sed propter populum rex est ; feri-
mus patrem, morosum etiam et durum, ferimus et
regem ; sed ne patrem quidem ferimus tyrannum.
Pater si filium interficit, capite poenas dabit : cur non
item rex eadem justissima lege tenebitur, si populum,
id est, filios suos, perdiderit ? prsesertim cum pater, ut
ne pater sit, efficere non possit, rex facile possit, ut ne-
que pater sit neque rex. Quod si " de facti qualitate,"
quod ais, "inde" cestimandum est, tibi dico, peregrine,
et rebus nostris alienissime, testis oculatus et indigena
tibi dico ; nos regem neque " bonum," neque " justum,"
neque " clementum," neque " religiosum," neque
" pium," neque " pacificum ;" sed hostem prope decen-
nalem ; nee parentem patriae, sed vastatorem, " de
medio sustulisse." " Solet hoc fieri," fateris, inficias
enim ire non audes, " sed non a reformatis, regi re-
formato." Siquidem reformatus is dici potest, qui,
scriptis ad papam literis, sanctissimum appellaverat pa-
trem, qui papistis aequior semper quam ortbodoxis fuit.
Talis cum fuerit, ne suaa quidem families primus a re-
formatis est " de medio" sublatus. Quid? ejus avia
Maria nonne a reformatis exuto regno solum vertere
coacta est, supplicio demum capitis affecta, ne Scotis
quidem reformatis segre ferentibus ? immo si operam
contulisse dicam, baud mentiar. In tanta autem regum
" reforniatorum " paucitate, nihil hujusmodi accidisse,
ut eorum aliquis morte plecteretur, non est quod mire-
mur. Licere autem regem nequam, sive tyrannum,
regno pellere, vel supplicio quovis, prout meritus erit,
punire, (etiam summorum sententia theologorum, qui
ipsi reformanda3 ecclesiae authores fuere,) aude tu modo
negare. Concedis quam plurimos reges non sicca
morte periisse, bunc " gladio," ilium " veneno," alium
squalore " carceris," aut " laqueo." Omnium tamen
hoc tibi miserrimum videtur, et monstri quiddam si-
mile, regem in judicium adduci, " causam capitis dicere
coactum, condemnatum, securi percussum." Die mibi,
homo insipientissime, annon humanius, annon sequins,
annon ad legis omnium civitatum accommodatius est,
cujuscunque criminis reum in judicio sistere, sui de-
fendendi copiam facere, lege condemnatum ad mortem
haud immeritam ducere, ita ut damnato vel poenitendi,
vel se colligendi. spatiurn detur, quam statim ut pre-
bensos est, indicta causa, pecudis in modum mactare ?
Qaotasquuque est reorum, qui, si optio detur, non illo
pntius quam hoc modo puniri se maluerit ? Quie ratio
igitur animadvertendi in civem moderatior est babita,

cur non eadem in regem quoque moderatior, et vel ipsi
regi acceptior, fuisse existimanda est ? Tu secreto et
sine arbitris extinctum regem malebas, vel ut exempli
tarn boni salubritate omnis memoria careret, vel ut facti
tam preeclari conscientia defugisse lucem, aut leges
atque ipsam justitiam minime sibi amicam babuisse,
videretur. Exaggeras deinde rem, quod neque per
turn ul turn aut factionem optimatium, aut rebellium
furorem, sive militum sive populi ; non odio, non metu,
non studio dominandi, non caeco animi impetu, sed
consilio et ratione, meditatum diu facinus peregerint.
O merito quidem ex te jurisconsulto grammaticum !
qui ab accidentibus causae, ut loquuntur, quae per se
nihil valent, vituperationes instituis, cum nondum do-
cueris illud facinus in vitio an in laude ponendum sit:
jam vide quam in te facile incurram. Si pulchrum et
decorum fuit ; eo magis laudandi quod, nullis affecti-
bus occupati, solius honestatis causa fecerint; si ar-
duum et grave, quod non cacco impetu, sed consilio et
ratione. Quanquam ego base divino potiiis instinctu
gesta esse crediderim, quoties memoria repeto, quam
inopinato animorum ardore, quanto consensu totus
exercitus, cui magna pars populi se adjunxerat, ab
omnibus pene regni provinciis una voce regem ipsum
suorum omnium malorum authorem ad supplicium
deposcebat. Quicquid erat, sive magistrum sive po-
pulum spectes, nulli unquam excelsiore animo, et, quod
etiam adversarii fatentur, sedatiore, tam egregium fa-
cinus et vel heroicis aetatibus dignum, aggressi sunt:
quo non leges tantum et judicia, dehinc mortalibus ex
aequo restituta, sed ipsam justitiam nobilitarunt, seque
ipsa illustriorem dehinc, seque ipsa majorem post hoc
insigne judicium, reddidere. Jam tertiam prope hujus
capitis paginam exantlavimus, nee tamen ilia simplex
narratio, quam promisit, usquam apparet. Queritur
nos docere, " quoties rex moleste et odiose regnat, im-
pune posse regno exui : ab bac," inquit, " doctrina
inducti, si mille rebus meliorem regem habuissent, non
ei vitam conservassent." Spectate hominis acumen ;
nam istuc aveo ex te scire, quo pacto hoc sequitur, nisi
tu nobis concesseris, nostro rege mille rebus meliorem
moleste et odiose regnare; unde in eum deductus es
locum, ut hunc quern defendis, iis regibus qui moleste
et odiose regnant mille rebus deteriorem facias; id est
tyrannorum omnium fortasse immanissimum. Macti
estote reges tam strenuo defensore. Nunc narrare in-
cipit. " Torserunt eum variis crucibus." Die quibus.
" De carcere in carcerem traduxerunt." Nee injuria,
quippe ex tyranno hostem bello captum. " Custodiis
saepe mutatis :" ne ipsae mutarent fidem. " Libertatis
interdum spe ostensa, interdum et restitutionis per pac-
tionem." Vide quam non antea meditatum nobis fuerit,
quam non " tempora et modos " diu captavimus regis
abdicandi. Quas res ab eo turn propemodum victore
multo ante postulavimus, quae nisi concederentur, nulla
libertas, nulla salus populo speranda erat, easdem a
captivo suppliciter, haud semel, immo tcr et amplius
petivimus; toties repulsam accepimus. Cum nulla de
rege spes reliqua esset, fit parlamenti consultum illud
nobile, nequa deinceps ad regem postulata mitterentur ;
non ex quo is tyrannus esse, sed ex quo insanabilis

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

655

esse, ccepit. Postea tamen quid am ex senatorum nu-
mero nova sibi consilia capientes, et idoneum tempus
nacti, conditiones iterum regi ferendas decernunt; pari
sane scelere atque dementia ac Romanus olim senatus,
reclamante Marco Tullio et cum eo bonis omnibus, le-
gatos decrevit ad Antonium : pari etiam eventu, nisi
Deo immortali visum aliter fuisset, illos in servitutem
tradere, nos in libertatem vindicare. Nam cum rex
nihilo plus quam antea concessisset, quod ad firm am
pacem et compositionem revera spectaret, illi tamen
satisfactum sibi a rege esse statuunt. Pars itaque
sanior, cum se remque publicam prodi videret, fidem
fortissimi et semper reipub. fidissimi exercitus implorat.
In quo mihi quidem hoc solum occurrit quod nolim
dicere, nostras legiones rectiora sensisse quam patres
conscriptos: et salutem reipub. armis attulisse, quam
illi suis suffragiis prope damnaverant. Multa deinde
flebiliter narrat, venim tarn inscite, ut luctum emendi-
care, non commovere, videatur. Dolet, quod " eo modo,
quo nullus unquam, rex supplicium capitis passus sit :"
cum saepius affirmaverit, nullum unquam regem sup-
plicium capitis omnino esse passum. Tune, fatue, mo-
dum cum modo conferre soles, ubi factum cum facto
quod conferas non habes ? " Supplicium," inquit,
" capitis passus est, ut latro, ut sicarius, ut parricida,
ut proditor, ut tyrannus." Hoccine est regem de-
fendere, an sententiam de rege ferre, ea sane quae a
nobis lata est, multo severiorem ? quis te tam subito
pellexit ut nobiscum pronuntiares ? Queritur " person-
atos carnifices regi caput amputasse." Quid hoc no-
mine facias ? questus est supra " de parricidio in per-
sona regis admisso," nunc in persona carnificis admis-
sum queritur. Quid reliqua percurram, partim falsis-
sima, partim frivola " de pugnis et calcibus " militum
gregariorum, et licentia " spectandi cadaveris quatuor
solidis taxata," quae frigidissimi literatoris inscitiam et
pusillitatem animi clamitant ; legentem certe neminem
pilo tristiorem reddere possunt : satius mehercule
fuisset Carolo filio, quemvis ex eo balatronum grege
conduxisse, qui ad coronam in triviis elegidia cantant,
quam oratorem hunc, (luctificabilem dicam, an perridi-
culum ?) deplorando patris infortunio adhibuisse ; tam
iusipidum et insulsum, ut ne ex lacrymis quidem ejus
mica salis exiguissima possit exprimi. Narrare jam
desiit ; et quid deinde agat, dictu sane difficile est;
adeo lutulentus et enormis fluit; nunc fremit, nunc
oscitat, nullum quidlibet garriendi modum sibi statuit,
vel decies eadem repetendi, qusene semel quidem dicta
non sordescerent. Et certe nescio, an blateronis cujus-
piam extemporales quaelibet nugae, quas ille uno pede
stans versiculis forte effuderit, non digniores multo sint
quae charta illinantur ; adeo indignissimas esse reor
quibus serio respondeatur. Prostereo quod regem
" religionis protectorem " laudat, qui ecclesiae bellum
intulit, ut episcopos religionis hostes et tyrannos in
ecclesia retineret. " Puritatem autem religionis " qui
potuit is conservare, ab impurissimis episcoporum tra-
ditionibus et caeremoniis ipse sub jugum missus ?
" Sectarum " vero, quibus tu " sacrilegos suos ccetus
tenendi licentiam " ais " dari," quam ipsa Hollandia
non dat, errores velim enumeres : interim nemo te

magis sacrilegus, qui perpetuo maledicendi pessimam
omnium licentiam tibi sumis. " Non poterant gra-
vius rempubl. laedere quam ejus dominum tollendo."
Disce, verna, disce, mastigia, nisi dominum tollis, tollis
rempublicam : privata res est, non publica quae domi-
num habet. " At pastores facinus eorum abominantes
cum summa injustitia persequuntur." Pastores illos ne-
quis forte nesciat quales sint, breviter dicam ; iidem
sunt qui regi resistendum armis esse, et verbo et scriptis
docuerunt; quiomnes tanquam Merozum indesinenter
execrari non destiterunt, quotquot huic bello aut arma,
aut pecuniam, aut vires, non suppeditassent ; quod illi
non contra regem, sed contra tyrannum Saule quovis
aut Achabo, immo Nerone ipso, Neroniorem susceptum
esse in concionibus sacris vaticinabantur. Sublatis
episcopis et sacerdotibus, quos pluralistarum et non re-
sidentium nomine insectari vehementissime solebant,
in eorum amplissima sacerdotia, hie bina, ille trina,
quam ocyssime irruebant: unde suos greges quam
turpiter negligant pastores isti merito egregii nemo
non videt : nullus pudor, nulla numinis reverentia, de-
mentes cupiditate et furiatos cobibere potuit, donee
pessimo ecclesiae publico eadem ipsi infamiaflagrarent,
quam paulo ante sacerdotibus inusserant. Nunc quod
avaritia eorum nondum satiata est, quod inquies ambi-
tione animus turbas concire, pacem odisse, consuevit,
in magistratus qui nunc sunt, id quod priiis in regem
fecerant, seditiose concionari non desinunt; regem
scilicet pium crudeliter sublatum ; quern modo ipsi
diris omnibus devotum, omni authoritate regia spo-
liandum, et bello sacro persequendum, in manns
parlamento, quasi divinitus, tradiderant ; sectas scilicet
non extirpari, quod certe a magistratibus postulare per-
absurdum est, qui avaritiam et ambitionem, quas duae
in ecclesia haereses perniciosissimae sunt, ex ipsorum
ordine pastorum ac tribu,nullo adhuc modo autratione
extirpare valuerunt. Quas illi sectas apud nos insectan-
tur, obscuras esse scio, quas ipsi sequuntur, famosas, et
ecclesiae Dei longe periculosiores ; quarum principes
Simon ille Magus et Diotrephes fuere. Hos tamen,
nequissimi cum sint, adeo non persequimur, ut factiosis,
et res novas quotidie molientibus nimium indulgeamus.
Offend it jam te Galium et errabundum, quod Angli
" suis molossis," quos tua canina facundia est, " fero-
ciores," nullam " legitimi successoris et hosredis "
regni, nullam " natu minimi," nullam " reginae Bohe-
mias" rationem habuerint. Tute respondebis tibi, non
ego. " Ubi reipub. forma mutatur ex monarchica in
aliam, non datur successio inter differentis regiminis
curatores." Apparat. de Primatu. " Minima," inquis,
" regni unius pars " haec omnia " per tria regna " ef-
fecit : et digni quidem, si hoc verum esset, quibus in
caeteros imperium sit, viris in foeminas. "Isti sunt
qui regimen regni antiquum in alium qui a pi u rib us
tyrannis teneatur, mutare praesumpserunt ;" recte qui-
dem illi et feliciter ; quos tu reprehendere non potes,
quin simul foedissime barbarus et soloecus sis, non mo-
ribus solum, sed syntaxi etiam, grammaticorum oppro-
brium. "Angli maculam hanc nunquam deleverint."
Immo tu, licet omnium literatorum litura ipse sis, et
vere macula, Anglorum tamen famam et sempiternam

656

PRO POPULO ANGLIC A NO DEFENSIO.

gloriam nimquam valueris commaculare. Qui tanta
animi magnitudine, quanta omni memoria vix audita
est, non liostes tantum armatos, sed hostiles intus, id
est, superstitiosas vulgi opiniones eluctati atque super-
gressi, liberatorum cognomen posthac per omnes gentes
in commune sibi pepererunt : populariter id ausi, quod
apud alias nationes heroicae tantum virtutis esse ex-
istimatur. " Reform ati et antiqui christiani " quid hac
in parte fecerint, aut facturi essent, turn respondebi-
mus, ciim de jure tecum suo loco agetur ; ne tuo vitio
laboremus, qui gerrones omnes et battos loquacitate vin-
cis. Quaeris quid sis in nostra causa Jesuitis responsurus.
Tuas res age, trausfuga; pudeat te facinorum tuorum,
quando ecclesiam tui pudet ; qui primatum papa?, et
episcopos, tam jactanter modo et ferociter adortus, nunc
episcoporum assecla factus es. Fateris "aliquos refor-
matorum," quos non nominas, (ego tamen nominabo,
quoniam tu eos " Jesuitis longe pejores esse " ais, Lu-
therum nempe, Zuinglium, Calvinum, Bucerum, Pa-
vteum, cum aliis multis,) docuisse, "amovendum esse"
tyrannum : " quis autem sit tyrannus ad judicium
sapientium et doctorum se retulisse. Isti vero qui ? an
sapientes, an docti, an virtute nobiles, an nobilitate il-
lustres." Liceat, quaeso, populo, qui servitutis jugum
in cervicibus grave sentit, tam sapienti esse, tam docto,
tamque nobili, ut sciat quid tyranno suo faciendum sit,
etiamsi neque exteros, neque grammaticos sciscitatum
mittat. Tyrannum autem fuisse hunc, non Angliae so-
lum et Scotiae parlamenta cum verbis turn factis diser-
tissimis declaraverunt, sed totus fere utriusque rcgni
populus assentitus est; donee episcoporum technis et
fraudibus in duas postea factiones discessit. Quid si
Deus, quemadmodum eos qui lucis evangelicae parti-
cipes fiant, ita eos qui decreta ejus inreges hujus mun-
di potentissimos exequantur, non multos sapientes aut
doctos, non multos potentes, non multos nobiles esse
voluit? ut per eos qui non sunt aboleret eos qui sunt;
ut ne glorietur caro coram eo. Tu quis es qui oblatras ?
an doctus ? qui spicilegia, qui lexica et glossaria ad
senectutem usque trivisse potius videris, quam authores
bonos cum judicio aut fructu perlegisse ? unde nil prae-
ter codices, et varias lectiones, et luxatum et mendo-
sum, crepas; doctrinae solidioris ne guttulam quidem
bausisse te ostendis. An tu sapiens ? qui de minutiis
minutissimis rixari et mendicorum bella gerere soles,
qui nunc astronomis, nunc medicis, in sua arte creden-
di.s, imperitus ipse et rudis, convitia dicis; qui, siquis
tibivoculae unius aut literulos in exemplari quovis ab
te restitutee gloriolam praeripere conaretur, igni et aqua,
si posses, ill i interdiceres ? Et tamen stomacbaris, et
tamen ringeris, quod omnes te grammaticum appellant.
Hamondum, nupcr regis hujus sacellanum imprimis
dilectissimum, in libro quodam nugatorio, nebulonem
appellas, quod is te grammaticum appellavisset: idem,
credo, esses ipsi regi convitium facturus, etdefensionem
hanc totam retractaturus, si sacellani sui de te judicium
approbasse audivisses. Jam vide quam te Anglorum
unus, quos tu " fanaticos, indoctos, obscures, improbos,"
vocitare audes, contemnam et ludibrio habeam, (nam
nationem ipsam Anglicanam de te quicquam publice
cogitare curculiunculo, indignissimum esset,) qui sur-

sum, deorsiim, quoquoversum versatus et volutatus,
nihil nisi grammaticus es : immo ac si Deo cuilibet
votum ipso Mida stultius nuncupasses, quicquid attrec-
tas, nisi cum soloecismos facis, grammatica est. Quis-
quis igitur " de faece ilia plebis," quam tu exagitas,
(illos enim vere optimates nostros, quorum sapientiam,
virtutem, et nobilitatem, facta inclyta satis testantur,
non sic dehonestabo, ut te illis, aut tibi illos componere
velim,) quisquis, inquam, de faece ilia plebis hoc tan-
tummodo sibi persuaserit, non esse se regibus natum,
sed Deo et patriae, multo sane te doctior, multo sapi-
entior, multo probior, et ad omnem vitam utilior, ex-
istimandus erit. Nam doctus ille sine literis, tu litera-
tus sine doctrina; qui tot linguas calles, tot volumina
percurris, tot scribis, et tamen pecus es.

CAPUT II.

Quod argumentum pro se " indubitatum " esse, supe-
riore capite perorans dixerat Salmasius, " rem ita se
habere ut creditur, cum omnes unanimiter idem de ea
sentiant;" quod tamen is " de facto" falsissime affir-
mabat, id ego nunc, de jure regio disceptaturus, potero
in ipsum verissime affirmare. Cum enirn regem defi-
niat, " cujus suprema est in regno potestas, nulli alii
nisi Deo obnoxia, cui quod libet licet, qui legibus solu-
tus est," siquidem id definiri dicendum est, quod infi-
nitum in terris ponitur : evincam ego contra, non meis
tantum, sed vel ipsius testimoniis, et rationibus, nullam
gentem aut populum, qui quidem ullo numero sit, nam
omnem penetrare barbariem necesse non est, nullam, in-
quam, gentem istiusmodi jura aut potestatem regi con-
cessisse, " ut legibus solutus esset, ut quod libet liceret,
ut omnes judicaret, a nemine judicaretur;" nee vero
ullum, cujuscunque gentis tam servili ingenio exsti-
tisse puto, praeter unum Salmasium, qui tyranno-
rum immania quaeque flagitia regum jura esse asseve-
rarit. Eorum plerique apud nos, qui regi maxime
favebant, ab hac tam turpi sententia semper abhorruere;
quinetiam ipse, nondum pretio corruptus, his de rebus
longe aliter sensisse aliis jampridem scriptis facile de-
prehenditur. Adeo ut hose non ab homine libero in
libera civitate, nedum in repub. nobilissima, et Bata-
vorum academia celeberrima, sed in ergastulo quovis
aut catastra, tam servili vernilitate scripta esse videan-
tur. Etenim, si quicquid regi libet, id jure regio lici-
tum erit, (quod teterrimus ille Antoninus Caracalla, ab
Julia noverca per incestum edoctus, non statim ausus
est credere,) nemo profecto est, aut unquam fuit, qui
tyrannus dici debeat. Cum enim divina omnia atque
humana jura violavit, nihilo tamen minus rex, jure re-
gio insons erit. Quid enim peccavit homo aequissimus?
jure suo usus est in suos. Nihil rex tam horrendum,
tam crudele, tamque furiosum, committere in suos po-
test, quod praeter jus regium fieri quispiam possit queri
aut expostularc. Hoc " tu jus regium a jure gentium,
vel potius naturali, originem habere" statuis, bellua?
Quid enim bominem te dicam, qui in omne hominum
genus adeo iniquus et inhumanus es; quique omnem

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

657

gentem humanam, Deo simillimam, sic deprimere at-
que projicere conaris, ut quos nunc superstitio, nunc
scelus aut ignavia quorundam, aut denique perfidia,
tam feros atque immites dominos gentibus imposuit, eos
a natura matre mitissima comparatos atque impositos
esse doceas. Qua tu nefaria doctrina multo jam fero-
ciores factos, non solum ad proterendos omnes mortales,
et posthac miseriorem in modum conculcandos, immit-
tis, sed jure naturali, jure regio, ipsis etiam populi legi-
bus, in populum armare, quo nihil simul stultius et
sceleratius esse potest, contendis. Dignus profecto qui,
contra atque olim Dionysius, ex grammatico tyrannus
ipse sis ; non quo tibi in alium quemvis detur ilia re-
gia licentia male faciendi,sed ilia altera male pereundi :
qua sola, ut inclusus ille Capreis Tiberius, a temetipso
perditus quotidie te sentias perire. Verum jus illud
regium paulo accuratius quale sit consideremus. " Sic
oriens totus," inquis, " judicavit, sic occidens." Non
reponam tibi quod Aristoteles et Marcus Cicero, autho-
res, si qui alii, cordatissimi, ille in Politicis, hie in ora-
tione de provinciis scripsit, gentes Asiaticas facile ser-
vitutem pati, Judaeos autem et Syros servituti natos
fuisse : fateor paucos fere libertatem velle, aut ea posse
uti, solos nempe sapientes, et magnanimos ; pars longe
maxima justos dominos mavult, sed tamen justos; in-
justos et intolerabiles ferendi, neque Deus unquam
universo generi humano tam infensus fuit, neque ullus
unquam populus tam ab omni spe et consilio derelic-
tus, ut necessitatem hanc atque legem, omnium duris-
simam, in se atque in suos liberos ultro statueret. Pro-
fers imprimis " verba regis in Ecclesiaste sapientia
clari." Nos itaque ad legem Dei provocamus, de rege
posterius videbimus ; cujus exinde sententiam rectius
intelligemus. Audiatur ipse Deus, Deut. 17. " Cum
ingressus fueris in terram, quam Jehova Deus dat
tibi, et dices, statuam super me Regem, sicut omnes
gentes quae sunt circa me:" Quod ego omnes velim
etiam atque etiam animadvertant, teste hie ipso Deo,
penes populos omnes ac nationes arbitrium semper
fuisse, vel ea, quae placeret, forma reipub. utendi,
vel banc in aliam mutandi : de Hebrteis diserte hoc
dicit Deus, de reliquis haud abnuit : deinde for-
mam reipub. monarchia perfectiorem, ut sunt res bu-
manae, suique populi magis ex usu Deo visam esse :
cum hanc ipse form am instituerit; monarchiam non
nisi sero petentibus, idque aegre, concederet. Sin re-
gem plane vellent, ut ostenderet Deus id se liberum
populo reliquisse, ab uno an a pluribus respub. ad-
ministraretur, modo juste, regi etiam futuro leges con-
stituit, quibus cautum erat, ut " ne multiplicet sibi
equos, ne uxores, ne divitias ;" ut intelligent nihil sibi
in alios licere, qui nihil de se statuere extra legem po-
tuit. Jussus itaque est " omnia legis illius praecepta,"
etiam sua manu perscribere ; perscripta " observare ;
ne efferatur animus ejus prae fratribus suis." Ex quo
perspicuum est, regem aeque ac populum istis legibus
astrictum fuisse. In hanc ferme sententiam scripsit
Joseph us, legum suae gentis interpres idoneus, in sua
repub. versatissimus,mille aliis tenebrionibus Rabbinis
anteponendus. Antiquitat. lib. 4. 'ApiGToicpaTia /xhovv
KpariGTOv, Sec. " Optimum est," inquit, " optimatium

regimen ; nee vos alium reipub. statum requiratis ; satis
enim est Deum habere praesidem. Attamen si tanta
vos regis cupido ceperit, plus legibus et Deo tribuatis,
quam suae sapientiae ; prohibeatur autem, si potentior
fieri studet, quam rebus vestris expedit." Haec et
plura Josephus in istum Deuteronomii locum. Alter,
Philo Judaeus, gravis author, Josephi coaetaneus, legis
Mosaicae studiosissimus, in quam universam diffusa
commentatione scripsit, cum in libro de creatione prin-
cipis hoc caput legis interpretatur, non alio pacto re-
gem legibus solvit, atque hostisquilibetsolutus legibus
dici possit, rovg ini Xvfiy icai £»j/iip rutv vtttjkoojv, Sec.
" qui," inquit, " ad perniciem et detrimentum populi
magnam sibi acquirunt potentiam, non reges sed hostes
appellandi sunt; ea facientes, quae hostes nulla pace re-
conciliandi faciunt; nam qui per speciem gubernandi
faciuntinjuriam, apertis hostibus pejores sunt; hos enim
facile est propulsare, illorum autem malitia haud facile
detegitur." Detecti igitur, quid obstat quo minus hos-
tium loco habendi sint ? Sic libro secundo Allegoriarum
legis, " rex et tyrannus contraria sunt ;" et deinde, " rex
non imperat tantiim, sed paret." Vera sunt ista, dicet
aliquis ; regem oportet quidem leges, ut qui maxime,
observare; verum si seciis fecerit, qua lege puniendus ?
eadem, inquam, lege qua caeteri; exceptiones enim nul-
las reperio. Sed nee de sacerdotibus, sed nee de infimis
quidem magistratibus, puniendis lex ulla scribitur ; qui
omnes, cum de iis puniendis nulla lex scripta sit, pari
certe jure et ratione possentimpunitatem scelerum om-
nium sibi vendicare ; quam tamen neque eorum quis-
quamvendicavit, neque ullum iisarbitroridcirco esse da-
turum. Hactenus ex ipsa Dei lege didicimus regem le-
gibus obtemperare debuisse ; nee se prae caeteris efferre,
qui etiam fratres ejus sunt. Nunc an quid aliud Eccle-
siastes moneat videamus. Cap. 8. ver. 1, &c. " Man-
datum regis observa ; vel propter juramentum Dei, ne
perturbate a facie ejus abito, ne persistito in re mala,
nam quicquid volet faciet. Ubi verbum regis, ibi
dominatio ; et quis dicat ei, quid facis ?" Satis constat
Ecclesiasten hoc in loco non synedrio magno, non
senatui, sed privato cuique prsecepta dare. Jubet man-
data sua observare, vel propter juramentum Dei ; at
quis jurat regi, nisi rex vicissim in leges divinas atque
patrias juratussit? Sic Reubenitae et Gaditae obedien-
tiam suam Jehosuae pollicentur, Jos. 1. "Ut dicto au-
dientes Mosi fuimus, ita erimus tibi, modo ut Deus te-
cum sit, quemadmodum fuit cum Mose." Conditionem
vides expressam. Alioquin ipsum audi Ecclesiasten,
cap. 9. " Verba sapientum submissa potius audienda
esse, quam clamorem dominantis inter stolidos." Quid
porro monet ? " Ne persistito in re mala, nam quicquid
volet faciet," in malos nimirum faciet authoritate legum
armatus, namleniter, aut severe agere, prout volet, po-
test. Nihil hie tyrannicum sonat, nihil quod vir bonus
extimescat. " Ubi verbum regis, ibi dominatio, et
quis dicat ei, quid facis ?" Et tamen legimus qui regi
dixerit non solum, quid fecisti, sed etiam, stulte fecisti.
1 Sam. 13. At Samuel extraordinarius. Tuum tibi
regero, licet infra dictum pag. 49. " quid," inquis,
" extraordinarium in Saule et Davide ?" itidem ego,
quid, inquam, in Samuele ? Propheta fuit: sunt et illi

658

PRO POPULO ANGLIC ANO DEFENSIO.

hodie, qui ejus exemplo faciuut; ex voluntate enim
Dei vel " expressa" vel " tacita" agunt : quod etiam
ipse infra concedis, pag. 50. Prudenter igitur Eccle-
siastes hoc in loco monet privatos, ne cum rege con-
tendant : nam etiam cum divite, cum potenti quovis,
ut plurimum damnosa couteutio est. Quid ergo ? an
optimates, an omnes reliqui magistratus, an populus
universus, quoties delirare libet regi, ne hiscere quidem
audebunt? an stolido, impio, furenti, bonis omnibus
perniciem macliiuanti non obstabunt,non obviam ibunt,
ne divina omnia atque humana pervertere occupet, ne
rapinis, ne incendiis, ne caedibus, per omnes reg'ni fines
grassetur, ita " legibus solutus, ut quod libet liceat ?"
O de Cappadocis eques catastris ! quern omnis libera
natio (si unquam post hoc in natione libera pedem
ponere audebis) aut in ultimas terras veluti portentum
exportandum ejicere, aut servitutis candidatum dedere
in pistrinum debebit, ea lege atque omine, ut si te inde
exemerit, ipsa sub aliquo tyranno, eoque stultissimo,
pro te molat. Quid enim poterit dici, aut ab aliis dic-
tum peti, tam truculentum, aut ridiculum, quod in te
non cadat ? Perge modo : " Israelitae regem a Deo
petentes eodem jure se ab eo g'ubernari velle dixerunt,
quo omnes aliae nationes, quae hoc regimine uterentur.
At orientis reges summo jure, et potestate non circum-
scripta regnabant, teste Yirgilio.

Regem non sic yEgyptus et ingens

Lydia, nee populi Parthorum, et Medus Hydaspes
Observant. "

Primum, quid nostra refert qualem sibi regem Israelites
Toluerint, praesertim Deo irato, non solum quod regem
vellent ad exemplum gentium, et non suae legis, sed
plane quod vellent regem ? Deinde regem injustum,
aut legibus solutum, petivisse credibile non est, qui
Samuelis filios legibus obstrictos ferre non potuerunt,
et ab eorum tantiim avaritia ad regem confugerunt.
Postremo, quod ex Virgilio recitas, non probat reges
orientis " absoluta potestate" regnasse ; Apes enim illae
Virgilianae, quae vel iEgyptiis et Medis observantiores
regum sunt, teste tamen eodem poeta — " Magnis agi-
tant sub legibus aevum." — Non ergo sub regibus omni
lege solutis. At vide quam tibi minime velim male ;
cum plerique te nebulonem esse judicent, ostendam te
personam tantiim nebulonis mutuam sumpsisse. In
apparatu ad prirnatum papae, doctores quosdam Tri-
dentinos exemplo apium usos ais, ut monarchiam papae
probarent: ab his tu pari malitia hoc mutuum cepisti.
Quod illis itaque respondisti cum probus esses, jam
factus nebulo lute respoudebis tibi, tuaque tibi manu
personam nebulonis detrahes. " Apium respub. est;
atque ita physici appellant: Regem habent, sed inno-
coam ; ductor est potius quam tyrannus; non verberat,
non vellicat, non necat apes subditas." Minime igitur
minim, m ita observant. Istas mehercule apes mala
.i\c tibi tactio erat; Tridentinoe enim licet sint, fucuni
te < sse indicant. Aristoteles autrmi, rerum politicarum
scriptor diligentissimus, monarchiae genus Asiaticae,
quod et barbaricum vocat, Karavofiov, id est, secundum
|< gem, fui>se affirmat. Pol. 3. Immo cum monarchiae
qninque species enumeret, quatuor secundum legem,

et suffragante populo, fuisse scribit, tyrannicas autem,
quod iis tanta potestas, volente licet populo, data erat ;
regnum vero laconicum maxime regnum videri, quod
non omnia penes regem erant. Quinta, quam is 7rn/i-
(3am\kav vocat, et ad quam solam id refert, quod tu
regum omnium jus esse scribis, ut ad libitum regnent,
ubinam g'entium, aut quo tempore unquam obtinuerit,
non dicit : nee aliam ob caussam fecisse mentionem
ejus videtur, quam ut absurdam, injustam, et maxime
tyrannicam, esse demonstraret. Samuelem ais, cum
eos ab eligendo rege deterreret, " jus illis regium" ex-
posuisse. Unde haustum, a lege Dei? at ilia lex jus
regium, ut vidimus, longe aliud exhibuit : an ab ipso
Deo per Samuelem loquente? at improbavit, vitupera-
vit, vitio dedit: non igitur jus regium divinitus datum,
sed morem regnandi pravissimum, superbia regum et
dominandi libidine arreptum exposuit propheta ; nee
quid debebant reges, sed quid volebant facere; rationem
enim reg'is populo indicavit,sicut antea rationem sacer-
dotum Eliadarum eodem verbo (quod tu p. 33, Hebraico
etiam soloecismo nSWD vocas) supra indicaverat. C. 2.
" ratio sacerdotum istorum cum populo haec erat, v. 13."
impia videlicet, odiosa, et tyrannica: ratio itaque ilia
nequaquam jus erat, sed injuria. Sic. etiam patres
antiqui hunc locum exposuerunt; unus mini erit mul-
torum instar, Sulpitius Severus, Hieronymi aequalis,
eique charus, et Augustini judicio vir doctrina et sapi-
entia pollens. Is in historia sacra Samuelem ait domi-
nationem regiam, et superba imperia, populo exponere.
Sane jus regium non est dominatio et superbia ; sed jus
atque imperium regium, teste Sallustio, conservandae
libertatis atque augendae reipub. causa datum, in su-
perbiam dominationemque se convertit. Idem theologi
omnes orthodoxi, idem jurisconsulti, idem rabbini ple-
rique, ut ex Sichardo didicisse potuisti, de explicatione
hujus loci sentiunt; ne rabbinorum enim quisquam jus
regis absolutum isto loco tractari dixit. Ipse infra
cap. 5. pag. 106. "non Alexandrinum Clementem solum

sed omnes hie" quereris "errare," te unum ex omnibus
rem acu tetigisse : Jam vero cujus vel impudentia) est
vel socordiae, contra omnes, praesertim orthodoxos, mores
regum ab ipso Deo damnatissimos in jus regium con-
vertere; et honesta juris praescriptione defendere : cum
jus tamen illud in rapinis, injuriis, violentiis, contume-
liis, saepius consistere fatearis. An quisquam sic " sui
juris" unquam fuit, ut rapere, agere, prosternere, per-
miscere omnia sibi liceret? an Latini, quod affirmas,
htec " suo jure ab aliquo fieri unquam dixerunt?"
Dixerat apud Sallustium C. Memmius tribunus plebis,
in superbiam et impunita flagitia nobilitatis invectus,
" impune quaelibet facere, id est, regem esse;" arrisit
hoc tibi, et statim in lucro ponis, nequicquam sane, si
paulum evigilaveris. An jus hie regium asseruit?
annon plebis ignaviam potius increpuit, quae nobiles
impune dominari sineret, eosque mores regios jam rur-
sus pateretur, quos jure suo majores illorum cum rege
ipso finibus expulerant. Marcum Tullium saltern con-
suluisses; is te et Sallustium, et Samuelem etiam rectius
inlerpretari docuisset. Qui, pro C. Rabirio, " nemo,"
inquit, " nostrum ignorat consuetudincm regiam ; re-
gum sunt haec imperia, animadverte et dicto pare;"

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

659

aliaque hujusmodi ex poetis ibidem recitat, quae non
jus, sed " consuetudinem regiam" vocat, eaque legere
et spectare nos ait debere, non " ut delectemur solum,
sed ut cavere etiam et effugere discamus." Vides quam
te male multaverit Sallustius, quern tjrannis inimicis-
simum, juris tyrannici patronum attulisse te putabas.
Nutare, mihi crede, et suum sibi occasum accelerare
jus regium videtur, dum ruentis in modum tenuissima
quaeque sic arripit, seque sustinere iis testibus atque
exemplis conatur, quae tardiiis fortasse alioqui ruitu-
rum vehementius proturbant. " Summum," inquis,
"jus, summa injuria est, id in regibus maxime locum
habet ; qui cum summo jure utuntur, ea faciunt in
quibus Samuel dicit jus regis esse positum." Miserum
jus; quod tu jam ad extrema perductus, nisi per sum-
mam injuriam defendere ulterius non potes ! Summum
jus id dicitur, cum quis formulas legum sectatur, sin-
gulis pene Uteris immoratur, aequitatem non servat ;
autscriptum jus callide nimis et malitiose interpretatur,
ex quo illud proverbium Cicero ortum esse ait. Cum
autem jus omne de fonte justitice manare certum sit, im-
pius sis necesse est, qui " regem injustum esse, iniquum,
violentem, raptorem esse, et quales esse solebant" qui
pessimi erant, jus regis esse dicis, idque " prophetam
populo insinuasse." Quod enim jus summum aut re-
missum, scriptum aut non scriptum, ad maleficia per-
petranda esse potest ? Id ne tibi de aliis concedere, de
rege pernegare, in mentem veniat, habeo quern tibi op-
ponam, et puto regem, qui istiusmodi jus regium et
sibi et Deo invisum esse profitetur : Psal. 49. " an con-
sociaretur tibi solium serumnarum, formantis molestiam
per statutum." Noli igitur Deo hanc atrocissimam
injuriam facere, quasi is regum pravitates et nefaria
faciuora jus esse regium doceret, qui etiam hoc nomine
societatem cum improbis regibus se detestari docet,
quod molestiam et serumnas omnes populo juris regii
titulo creare soleant. Noli prophetam Dei falsd insi-
mulare ; quem, tu dum juris regii isto loco doctorem
habere putas, non verum nobis afFers Samuelem ; sed,
ut venefica ilia, inanem umbram evocas ; quamvis et
ilium ab inferis Samuelem non adeo mendacem fuisse
credam, quin illud quod tu jus regium vocas, impoten-
tiam potius tjrannicam dicturus fuisset. Jus datem
sceleri legimus, tuque " licentise jure concessse reges
minus bonos uti coiisuevisse " a'is. At jus hoc, ad per-
niciem humani generis abs te introductum, non esse a
Deo datum probavimus ; restat, ut sit a Diabolo ; quod
infra clariiis liquebit. " Haec," inquis, " licentia dat
posse, si velis ; " et authorem hujus juris habere
Ciceronem pras te fers. Nunquam segre facio ut tes-
timonia tua recitem, tuis enim ipse testibus conficere
te soles. Audi igitur verba Ciceronis in 4ta Philipp.
" Quae causa justior est belli gerendi, quam servitutis
depulsio? in qua etiamsi non sit molestus dominus,
tamen est miserrimum posse si velit," posse vi scili-
cet; nam de jure si loqueretur, repugnantia diceret, et
ex justa belli causa injustam faceret. Non est igitur
jus regium quod tu describis, sed injuria, sed vis, et
violentia regum. Transis ab regia licentia ad priva-
tam : " licet privato mentiri, licet ingrato esse." Licet et
regibus; quid inde efficis? licebit ergo regibus impune
2 u

rapere, occidere, stuprare ? Quid interest ad injuriae
gravitatem rex an latro, an aliunde hostis, populum
occidat, diripiat, in servitutem agat? eodem certe jure,
et hunc et ilium human ae societatis inimicum, et pestem,
propulsare atque ulcisci debemus ; immo regem eo
justius, quod is tot beneficiis et honoribus nostris
auctus commissam sibi sub juramento publicam salutem
prodat. Concedis postremo " leges dari a Mose, se-
cundum quas rex ille quandoque eligendus imperare
debebat, quamvis diversas ab illo jure quod Samuel
proposuit." Quod cum assertione tua dupliciter pug-
nat ; cum enim regem legibus omniuo solutum posueris,
nunc obstrictum dicis : dein jus juri contrarium ponis
Mosis et Samuelis, quod est absurdum. At " servi,"
inquit Propheta, " vos eritis regi." Ut servos fuisse
non abnuerim ; non jure tamen regio servi fuerunt,
sed regum fortasse plurimorum usurpatione et injustitia.
Illam enim petitionem obstinatam non jure regio, sed
suo merito, in poenam illis cessuram propheta proemo-
nuit. At vero si regi legibus soluto quicquid libet licu-
erit, profecto rex longe plus quam dominus erit, populus
infra omnium servorum infimos plus quam infimus.
Servus enim vel alienigena legem Dei vindicem inju-
riosum in dominum habebat; populus universus, libera
nimirum gens, vindicem in terris neminem, nullam
legem habebit, quo laesus, afflictus, et spoliatus confu-
giat : a servitute regum iEgyptiorum ideo liberatus,
ut uni ex fratribus suis, duriore si libeat servitute, op-
primendus traderetur. Quod cum neque divinae legi
nee rationi consentaneum sit, dubium nemini esse
potest, quin propheta mores enarraverit, non jus regum,
neque mores prorsus regum omnium, sed plurimorum.
Descendis ad rabbinos, duosque adducis eadem, qua
prius, infelicitate : nam caput illud de rege, in quo
R. Joses jus regium aiebat contineri, Deuteronomii
esse, non Samuelis, manifestum est. Samuelis enim
ad terrorem duntaxat populo injicieudum pertinere
rectissime quidem et contra te dixit R. Judas. Per-
niciosum enim est id jus nominari atque doceri, quod
injustitia plane est, nisi abusive forsitan jus nominetur.
Quo etiam pertinet versus 18. " Et exclamabitis die
ilia propter regem vestrum, sed non exaudiet vos Je-
hovah;" obstinatos nimirum ista poena manebat, qui
regem nolente Deo dari sibi voluerunt. Quanquam ista
verba non prohibent, quo minus et vota et quidvis aliud
tentare potuerint. Si enim clamare ad Deum contra
regem populo licebat, licebat proculdubio omnem etiam
aliam inire rationem honestam sese a tyrannide expe-
diendi. Quis enim, quovis malo cum premitur, sic ad
Deum clamat ut caetera omnia quas officii sunt sui neg-
ligat, ad otiosas tantum preces devolutus ? Verum ut-
cunque sit, quid hoc ad jus regium, quid ad jus nos-
trum ? qui regem nee invito Deo unquam petivimus,
nee ipso dante accepimus, sed jure gentium usi, nee
jubente Deo nee vetante, nostris legibus constituimus.
Quae ciim ita se habeant, non video quamobrem nobis
laudi atque virtuti tribuendum non sit, regem abjecisse ;
quandoquidem Israelitis crimini est datum regem pe-
tisse. Quod etiam res ipsa comprobavit; nos enim qui
regem, cum haberemus, deprecati sumus, tandem ex-
auditos Deus liberavit ; illos, qui cum non haberent,

660

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

a Deo efflagitabant, servire jussit ; donee Babylone
redeuntes ad pristinum reipub. statum reversi sunt.
Ludum Talmudicum deinde aperis; quin et hoc sinis-
tra augurio tentatum. Dum enim regem non judicari

cu])is ostenderc, ostendis ex codice Sanhedrim " regem
nee judicari ncc judicare;" quod cum petitione istius
populi pugnat, qui idco regem petebant, ut judicaret:
id frustra resarcire studes; intelligi nempe id de regi-
bus Postbabylonicis debere. At ecce tibi Maimonides,
qui " banc inter reges Israelitas et Juclaeos difFerentiam
ponit : Davidis enim posteros judicare et judicari;"
Israeliticis neutrum concedit. Occurris tibi, tecum
enim litigas, aut cum rabbinis tuis; meam rem agis.
Hoc " primis in regibus locum non babuisse," quia
dictum est v. 17. " vos eritis ei servi : " cousuetudine
scilicet, non jure; aut si jure, poenas petendi regis,
quamvis non sub hoc forte vel sub illo, at sub pleris-
que, luebant, quod nosnon attingit. Tibivero adversario
opus non est, adeo semper tibi adversaris. Narras enim
pro me, ut primo Aristobulus, post Jannceus cognomen-
to Alexander, jus illud regium non a synedrio, juris
custode et interprete, acceperint, sed paulatim sibi
assumpscrint, et senatu renitente usurpaverint : quorum
in gratiam bella ilia fabula de primoribus synedrii " a
Gabriele exanimatis" adiuventa est, jusque hoc mag-
nificum, quo niti maxime videris, "regem" scilicet
" non judicari," ex ilia fabula plusquam anili, utpote
rabbinica, conflatum esse fateris. Reges autem He-
broeoruni "judicari posse, atque etiam ad verbera dam-
nari," fuse docet Sichardus ex libris rabbinicis, cui tu
hose omnia debes, et tameu obstrepere non erubescis.
Quinimmo legimus ipsum Saulem cum filio Jonathane
sortis judicium atque etiam capitale subiise, suoque ip-
sum edicto paruisse. Uzzias quoque a sacerdotibus
templo deturbatus, leprae judicio, tanquam unus e po-
pulo, se submisit, rexque esse desiit. Quid si templo
excedere, quid si magistratu abire, et seorsim habitare,
noluisset, jus illud regium legibus solutum sibi asse-
ruisset, an passuros fuisse censes Judaeos et sacerclotes
tempi um contaminari, leges violari, populum univer-
suin contagione periclitari? In leprosum ergo regem
-vigebunt leges, in tyrannum nihil poterunt ? Ecquis
tain demens aut stultus est, ut existimet, cum rex mor-
bosus ni' populum contagione laedat, cautum atque pro-
■wsuin legibus sit, si rex impius, iniquus, crudelis, po-
pulum diripiat, excruciet, occidat, rempub. funditus
cvertat, nullum his malis longe gravioribus remedium
legibus repertum esse? Vcrum "exemplum ullius regis
afferri non potest, qui judicium capitis subieritinjus vo-
catus." Ad illud Sichardus baud absurde respondet, pcr-
inde esse, ac si quis ad hunc modum dissercret. Caesar
nunquam citatus est coram Elcctore ; ergo si Palatinus
diem Caesari dixerit, non tenctur Caesar in judicio rc-
spondere. Cum tamen doccat bulla aurea Carolum 4tum
Beetsuccessoressuosbuic cognitionisubjecisse. Quid in
eorrupto populi statu regibus adeo indultum fuisse mira-
mur, ubi totprivati aut opibus suis aut gratia impunita-
tem vel giavissimorum scelerum assequuntur? Illud
autem Avv-kivQwov, id est, " a nemine pendcre, nulli
mortalium rationem reddere," quod tu regircmajestatis
maxime proprium esse ais, Aristoteles Polit. 4. c. 10.

fliaxime tyrannicum, et in libera natione minime feren-
dum, esse affirmat. Tu vero Antonium tyrannum im-
manissimum, Romanae reipub. eversorem, idoneum
sane authorem producis, non esse justum reposci a rege
factorum suorum rationem : et tamen Herodem caedis
reum ad causam dicendam in Parthos proficiscens ac-
cersivit ad se Antonius : et animadversurus etiam in
regem fuisse creditur, nisi rex eum auro corrupisset.
Ita ab eodem fonte profluxit regiae potestatis Antoni-
ana assertio, et tua " regia defensio." At non sine ra-
tione, inquis, " nam reges ab alio non habent quod
regnant, sed soli Deo acceptum referunt." Die sodes
quinam ? nam istiusmodi reges extitisse unquam, nego.
Primus enim Saul, nisi populus refragante etiam Deo
regem voluisset, nunquam rex fuisset; et quamvis rex
renuntiatus esset Mispae, vixit tamen pene privatus,
armentum patris secutus, donee Gilgale rex a populo
secundum creatus est. Quid David ? quamvis unctus
a Deo, nonne iterum unctus est ab Judaeis Chebrone,
deinde ab omnibus Hebraeis, pacto tamen prius foe-
dere ? 2 Sam. 5. 1 Chron. 11. Fcedus autem obligat
reges, et intra certos fines continet. Sed it Salomon,
inquis, " super solium Domini et cunctis placuit,"
1 Paralip. 29. ergo et placuisse populo aliquid erat.
Constituit Jehoiadas regem Joasum, fcedus tamen eo-
dem tempore pepigit inter regem et populum. 2 Reg.
11. Hos reges, necnon et reliquos Davidis posteros,
et a Deo et a populo constitutos fateor; caeteros omnes,
ubicunque gentium, a populo tantiim constitutos esse
affirmo; tu ostende constitutos esse a Deo; nisi ea,
solum ratione qua omnia, cum maxima turn mini-
ma, a Deo fieri et constitui dicuntur. Solium itaque
Davidis, peculiari quodam jure, solium Jehovae dici-
tur; solium aliorum regum non alio, atque caetera
omnia, Jehovae sunt. Quod tu ex eodem capite di-
dicisse potuisti, v. 11. 12. "tua sunt omnia in ccelo
et in terra, tuum est, Jehova, regnum; divitiae et
gloria a facie tua sunt, vis et potentia, &c." Dici-
turque hoc toties, non ut intumescant reges, sed ut
moneantur, quamvis deos se esse putent, Deum ta-
men supra se esse, cui debent omnia* Unde ilia
Essenorum et poetarum doctrina, reges " non sine
Deo, et ab Jove esse," facile intelligitur ; omnes enim
homines a Deo itidem sumus, Deique genus. Jus igi-
tur hoc universum Dei non tollit jus populi; quo mi-
nus omnes costeri regies, non a Deo nominati, regnum
suum soli populo acceptum referant; cui propterea ra-
tionem reddere tenentur. Quod quanquam vulgus as-
scntari regibus solct, ipsi tamen reges sive boni, ut
Homcricus ille Sarpedon, sive mali, ut iili apud Lyri-
cum tyranni, agnoscunt.

FXavKs, t'vh\ Srj van re TiixrjfieaQa fxaXira, Sec.

Glauce, cur nos maximo honore amcimur

In Lycia, omnes autem nos tanquam deos intuentur?

Ipse sibi respondet ; quia virtute caeteris proalucemus :
quare fortitcr pugncmus, inquit, ne Lycii nobis igna-
viam objiciant : qua voce et honores regios a populo
acceptos, et bellicae administrationis rationem populo
reddendam esse, innuit. Mali autem reges, ut rnetum
populo incutiant, Deum imperii rcgii authorem palam

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

661

praedicant: tacitis autem votis nullum numen praeter
Fortunam venerantur. Juxta illud Horatii :

Te Dacus asper, te profugi Scythse,
Regumque matres barbarorum, et
Purpurei metuunt tyrannic
Injurioso ne pede proruas
Stantem columnam, neu populus frequens
Ad arma cessantes, ad arma
Concitet, imperiumque frangat.

Si ergo regis hodie per Deum regnant, etiam populi
per Deum in libertatem se vindicant, quandoquidem
omnia a Deo et per Deum flunt. Utrumque etiam
seque testatur Scriptura, et reges per eum regnare, et
per eum solio dejici ; ciim tamen id utrumque longe
saepius a populo fieri perspiciamus, quam a Deo. Jus
itaque populi pariter ac regis, quicquid est, a Deo est.
Populus ubicunque sine Deo manifesto regem creavit,
potest eodem jure suo regem rejicere. Tyrannum sane
tollere quam constituere divinius est; plusque Dei
cernitur in populo, quoties injustum abdicat regem,
quam in rege qui innocentem opprimit populum. Immo
reges noxios Deo authore judicat populus : hoc enim
ipso honore dilectos suos decoravit Deus, Psal. 149. ut
Christum regem suum laudibus celebrantes, gentium
reges, quales sub evangelio sunt omnes tjranni, "vin-
culis coercerent, inque eos jus scriptum exercerent,"
qui jure omni scripto atque legibus solutos se esse
gloriantur. Ne quis tarn stolide, ne quis tam impie,
credat tanti esse apud Deum reges, fere mortalium ig-
navissimos, ut eorum nutu orbis terrarum totuspendeat
et gubernetur; eorum ut gratia, praeque illis, divinum,
ut ita dicam, hominum genus eodem quo bruta et vi-
lissima quaeque animalia loco atque numero habendum
sit. Age nunc, ne nihil enim agas, M. Aurelium, quasi
tjrannis faventem, in medium profers; at satius tibi
fuit Marcum Aurelium non attigisse. Ille an Deum de
principibus solum judicare dixerit nescio. Xiphilinus
certe, quern citas, de avrapxiq, loquitur; 7repi avrapx^ciQ o
Qebc, fiovog icpiveiv dvvarai. dvrapxiav autem monarchiae
synonymum illic esse non assentior ; eoque minus quo
saepius pr83cedentia lego ; nam qui cohaereat, aut quid
sibi velit aliena ilia sententia subito insititia, qui le-
gerit miretur ; presertim cum Marcus Aurelius, impe-
ratorum optimus, non aliter cum populo egerit, ut Ca-
pitolinus tradit, quam est actum sub civitate libera ;
jus autem populi quin supremum tunc fuerit nemo du-
bitat. Idem Thraseam, Helvidium, Catonem, Dio-
nem, Brutura, tyrannicidas omnes, aut istam gloriam
semulantes coluisse, sibique reipublicae form am propo-
suisse, in qua aequis legibus parique jure, omnia admi-
nistrarentur, in primo libro de vita sua profitetur: in
quarto, non se, sed legem, dominum esse. Agnovit
etiam omnia senatus populique esse: nos, inquit, adeo
nihil proprium habemus, ut in vestris aedibus habitemus.
Haec Xiphilinus. Tantum abfuit ut quicquam jure
regio sibi arrogaret. Moriens, filium suum regnaturum
ea lege Romanis commendavit, si dignus esset : jus
itaque illud regnandi absolutum atque fictitium, tan-
quam a Deo per manus traditum, illam denique dvrap-
xiav prae se non tulit. " Plena" tamen " omnia Grae-
cerum et Latinorum monumenta esse" ais : at nusquam

visa; " plena Judasorum," et tamen addis " Judaeos in
plerisque regies potestati minus sequos fuisse :" immo
Graecos et Latinos multo minus tyrannis aequos et re-
peristi et reperies ; multo minus Judaeos, si liber ille
Samuelis in quo is, 1 Sam. 10. jus regni descripserat,
exstaret; quem librum doctores Hebraeorum a regibus
discerptum aut combustum esse tradiderunt, quo im-
puniiis tyrannidem in suos exercerent. Circumspice
jam, numquid captare possis : occurrit tibi rex David
postremo torquendus, Psal. 17. " a facie tua judicium
meum prodeat:" ergo, inquit Barnachmoni, " nullus
judicat regem nisi Deus." Et tamen similius veri vi-
detur, Davidem haec scripsisse, cum a Saule vexatus,
ne Jonathanis quidem judicium, quamvis jam turn unc-
tus a Deo, detractabat. " Si est in me iniquitas, tu me
affice morte," inquit, 1 Sam. 20; deinde ut quivis alius
ab hominibus falso accusatus, ad judicium Dei provo-
cat ; id sequentia declarant, " tui occuli vident quae
recta sunt, ciim exploraveris cor meum," &c. Quid
hoc ad judicium regium, aut forense ? Sane jus regium
illi maxime labefactant atque destruunt, qui funda-
mentis tam fallacibus niti, atque exaedificari, produnt.
En tritum illud tandem, et aulicorum nostratium argu-
mentum palmarium. " Tibi soli peccavi," Psal. 51. 6.
quasi vero rex David in mcerore et lacrymis pceniten-
tiam agens, sordidatus et squalidus in terra jacens,
misericordiam a Deo suppliciter petens, quicquam de
jure regio cogitaverit haec loquutus; cum se vix jure
mancipii dignum esse arbitraretur. An omnem Dei
populum, fratres suos, usque adeo prae se contempsit,
ut caedibus, adulteriis, rapinis, peccare in eos non se
posse censeret ? absit a rege tam sancto tanta superbia,
tamque foeda ignoratio vel sui vel proximi. " Tibi "
igitur " soli peccavi" proculdubio intelligendum est,
tibi praecipue. Utcunque sit, profecto verba psallentis,
et sententiae affectibus plenae, haudquaquam sunt ad
jus explicandum aceommodatae, aut eo trahendae. At
" non est in jus vocatus, nee coram synedrio causam
capitis dixit." Esto ; qui enim potuit id resciri, quod
adeo sine arbitris, et secreto peractum fuit, ut per ali-
quot fortasse annos (cnjusmocli aulae arcana sunt) vix
unus aut alter conscius fuisse videatur, 2 Sam. 12.
" Tu hoc clam fecisti." Deinde quid si in privatis
etiam puniendis cessaret synedrium ? an quis incle pu-
niendos non esse argumentabitur ? Sed ratio obscura
non est ; ipse se condemnaverat, ver. 5. " reus capitis
vir ille qui fecit hoc ;" cui statim subjecit propheta,
" tu vir ille es ;" prophetae etiam judicio capitis reus.
Veruntamen Deus pro suo jure atque in Davidem ex-
imia dementia, et peccato absolvit regem, et ipsa mor-
tis sententia, quam is in semetipsum pronuntiaverat,
v. 13. " non es moriturus." Nunc in advocatum nescio
quem sanguinarium debaccharis, et in eo totus es ut
perorationem ejus re fellas : de qua ipse viderit; ego
quod propositum mihi est, id ago, ut quam paucissimis
absolvam. Quaedam tamen praeterire non possum;
primum, insignes repugnantias tuas : qui p. 30. haec
habes: " Israelitae non deprecantur injustum regem,
violentem, raptorem, et quales esse solerent qui pessimi.
A p. 42. advocatum vellicas quod Israelitis tyrannum
petisse arguerat. " An de fumo," inquis, " in flammam

662

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

ire praecipites malucrunt, id est, saevitiam pessimorum
tyraiinorum experiri, potius quam judices malos pati,
quibus jam ass u ever ant ?" Illic Hebraeos maluisse a'is
tyrannos quam judices, hie judices maluisse quam ty
rannos; et " nihil minus quam tyrannum voluisse." De
tuo igitur respondebit tibi advocatus, juxta enim te om-
nis rex jure regio tyrannus est. Quod sequitur bene
habet, " authoritatem in populo maximam tunc fuisse,
quod judices repudiarunt, regem optarunt." Memineris,
cum hoc ego a te reposcam. Negas " Deum iratum
Israelitis reg-em tanquam tyrannum autpcenam attribu-
isse, sed ut rem salutarem et bonam." Quod tamen facile
refellitur. Cur enim exclamarent propter reg-em ilium
quern elegerant, nisi quod res mala erat imperium re-
gium ; noil quidem per se, sed quod plerunque, sicut
Propheta hie monet, in superbiam et dominationem se
convertit. Si adhuc non satisfacio, ag-nosce jam tua,
syngrapham agnosce tuam,eterubesce. Apparat. adpri-
matum, " Tratus Deus reg-em illis dedit, offensus eorum
peccatis, quod Deum habere reg-em renuissent. Ita
ecclesia quasi in poenam ejus delicti, quod a puro Dei
cultu desciverat, in unius mortalis monarchic plusquam
regium dominatum data est." Tua igitur similitudo si
sibi constat, aut dedit Deus regem Israelitis in poenam,
et tanquam rem malam, aut dedit papam ecclesise in
bonum, et tanquam rem bonam. Quid hoc homine
levius, quid insanius ? Quis huic in re minima fidem
habeat, qui tantis in rebus quid asserat, et mox neget,
nihil pensi habet. Affirmas, p. 29. " regem legibus
solutum esse apud omnes gentes, sic Oriens judicavit,
sic Occidens." At, p. 43. " omnes reges Orientis Kara
vbpov et legitimos fuisse ; immo iEgypti reges in max-
imis minimisque rebus legibus obstrictos," cum initio
capitis hoc te probaturum pollicitus sis, omnes reges
" solutos legibus-" esse, " leges dare, non accipere."
Equidem non irascor tibi ; aut enim insanis, aut stas a
nobis. Hoc certe oppugnare est, non defendere, hoc
regem est ludos facere. Sin minus, Catullianum pro-
fecto illud * in te aptissime quadrat, sed inversum; nam
quanto quis unquam optimus poeta fuit,tanto tu pessi-
mus omnium patronus. Certe nisi stupor ille, quo
advocatum esse " demersum" a'is, te potius obcaecavit,
jam tute " obrutuisse" te senties. Nunc " omnibus
quoque gentium regibus leges datas fuisse" fateris;
" non tamen ut iis tenerentur, judiciorum metu et poe-
nae capitis." Quod nequedum ex scriptura, neque ex
ullo authore fide digno, ostendisti. Tu igitur paucis
accipe : leges civiles iis dare qui legibus non tenentur,
stultum et ridiculum est; omnes alios punire, uni dun-
taxat omnium scelerum impunitatem dare, ciim lex
neminem excipiat, iniquissimum est. Quae duo in sa-
pientes legumlatores minime cadunt, multo minus in
Deum. Ut omnes autem videant te nullo modo ex
Hebraeorum scriptis id probare, quod probandum hoc
eapite suscepcras, esse ex magistris tuasponte confiteris,
" qui negant alium suis majoribus regem agnoscendum
fuisse pneter Deum, datum autem in pcenam fuisse."
Quorum ego in sententiam pedibus eo. Non decet
enim, neque dignum est regem esse, nisi qui ceteris

  • I anto pessimus omnium Poela,
    Quanto tu optimus omnium Patronus.

omnibus longe antecellit ; ubi multi sunt cequales, ut
sunt in omni civitate plurimi, imperium ex aequo atque
per vices dandum esse arbitror : tequali, aut plerunque
deteriori, ac ssepissime stulto, servire omnes, quis non
indignissimum putet? Nee "ad commendationem re-
galis imperii" plus "facit," quod Christus a regibus
originem duxit, quam facit ad pessimorum regum com-
mendationem, Christum eos hahuisse nepotem. " Rex
est Messias:" agnoscimus, gaudemus, et quam citis-
sime veniat oramus ; dignus enim est, nee ei quisquam
similis aut secundus : interim regia gubernatio com-
missa indignis et immerentibus, ut plerumque fieri
solet, plus mali quam boni attulisse humano generi
recte existimatur. Nee continuo sequitur omnes reges
tyrannos esse. Verum ita esto : do tibi hoc, ne me
nimis tenacem putes; utere tu jam dato. " Hsec duo
sequuntur," inquis, " Deus ipse rex fuerit tyraiinorum
dicendus, et quidem tyrannus ipse maximus." Horum
alterum si non sequitur, sequitur profecto illud quod
toto libro tuo semper fere sequitur, te non scripturae
solum, sed tibimet, perpetuo contradicere, ut qui proxi-
ma periodo supra dixeras, " unum Deum regem esse
omnium rerum, quas et ipse creavit." Creavit autem
et tyrannos et dsemonas; eorum itaque rex vel tua
ipsius sententia. In alterum despuimus, et blasphemum
illud tibi os obturatum volumus, qui Deum affirmes
tyrannum esse maximum, si tyraiinorum, quod ipse
saepius dicis, rex et dominus dicatur. Sed nee rem
regiam multo plus adjuvas, dum ostendis, Mosen etiam
cum " summa potestate regem fuisse." Nam fuerit sane
vel quivis alius, dummodo is sit qui res nostras, quem-
admodum Moses, " ad Deum referre" possit. Exod.
xviii. 19. Verum neque Mosi, quamquam is Dei quasi
sodalis fuit, licuit in Dei populo quicquid libuit facere.
Quid enim ille ? " Venit ad me hie populus," inquit,
" ad consulendum Deum;" non ergo ad mandata Mo-
sis accipienda. Turn suscipit Jethro, " esto tu pro
hoc populo erga Deum, et commonefacias eos de legi-
bus Dei." Et Moses, Deut. iv. 5. " docui vos statuta
et judicia, quemadmodum praecepit mihi Deus." Un-
de " fidelis " dicitur " in tota domo Dei." Num. xii.
Rex itaque Jehova turn populi fuit ; Moses veluti in-
terpres tantum Jehovae regis. Impium igitur et sacri-
legum te esse oportet, qui summam hanc potestatem a
Deo ad hominem injussus ausis transferre, quam ipse
Moses non summam, sed vicariam tantum et interme-
diam sub praesenti numine, obtinuit. Accedit etiam cu-
mulus ad improbitatem tuam, quod Mosen hie summa
potestate regem fuisse dicas ; cum in Apparatu ad pri-
matum," p. 230. " Eum in commune cum lxx senio-
ribus populum rexisse ; et primum populi, non domi-
num fuisse" dixeris. Si igitur rex fuit, ut erat certe,
et regum optimus^ idque sicut ipse a'is, cum " potestate
plane summa et regia," nee tamen dominus, neque so-
lus populum regebat, vel te authore ; necessario sequi-
tur, reges, quamvis summa potestate praeditos, jure ta-
men regio atque summo, non esse dominos, neque so-
los populum regere debere ; quanto minus ad libitum
suum. Jam vero qua impudentia Dei mandatum

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

663

ementiris, " de rege statim atque ingressi essent ter-
rain sanctam sibi constituendo." Deut. xvii. Suppri-
mis enim veteratorie quod praecedit, "sidixeris, sta-
tuara super me regem ;" tuque memento quid a te jam
reposcam ; cum dixeris, p. 42. " Uberrima tunc potes-
tate populus erat praeditus." Nunc iterum fanaticus
an profanus esse velis, ipse videres. " Deus," inquis,
" cum tanto ante determinaverit regium regimen insti-
tuendum tanquam optimum populi illius regendi sta-
tum,quomodo haec conciliabuntur ? Propheta repug-
navit, Deus sic egit cum propheta, ut quasi nollet."
Tidet se illaqueatum, videt se impeditum : jam atten-
dee quanta cum malitia ad versus prophetam, impietate
adversus Deum, expedire se quaerat : " cogitandum in
his est," inquit, " Samuelem esse, cujus filii populum
tunc judicabant; eos populos repudiabat ob corrupta
judicia ; Samuel igitur noluit filios suos a populo reji-
ci ; Deus ut gratificaretur prophetae suo, innuit non
valde sibi placere, quod populus desideraret." Die uno
verbo, improbe, quod per ambages dicis ; Samuel po-
pulo fucum fecit, Samueli Deus. Non advocatus ergo,
sed tu " ceritus" ille et "lymphaticus" es, qui modo ut
regem honores nil Deum revereris. Isne tibi Samuel
videtur, qui saluti aut charitati patriae filiorum avari-
tiam et ambitionem praeposuerit, qui populo recta et sa-
lutaria petenti, tarn callido consilio, tamque vafro, illu-
serit, falsa pro veris docuerit ? Isne tibi Deus, qui in re
tarn turpi cuivis gratificaretur, aut cum populo simulate
ageret? Aut ergo jus regium non erat quod Propheta
populo exposuit, aut jus illud, teste Deo et Propheta,
malum, molestum, violentum, inutile, sumptuosum rei-
pub. erat ; aut denique, quod nefas est dicere, et Deus
et Propheta populo verba dare voluerunt. Passim
enim testatur Deus valde sibi displicuisse quod regem
petissent. ver. 7. " Non te sed me spreverunt ne reg-
nem super ipsos, secundum ilia facta quibus derelique-
runt me, et coluerunt Deos alienos :" acsi species q use-
dam idololatrise videretur regem petere, qui adorari se,
et honores prope divinos tribui sibi postulat. Sane, qui
supra omnes leges terrenum sibi dominum imponit,
prope est ut sibi Deum statuat alienum; Deum utique
baud saepe rationabilem, sed profligata saepius ratione
brutum, et belluinum. Sic 1 Sam. x. 19. "Vos spre-
vistis Deum vestrum, qui ipse servat vos ab omnibus
malis et augustiis vestris, ciim dixistis ei, regem prse-
pones nobis :" et cap. xii. 12. " Yos regem petistis,
cum Jehova sit rex vester:" et ver. 17. " Videte ma-
lum vestrum magnum esse coram Jehova, petendo vo-
bis regem." Et contemptim Hosea de rege, xiii. 10,
11. " Ubi rex tuus, ubinam est ? servet te jam in ci-
vitatibus tuis. Ubi vindices tui ? quoniam dixisti, da
mihi regem et proceres : dedi tibi regem in ira mea."
Hinc Gedeon ille heros rege major, " Non dominabor
in vos, neque filius meus in vos dominabitur, sed domi-
nabitur in vos Jehova," Jud. viii. plane ac si simul do-
cuisset, non hominis esse dominari in homines, sed solius
Dei. Hinc Hebraeorum rempublicam, in qua Deus prin-
cipatum solus tenuit, 6eoKpariav vocat Josephus, contra
ApionemgrammaticumiEgyptium, et maledicumtui si-
milem. Populus denique resipiscens, apud Isaiam, xxvi.
13. calamitosum hoc sibi fuisse queritur, quod alios pree-

ter Deum dominos habuerat. Indicio sunt liaec omnia
regem, irato Deo, Israelitis fuisse datum. In historia
tyranni Abimelechi quis est cui non risum moveas? de
quo dicitur, cum is partim saxo a muliere, partim
armigeri gladio, interfectus fuerit, " reddidit Deus
malum Abimelechi. Haec," inquis, " historia potentis-
sime adstruit Deum solum regum judicem esse et vin-
dicem :" immo tyrannorum, nebulonum, nothorum, si
hoc valebit : quicunque per fas aut nefas tyrannidem
occupaverit, is jus regium statim in populum adeptus
erit, poenas effugit; confestim arma magistratui de
manibus fluent, mussare deinceps populus non aude-
bit. Veriim quid si magnus aliquis latro hoc modo
in bello periisset, an Deus ergo solus latronum vin-
dex ? Quid si carnificis manu lege damnatus, an
ideo minus illi Deus malum reddidisset ? Ne ju-
dices quidem eorum unquam legisti lege postula-
tes ; tamen " in optimatum statu vel principem, si
quid committat, posse ac debere judicari," ultro fateris,
p. 47. cur non item tyrannus in regno ? quia Deus red-
didit malum Abimelechi. At reddidit quoque mulier
ilia, reddidit etiam armiger, in quos ille ambos jus re-
gium habere prse se tulit. Quid si reddidisset magis-
trates, annon is idcirco Dei gladium gerit, ut malum
malis reddat? Ab hoc " potentissimo" de morte Abi-
melechi argumento ad verborum contumelias more suo
seconvertit; nil nisi " ccenum et lutum" ore funditat;
cum eorum, quae promisit se probaturum, nihil vel ex
sacris libris, vel ex rabbinicis, probaverit. Nam neque
regem legibus solutum esse, nee cur puniri, si delin-
quat, solus mortalium non debeat, quicquam ostendit.
Immo suis ipse testibus se induit, et sententiam suae
contrariam esse veriorem suomet ipse opere demonstrat.
Ciimque argumentis pariim proficiat, criminationibus
atrocissimis omnium in nos odium excitare conatur,
quasi rege optimo et innocentissimo crudeliter sublato.
" An Solomon," inquit, " meliorrex Carolo primo fuit?"
Sunt, ut verum fatear, qui patrem ejus Jacobum cum
Solomone comparare non dubitarunt, et natalibus
quidem anteferre. Solomon Davidis filius; is primo
Saulis musicus erat; Jacobus Darlii comitis filius, qui
Davidem musicum, reginae uxoris thalamos nocte in-
gressum,cumostiopessulumobdidissedeprehendit,haud
multo post interfecit, ut narrat Buchanan us. Natali-
bus ergo illustrior Jacobus, et secundus Solomon saepe
dictus, quamvis Davidis musici filius an fuerit dubium
sit. At Carolum conferre cum Solomone qui tibi in
mentem venire potuerit non video. Quern enim tu
Carolum tot laudibus tollis, ejus pervicaciam, avari-
tiam, crudelitatem, et saevum in omnes pios atque bo-
nos dominatum, ejus bella, incendia, rapinas, et mise-
rorum civium caedes innumeras, dum haec scribo, Caro-
lus ipse filius in ilia publicae poenitentiae sedecula apud
Scotos coram populo confitetur atque deplorat : immo
tuum illud regium jus ejurat. Veriim si parallelis tau-
topere delectaris, Carolum cum Solomone conferamus.
Solomon a meritissimo "fratris" supplicio " regnuni
auspicatus est:" Carolus a patris funere ; non dico a
nece, quamvis indicia veneni omnia in corpore patris
mortui conspecta sint ; ista enim suspicio in Bucching-
hamio constitit ; quem tamen Carolus, et regis inter-

664

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

fectorem et sui patris, non solum in comitiis omni culpa
exemit, sed, ue omnino res ea senatus cognitioni subji-
eeretur, comitia dissolvit. Solomon " gravissimis tribu-
tis populum pressit:" ut ille in templum Dei et aedifi-
cia publica impendit, Carol us in luxum. Solomon a
plurimis uxoribus ad idolorum cultum pellectus est, hie
ab una. Pellectus in fraudem Solomon, pellexisse alios
non legitur; hie alios, non solum uberrimis corruptee
ecclesia? praemiis pellexit, sed etiam edictis et canoni-
bus ecclesiasticis coegit, ut invisa reformatis omnibus
altaria statuerent, et pictos in pariete crucifixos altari-
bus imminentes adorarent. At non est ideo " Solomon a
populo capitis damnatus." Nee inde, inquam, sequitur
damnari a populo non debuisse ; multa enim incidere
potuerunt, cur id turn expedire populo non videretur.
Populns certe quid sui juris esset haud multo post et
verbis et factis patefecit : cum Solomonis filium decern
tribus expulerunt; et nisi mature se in fugam conje-
cisset, etiam lapidibus regem tantummodo minacem
obruturos fuisse credibile est.

CAPUT III,

Cum satis jam disputatum atque conclusum sit, re-
ges Mosaicos, ex praescripto Dei, omnibus obstrictos
legibus pariter cum populo fuisse, nullas legum excep-
tiones perscriptas inveniri, ut reges " quod vellent,
impune possent," aut ut " a populo puniri ne possint;
Deum" proinde " vindictam de his tribunali suo reser-
vasse" falsissimum esse, sine authore, sine ratione dic-
tum, videamus an id suadeat evangelium, quod dis-
suasit lex, non imperavit: videamus an evangelium,
divinum illud libertatis preecouium, nos in servitu-
tem addicat regibus et tyrannis, quorum ab impotenti
imperio etiam servitutis cujusdam magistra lex vetus
populum Dei liberavit. Prim urn argumentum ducis a
persona Christi, quern quis nescit non privati solum, sed
etiam scrvi personam ideo sumpsisse, ut nos liberi esse-
mus. Neque hoc de interna tantum libertate intelligen-
dum est, non de civili; quam enim aliena sunt ista quae
Maria, mater Christi, ejus in aventu cecinit, " superbos
dissipavit cogitatione cordis ipsorum, detraxat dynastas
e thronis, humiles evexit," si adventus ejus tyrannos po-
tius in solio stabiliret, Cbristianos omnes eorum saevis-
simo imperio subjiceret. Ipse sub tyrannis nascendo,ser-
viendo, patiendo, omnem honestam libertatem nobis ac-
quisivit : ut posse servitutem, si necesse est, aequo animo
pati, sic posse ad libertatem honeste aspirare non ab-
slulit Christus, sed majorem in modum dedit. Hiuc
Paulus, 1 Cor. vii. non de evangelica solum, sed de
civili libertate, sic statuit : " Servus vocatus es ? ne sit
tibi curaj ; sin autcm potes liber fieri, potius utere ;
pretio empti estis, ne estote servi hominum." Frustra
igitur ab excmplo Christi ad servitutem nos hortaris,
qui Base servitutis pretio libertatem nobis etiam civilem
confinnavit. Et formam quidem servi nostra vice sus-
cepit, animum vero liberatoris nunquam non retinuit :
undejas region] quid sit, longe alitor docuisse osten-
'lam, atque tu doccs; qui non regii, sed tyrannici juris,

idque in republica novus professor, siqua gens tyran-
num sive haereditarium, sive adventitium, sive fortui-
tum, sortita erit, earn non solum necessitate, sed etiam
religione, servam esse statuis. Tuis autem, ut soleo,
in te utar testimoniis. Interrogavit Petrum Christus,
ctim ab eo coactores quidam Galilcei didrachma exige-
bant, Mat. xvii. a quibus acciperent reges terras tributa,
sive censum, a filiis suis, an ab alienis ? respondet ei
Petrus, ab alienis. Ergo, inquit Christus, " liberi sunt
filii; sed ne offendamus illos, da iis pro me et pro te."
Varie hie locus interpretes exercet, cuinam persolve-
rentur haec didrachma, alii sacerdotibus in sanctuarium,
alii Caesari : ego quidern Herocli persoluta, interverso
sanctuarii reditu, sentio fuisse. Varia enim ab Herode
et filiis ejus exacta tributa, ab Agrippa tandem remissa,
narrat Joseph us. Hoc autem tributum per se exiguum,
multis aliis adjunctum, grave erat: gravia autem fue-
rint oportet de quibus hie Christus loquitur, alioqui, in
republica etiam, pauperes capite censi fuerunt. Hinc
itaque Christus Herodis injustitiam arguendi, cujus
sub ditione erat, occasionem cepit. Qui, cum caeteri
reges terras (siquidem patriae parentes dici se cupiant)
non filiis, id est, civibus suis, sed alienis, bello nempe
subactis, graviora tributa imperare soleant, hie contra
non alienos, sed filios opprimeret. Utcunque sit, sive
filios hie, cives regum proprios, sive filios Dei, id est,
fideles et in universum Christianos intelligi concedas,
ut intelligit Augustinus, certissimum est, si filius fuit
Petrus, et proinde liber, nos etiam authore Christo
liberos esse : vel ut cives, vel ut Christianos : non esse
ergo juris regii a filiis et liberis tributa graviora exi-
gere. Testatur enim Christus persolvisse se, non quod
deberet, sed ne illos ofFendenclo qui exigebant negoiium
sibi privatus exhiberet: cum officium ac munus lon-
gissime diversum in illo vitas suae curriculo explendum
sibi esset. Dum igitur negat Christus jus regium esse,
graviora vectigalia liberis imponere, certe spoliare,
diripere, occidere, excruciare proprios cives, et praeser-
tim Christianos, jus esse regium multo evidentius
negat. Hunc in modum de jure regio cum et alias
disputasse videatur, venire in suspicionem quibusdam
ccepit, non se tyrannorum licentiam pro jure regio ha-
bere. Non enim de nihilo erat, quod Phariseei interro-
gatione hujusmodi animum ejus tentarent, quod de
jure regio percontaturi, eum neminem curare, non re-
spicere personam hominum, dixeriut; neque de nihilo,
quod is proposita sibi istiusmodi questione irasceretur,
Mat. xxii. An te quispiam si insidiose aggredi, si lo-
quentem captare vellet, si elicere ex te quod fraudi
futurum tibi sit, de jure regio sub rege interrogaret ?
an tu cuipiam de istoc interroganti irascerere ? non
opinor. Vel hinc ergo perspicias, non id eum de jure
regio sensisse quod regibus gratum erat. Idem ex re-
sponso ejus apertissime colligitur, quo ille percontatores
amandare a se potius quam docere videtur. Poseit
numisma census; " Cujus," inquit, " imago ista est?
Caesaris. Reddite ergo Caesari quae sunt Caesaris, quae
Dei sunt Deo." Immo quae populi sunt populo red-
denda esse quis nescit? Reddite omnibus quod debetis,
inquit Paulus, Rom. xiii. non ergo Caesari omnia.
Libertas nostra non Coesaris, vcrum ab ipso Deo natale

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

665

nobis donum est; earn Caesari cuivus redclere, quam
ab eo non accepimus, turpissimum esset, et humana
origine indignissimum. Si enim os hominis et vul-
tnm aspiciens interrogaret quisquam, cujus ista imago
esset, annon facile quivis responderet Dei esse ? Cum
igitur Dei simus, id est, vere liberi, ob eamque causam
soli Deo reddendi, profecto Caesari nos, id est, homini,
et praesertim injusto, improbo, tyranno, in servitutem
tradere, sine piaculo, et quidem maximo sacrilegio non
possumus. Interim quae Caesaris sint, quae Dei, in
medio relinquit. Quod si idem erat hoc numisma, quod
didracbmum illud Deo pendi solitum, ut certe postea
sub Vespasiano fuit, turn sane controversiam non mi-
nuit Christus, sed implicavit: cum impossibile sit Deo
et Caesari idem simul reddere. At enim ostendit quae
Cessans essent; numisma nempe illud Caesaris imagine
signatum. Quid igitur inde lucraris prater denarium
vel Ceesari vel tibi ? Aut enim Ceesari Christus praeter
denarium illud nihil dedit, csetera omnia nobis asseruit,
aut si quicquid pecuniae Caesaris nomine inscriptum
esset, id Caesari dedit, contrarius jam sibi, nostra fere
omnia Caesari dabit, qui duo modo didrachma regibus
non se ex debito persolvere, et suo et Petri nomine
professus est. Ratio denique infirma est qua niteris;
non enim principis effigiem habet moneta, ut principis
esse, sed ut probam se esse, moneat; atque se principis
nomine insignitam ne quis audeat adulterare. Sin
autem ad jus regium inscriptio tantum valerat, reges
profecto nostras omnium facultates, uti essent suae,
sola nominis inscriptione statim perficerent ; aut si
nostra omnia jam sua sunt, quod tuum dogma est,
non idcirco Caesari numisma illud reddendum erat,
quia Caesaris nomen aut imaginem praetulit, sed quia
Caesaris jam antea jure erat, nulla licet imagine sig-
natum. Ex quo manifestum est, Christum hoc in
loco non tam nos officii nostri erga reges aut Cas-
sares ita perplexe atque ambigue admonere voluisse,
quam Pharisaeos hypocritas improbitatis et militiae ar-
guere. Quid ? rursus cum ei nuntiarent Pharisaei He-
rodem ejus vitae insidias parare, an humile aut demis-
sum ab eo responsum, tyranuo reddendum, tulerunt ?
Immo " ite," inquit, " et dicite vulpi illi;" inuuens
reges non jure regio, sed vulpino, civibus suis insidiari.
Atqui " sub tjranno supplicium mortis subire sustinuit."

Enimvero qui potuit nisi sub tyranno

ippli

sub tyranno passus est;" ergo ad injustissima quaevis
juris regii testis et assertor: egregius tu quidem offi-
ciorum ratiocinator es. Verum Christus quamvis nostri
liberaudi, non sub jugum mittendi, causa servum se
fecerit, tamen ad hunc modum se gessit ; nee juri quic-
quam regio praeter aequum et bonum concessit. Nunc
ad praecepta ejus hac de re aliquando veniamus. Ze-
bedaei filios maximam in regno Christi, quod mox in
terris futurum somniabant, dignitatem affectantes, sic
Christus corripuit, ut omnes simul Christianos com-
monefaceret, quale jus magistratus et imperii civilis
apud eos constitui voluerit. " Scitis," inquit, " prin-
cipes gentium in eas dominari, et magnatus authorita-
tem exercere in eas, verum non ita erit inter vos. Sed
quicunque volet inter vos magnus fieri, esto vester
minister; et quicunque volet inter vos primus esse, esto

vester servus." Haec tu nisi mente captus tecum facere
credidisses ? hisne te argumentis vincere, ut reges nos-
tras rerum dominos existimemus ? Tales in bello hostes
nobis contingant, qui in castra hostium (quanquam et
armatos vincere sat scimus) uti tu soles, caeci atque in-
ermes tanquam in suos incidant: ita semper, quod tibi
maxime adversatur, id demens, veluti firmissimum
causae tuae subsidium, comparare consuevisti. Petebant
Israelites regem, " ut habebant omnes istae gentes:"
dissuasit Deus multis verbis, quae Christus hie sum-
matim complexus est, " scitis principes gentium in eas
dominari : " petentibus tamen iis dedit regem Deus,
quamvis iratus : Christus, ne petcret omuino Chris-
tianus populus more gentium dominaturum, adhibita
cautione antevertit; " inter vos non ita erit." Quid
hoc clarius dici potuit ? non erit inter vos ista regum
superba dominatio, tametsi specioso titulo euergetae et
benefici vocentur; sed qui magnus inter vos fieri vult,
(quis autem principe major ?) " esto vester minister :"
et qui primus sive " princeps, (Luc. xxii.) esto vester
servus." Non erravit itaque Advocatus ille quern in-
sectaris, sed authorem habuit Christum, si regem Chris-
tianum populi ministrum esse dixit, uti est certe* omnis
bonus magistratus. Rex autem inter Christianos aut
omnind non erit, aut erit servus omnium ; si plane vult
esse dominus, esse simul Christianus non potest. Quin
et Moses, legis quodammodo servilis institutor, non
populo tamen superbe dominabatur, sed onus ipse
populi ferebat; ferebat in sinu populum, ut nutricius
lactantem ; Num. xi. Nutricius autem servus est. Plato
non dominos, sed servatores et adjutores, populi appel-
landos esse magistratus docuit; populum non servos, sed
altores, magistratuum, ut qui alimenta et stipendia ma-
gistratibus etiam regibus praebeant. Eosdem Aristoteles
custodes et ministros legum vocat, Plato et ministros et
servos. Ministros Dei Apostolus quidem appellat, quod
tamen nequaquam obstat quo minus sint et legum et
populi ; tam leges enim quam mag*istratus propter po-
pulum sunt. Et tamen banc tu " Fanaticorum Angliae
Molossorum opinionem" esse clamitas. Molossos esse
Anglos certe non putarem, nisi quod tu illos, hybrida,
latratu tam degeneri oblatras ; Lupi, si diis placet,
Sancti Dominus : Lupus nimirum sanctus queritur
Molossos esse fanaticos. Germanus olim, cujus ille
Lupus Trecassinus collega fuit, incesto apud nos regi
Vortigerno authoritate sua regnum abrogavit. Sanctus
itaque Lupus talem te Lupi non sancti, sed famelici
cujuspiam et latrunculi, dominum,illo apud Martialem
viperarum domino viliorem, aspernatur : qui et latrau-
tem ipse domi, ut ferunt, Lyciscam habes, quae tibi
misere dominatur; cujus partim impulsu etiam scrip-
sisse haec diceris ; unde mirum non est velle te regiam
dominationem aliis obtrudere, qui foemineum ipse domi
dominatum ferre tam serviliter assuevisti. Sis itaque
Lupi Dominus, sit Lupa tui domina, sis Lupus ipse, sis
Lycanthropus, molossis mehercule Anglicanis ludi-
brium debes. Verum lupos venari nunc non est otium;
sylvis itaque egressi, in viam regiam redeamus. Qui
contra oinnem in ecclesia primatum nuper scripsisti,
nunc " Petrum Apostolicae coronae principem appellas."
Quis tibi authoritate tam fluxa homunculo fidem ha-

666

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

beat ? Quid Petrus ? " subject! estote omni humanae
ordinationi propter Dominum, sive regi ut superemi-
nenti, sive praesidibus, ut qui per eum mittantur, ad
ultiouem quidem facinorosorum, laudem vera benefa-
eientium ; quoniam ita est voluntas Dei." Scripsit
haec Petrus non solum privatis, sed etiam advenis per
Minorem fere Asiam dispersis, atque dispalatis ; qui,
in iis ubi degebant locis, nullius juris praeterquam hos-
pitalis capaces erant. An tu incolas, liberos, nobiles,
indigenarum conveutus, comitia, parlamenta idem in
sua patria, quod sparsos et peregrinos in aliena, decere
putas ? an idem privatos decere in sua, quod senatores
et magistratus, sine quibus ne reges quidem esse pos-
sunt? fac tamen indigenas fuisse, fac non privatos, sed
senatum ipsum Romanum, cui haec scripta sunt. Quid
inde assequeris? cum nullum praeceptum cui ratio
aliqua adjuncta est, quenquam ultra illam prascepti
rationem obligare aut soleat aut possit. " Estote sub-
jecti, vTTOTayrjTe, id est, si vim verbi spectes, subordinati,
seu legitime subjecti, ■>) yap tclIiq vofiog, inquit Aristo-
teles; lex est ordo. " Subjecti estote propter Domi-
num." Quamobrem ? quia cum rex, turn praeses, con-
stituitur a Deo ad ultionem facinorosorum, laudem be-
nefacientium. " Quoniam ita voluntas est Dei." Vi-
delicet ut talibus obsequamur, quales hie describuntur ;
de aliis nullum bic verbum. Vides quam optime hu-
jus praecepti constet ratio; addit, v. 16. " ut liberi,"
non ergo ut mancipia. Quid si versa vice ad crucem
et perniciem bonorum, ad impunitatem et laudem et
proemia facinorosorum, regnent? an in perpetuum sub-
jecti erimus non privati solum, sed primores, sed magis-
tratus omnes, ipse deuique senatus ? Annon bumana
ordiuatio dicitur ? cur ergo potestas humana, ad con-
stituendum quod hominibus bonum et salubre est, va-
lebit, ad tollendum quod iisdem malum et exitiosum
est, non valebit? Atqui rex ille, cui subjecti esse ju-
bentur, erat Romae ea tempestate Nero tyrannus ; ergo
tyrannis etiam subjecti esse debemus. At, inquam, et
dubiuni hoc est, Nero an Claudius tunc temporis rerum
potiretur, et illi qui subjecti esse jubentur, advenae,
dispersi, privati, non consules, non prsetores, non sena-
tus Romanus, erant. Nunc Paulum adeamus (quoniam
tu quod nobis de regibus licere non vis, id tibi de
Apostolis licere autumas, ut principatum Petro modo
des, modo eripias): Paul us haec ad Romanos, c. xiii.
" omnis anima potcstatibus supereminentibus subjecta
esto ; non est enim potestas nisi a Deo, quae autem
sunt potestates a Deo sunt ordinatse :" Romanis haec
scribit, non, ut Petrus, advenis, dispersis, sed pri-
vatis tamen potissimum et plebeiis ; ita etiam scribit,
ut totam reipub. administrandae rationem, originem,
finem, luculentissime doceat. Quo magis obedientise
quoque nostras vera ac distincta ratio, ab omni servi-
tute disjuncta, eluceret. " Omnis anima," hoc est,
qtrisqae homo, " subjectus esto." Quid sibi Apostolus
proponat hoc capite satis explanavit Chrysostomus,
TToili tovto ctiKvvg, &c. " facit hoc," inquit, " ut osten-
dat Christum leges suas non ad hoc induxisse, ut com-
manem politiam evertcret, sed ut in melius statucret."
Non ergo ut Xeronem, aut tyrannum quemvis alium
supra oninem legem et pamam constituendo, crude-

lissimum unius imperium in omnes mortales consta-
biliret. " Utque simul doceret superflua et inutilia
bella non esse suscipienda," non ergo bella damnat
contra tyrannum, hostem patriae intestinum, atque adeo
periculosissimum, suscepta. " Pervulgatus tunc erat
hominumsermotraducensApostolos tanquamseditiosos,
et novatores, quasi omnia ad evertendum leges com-
munes et facerent et dicerent ; his nunc ora obstruit."
Non ergo tyrannorum defensiones conscripserunt
Apostoli, quod tu facis, sed ea fecerunt, ea docuerunt,
quae suspecta omnibus tyrannis defensione apud illos
potius, et interpretatione quadam, eg-ebant. Propositum
Apostolo quid fuerit ex Cbrysostomo vidimus; nunc
verba scrutemur. " Omnis anima potestatibus super-
eminentibus subjecta esto ;" quae tamen istae sint non
statuit: non enim jura atque instituta omnium nation urn
abolere, unius libidini omnia permittere, in animo erat.
Certe optimus quisque imperator authoritatem legum
et senatus authoritate sua longe superiorem semper
agnovit. Idem apud omnes nationes non barbaras jus
semper sanctissimum fuit. Unde Pindarus apud
Herodotum, vo/xov 7rdvru)v f3aai\sa, legem omnium re-
gem esse, dixit ; Orpheus in hymnis non mortalium
solum, sed immortalium etiam, regem appellat;

'AS'avaVwr icaXso) nal SrvriTtSv ayvbv avctKTa
Ovpdviov vo/xov.

Reddit rationem. Avrbg yap fiovog Z,6nov ovyKa tcparvvei,
" Lex enim sola viventium g'ubernaculum tenet." Plato
in legibus to /eparsV kv ry 7r6Xsi, id quod in civitate plu-
rimum debet posse, legem esse ait. In epistolis earn
maxime rempub. laudat, ubi lex, et domina et rex ho-
minum, non homines tyranni legum sunt. Eadem
Aristotelis sententia in Politicis, eadem Ciceronis in
Legibus, ita leges praeesse magistratibus, ut magistra-
tus praesunt populo. Cum itaque sapientissimorum
virorum judicio, prudentissimarum civitatum institutis,
lex semper potestas summa atque suprema habita sit,
nee evaugelii doctrina cum ratione aut cum jure gen-
tium pugnet, is utique potestatibus supereminentibus
verissime subjectus erit, qui legibus, et magistratibus
juxta leges rempub. g-ubernantibus, ex animo paret.
Non ergo solum populo subjectionem banc, sed regibus
etiam, praecipit; qui supra leges nequaquam sunt.
" Non est enim potestas nisi a Deo ; id est, nulla reipub.
forma, nulla homines regendi legitima ratio. Antiquis-
simae etiam leges ad authorem Deum olim refereban-
tur ; est enim lex, ut Cicero in Philipp. 12. nihil aliud
nisi recta et a numine deorum tracta ratio, imperans
honesta, prohibens contraria. A Deo igitur est magis-
tratuum institution ut eorum administratione gens hu-
mana sub legibus viveret : banc autem vel illam admi-
nistrations formam, hos vel illos magistratus, eligendi
optio proculdubio penes liberas hominum nationes sem-
per fuit. Hinc Petrus et regem et presides dv9p(jJ7rivrjv
Krimv, humanam creationem, vocat; et Hosea c. 8.
" constituunt reges, at non ex me ; praeficiunt principes
quos non agnosco." In ista enim sola Hebraeorum
repub. ubi Deum variis modis consulere poterant, de
regis no)ninatione ad Deum referri ex lege oportebat :
cteterai gentes mandatum a Deo nullum istiusmodi

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

667

accepimus. Aliquando aut ipsa regiminis forma, si
vitiosa sit, aut illi qui potestatem obtinent, et ab homi-
nibus, et a diabolo, sunt. Luc. 4. " Tibi dabo potesta-
tem hanc omnem, nam mihi tradita est, et cui volo do
illam." Hinc princeps hujus mundi dicitur, et Apoca-
lyp. 13. dedit Bestiae Draco potentiam suam, et thro-
num suum, et potestatem magnam. Propterea necesse
est hie intellig-i non potestates quascunque, sed legiti-
mas, prout etiam infra describuntur ; necesse est in-
telligi potestates ipsas, non semper eos qui imperium
obtinent. Hinc dilucide Chrysostomus, " Quid ais ?"
inquit ; " omnis ergo princeps a Deo constitutus est ?
non dico : non enim de quovis principe, sed de ipsa
re, loquitur Apostolus ; non dicit, non est princeps nisi
a Deo, sed non est potestas." Haec Chrysostomus.
" Quae autem potestates sunt, a Deo sunt ordinatae."
Legitimas ergo vult hie intellig-i Apostolus; malum
enim et vitium, cum ataxia sit, non est ut possit ordi-
nari, et esse simul vitiosum. Hoc enim duo simul con-
traria ponit, taxin et ataxian. " Quae autem sunt," ita
interpretaris ac si diceretur, " qua? nunc sunt ;" quo
facilius probare possis etiam Neroni, qui, ut opinaris,
tunc " imperavit," Romanos obtemperare debuisse ;
nostra sane bona venia: quam enim voles de Anglicana
repub. male sentias, in ea tamen Anglos acquiescere
debere, quoniam " nunc est," et " a Deo ordinatur," ut
Neronis olim imperium, necesse habebis concedere.
Neque enim Nero minus quam Tiberius " artibus ma-
tris imperium nihil ad se pertinens" occupaverat, ne
legitime partum fuisse respondeas. Quo sceleratior et
doctrinas retractator ipse tuae, Romanos potestati quae
tunc fuit subjectos esse vis, Anglos potestati quae nunc
est subjectos esse non vis. Verum nulla? in hoc orbe
terrarum res duae magis e regione adversae sibi sunt,
quam tu nequissimus nequissimo semper fere adversus
es tibi. Quid autem facies miser ? acumine hoc tuo
regem adolescentem plane perdidisti; ab ipsa enim
tua sententia extorquebo ut fatearis, hanc potestatem
in Anglia, quae nunc est, a Deo ordinatam esse ; atque
omnes proinde Anglos intra ejusdem reipublicoe fines
eidem potestati subjectos esse debere. Attendite igitur,
critici, et manus abstinete; Salmasii nova haec emen-
datio est, in epistola ad Romanos; non quae sunt
potestates, " sed quae nunc existunt" reddi debere adin-
venit ; ut Neroni tyranno tunc scilicet imperanti sub-
jectos esse omnes oportuisse demonstraret. At 6 bone,
XrjicxjOiov dirukevag : ut regem modo, ita nunc interpre-
tamentum hoc tam bellum, perdidisti. Quam tu epis-
tolam sub Nerone scriptam esse ais, sub Claudio scrip-
ta est, principe simplici, et non malo : hoc viri docti
certissimis argumentis compertum habent ; quinquen-
nium etiam Neronis laudatissimum fuit, unde argu-
mentum hoc toties inculcatum, quod multis in ore est,
multis imposuit, tyranno parendum esse, eo quod Pau-
lus hortatus est Romanos ut Neroni essent subjecti,
callidum indocti cujuspiam commentum esse reperi-
tur. " Qui obsistit potestati," scilicet legitimae, " Dei
ordinationi obsistit." Astringit etiam reges praeceptum
hoc, qui legibus et senatui obsistunt. At vero qui po-
testati vitiosae, aut potestatis non vitiosae corruptori et
eversori, obsistit, an is Dei ordinationi obsistit ? sanus,

credo, non dixeris. Tollit omnem dubitationem sequens
versiculus, de legitima tantum potestate Apostolum hie
loqui. Definiendo enim explicat, nequis errare, et
opiniones hinc stolidas aucupari, possit, qui sint magis-
tratus potestatis hujus] ministri, et quam ob causam
subjectos esse nos hortetur; " Magistratus non sunt
timori bonis operibus, sed malis ; boni a potestate hac
laudem adipiscentur; magistratus minister est Dei
nostro bono datus ; non frustra gladium gerit, vindex
ad iram ei qui malum facit." Quis negat, quis recusat,
nisi improbus, quin hujusmodi potestati aut potestatis
administro libens se subjiciat ? non solum ad vitandam
" iram" et offensionem, aut poenae metu, sed etiam
" propter conscientiam." Sine magistratibus enim et
civili gubernatione, nulla respublica, nulla societas
humana, nulla vita, esse potest. Quae autem potestas,
qui magistratus, contraria his facit, neque ilia, neque
hie, a Deo proprie ordinatus est. Unde neque tali vel
potestati, vel magistratui, subjectio debetur aut prasci-
pitur, neque nos prudenter obsistere prohibemur: non
enim potestati, non magistratui, obsistemus, qui hie
optime depingitur, sed praedoni, sed tyranno, sed hosti;
qui si magistratus tamen dicendus erit, eo duntaxat
quod habet potestatem, quod ad pcenam nostram ordi-
nari a Deo videri potest, etiam diabolus hoc modo ma-
gistratus erit. Sane unius rei una vera definitio est :
si ergo Paulus hie magistratum definit, quod quidem
accurate facit, eadem definitione, iisdem verbis tyran-
num, rem maxime contrariam, definire non potuit.
Unde quem ipse magistratum definivit atque descrip-
sit, ei duntaxat subjectos nos esse voluisse, non ejus
contrario tyranno, certissime colligitur. " Propter hoc
tributa solvitis ;" ration em adjun git ad praeceptum;
unde Chrysostomus, " Cur," inquit, " vectigalia regi
damus ? annon tanquam nobis prospicienti, cime ac
tuitionis mercedem solventes ? atqui nihil illi solvis-
semus, nisi ab initio utilem nobis talem esse praefectu-
ram cognovissemus." Quapropter illud repetam quod
supra dixi ; quandoquidem subjectio haec non simpli-
citer, sed cum adjuncta ratione, a nobis requiritur, ilia
profecto ratio quae adjungitur, subjectionis nostrse vera
norma erit: Cum ista ratione non subjecti, rebelles ;
sine ista ratione subjecti, servi erimus et socordes. "At
Angli," inquis, " nihil minus quam liberi, quia mali,
quia flagitiosi." Nolo ego Gallorum vitia commemo-
rare, quamvis sub regibus sint ; neque Anglorum ni-
mis excusare ; dico tamen ilia esse flagitia, quae sub
regibus, tanquam in iEgypto didicerunt ; neque dum
in deserto ; licet Dei sub imperio, dediscere statim po-
tuerunt. Spes est tamen de plerisque bona; ut ne
sanctissimos hie optimosque viros et veritatis studiosis-
simos collaudare incipiam ; quorum apud nos non mi-
norem credo esse numerum, quam ubitu maximum esse
existimas. At " jugum Anglis durum imponitur." Quid
si illis, qui jugum caeteris civibus imponere studebant?
quid si suo deinde merito subactis ? nam caeteri puto
non moleste ferunt, exhausto civilibus bellis aerario,
sumptibus propriis suam se tolerare libertatem. Re-
labitur jam ad rabbinos nugivendos. Regem legibus
astrictum esse negat, ex iis tamen probat " laesae ma-
jestatis reum esse posse, si jus suum patiaturimminui:"

66S

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

astrictus itaque et non astrictus, reus et non reus rex,
erit : adeo frequenter enim solet repugnare sibi, ut ipsa
repugnantia huic homini germ an a atque g-emella esse
vidcatur. Atqui Deus, inquis, multa regna Nebu-
chadnezzari in servitutem dedit. Fateor ad certum
tempus dedisse, Jer. 27. 7. Anglos in servitutem Ca-
role- Stuarto ad semihorulam dedisse ostende ; permi-
sisse non uegaverim, dedisse nunquam audivi. Aut si
Deus in servitutem dat populum, quoties tyrannus plus
populo potest, cur non idem liberare dicendus erit,
quoties plus potest populus tyranno ? an is Deo tyran-
nidem suam, nos Deo libertatem nostram, acceptam
non feremus? Non est malum in civitate quod Deus
non immittat, Amos 3. famem,pestilentiam,seditionem,
hostem ; ecquod nam horum civitas ab se non totis
viribus amolietur? faciet profecto, si possit, quamvis ab
ipso Deo immissa baec esse seiat ; nisi e coelo ipse secus
jusserit. Cur non tyrannos pariter amovebit, si plus
polleat? an ejus unius impotentiam ad commune ma-
lum esse magis a Deo credemus, quam potentiam totius
civitatis ad commune bonum ? Absit k civitatibus, ab-
sit ab ornni ccetu bominum ingenuorum, doctrinos tarn
stupidre, tamque pestiferoe, labes, quoe vitam omnem
civilem funditus delet, gentem humanam universam,
propter unum atque alterum tyrannum, ad quadrupe-
dum prope conditionem detrudit : cum illi supra omnem
legem excelsi par in utrunque genus et pecudum et
hominum jus atque imperium obtinebunt. Mitto jam
stulta ilia dilemmata, in quibus et te jactes, nescio quern
fingis, " potestatem illam supereminentem de populo
velle intellig'ere;" tametsi affinnare non dubito omnem
magistrates authoritatem a populo proficisci. Hinc
Cicero pro Flacco, " Illi nostri sapientissimi et sanctis-
simi inajores, qute scisceret plebs, quae populusjuberet,
juberi vetarique voluerunt." Hiuc Lucius Crassus,
orator eximius, et senatus eo tempore princeps, cujus
turn causam agebat ad populum. " Nolite," inquit,
" sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis, qui-
bus et possumus et debemus." Quamvis enim senatus
populum rcgeret, populus tamen illam moderancli et
rcgendi sui potestatem senatui tradiderat. Unde
majestatem populo Romano frequentius quam regibus
olim attributam lcgiums. Idem Marcus Tullius pro
Plancio ; " Est enim conditio libcrorum populorum,
pracipucque hujus principispopuli et omnium gentium
domini, posse sufTYagiis vel dare vel detrabere quod
relit cuique; nostrum est ferre modice populi volun-
tatcs : bonores si magni non putemus, non servire
populo; sin eos expetamus, non defatigari supplicaudo."
Egone ut regem populi servum dicere metuam, cum
senatus Romanus, tot rcgum dominus, servum se populi
professus sit ? Vera sunt baec, inquics, in populari statu ;
nondum enim lex regia potestatem populi in Augus-
iiiiu, et successores ejus, transtulerat. Hem tibi ergo
Tiberium illam, quem tu " tyrannum, plus vice sim-
plici," f'uisse ai's, ut revera fuit; is tamen dominus,
etiam post legem illam regiam, a])pcllatus a. quodam,
ut tradit Suetonius, denuntiavit ne se amplius con-
tumelifle causa nominarct. Audisne ? tyrannus iste
domino* dici contumelise sibi duxit. Idem in senatu.
M Dixi et nunc, et ssepe alias, patrcs conscripti, bonum

et salutarem principem, quem vos tanta et tarn libera
potestate instruxistis, senatui servire debere, et univer-
sis civibus srepe, et plerunque etiam singulis ; neque
id dixisse me poenitet ; et bonos et sequos et faventes
vos babui dominos, et adbuc habeo." Nee simulata
hsee ab eo si dixeris, ut erat simulandi callidissimus,
quicquam proficies ; quis enim id videri se cupit, quod
esse non debet ? Hinc ille mos non Neroni solum,
quod scribit Tacitus, sed cseteris etiam imperatoribus
fuit, populum in circo adorandi. De quo Claudianus,
VI. " Cons. Honorii.

O quantum populo secreti numinis addit
Imperii preesens species, quantamque rependit
Majestas alterna vicem, cum regia circi
Connexum gradibus veneratur purpura vulgus,
Consensuque cavae sublatus in Eethera vallis
Plebis adoratee reboat fragor. "

Qua adoratione quid aliud imperatores Romani,nisi uni-
versam plebem, etiam post legem regiam, suos esse do-
minos fatebantur? Atque illud est, quod initio statim
suspicatussum,te glossariispervolutandis, et tricis qui-
busdam laboriosis magnifice divulgandis, operam potius
dedisse, quam bonis autboribus attente et studiose perle-
gendis; qui veterum scriptorum sapientia neleviter qui-
dem imbutus, rem praestantissimorum opinionibusphilo-
sophorum, et prudentissimorum in republica principum,
dictis celebratissimam, novam esse prorsus, et " enthu-
siastarum" tantummodo " deliriis" somniatam, censes.
I nunc, Martinum ilium sutorem, et Gulielmum Pel-
lionem, quos adeo despicis, ignorantiae collegas et
mystagogos tibi sume : quanquam erudire te poterunt
illi, et illos tibi gryphos dissolvere stolidissimos, " An
in democratia serviat populus, cum serviat rex in mo-
narcbia; utrum totus an pars ejus?" Ita illi, cum tibi
(Edipi vice fuerint, tu illis Sphinx in malam rem prae-
ceps abeas licebit ; alioquin fatuitatum tuarum et aenig-
matum finem nullum fore video. Rogas, " Cum reges
Apostolus nominat, an de populo eos intelligemus ?"
Pro regibus quidem orandum esse Paulus docet, 1 Tim.
ii. 2. at prius pro populo orandum esse docuerat, " v. 1.
Sunt tamen et de regibus, et de populo nonnulli, pro
quibus orare etiam vetamur. Pro quo non orem, eumne
ex lege non puniam ? quid vetat ? Atqui " cum haec
scriberet Paulus, imperabant vel pessimi;" hoc etiam
falsum est, scriptam enim sub Claudio et banc episto-
lam fuisse ccrtissimis arg'umentis evincit Ludovicus
Capcllus. De Ncrone cum mentionem facit Paulus, non
regem, sed " leoncm," id est belluam immanem, vocat,
cujus ex ore creptum se gaudet, 2 Tim. iv. Pro regibus
itaque, non pro belluis, " orandum, ut vitam tranquil-
lam et quietam transigamus, cum pietate " tamen
" omni et bonestate." Vides non tarn regum hie quam
tranquillitatis, pietatis, bonestatis, etiam rationem esse
babendam. Quis autem populus non se suosque liberos
tuendo (contra tyrannum an contra hostem nihil inte-
rest) vitam " sollicitam, inquictam," bcllicosam, hones-
tarn, agere, quam sub hoste vel tyranno, non solum
aequo" sollicitam et inquictam, sed turpem etiam, ser-
vilem, et inhonestam. Teipsum testcm adhibebo, non
quo tanti sis, sed ut perspiciant omnes quam sis duplex,
et fraudulentus, et mancipium regis mercenarium.

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

669

" Quis," inquis, " non perferre mallet in repub. aristo-
cratica ex optimatura aemulatione dissensiones oriri
solitas, quam ex uno monarcha, tyrannico more im-
perare consueto, certam miseriam ac perniciem ? Popu-
lus Romanus praetulit statum ilium reipub. quantum-
libet discordiis agitatae jugo Caesarunf intolerabili.
Populus, qui vidandae seditionis causa monarchicum
statum praeoptavit, ubi expertus est levius esse malum
quod vitare voluit, ad priorasaepe redire expetit." Haec
ct plura tua verba sunt in ilia de episcopis dissertatione,
sub Walonis Messalini adscititio nomine edita, p. 412.
contra Petavium Loiolitam, cum ipse magis Loiolita
sis, et eo de grege pessimus. Quid hac de re Scriptura
sacra statuerit, et vidimus et omni diligentia investi-
gasse non poenitet : unde quid senserint patres antiqui
per tot ingentia volumina exquirere pretium fortasse
operae non erit. Si quid enim afferunt, quod Scriptura
non exhibuit, eorum authoritatem, quantacunque sit,
meritd repudiamus. Quod autem ex Irenaeo profers,
" reges Dei j ussu constitui aptos his qui in illo tempore
ab iis reguntur," cum Scriptura pugnat evidentissime.
Cum enim judices ad regendum populum suura ap-
tiores regibus esse palam significasset Deus, id tamen
totum voluntati atque arbitrio populi permisit, ut ap-
tiorem sibi sub optimatibus formam reipub. deteriore
sub regibus, si vellent, permutarent. Legimus etiam
saepe regem malum bono populo datum, et contra, re-
gem bonum populo malo. Virorum itaque sapientis-
simorum est perspicere quid populo aptissimum et uti-
lissimum sit: constat enim neque omni populo, neque
eidem semper, eundem reipub. statum convenire, sed
vel hunc vel ilium, prout civium virtus et industria
nunc augescit, nunc minuitur. Qui tamen potestatem
adimit populo eligendi sibi quam velit reipub. formam,
adimit profecto id in quo civilis libertas tota fere con-
sistit. Citas deinde Justinum Martyrem, Antoninis
imperatorum optimis obsequium deferentem; quisnam
iis tarn egregiis et moderatis non detulisset ? " At
quantd, inquis, nos hodie pejores Christiani? tulerunt
illi principem diversae religionis." Privati scilicet, et
viribus longe* inferiores. " Nunc sane pontificii regem
non ferrent reformatum," nee " reformati pontificium."
Facis tu quidem prudenter, ut ostendas te nee pontifi-
cium esse, nee reformatum ; facis etiam liberaliter; ultrd
enim largiris quod nunc non petivimus, omnes hodie
Christianos inhocplane consentire, quod tu sojus insigni
audacia atque scelere oppugnas, patrum etiam quos lau-
das dissimillimus; illi enim pro Christianis, ad profanos
reges, defensionis conscribebant, tu pro rege pontiflcio
atque deterrimo contra Christianos et Reformatos.
Multa deinde ex Athenagora, multa ex Tertulliano>
futiliter depromis, quae ab ipsis Apostolis multo clarius
et explanatius dicta jam sunt. Tertullianus autem
longissime a te dissentit, qui regem vis esse dominum:
quod tu aut nescivisti, aut nequiter dissimulasti. Is
enim christianus ad imperatorem ethnicum in Apolo-
getico ausus est scribere, non oportere imperatorem
appellari dominum. "Augustus," inquit, " imperii for-
mator, ne dominum quidem dici se volebat, hoc enim
Dei est cognomen : dicam plane imperatorem domi-
num ; sed quando non cogor ut dominum Dei vice di-

cam : caeterum liber sum illi, Dominus meus Deus
unus est," &c; et ibidem " qui pater patriae est, quo-
modo dominus est?" Gratulare nunc tibi de Tertulli-
ano, quem sane praestabat missum fecisse. "At parri-
cidas appellat qui Domitianum interfecerunt.'' Recte
appellat ; uxoris enim et famulorum insidiis, aParthe-
nio, et Stephano interceptarum pecuniarum reo, est
interfectus. Quod si senatus populusque Romanus
hostem judicatum, ut Neronem prius judicabant, et ad
supplicium queerebant, more majorum punivissent, eos
parricidas appellaturum fuisse censes ? immo si ap-
pellasset, dignus ipse supplicio fuisset; uti tu furca
jam dignus es. Origeni responsum idem quadrabit
quod Irenseo. Athanasius reges terrse ad humana tri-
bunalia vocare nefarium esse dicit. Quis hoc dixit
Athanasio ? verbum enim Dei nullum hie audio. Cre-
dam itaque ego imperatoribus potius et regibus, de
se falsum hoc esse fatentibus, quam Athanasio. Ad-
fers deinde Ambrosium ex proconsule et catechumeno
episcopum, verba ilia Davidis, " tibi soli peccavi," im-
perite, ne dicam assentatorie, interpretantem. Volebat
is omnes alios imperatori subjectos esse, ut imperato-
rem ipse subjiceret sibi. Quam enim superbe, et fastu
plusquam pontiflcio, Theodosium imperatorem Medio-
lani tractaverit, ccedis Thessalonicensis reum ipse judi-
caverit, ingressu ecclesiee prohibuerit, quam se deinde
novitium et rudem evangelicse doctrinse ostenderit,
omnibus notum est. Imperatorem ad pedes ejus pro-
volutum excedere salutatorio jussit; sacris tandem
restitutum, etpostquam obtulisset, altari adstantem his
vocibus extra cancellos exegit. " O imperator, inte-
riora loca tantum sacerdotibus sunt attributa, quae cas-
teris contingere non licet." Doctorne hie evangelii,
an Juda'icorum pontifex rituum fuit ? Hie tamen (quse
omnium fere ecclesiasticorum artes sunt) imperatorem
coeteris dominum imposuit, ut imperatoris ipse domi-
nus esset. His itaque verbis Theodosium tanquam
sibi subjectum repulit; " Coaequalium homiuum es
imperator et conservorum ; unus enim omnium domi-
nus rex et Creator." Belle profecto ; quam veritatem
calliditas et assentatio episcoporum obscuravit, earn
iracundia unius, et ut mollius dicam, zelus ineruditus,
protulit in lucem. Ambrosii imperitire tuam subjungis
ignorantiam aut haeresin, qui diserte negas "sub ve-
teri foedere remissionem peccatorum per sanguinem
Christi locum tunc habuisse, cum David Deo confite-
batur ei soli se peccavisse." p. 68. Orthodoxi, non
nisi per sanguinem agni mactati ab initio mundi, pec-
cata unquam remissa fuisse credunt; te novum haere-
ticum cujusnam discipulus sis nescio ; certe summi
Theologi discipulus ille, quem exagitas, a, vero non
aberravit, cum dixit potuisse quemvis e populo pari
jure cum Davide Deum his verbis inclamasse, " tibi
soli peccavi." Augustinum deinde ostentas; clericos
Hipponenses nescio quos producis; nam Augustini
quse sunt abs te allata nobis non obsunt. Quidni enim
fateamur cum propheta Daniele, Deum tempora mu-
tare, regna dare, et regna auferre, per homines tamen.
Si regnum Deus solus Carolo dedit, idem Carolo abstu-
lit, optimatibus et populo dedit. Si ea de causa praestan-
dam Carolo obedientiam fuisse dicis, eandem nunc

670

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

magistratibus nostris praestandam esse dicas necesse est.
Nam Deura et nostris etiam magistratibus eandera de-
disse potestatem, quam dat malis regibus u ad casti-
ganda populi peccata," ipse concedis; nostros itaque
a Deo pariter constitutos removcre a magistratu nemo,
vel tuo judicio, nisi Deus potest. Atque ita, uti soles,
tuura tibi ipse mucronem in temet vertis, tuus tibi
ipse sicarius es; neque injuria, cum eo improbi-
tatis et impudentiae processeris, eo stuporis et in-
saniae, ut quos digito violaudos non esse tot argumen-
ts probas, eosdem omnium suorum bello persequendos
esse idem aftirmes. Ismaelem, Godoliae praefecti in-
terfectorem, ab Hieronymo parricidam esse nomina-
tum a'is, et merito; prsesidem enim Judaeae, virum bo-
num, sine ulla causa interemit. Idem Hieronymus in
Ecclesiasten, praeceptum illud Solomonis, " Os regis
observa," cum praecepto Pauli concordare dixit; et
laudaudus quidem, quod locum istum caeteris sui tem-
poris moderatius exposuit. " Ad inferiora tempora post
Augustinum non descendes, ut doctorum sententiam
exquiras." Ut omnes tamen intelligant facilius mentiri
te posse quam tacere, si quos adbuc haberes tuae sen-
tential fautores, post unam statim period um non tem-
peras tibi, quo minus ad Hispalensem Isidorum, Gre-
gorium Turonensem Ottonem, Frinsingensem etiam in
mediam barbariem, descendas. Quorum autboritas
quam nullius apud nos pretii sit si modo scivisses, non
hue eorum obscurum testimonium per mendacium ad-
duxisses. Vultis scire cur ad haec tempora descendere
non audet, cur abdit se, cur subito evanescit ? diram :
quot sunt Ecclesiae Reformatae prasstantissimi doctores,
tot videt acerrimos sibi adversarios fore. Faciat modo
periculum, sentiet quam facile reluctantem, omnes in
unum vires conferentem, Lutheris, Zuingliis, Calvinis,
Buceris, Martyribus, Paraeis, in aciem eductis fundam
atque obruam. Leidenses etiam tuos tibi opponam,
quorum academia, quorum respub. florentissima, liber-
tatis olim domicilium, isti denique literarum humani-
orum fontes atque rivi, servilem illam aeruginem tuam,
et innatam barbariem, eluere non potuerunt. Qui cum
tbeologum ortbodoxum habeas neminem tibi faventem,
quern tuo commodo nominare possis, omnium praesidio
rcforrnatorum nudatus, confugere ad Sorbonam non
erubescis : quod tu collegium doctrinae pontificiae ad-
dictissimum nullius apud orthodoxos autboritatis esse
non ignoras. Sorbonae igitur absorbendum tarn scele-
ratum tyrannidis propugnatorem tradimus ; tarn vile
mancipium nostrum esse nolumus; qui " populum
universum regi ignavissimo parem esse" negat. Frus-
tra id in papam deonerare atque transferre contendis,
quod omnes liberae nationes, omnis religio, omnes
ortbodozi, sibi summit, in se suscipiunt. Papa quidem
earn episcopis suis, dum tenuis et nullarum virium
f rat, tuee lmjus fcedissimae doctrinae author primus ex-
titit: iis demiim artibus magnas opes, magnamque
potf ntiaii), paulatim adeptus, tyrannorumipsemaximus
< -\a>it. Quos tamen omnes sibi firmissime devinxit,
ciim populis, quorum animos jamdiu superstitione op-
presses tenuerat, suaderet, non posse regibus quamlibet
p< Bdmis, nisi Be /idelitatis sacramentum solveute, im-
perium abrogari. Verum tu scriptores orthodoxos de-

vitas, et quae communis et notissima ipsorum sententia
est, earn a papa introductam esse causatus, veritatem
in invidiam rapere conaris. Quod nisi astute faceres,
appareret te neque papanum esse neque reformatum,
sed nescio quern semibarbarum Edomaeum Herodi-
anum, qui tyrannum quemque immanissimum, tanquam
Messiam coelo demissum, colas atque adores. " De-
monstrate te" hoc dicis " ex doctrina patrum, pri-
morum quatuor saeculorum, quae sola evangelica et
Christiana censeri debet." Periit huic homini pudor ;
quam multa sunt ab ilJis dicta atque scripta, quae Chris-
tus et Apostoli neque docuerunt neque approbarunt ?
quam multa in quibus reformati omnes a patribus dis-
sentiunt? Quid autem ex patribus demonstravisti ?
" reges etiam malos a Peo constitui." Fac esse con-
stitutos, ut omnia etiam mala quodammodo a Deo con-
stituuntur: " eos proinde Deum solum habere judicem,
supra leges esse, nulla lege scripta, non scripta, naturali,
neque divina, posse reos fieri a subditis, neque apud
subditos suos." Quare ? certe nulla lex vetat, nulla
reges excipit : ratio, et jus, et fas omne, animadverti in
omnes qui peccant indiscriminatim jubet. Neque tu
legem ullam scriptam, non scriptam, naturalem, aut
divinam, protulisti quae vetaret. Cur ergo non in
reges quoque animadvertendum ? " quia sunt etiam
mali a Deo constituti." Nebulonem te magis an bar-
dum et caudicemesse dicam ? nequissimus sis oportet,
qui doctrinam perniciosissimam in vulgus disseminare
audeas, stupidissimus, qui ratione tarn stolida maxime
nitaris. Dixit Deus, Isaiae 54. " Ego creavi inter-
fectorem ad perdendum;" ergo interfector supra leges
est; excute haec, et pervolve quantum voles, parem
utrobique consequentiam invenies. Nam et papa
etiam eodem modo, quo tyrannus, a Deo est consti-
tute, et ecclesiae in pcenam datus, quod supra ex
scriptis etiam tuis ostendimus; tamen " quia in fas-
tigium potestatis non ferendum, tyraunidi non ab-
similis, primatum suum evexit, cum eum, turn episco-
pos, meliori jure tollendos esse" affirmas " quam fuere
constituti." Wal. Mes. p. 412. Papam et episcopos,
quamvis ab irato Deo constitutos, ex ecclesia tollendos
esse a'is, quia sunt tyranni ; tyrannos ex repub. tollen-
dos esse negas quia sunt ab irato Deo constituti. Inepte
prorsus et absurde : cum enim papa ipsam conscien-
tiam, quae sola regnum ejus est, invito quoquam laedere
non possit, eum, qui revera tyrannus esse non potest,
quasi tyrannum gravissimum tollendum esse clamas;
tyrannum autem verum, qui vitam et facultates nostras
omnes in potestate sua habet, et sine quo papa in ec-
clesia tyrannus esse nequit, eum in repub. omnino fe-
rendum esse contendis. Haec tua sibi invicem collata
tam imperitum te tamque puerilem sive falsi sive veri
argutatorem produnt, ut levitas tua, inscitia, temeri-
tas, incogitantia, neminem posthac latere queat. At
ratio subest altera, " rerum vices inversae viderentur,"
quippe in melius; actum enim esset de rebus humanis,
si quae res pessimo loco sunt, in eodem semper sta-
rent : in melius inquam ; authoritas enim regia ad po-
pulum rediret, ab cujus voluntate atque suffragiis pro-
fecta primo, atque in unum ex suo numero derivata
erat: potestas ab eo qui injuriam intulit, ad eum qui

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

671

injuriam est passus, aequissima lege transiret; cum
tertius nemo inter homines idoneus esse possit, alieni-
genam enim judicare quis ferret? omnes aeque homines
legibus tenerentur, quo nihil justius esse potest: deus
mortalis nemo esset. Quern qui inter homines consti-
tuit, non minus in rempub. scelestus est, quam in ec-
clesiam. Tuis iterum in te armis utar. " Maximam
haeresin esse" ais"qua crediturunum hominem in loco
Christi sedere : duae has notse antichristum signant,
infallibilitas in spiritualibus, et omnipotentia in tem-
poralibus," Apparat. ad Primat. p. 171. An reges in-
fallibiles? Cur ergo omnipotentes ? aut si hoc sunt,
cur minus exitiales rebus civilibus quam papa spiritu-
alibus ? An vero Deus res civiles prorsus non curat ?
si non curat, certe nos curare non prohibet ; si curat,
eandem in republica reformationem atque in ecclesia
vult fieri ; prsesertim si infallibilitatem et omnipoten-
tiam attributam homini easdem malorum omnium
utrinque causas esse exploratum sit. Non enim in
negotiis civilibus earn patientiam praecepit, ut saevissi-
mum quemlibet tyrannum respublica ferret, ecclesia
non ferret ; immo contrarium potius praecepit : et ec-
clesiae quidem nulla arma pra&ter patientiam, innocen-
tiam, preces, et disciplinam evangelicam, reliquit;
reipublicae et magistratibus simul omnibus non pati-
entiam, sed leges et gladium, injuriarum et violentiae
vindicem, in manus tradidit. Unde hujus hominis
perversum et praeposterum ingenium aut mirari subit
aut ridere ; qui in ecclesia Helvidius est et Thraseas
et plane tyrannicida ; in republica commune omnium
tyrannorum mancipium et satelles. Cujus sententia si
locum habeat, non nos solum rebellavimus, qui regem,
sed reformati etiam omnes, qui papain dominum invitis
regibus, rejecerunt. Jamdiu autem est quod suis ipse
telis concisus jacet. Sic enim homo est, modo manus
adversarii ne desit, ipse in se tela abunde suppeditat :
nee quisquam ad refutandum se, aut irridendum, com-
modiores ansas ministrat. Defessus etiam csedendo
citius quis absedat, quam hie terga prsebendo.

CAPUT IV.

Magnam a regibus iniisse te gratiam, omnes prin-
cipes et terrarum dominos demeruisse, defensione hac
regia te forte putas, Salmasi, cum illi, si bona sua,
remque suam, ex veritate potius quam ex adulationi-
bus tuis vellent sestimare, neminem te pejus odisse,
neminem a se longius abigere atque arcere, debeant.
Durn enim regiam potestatem supra leges in immen-
sum extollis, admones eadem opera omnes fere popu-
los servitutis sua? nee opinatse ; eoque vehementius im-
pellis ut veternum ilium, quo se esse liberes inaniter
somniabant, repente excutiant; moniti abs te, quod
non putabant, servos se esse regum. Eoque minus
tolerandum sibi esse regium imperium existimabunt,
quo magis tu iis persuasum reddideris tarn infinitam
potestatem non sua patientia crevisse, sed ab initio ta-
lem atque tantam ipso jure regio natam fuisse. Ita

te, tuamque hanc defensionem, sive populo persuase-
ris, sive non persuaseris, omnibus posthac regibus fu-
nestam, exitialem, et execrabilem, fore necesse erit.
Si enim populo persuaseris, jus regium omnipotens
esse, regnum ampliusnon feret; si non persuaseris, non
feret reges, dominationem tuam injustam pro jure
usurpantes. Me si audiant, quibus integrum hoc est,
seque circumscribi legibus patiantur, pro incerto, im-
becillo, violento, imperio quod nunc habent, curarum
atque formidinum pleno, firmissimum, pacatissimum,
ac diuturnum, sibi conservabunt. Consilium hoc sibi,
suisque regnis, adeo salutiferum si propter autborem
contempserint, sciant non tarn esse meum, quam regis
olim sapientissimi. Lycurgus enim Spartanorum rex,
antiqua regum stirpe oriundus, cum propinquos videret
sues Argis et Messense rerum potitos, regnum quemque
suum in tyrannidem convertisse, sibique pariter suisque
civitatibus exitio fuisse, ut patriae simul saluti consule-
ret, et dignitatem in familia sua regiam quam diutissime
conservaret, consortem imperii senatum, et ephororum
potestatem in ipsum regem quasi censoriam, firma-
mentum regno suo, indixit. Quo facto regnum suis
nepotibus firmissimum in multa secula transmisit. Sive,
ut alii volunt, Theopompi, qui centum amplius annis
post Lycurgum Lacedaemone regnabat, ea moderatio
fuit, ut popularem ephororum potestatem superiorem
quam suam constitueret, eoque facto gloriatus est sta-
bilivisse se regnum, multoque majus ac diuturnius filiis
reliquisse ; exemplum profecto haud ignobile hodierni
reges ad imitandum habuerint, eundem etiam consilii
tutissimi authorem egregium. Majorem enim legibus
dominum, ut perferrent homines hominem omnes
unum, nulla lex unquam sanxit; ne potuit quidem
sancire. Quae enim lex leges omnes evertit, ipsa lex
esse non potest. Cum itaque eversorem te, et parrici-
dam legum omnium, rejiciant ab se leges, exemplis
redintegrare certamen, hoc capite, conaris. Faciamus
itaque periculum in exemplis: ssepe enim, quod leges
tacent, et tacendo tantiim innuunt, id exempla eviden-
tius docent. Ab Judseis auspicabimur, voluntatis di-
vinae consultissimis ; " postea ad Christianos" tecum
" descendemus." Initium autem altius petitum ab eo
tempore faciemus, quo Israelites, regibus quocunque
modo subjecti,jugumillud servile cervicibus dejecerunt.
Rex Moabitarum Eglon Israelitas bello subegerat ;
sedem imperii inter ipsos Hierichunte posuerat : nu-
minis contemptor non erat, facta enim Dei mentione, e1
solio surrexit : servierant Israelitas Egloni annos duo-
deviginti ; non ut hosti, sed ut suo regi, munus mise-
rant. Hunc tamen dum publice munerantur ut regem
suum, interficiunt per insidias ut hostem. Verum
Ehudes, qui interfecit, Dei monitu id fecisse creditur.
Quid factum hujusmodi commendare magis potuit?
Ad honesta enim quaeque et laudcabilia hortari solet
Deus, non ad injusta, infida, truculenta. Expressum
autem Dei mandatum habuisse nusquam legimus,
" clamarunt filii Israelis ad Jehovam;" clamavimus et
nos : excitavit iis Jehova servatorem; excitavit et no-
bis. Ille ex vicino domesticus, ex hoste rex, factus
erat ; noster ex rege hostis : non ergo rex erat ; nam
neque civis ullo modo esse potest, qui reipublicae est

672

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

hostis; neque consul habebatur Antonius, neque Nero
imperator, ex quo uterque hostis k senatu estjudicatus.
Quod Cicero quarta Philippica de Antonio clarissime
docet : " Si consul Antonius, Brutus hostis ; si conser-
vator reipublicae Brutus, hostis Antonius. Quis ilium
consulem, nisi latrones, putant?" Pari ego jure, quis
tyrannum, inquam, regem, nisi hostes patriae, putant ?
Fuerit itaque Eglon externus, fuerit noster domesticus
necne, quandoquidem uterque hostis et tyrannus, pa-
rum refert. Si ilium Ehudes jure trucidavit, nos nos-
trum supplicio jure affeciinus. Quin et heros ille Samp-
son, incusautibus etiam popularibus suis, (Jud. 15.)
" An nesciebas Phelisthaeos dominium habere in nos ?"
suis tamen dominis bellum solus intulit, neque unum sed
multos simul patriae suae tyrannos, sive Dei, sive pro-
priae virtutis instinctu, occidit ; conceptis prius ad Deum
precibus ut auxilio sibi esset. Non impium ergo sed
pium Sampsoni visum est, dominos, patriae tyrannos
occidere; cum tamen pars major civium servitutem non
detrectaret. At David, rex et propheta, noluit Saulem
interimere " unctum Dei." Non quicquid noluit
David, continuo nos obligat ut nolimus ; noluit David
privatus ; id statim nolle synedrium, parlamentum,
totum populum, necesse erit ? noluit inimicum dolo
occidere, nolet ergo magistratus noxium lege punire ?
noluit regem occidere, timebit ergo senatus tyrannum
plectere ? religio erat illi unctum Dei interficere, an
ergo religio erit populo unctum suum capitis damnare?
praesertim qui unctionem illam, vel sacram vel civilem,
totus cruore civium delibutus, tarn longa hostilitate
aboleverat? Equidem reges, vel quos Deus per pro-
phetas unxit, vel quos ad certum opus, sicuti olim Cy-
rum, nominatim destinavit, Isa. 44. unctos Domini
agnosco ; caeteros vel populi, vel militum, vel factionis
tantummodo suae, unctos esse arbitror. Verum ut con-
cedam tibi omnes reges esse unctos Domini ; esse ta-
men idcirco supra leges, non esse ob scelera quaecunque
puniendos, nunquam evinces. Quidenim? et sibi et
privatis quibusdam interdixit David, ne extenderent
mantis suas in unctum Domini. At regibus interdixit
ipse Dominus, Psal. 105. ne attingerent unctos suos,
id est, populum suum. Unctionem sui populi praetulit
anctioni, siqua crat, rcgum. An ergo fideles punire, si
quid contra leg-es commiserint, non licebit? Unctum
Domini sacerdotem, Abiatharem, prope erat ut rex So-
lomon morte multaret; neque illi, quod unctos Domini
csset, pepercit, sed quod patris fuerat amicus. Si ergo
summum sacerdotem, summum eundem in plerisque
magistratum, unctio ilia Domini, et sacra et civilis, ex-
imere supplicio non potuit, cur unctio tantum civilis ty-
rannum eximeret? At " Saul quoque tyrannus erat, et
morte dignus ;" esto : non inde enim sequetur, (lignum
aut idoneum fuisse Davidem, qui sine populi authori-
tate, autmagistratuum jussu, Saulem regem quocunque
in loco iuterficcret. Itane vero Saul tyrannus erat?
( tiiiaui diceres; quinimmo dicis; ciim tamen supra
dixeris, cap. 2. pag. 32. " Tyrannum non fuisse, sed
bonum et electum." Ecquid causae est nunc cur in
foro qoadruplatoraut falsarius quispiam stigmate note-
tur, tu eadem careas ignominiae nota ? cum meliori
profecto fide sycophantari solcant illi, quam tu scribere,

et res vel maximi momenti tractare. Saul igitur, si id
ex usu est tuo, bonus erat rex ; sin id minus tibi ex-
pedit, repente non rex bonus, sed tyrannus erit; quod
certe mirum non est ; dum enim potentiae tyrannicae
tam impudenter lenocinaris, quid aliud facis quam ex
bonis regibus tyrannos omnes. At vero David, quam-
vis regem socerum multis de causis, quae ad nos nihil
attinent, interimere nollet, sui tamen tuendi causa co-
pias comparare, Saulis urbes vel occupare vel insidere,
non dubitavit ; et Cheilam oppidum contra Saulem etiam
praesidio tenuisset, nisi oppidanos erga se male anima-
tos cognovisset. Quid si Saul, urbe obsessa, scalis
muro admotis, primus ascendere voluisset, an censes
Davidem arma protinus abjecturum, suos omnes
uncto hosti proditurum fuisse ? non existimo. Quidni
enim fecisset quod nos fecimus, qui, rationum suarum
necessitate coactus, Phelisthaeis patriae hostibus ope-
rant prolixe suam pollicitus, id fecit contra Saulem,
quod nos in nostrum tyrannum credo nunquam fe-
cissemus? Pudet me, et jam diu pertaesum est, men-
daciorum tuorum ; " Inimicis potius parcendum quam
amicis," Anglorum esse dogma fingis ; " seque regi
suo parcere non debuisse, quia amicus erat." Quis
unquam hoc prius audivit, quam a te confictum esset,
hominum mendacissime ? Verum ignoscimus : deerat
nempe huic capiti praestantissimum illud et tritissimum
orationis tuae pigmentum, jam quintd, et ante finem
libri decies, ex loculis tuis et myrotheciis expromen-
dum, " molossis suis ferociores." Non tam Angli suis
molossis ferociores sunt, quam tu cane quovis rabido
jejunior, qui ad illam, quam toties evomuisti, cramben
duris ilibus identidem redire sustines. David denique
Amalechitam interfici jussit, Saulis, ut simulavit ipse,
interfectorem ; nulla hie neque facti neque personarum
similitudo. Quod nisi David ad Phelisthaeos defecisse,
et pars eorum exercitus fuisse visus, eo diligentius
omnem a se suspicionem maturandae regi necis amovere
studuit, non erat, meo quidem judicio, cur virum ilium
tam male exciperet, qui moribundum jam regem, et
aegre morientem, opportuno vulnere se confecisse
nuntiavit. Quod idem factum in Domitiano, qui
Epaphroditum similiter capite damnavit, eo quod
Neronem in adipiscenda morte adjuvisset, ab omnibus
reprehenditur. Nova deinde audacia quern tyrannum
modo dixeras, et " malo spiritu agitatum," hunc non
jam satis habes unctum Domini, sed " Christum Do-
mini "vocare; adeo tibi vile Christi nomen videtur, ut
illo tam sancto nomine vel daemoniacum tyrannum im-
pertire non metuas. Venio nunc ad cxemplum illud, in
quo, qui jus populi jure regis antiquius esse non videt,
caecus sit oportet. Mortuo Solomone, populus de con-
stituendo ejus filio Sechemi comitia habebat ; profectus
est eo Roboamus candidatus, ne regnum tanquam haere-
ditatem adire, ne populum liberura tanquam paternos
boves possidere, videretur: proponit populus condi-
tiones regni futuri; ad deliberandum rex triduum sibi
dari postulat; consulit seniores; nihil illi de jure re-
gio, sed ut populum obsequio et pollicitationibus con-
ciliet sibi, suadent, penes quern erat, vel ilium creare
regem vel praeterire. Consulit deinde aequales suos,
sccum a pueris educatos; illi, Salmasiano quodam

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

673

oestro perciti, nil praeter jus regium intonare, scuticas
et scorpiones ut minitetur hortari. Horum ex consilio
respondit Roboamus populo. Videns itaque totus
Israel regem " non auscultasse sibi," suam protinus
libertatem et populare jus liberis pal am vocibus testa-
tur. " Quae nobis portio cum Davide ? ad tentoria tua,
Israel; jam ipse videris de domo tua, David." Missum
deinde a rege Adoramum lapidibus obruerunt ; exem-
plum fortasse aliquod etiam in regem edituri, nisi
maxima celeritate se in fugam contulisset. Parat in-
gentem exercitum, quo in suam ditionem Israelitas re-
digeret: probibet Deus ; " ne ascendite," inquit, " ne
pugnate contra fratres vestros, filios Israelis, nam a me
facta est res ista." Adverte jam animum ; populus an-
tea regem volebat, displicuit id Deo; eorum tamen
juri noluit intercedere : nunc populus Roboamum non
vult regem, id Deus non solum penes populum esse
sinit, sed regem eo nomine bella moventem vetat ac
reprimit : nee ideo rebelles, sed nihilo minus fratres,
eos qui desciverant appellandos esse docet. Collige te
nunc jam ; sunt omnes, inquis, reges a Deo, ergo
populus vel tjrannis resistere non debet. Vicissim
ego, sunt, inquam, populi conventus, comitia, studia,
suffragia, plebiscita pariter a Deo, teste hie ipso ; ergo
et rex itidem resistere non debet populo, authore etiam
eodem Deo. Quam enim certum est, esse hodie reges
a Deo, quamque hoc valet ad imperandam populo obe-
dientiam, tarn est certam esse a Deo etiam hodie libera
populi concilia, tamque hoc valet vel ad cogendos in
ordinem reges, vel ad rejiciendos ; neque magis prop-
terea bellum populo inferre debebunt, quam debuit
Roboamus. Quoeris cur ergo non defecerint Israelites
a Solomone? quis praeter te tarn stulta interrogaret,
cum defecisse constet impune a tyranno ? In tia
quoedam lapsus est Solomon ; non idcirco statim ty-
rannus : sua vitia magnis virtutibus, magnis de repub.
meritis, compensabat: fac tyrannum fuisse; saepe est
ut populus nolit tyrannum tollere, saepe est ut non
possit: satis est sustulisse cum potuerit. At "factum
Jeroboami semper improbatum fuit, et apostasia ejus
detestata, successores ejus pro rebellibus semper habi-
ti." Apostasiam ejus non a Roboamo, sed a, vero cultu
Dei, reprehensam ssepius lego ; et successores quidem
ejus saepe reprobos, rebelles nusquam, dictos memini.
" Si quid fiat," inquis, "juri et legibus contrarium, ex
eo jus fieri non potest." Quid quaeso turn fiet juri re-
gio ? Sic tuus ipse perpetuo refutatores. " Quotidie,"
inquis, " adulteria, homicidia, furta, impune commit-
tuntur." An nescis nunc te tibi respondere quaerenti
cur toties tyrannis impune fuerit ? " Rebelles fuerunt
isti reges, prophetae tamen populum ab eorum subjec-
tione non abducebant." Cur ergo, sceleste, et pseudo-
propheta, populum Anglicanum a, suis magistratibus,
tuo sint licet judicio rebelles, abducere conaris? " Al-
legat," inquis, " Anglicani latrocinii factio, se ad id
scelus, quod tam nefarie suscepit, nescio qua voce cos-
litus missa impulsos fuisse." Primum delirasse te cum
haec scriberes plane video, neque mentis neque latini-
tatis compotem satis fuisse : deinde Anglos hoc un-
quam allegasse, de innumeris mendaciis et figmentis
tuis est unum. Sed pergo exemplis tecum agere ;

Libna, urbs validissima, ab Joramo rege defecit, quia
dereliquerat Deum ; defecit ergo rex, non urbs ilia,
neque defectione ista notatur; sed si adjectam ratio-
nem spectes, approbari potiiis videtur. " In exemplum
trahi non debent hujusmodi defectiones." Cur ergo
tanta vaniloquentia pollicitus es, exemplis te nobiscum
toto hoc capite decertaturum, cum exempla ipse nulla
prseter meras negationes, quarum nulla vis est ad
probandum, afferre possis : nos quae certa et solida at-
tulimus, negas in exemplum trahi debere? Quis te
hoc modo disputantem non explodat? Provocasti
nos exemplis ; exempla protulimus ; quid tu ad haec ?
tergiversaris, et diverticula quaeris ; pregredior itaque.
Jehu regem a propheta jussus occidit, etiam Achaziam
suum regem legitimum occidendum curavit. Si noluis-
set Deus tyrannum interimi a cive, si impium hoc, si
mali exempli fuisset, cur jussit fieri ? si jussit, certe lici-
tum, laudabile, praeclarum fuit. Non tamen tyrannum
perimi, quia Deus jussit, idcirco bonum erat et licitum,
sed quia bonum et licitum erat, idcirco Deus jussit. Jam
septem annos regnantem Athaliam Jehoiada sacerdos
regno pellereettrucidarenon estveritus. "Atregnum,"
inquis, " non sibi debitum sumpserat." Annon Tibe-
rius multo postea " imperium ad se nihil pertinens?"
illi tamen, et id genus tyrannis aliis, ex doctrina Christi
obediendum esse supra, amrmabas : ridiculum plane
esset, si potestatem regiam non rite adeptum interficere
liceret, pessime gerentem non liceret. At per leges reg-
nare non potuit utpote fcemina, " constitues autem supra
te regem," non re gin am. Hoc si sic abibit, constitues,
inquam, super te regem, non tyrannum. Pares ergo
jam sumus. Amaziam regem ignavum et idololatrum
non conjurati quidam, sed principes et populus, quod
verisimiliusest,morteaffecerunt: nam fugientem Hiero-
solymis, et adjutum a, nemine, Lachisum usque perse-
cuti sunt. Hoc consilium iniisse dicuntur " ex quo is
Deum" deseruerat, neque ullam ab Azaria filio de
morte patris quaestionem habitam fuisse legimus. Mul-
tum rursus nugaris ex rabbinis, ut regem Judaicum
supra synedrium constituas ; ipsa regis verba Zedechiae
non attendis, Jer. 38. " Non is est rex, qui possit con-
tra vos quicquam." Sic principes alloquitur ; fassus se
plane suo senatu inferiorem ; " Fortasse," inquis, " ni-
hil negare illis ausus metu seditionis." At tuum illud
" fortasse" quanti quaeso est, cujus asseveratio firmis-
sima non est pili ? quid enim te levius, quid inconstan-
tius, quid instabilius ? quoties te varium et versicolorem,
quoties tibimet discordem, dissidentem a temetipso, et
discrepantem, offendimus? Rursus comparationes in-
stituis Caroli cum bonis Judoeae regibus. Davidem
imprimis quasi contemnendum aliquem nominas ;
" Sume tibi Davidem," inquis, " adulterii simul et ho-
micidii reum ; nihil tale in Carolo. Solomon ejus
filius qui sapiens audiit vulgo." Quis non indignetur
maximorum et sanctissimorum virorum nomina ab im-
purissimo nebulone et vappa hunc in modum jactari?
Tune Carolum cum Davide, regem et prophetam reli-
giosissimum cum superstitioso et Christianae doctrinae
vix initiate, sapientissimum cum stolido, fortissimum
cum imbelli, justissimum cum iniquissimo, conferre sus-
tinuisti? castimoniam tu ejus et contineutiam laudes,

674

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

quem cuni Duce Bucchingamio flagitiis omnibus co-
opertum novimus? secretiora ejus et recessus perscru-
tari quid attiuet, qui in theatro medias mulieres petu-
lanter amplecti, et suaviari, qui virginum et matrona-
rum papillas, ne dicam caetera, pertractare in propatulo,
consueverat ? Te porro moneo, Pseudoplutarche, ut
istiusmodi parallelis iueptissimis dehinc supersedeas,
ne ego quae tacerem alioqui libens de Carolo, necesse
Jbabeam enuntiare. Contra tyrannos quid tentatum a
populo aut peractura fuerit, et quo jure, per ea tempora
quibus ipse Deus Hebraeorum rempub. suo nutu ac
verbo quasi praesens regebat, hactenus liquet. Quae
sequuntur aetates non nos sua authoritate ducunt, sed,
ad majorum suorum normam et rationem omnia diri-
gentes, imitatione sua nostram tantummodo confirmant.
Ciim itaque Deus post captivitatem Babylonicam nul-
lum iis de repub. mandatum dedisset novum, quamvis
regia soboles extincta non esset, ad antiquam et Mo-
sa'icam reipub. form am reverterunt. Antiocbo Syriae
regi, cui erant vectigales, ejusque praesidibus, quod is
vetita imperaret, per Maccabaeos pontifices restiterunt;
seque armis in libertatem vindicarunt ; dignissimo
deinde cuique principatum dederunt : donee Hyrcanus
Simonis Judae Maccabaei fratris filius, expilato Davidis
sepulcro, militem externum alere, et regiam quandam
potestatem adjicere sacerdotio, coepit ; unde filius ejus
Aristobulus diadema sibi primus imposuit. Nihil in
eum populus quamvis tyrannum movit aut molitus est;
neque mirum, annum tantummodo regnantem. Ipse
etiam morbo gravissimo correptus, et suorum facinorum
poenitentia ductus, mortem sibi optare non destitit, donee
inter ea vota expiravit. Ejus frater Alexander proxi-
mus regnabat. " Contra bunc," a'is, " neminem in-
surrexisse," tyrannus cum esset. O te secure menda-
cem, si periisset Joseph us, restaret tantum Josippus
tuus, ex quo pharisaeorum quaedam nullius usus apo-
phthegmata depromis. Res itaque sic se habet; Alex-
ander, cum et domi et militiae rempub. male adminis-
traret, quamvis magna Pisidarum et Cilicum manu
conductitia se tutaretur, populum tamen cohibere non
potuit, quin ipsum etiam sacrificantem, utpote indig-
num eo munere, thyrsis palmeis et citreis pene obrue-
ret ; exinde per sexennium gentis fere totius gravi
bello petitus est; in quo Judaeorum multa millia cum
occidisset, et pacis tandem cupidus interrogaret eos
quid vellent a se fieri, responderunt uno ore omnes,
ut moreretur ; vix etiam mortuo se veniam daturos.
Hanc historian), tibi incommodissimam, quoquo modo
avertere ut posses, fraudi tuae turpissimae pharisa'icas
quasdam sententiolas obtendisti; cum exemplum hoc
aut omnino praetermisisse, aut rem, sicuti gesta erat,
fideliter narrasse, debuisses, nisi veterator et lucifugus
mendaciis longe plus quam causae confideres. Quin-
etiam Pharisaei illi octingenti, quos in crucem tolli
jussit, ex eorum numero erant, qui contra ipsum arma
ceperant: quique omnes ciim caeteris una voce testati
sunt, se rcgem morte affecturos fuisse, si bello victus in
suam potestatem venisset. Post maritum Alexandrum
Alexandra regnum capessit; ut olim Athalia, non le-
gitime, nam rcgnare foeminam leges non sinebant, quod
ipse modo fassus es, sed partim vi, (extraneorum enim

exercitum ducebat,) partim gratia; nam Pharisaeos,
qui apud vulgus plurimum poterant, sibi conciliaverat
hac lege, ut nomen imperii penes illam, imperium ipsum
penes illos, foret. Haud aliter atque apud nos nuper
Scoti presbyteri nomen Regis Carolo concesserunt, ea
mercede ut regnum sibi reservare possent. Post Alex-
andras obitum, Hyrcanus et Aristobulus ejus filii de
regno contendunt; hie, viribus et industria potior, fra-
trem natu majorem regno pellit. Pompeio deinde in
Syriam a Mithridatico bello divertente, Judaei nactos
se jam aequissimum libertatis suae arbitrum Pompeium
rati, legationem pro se mittunt ; fratribus utrisque re-
gibus renuntiant ; ad servitutem se ab iis adductos
queruntur ; Pompeius Aristobulum regno privavit ;
Hyrcano pontificatum reliquit, et principatum more
patrio legitimum ; exinde pontifex et ethnarcha dictus
est. Iterum sub Archelao Herodis filio Judaei, missis
ad Augustum Caesarem quinquaginta legatis, et He-
rodem mortuum et Archelaum graviter accusarunt ;
regnum huic pro sua virili parte abrogarunt, Caesarem
orant ut populum Juda'icum sine regibus esse permit-
teret. Quorum Caesar precibus aliquantum permotus,
non regem eum, sed ethnarcham duntaxat, constituit.
Ejus anno decimo, rursus eum populus per legatos ad
Caesarem tyrannidis accusat ; quibus Caesar benigne
auditis, Romam accersitum, et judicio damnatum, Vi-
ennam in exilium misit. Jam mihi velim respondeas;
qui suos reges accusatos, qui damnatos, qui punitos
volebant, annon ipsi, si potestas facta, si optio data sibi
esset, annon ipsi, inquam, judicio damuassent, ipsi
supplicio affecissent ? Jam in Romanos praesides, avare
et crudeliter provinciam administrantes, populum et
primores etiam saepius arma sumpsisse non negas ;
causas more tuo stultissimas affingis, " nondum jugo
erant assueti ;" sub Alexandro scilicet, Herode, ejusque
flliis. At C. Caesari, et Petronio " bellum inferre"
noluerunt. Prudenter illi quidem, non poterant. Vis
ipsorum audire verba ? Troktfiuv fxev ov (3s\6fisvoi did to
Urid' av hvvaaOai. Quod ipsi fatentur imbecillitatis esse
suae, hoc tu hypocrita ad religionem refers. Magno
dein molimine prorsus nihil agis, dum ex patribus
probas, quod et antea tamen pari oscitatione feceras,
pro regibus orandum esse. Nam pro bonis quis negat ?
pro malis quoad spes est; pro latronibus etiam et pro
hostibus ; non ut agros depopulentur, aut nos occisione
occidant, sed ut resipiscant. Oramus pro utrisque ;
illos tamen legibus, hos armis, vindicare quis vetat ?
" Liturgias ^Egyptiacas" nil moror; sacerdos autem
ille qui orabat, uti a'is, ut " Commodus patri succede-
ret," meo quidem judicio non orabat, sed Romano im-
perii) pessima imprecatus est. " Fidem," a'is, " fre-
gisse nos, de authoritate et majestate regis conservanda
solenni conventione non semel interpositam." Expecto
te fusius ista de re infra, illic te rursus conveniam.
Rcdis ad patrum commentationes, de quibus hoc sum-
matim accipe; Quicquid illi dixerint, neque ex libris
sacris, aut ratione aliqua satis idonea confirmaverint,
perinde mihi erit, ac si quis alius e vulgo dixisset.
Primum adfers Tertullianum, scriptorem haud ortho-
doxum, multis erroribus notatum, ut si tecum sen-
tiret, pro nihilo tamen hoc esset. Quid autem ille ?

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

675

daranat tumultus, damnat rebelliones; damnamus et
nos, neque hinc statim de jure omni populorum, de
privileges, et snatus consultis, de potestate magis-
tratuum omnium caeterorum praeterquam unius regis,
praejudicatum esse volumus : loquuntur isti de se-
ditionibus temere conflatis, et multitudinis insania,
non de magistratibus, non de senatu, aut parla-
mento ad legitima arma populum contra tyrannos
convocante. Unde Ambrosius quern citas, " Non re-
pugn are, fl ere, gemere, haec sunt munimenta sacerdotis;
et quis est qui potest vel unus vel inter paucos dicere
imperatori, Lex tuamibi non probatur? non permittitur
hoc dicere sacerdotibus; permitteturla'icis?" Vides jam
plane de quibus bic loquatur de sacerdotibus, de laicis
privatis, non de magistratibus: vides quam infirmata-
men etpraeposteraratione usus,dissentioni inter laicoset
sacerdotes,delegibus etiam civilibus,postmodum futures
facem praetulit. Sed quoniam primorum Cbristianorum
exemplis urgeri nos maxime,et redargui, putas,quod illi
omnibus modis vexati "bellum in Caesares non move-
rent," ostendam primo non potuisse, deinde quoties pote-
rant movisse, postremo etiamsi cum possent non movis-
sent, non esse tamen caeteroquidignos, quorum ex vita
et moribus, tantis in rebus, exempla sumamus. Primum
ignorare hoc nemo potest, ex quo Romana respublica
nulla fuit, omnes imperii vires rerumque summam ad
unum Caesarem rediisse; omnes legiones sub uno Cae-
sare stipendia meruisse : adeo ut senatus ad unum
omnis, totus ordo equester, plebs universa, si novis re-
bus studuisset, poterant se quidem internecioni obje-
cisse, ad libertatem tamen recuperandam nihil prorsus
effecissent; nam imperatorem si forte sustulissent, im-
perium tamen mansisset. Jam vero Christiani, innu-
meri licet, at sparsi, inermes, plebeii et plerunque
infimi, quid potuerunt ? quantam eorum multitudinem
una legio in officio facile continuisset ? Quod magni
saepe duces cum interitu suo, et veteranorum exerci-
tuum deletione, incassum tentarunt, isti e plebecula
fere homuli posse se ad exitum perducere sperarent?
cum annis a Christo nato prope trecentis, ante Con-
stantinum plus minus viginti, imperante Diocletiano,
sola Tbebaea legio Christiana esset; eoque ipso no-
mine a reliquo exercitu in Gallia, ad Octodurum oppi-
dum, caesa est. " Cum Cassio, cum Albino, cum Ni-
gro" non conjurarunt: idne illis gratiae vult apponi
Tertullianus, quod sanguinem pro infidelibus non pro-
fuderunt ? Constat igitur Christianos ab imperato-
rum imperio liberare se non potuisse : cum aliis con-
jurare non Christianis nequaquam sibi expedivisse,
quamdiu imperatores ethnici regnabant. Bellum au-
tem tyrannis postea intulisse Christianos aut armis se
defendisse, aut tyrannorum facta nefaria saepe ultos
esse, nunc ostendam. Primus omnium Constantinus,
jamChristianus, consortem imperii Licinium, Orienta-
libus Christianis gravem,bello sustulit; quo facto illud
simul declaravit, posse a magistratu in magistratum
animadverti ; cum is Licinium pari jure secum reg-
nantem, subditorum ejus causa, supplicio affecerit, nee
Deo soli poenam reliquerit : poterat enim Licinius
Constantinum, si Constantinus populum sibi attribu-
tum iis modis oppressisset, eodem supplicio affecisse.
2 x

Postquam igitur a Deo ad homines redacta res est,
quod Licinio Constantinus erat, cur non idem Carolo
senatus? Constantinum enim milites, senatum jura
constituent regibus parem, immo superiorem. Con-
stantio imperatori Ariano Byzantini, quoad poterant,
armis restiterunt; missum cum militibus Hermoge-
nem, ad pellendum ecclesia Paulum orthodoxum epis-
copum, facto impetu repulerunt, et inceusis aedibus,
quo se receperat, semiustum et laniatum interfecerunt.
Constans fratri Constantio bellum minatur, ni Paulo
et Athanasio episcopis sedes suas restituat; videsne ut
istos sanctissimos patres, de episcopatu cum agitur,
bellum fraternum in regem suum concitare non pu-
duit? Haud multo post Christiani milites, qui tunc
temporis quos volebant imperatores creabant, Constan-
tem Constantini filium, dissolute et superbe regnan-
tem, interfecerunt, translato ad Magnentium imperio.
Quid? qui Julianum nondum apostatam, sed pium et
strenuum, invito Constantio imperatore suo, imperato-
rem salutarunt, annon ex illis Christianis fuerunt,
quos tu exemplo nobis proponis ? Quod factum Con-
stantius cum suis Uteris ad populum recitatis acriter
prohiberet, clamarunt omnes, fecisse se ut provincialis,
et miles, et reipublicae authoritas, decreverat. Iidem
bellum Constantio indixerunt, et, quantum in se erat,
imperio ac vita spoliarunt. Quid Antiocheni, homines
apprime Christiani? orarunt, credo, pro Juliano jam
apostata, quern palam adire, et convitiis proscindere,
solebant, cujus barbam illudentes promissam, funes ex
ea conficere jubebant. Cujus morte audita, supplica-
tiones, epulas, et laetitiam, publice indixerunt, ejus
pro vita et incolumitate preces fudisse censes? Quid ?
quod eundem etiam a. Christiano commilitone interfec-
tum esse ferunt. Sozomenus certe scriptor ecclesiasticus
non negat; immo, siquis ita fecisset, laudat. ov yap

CLTTHKOQ TIVO. tS)V TOTS ^paTiVO^lVWV , &C. " Noil est

mirum," inquit, " aliquem ex militibus hoc secum co-
gitasse; non Graecos solum, sed omnes homines ad banc
usque aptatem tyrannicidas laudare solitos esse, qui
pro omnium libertate mortem oppetere non dubitant;
nee temere quis hunc militem reprehendat, Dei et reli-
gionis causa tam strenuum." Haec Sozomenus, ejus-
dem aetatis scriptor, vir bonus et sanctus ; ex quo, quid
reliqui ea tempestate viri boni hac de re senserint, fa-
cile perspicimus. Ipse Ambrosius ab imperatore Valen-
tiniano minore jussus urbe Mediolano excedete, parere
noluit, sed circumseptus armato populo se, atque basili-
cam suam, contra regios prasfectos armis defendit ; et
summae potestati resistere, contra quam docuit ipse, est
ausus. Constantinopoli haud semel, propter exilium
Chrysostomi, contra Arcadium imperatorem seditio
maxima commota est. In tyrannos igitur quid antiqui
Christiani fecerint, non milites solum, sed populus, sed
ipsi patres, vel resistendo, vel gerendo bellum, vel con-
citando, usque ad Augustini tempora, quoniam tibi
ulterius progredi non libet, breviter exposui. Valen-
tinianum enim Placidiae filium interfectum a Maximo
patricio, ob stuprum uxori ejus lllatum, taceo: Avitum
etiam imperatorem, dimissis militibus suis, luxuria
diffluentem a senatu Romano confestim exutum impe-
rio non memoro : quia annos aliquot post Augustini

676

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

obitum ista acciderunt. Veriim dono tibi hoc omne, tu
nihil horum exposuisse me finge, paruerint per omnia
suis regibus veteres Chvistiani, quicquara contra tyran-
nos ne fecerint, aut fecisse voluerint, non esse tamen eos
quorum authoritate niti debeamus, aut a quibus exem-
pla petere salutariter possimus; quod superest, nunc
docebo. Jamdiu ante Constantinum populus Chris-
tianus multum de primaeva ilia sanctimonia et since-
ritate cum doctrinae turn morum deperdiderat. Post-
quam immensis opibus ditata ab eo ecclesia honores,
dominatum, et potentiam civilem, adamare ccepit, sta-
tim omnia in praeceps ruere. Primo luxus et segnities,
errorum deinde omnium et vitiorum caterva, veluti so-
lutis aliunde carceribus, in ecclesiam immigravit ; hinc
invidentia, odium, discordia, passim redundabat; tan-
dem baud mitius inter se charissimo religionis vinculo
fratres quam hostes acerrimi dissidebant ; nullus pudor,
nulla officii ratio, restabat; milites, et copiarum prse-
fecti, quoties ipsis visum erat, nunc imperatores novos
creabant, nunc bonos pariter ac malos necabant. Quid
Vetranniones et Maximos, quid Eugenios, a militibus
ad imperium subitd evectos, quid Gratianum optimum
priucipem, quid Valentiniauum minorem non pessimum,
occisos ab iis, commemorem ? Militum haec quidem
facinora et castrensium, sed tamen Christianorum illius
aetatis, quam tu maxime evangelicam et imitandam
esse a'is. Jain ergo de ecclesiasticis pauca accipe : pas-
tores et episcopi, et nonnunquam illi, quos admiramur,
patres, sui quisque gregis ductores, de episcopatu non
secus quam de tyrannide certabant: nunc per urbem,
nunc in ipsa ecclesia, ad ipsum altare, sacerdotes et la'ici
promiscue digladiabantur ; ceedes faciebant, strages
utrinque magnas nonnunquam ediderunt. Damasi et
Ursicini, qui cum Ambrosio floruerunt, potest memi-
nisse. Longum esset Bjzantinos, Antiochenos, et
Alexandrinos, illos tumultus, sub Cyrillo praesertim,
quem tu laudas obediential praedicatorem, duce ac pa-
tre; occiso paene a monachis, in illo urbico praelio,
Oreste Theodosii praefecto. Jam tua quis vel impu-
dentia vel supinitate non obstupescat ? " Usque ad
Augustinum," inquis, " et infra ejus setatem, nulla cu-
jusquam privati aut prasfecti, aut plurium conjuratorum
cxtat in historiis mentio, qui regem suum necaverint,
aut contra eum armis pugnarint:" nominavi ego ex
historiis notissimis et privatos, et proceres, qui non
malos tantiim, scd vel optimos reges, sua manu truci-
daverint; totos Christianorum cxercitus, multos cum
iis episcopos, qui contra suos imperatores pugnaverint.
Adfers patres, obedicutiam erga regem, multis verbis
aut suadentes aut ostentantes ; adfero ego partim
cosdem, partim alios patres haud paucioribus factis
obedientiam, etiam licitis in rebus, detrectantes, armis
se contra impcratorem defendentes, alios prresidibus
• jus vim et vulnera inferentes, alios, episcopatus com-
pctitorcs, civilibus prteliis inter se dimicantes; scilicet
de episcopatu Christianos cum Christianis, cives cum
embus, confligerc fas erat, de libcrtate, dc liberis et
conjugibus, de vita, cum tyranno, nefas. Quem non
poeniteat hujosmodi patrum? Augustinuminducis "de
potestate domini in servos, et regis in subditos" idem
pronuntiaiitem ; rcspondeo, ista si dicat Augustinus, ca

dicere, quae neque Christus, neque ejus Apostoli, un-
quam dixerunt; cum eorum tamen sola authoritate rem
alioqui apertissime falsam commendare videatur. Qua?
supersunt hujus capitis tres vel quatuor paginae, aut
mera esse mendacia, aut oscitationes identidem repe-
titas, ex iis quae a nobis responsa jam sunt, per se
quisque deprehendet. Nam ad papam quod attinet, in
quem multa gratis peroras, facile te patior ad ravim
usque declamitare. Quod tamen ad captandos rerum
imperitos tam prolixe adstruis, " regibus, sive justis
sive tyrannis, subjectum fuisse omnem Christianum,
donee potestas papae regali major agnosci coepta est, et
subjectos sacramento fidelitatis liberavit," id esse fal-
sissimum plurimis exemplis" et usque ad Augustinum,
et infra ejus aetatem," prolatis demonstravimus. Sed
neque illud, quod postremo dicis, " Zachariam pon-
tificem Gallos juramento fidelitatis absolvisse," multo
verius esse videtur. Negat Franciscus Hotomanus, et
Gallus, et jurisconsultus, et vir doctissimus, in Franco-
gallia sua, cap. 13, abdicatum authoritate papae Chil-
pericum, aut regnum Pipino delatum ; sed in magno
gentis concilio pro sua pristina authoritate transactum
fuisse id omne negotium, ex annalibus Francorum
vetustissimis probat. Solvi deinde illo sacramento
Gallos omnino opus fuisse, negant ipsa Gallorum
monumenta, negat ipse papa Zacharias. Monumentis
enim Francorum traditur, teste non solum Hotomano,
sed Girardo historiarum illius gentis notissimo scrip-
tore, veteres Francos ut eligendi, sic abdicandi, si vide-
retur, suos reges jus sibi omne antiquitus reservasse ;
neque aliud sacramentum regibus, quos creabant, dicere
consuevisse, quam se illis hoc pacto fidem et officium
praestituros, si vicissim illi, quod eodem tempore jurati
etiam spondent, praestiterint. Si ergo reges, rempub-
licam sibi commissam male gerendo, fidem jusjurandi
fregerint priores, nil opus est papa, ipsi sua perfidia
populum sacramento solverunt. Papa denique Zacha-
rias, quam tu authoritatem sibi a'is arrogasse, earn in
epistola ilia ad Francos abs te citata ipse sibi derogavit,
populo attribuit. Nam " si princeps populo, cujus
beneficio regnum possidet, obnoxius est, si plebs regem
constituit, et destituere potest," quae ipsius verba sunt
papae, verisimile non est voluisse Francos de antiquo
jure suo, ullo postmodum jurejurando, prayudicium
facere ; aut unquam ita sese obstrinxisse, quin semper
sibi liccret, quod majoribus suis licuit, reges bonos
quidem colere, malos amovere ; nee earn praestare
fidem tyrannis, quam bonis regibus dare sese arbitrati
sunt. Tali obstrictum juramento populum, vel tyran-
nus ex rege factus, vel ignavia corruptus, suo ipse per-
jurio solvit, solvit ipsa justitia, solvit naturae lex ipsa :
unde pontifex quod solveret, etiam ipsius pontificis
judicio nihil prorsus erat.

CAPUT V.

Quanquam in ea sum opinione, Salmasi, semperque
fui, legem Dei cum lege naturae optime consentire,
adeoque, si satis ostendi quid divina lege sit de regibus

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

677

statutum, quid a populo Dei factum et Judaico et
Ohristiano, ostendisse me, eodem tempore eademque
opera, quid legi naturali maxime consentaneum sit;
tamen quia " confutari nos lege naturae validissime
nunc posse " arbitraris, quod supervacuum esse modo
existimabam, id nunc ultro necessarium fatebor ; ut
contra te hoc capite planum faciam, nihil congruentius
naturae etiam legibus esse, quam tyrannos plecti. Id
nisi evincam, non recuso quin, Dei quoque legibus pu-
nirinon posse, e vestigio tibi concedam. Non est con-
silium de naturajam, deque origine civilis vitae, long-am
orationem contexere ; istud enim argumentum viri di-
sertissimi cum Graeci, turn Latini, copiose pertractarunt;
ipse et brevitati, quantum licet, studeo, et huic rei do
operam, ut non tarn ego, qui labori huic parcissem
libens, sed tute te redarguas, teque subvertas. Ab eo
igitur quod ipse ponis incipiam, et disputationis hujus
futures fundamenta jaciam. " Lex," inquis, " naturae
est ratio omnium hominum mentibus insita, bonum
respiciens universorum populorum, quatenus homines
inter se societate gaudent. Bonum illud commune
non potest procurare, nisi etiam, ut sunt quos regi
necesse est, disponat quoque qui regere debeant."
Ne scilicet, ut quisque fortior est, debiliorem opprimat;
atque itaquos mutua salus ac defensio unum in locum
congregaverat, vis atque injuria distrahat, et ad vitam
agrestem redire cog'at. Estne hoc quod volebas, etsi
verbosius ? " Ex ipsorum" itaque " numero qui in
unum convenere, deligi" a'is " oportuisse quosdam sa-
pientia aut fortitudine caeteris praestantes, qui vel vi
vel persuadendo male morigeros in officio continerent;
saepe unum id praestare potuisse, cujus excellens sit
virtus et prudentia ; interdum plures, qui mutuis con-
siliis id faciant. Caeterum cum unus omnia providere
et administrare non possit, necesse est ut consilia cum
pluribus participet, et in societatem regiminis alios
admittat. Ita sive ad unum revocetur imperium, sive
ad universum redeat populum, quia nee omnes simul
rempub. gubernare possunt, nee unus omnia, ideo re-
vera penes plures semper regimen consistit." Et in-
fra. " Tpsa autem regendi ratio, sive per plures, sive
per pauciores, sive per unum, dispensetur, aeque na-
turalis est, cum ex naturae ejusdem principiis descen-
dat, quee non patitur ita unius singularitatem guber-
nare, ut non alios socios imperandi habeat." Hae cum
ex Aristotelis tertio politicorum decerpsisse potueram,
malui abs te decerpta trauscribere, quae tu Aristoteli,
ut ignem Jovi Prometheus, ad eversionem monarcha-
rum, et perniciem ipsius tuam, surripuisti. Jam enim
prolatam a temetipso naturae legem excute quantum
voles; nullum juri regio, prout tu jus illud explicas,
in natura locum, nullum ejus vestigium, prorsus inve-
nies. " Lex," inquis, " naturae, cum disponeret qui
regere alios deberent, universorum populorum bonum
respexit." Non igitur unius, non monarchae. Est
itaque rex propter populum : populus ergo rege potior
et superior; superior cum sit et potior populus, nullum
jus regis existere potest, quo populum is affligat, aut in
servitute habeat, inferior superiorem. Jus male faci-
endi cum sit regi nullum, manet jus populi natura
supremum ; ut quo jure homines consilia et vires mu-

tuae defensionis gratia, ante reges creatos, primo con-
sociavere, quo jure ad communem omnium salutem,
pacem, libertatem, conservandam unum vel plures
caeteris praefecerunt, eodem jure, quos propter virtutem
et prudentiam caeteris praeposuerant, possent eosdem
aut quoscunque alios rempub. male gerentes, propter
ignaviam, stultitiam, improbitatem, perfidiam, vel
coercere vel abdicare : cum natura non unius vel pau-
corum imperium, sed universorum salutem, respexerit
semper et respiciat. Jam vero populus quosnam dele-
git ? " sapientia" inquis " aut fortitudine caeteris prae-
stantes," nempe qui natura maxime regno idonei visi
sunt, " cujus excellens virtus, et prudentia praestare id"
muneris "potuit." Jus igitur successionis natura nul-
lum, nullus natura rex, nisi qui sapientia et fortitudine
caeteris omnibus praecellit : caeteri vel vi, vel factione,
contra naturam reges sunt, cum servi potius esse debe-
rent. Dat enim natura sapientissimo cuique in minus
sapientes imperium, non viro malo in bonos, non sto-
lido in sapientes : his igitur imperium qui abrogant,
omnino convenienter naturae faciunt. Cui fini sapien-
tissimum quemque natura constituat regem, ex temet-
ipso audi ; ut vel naturae vel legibus " male morigeros
in officio contineat." Continere autem in officio po-
testne is alios, officium qui negligit, aut nescit, aut
pervertit, ipse suum ? Cedo jam quod vis naturae prae-
ceptum, quo jubeamur instituta naturae sapientissima
in rebus publicis et civilibus non observare, non cu-
rare, pro nihilo habere, cum ipsa in rebus naturalibus
et inanimatis, ne suo fine frustretur, saepissime res
magnas atque miras efficere soleat. Ostende ullam
vel naturae vel naturalis justitiae regulam, qua opor-
teat reos minores puniri, reges et malorum omnium
principes impunitos esse, immo inter maxima flagitia
coli, adorari, et Deo proximos haberi. Concedis " ip-
sam regendi rationem, sive per plures, sive per pau-
ciores, sive per unum, dispensetur, aeque naturalem
esse." Non est ergo rex vel optimatibus vel populi
magistratibus natura sanctior, quos cum punire posse
ac debere, si peccant, supra sis largitus, idem de regi-
bus, eidem fini ac bono constitutis, fateare necesse est.
" Non" enim "patitur natura," inquis, " ita unius sin-
gularitatem gubernare, ut non alios socios imperandi
habeat." Minime ergo patitur monarcham, minime
unum ita imperare, ut caeteros omnes sui unius im-
perii servos habeat. Socios autem imperandi qui
tribuis regi, " penes quos semper regimen consistat"
das eidem collegas, et aequales ; addis qui punire, addis
qui abdicare possint. Ita, uti semper facis, dum po-
testatem regiam non jam exauges, sed tantummo-
do natura constituis, aboles : adeo ut nihil putem
inauspicatius accidere regibus potuisse, quam te de-
fensorem. O infelicem ac miserum ! quae te mentis
caligo in hanc impulit fraudem, ut latentem antehac
diu, et quasi personatum, improbitatem atque inscitiam
tuam nunc tanto conatu insciens nudares ipse, et om-
nibus patefaceres : tuoquemet opprobrio operam ipse
tuam locares, tuo ipse ludibriotam gnaviter inservires?
Quae te ira numinis quasve poenas luentem, in lucem
et ora hominum ev.ocavit, ut tanto apparatu causam
teterrimam impudentissime simul et stolidissime de-

678

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

fenderes, atque ita defendendo invitus, perque inscitiam,
proderes ? Quis te pejus perditum vellet, quis miseri-
orem ? cui jam sola imprudentia, sola vaecovdia, saluti
esse potest, ne sis miserrimus, si tyrannos, quorum
causam suscepisti, imperita ac stulta defensione tantd
niagis invisos ac detestabiles omnibus, contra quam
sperabas, reddideris, quanto iis majorem malefaciendi
et impune dominandi licentiam de industria attribueris;
eoque plures eorundem hostes inconsulto excitaveris.
Sed redeo ad tua tecum dissidia. Cum tantum in te
scelus admiseris, ut tyrannidem natura fun dare studeas,
prae coeteris gubernandi rationibus monarchiam primo
laudandam tibi esse vidisti; id, uti soles, incceptare
sine repug*nantia nequis. Cum enim modo dixeras,
*' ipsam regendi rationem, sive per plures, sive per
pauciores,sive per unum, aeque naturalem esse," statim
" earn, quae per unum exercetur, ex his tribus, magis
naturalem esse" ais, immo qui etiam recens dixeras,
" non patitur natura unius singularitatem gubernantis."
Jam tyrannorum necem objice cui voles, qui et mon-
arcbas omnes, et monarchiam ipsam, tua fatuitate
jugulasti. Verum quae sit melior administrandi rem-
pub. ratio, per unum an per plures, non est nunc dis-
serendi locus. Et monarchiam quidem multi celebres
viri laudarunt, si tamen is, qui solus regnat, vir om-
nium optimus, et regno dignissimus, sit ; id nisi con-
tiugat, nihil monarchia proclivius in earn tyrannidem,
quoe pessima est, labitur. Jam quod ad unius " exem-
plar Dei expressam esse " dicis, quis potentiam divinae
similem in terris obtinere dignus est, nisi qui, caetero-
rum omnium longe praestantissimus, etiam bonitate ac
sapientia est Deo simillimus ; is autem solus, mea qui-
dem sententia, expectatus ille Dei Alius est. Quod
regnum in familiam rursus contrudis, ut patrifamilias
regem assimiles, pater certe suae familiae regnum me-
retur, quam omnem vel generavit, vel alit : in rege
nihil est hujusmodi, sed plane contra sunt omnia-
Animalia deinde nobis gregalia, imprimis " aves," et
in iis " apes," siquidem te physiologo aves istae sunt,
imitandas proponis. " Apes regem habent." Triden-
tinae scilicet, annon meministi ? caeterarum, te teste,
" respub. est." Verum tu desine de apibus fatuari ;
musarum sunt, oderunt te scarabaeum, et, ut vides, re-
darguunt. " Coturnices sub ortygometra." Istos
onocrolalis tuistcnde laqueos; nos tarn stolido aucupio
non capimur. Atqui jam tua res agitur, non nostra.
" Gallus gallinaceus," inquis, " tarn maribus quam
foeminis imperitat." Qui potest hoc fieri ? Cum tu
ipse gallus, et, ut ferunt, vel nimium gallinaceus, non
tuae galliiue, sed ilia tibi imperitet, et in te regnum ex-
erceat: si gallinaceus ergo plurium fceminarum rex est,
tu gallinse mancipium tuos, non gallinaceum te, sed
stercorarium quendam esse gallum,oportet. Pro libris
certe nemo te majora edit sterquilinia, et gallicinio tuo
Btercoreo omnes obtundis; hoc unicum galli gallinacei
bain b. Jam ego multa hordei grana daturum me tibi
promitto, si, totum hoc vertcndo sterquilinium tuum,
vel imam mihi gemmam ostenderis. Sed quid ego tibi
hordeum ? qui non hordeum, ut ^Esopicus ille, simplex
ct frugi gallus, sed aurum, ut Plautinus ille nequam,
scalptnriendo quaesisti ; quamvjs cxitu adhuc dispari ;

tu enim centum Jacobaeos aureos inde reperisti, cum
Euclionis fuste potiiis, quo misellus ille Plautinus, ob-
truncari dignior sis. Sed pergendum est. " Eadem
utilitatis et incolumitatis omnium ratio naturalis pos-
tulat, ut qui semel ad gubernandum constitutus est,
conservetur." Quis negat, quatenus ejus conservatio
cum incolumitate omnium consistit ? ad perniciem
autem omnium conservari unum, quis non videt
alienissimum a natura esse ? At " malum etiam re-
gem conservari, immo pessimum " omnino vis, " eo
quod non tantum mali civitati procurat male guber-
nando, quantum creatur cladium ex seditionibus, quae
ad eum tollendum suscitantur." Quid hoc ad jus
regum naturale ? An, si natura me monet, ut latro-
nibus diripiendum me permittam, ut captum me totis
facultatibus redimam potius, quam ut dimicare de vita
cogar; latronum tu inde jus naturale constitues? Sua-
det natura populo, ut tyrannorum violentiae nonnun-
quam cedat, cedat temporibus; tu ista populi necessi-
tate ac patientia jus etiam naturale tyrannorum funda-
bis ? Quod ilia jus populo sui conservandi causa dedit,
tu illam tyranno, perdendi populi causa, jus idem de-
disse affirmabis? Docet natura, ex duobus malis eligen-
dum esse minus; et quandiu necesse est tolerandum :
an tu hinc tyranno, utpote minori fortasse interdum
malo, jus impune malefaciendi exoriri naturale statues?
Recordare saltern ea, quae jam pridem ipse de episcopis
contra Loiolitam scripsisti, a. me supra tertio capite re-
citata his plane contraria; Illic " seditiones, dissen-
tiones, discordias optimatium et populi, longe levius
esse malum," affirmas, " quam sub uno monarcha ty-
ranno certam miseriam ac perniciem." Et vera tu
quidem affirmabas; nondum enim insaniebas, nondum
Carolinis Jacobaeis delinitus et deauratus in morbum
regium incideras. Diceram fortasse, nisi is esses qui
es, pudeat te tandem praevaricationis tuae turpissimae ;
tibi vero dirumpi facilius est quam erubescere, qui, ut
rem faceres, pudorem jamdiu amisisti. Annon ipse
memineras Romanos florentissimam et gloriosissimam
rempub. post exactos reges babuisse ? potuit fieri ut
Batavorum obliviscere ? quorum respub. Hispaniarum
rege pulso post bella diutina, feliciter tamen gesta, li-
bertatem fortiter et gloriose consequuta est, teque
grammaticastrum equitem stipendio alit suo, non ut
juventus Batavica te praevaricatore et sophista tarn
nihil sapere discat, ut acl servitutem Hispanicam redire
mallet, quam paternae libertatis ac gloriae haeres esse;
istam doctrinae pestem ad Riphaeos ultimos, et glacia-
lem oceanum, quo te in malam rem abire par est, tecum
auferas licebit: Exemplo denique sunt Angli, qui Ca-
rolum tyrannum bello captum, et insanabilem, obtrun-
carunt. At " insulam beatam sub regibus, et luxu
affluentem, discordiis deformarunt." Immo luxu pene
perditam, quo tolerantior servitutis esset, extinctis
deinde legibus, et maneipata religione, servientem libe-
rarunt. En autem Epicteti cum Simplicio editorem,
Sto'icum gravissimum, cui " luxu affluens insula" beata
essevidetur! Ex porticu Zenonis nunquam tale, sat
scio, documentum prodiit. Quid refert, an te doctore quic-
quid libct regibus licebit, tibi ipsi non licebit lupi do-
mino ex lupanari tuo, tanquam ex novo quodam Jyceo,

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

679

quamcunque libet emittere pliilosophiam ? Sed resume
nunc quam suscepisti personam. " Nunquam sub ullo
rege tantum cruoris haustum est, tot families desolatae;"
Hoc totum Carolo imputandum est, non Anglis; qui
exercitum Hibernicorum priiis in nos paraverat, omnes
Hibernos conjurare contra Anglos suo ipse diplomate
jusserat; per illos ducena circiter millia Anglorum
una in provincia Ultonia occiderat; de reliquis nihil
dico : binos exercitus in exitium parlamenti Anglicani
urbisque Londini sollicitaverat ; multa alia hostiliter
fecerat, priusquam a populo aut magistratibus, tuendae
reipub. causa, vel unus miles conscriptus esset. Quae
doctrina, quae lex, quae unquam religio, sic homines
instituit, ut otio consulendum, ut pecuniae, ut sanguini,
ut vitae, potius parcendum esse ducerent, quam hosti
obviam eundum ? Nam externo an intestino, quid
interest? cum interitus reipub. sive ab hoc, sive ab
illo, funestus aeque et acerbus impendeat. Vidit totus
Israel non posse se sine multo sanguine Levitae ux-
erem stupro enectam ulcisci; an igitur quiescendum
sibi esse duxit, an bello civili, quamvis truculen-
tissimo, supersedendum ? an imam igitur muliercu-
lam mori inultam est passus ? Certe si natura nos
docet quamvis pessimi regis dominatum potius pati,
quam, in recuperanda libertate, plurimorum civium
salutem in discrimen adducere, doceret eadem non
regem solum perferre, quern tamen solum perferen-
dum esse contendis, sed optimatium, sed paucorum,
quoque potentiam ; latronum etiam nonnunquam et
servorum rebellantium multitudinem. Non Fulvius
aut Rupilius ad bellum servile post caesos exercitus
praetorios, non Crassus in Spartacum post deleta con-
sularium castra, non Pompeius ad piraticum bellum,
exiisset. Romani vel servis, vel piratis, ne tot civium
sanguis effunderetur, hortante scilicet natura, succu-
buissent. " Hunc" itaque " sensum," aut hujusmodi
ullum " gentibus impressisse naturam" nusquam osten-
dis : et tamen non desinis male ominari, et vindictam
divinam, quam in te augurem tuique similes avertat
Deus, nobis denuntiare; qui nomine tantum regem,
re hostem acerbissimum, debito supplicio ulti sumus;
et innumerabilem bonorum civium caedem authoris
poena expiavimus. Nunc magis naturalem esse mo-
narchiam ex eo probari ais, quod " plures nationes et
nunc et olim regium statum receperint, quam optima-
tern et popularem." Respondeo primum neque Deo
neque natura suadente id factum esse ; Deus, nisi in-
vitus, populum suum sub regio imperio esse noluit;
natura quid suadeat et recta ratio, non ex pluribus,
sed ex prudentissimis nationibus, optime perspicitur.
Graeci, Romani, Itali, Carthaginienses, multique alii,
suopte ingenio, vel optimatium vel populi imperium
regio praetulerunt ; atque hoe quidem nationes caetera-
rum omnium instar sunt. Hinc Sulpitius Severus,
" regium nomen cunctis fere liberis gentibus semper
invisum" fuisse, tradit. Verum ista non jam hue per-
tinent, nee quae sequuntur multa, inani futilitate a te
soepius repetita : ad illud festino, ut quod rationibus
firmavi, id exemplis nunc ostendam, esse vel maxime
secundum naturam, tyrannos quoquo modo puniri ; id
omnes gentes, magistra ipsa natura, saepius fecisse; ex

quo impudentia tua prasdicanda, et turpissima men-
tiendi licentia, omnibus innotescere dehinc poterit.
Primos omnium inducis iEgyptios ; et certe quis te per
omnia iEgyptizare non videat ? " Apud hos," inquis,
"nusquam mentio extat ullius regis a populo per se-
ditiones occisi, nullum bellum illatum, aut quicquam
factum a populo, quo e solio dejiceretur?" Quid ergo?
Osiris rex iEgyptiorum fortasse primus, annon a fratre
Typhone, et viginti quinque aliis conjuratis, interemp-
tus est ? quos et magna pars populi secuta magnum
cum Iside et Oro, regis conjuge et filio, praelium com-
misit ? Praetereo Sesostrin a fratre per insidias pene
oppressum ; Chemmin etiam et Cephrenem, quibus
populus merito infensus, quos vivos non poterat, mor-
tuos se discerpturum minatus est Qui reges optimos
obtruncare sunt ausi, eosne putas, naturae lumine aut
religione aliqua retentos, a pessimis regibus manus ab-
stinuisse? qui reges mortuos, et turn demum innocuos,
sepulchro eruituros se minitabantur, ubi etiam pauper-
culi cuj usque corpus inviolatum esse solet, vivosne illi
et nocentissimos propter naturae legem punire, si modo
viribus valerent, vererentur? Affirmares haec, scio,
quamlibet absurda; at enim ego, ne affirmare audeas,
elinguem te reddam. Scito igitur, multis ante Ce-
phrenem soeculis, regnasse apud iEgyptos Ammosin ;
et tyrannum, ut qui maxime, fuisse ; eum .-Egyptii
aequo animo pertulerunt. Laetaris ; hoc enim est quod
vis. At reliqua audi, vir optime et veracissime ; Diodori
enim verba sunt quae recito ; jusxP1 fj-sv tlvoq aicaprip-iv
ov dwdfiEvoi, Sec. tolerabant aliquandiu oppressi, quia
resistere potentioribus nullo modo poterant. Quam-
primum vero Actisanes, iEthiopum rex, bellum gerere
cum eo coepit, nacti occasionem plerique defecerunt,
eoque facile subacto, iEgyptus regno iEthiopum ac-
cessit. Vides hie iEgyptios, quamprimum poterant,
arma contra tyrannum tulisse, copias cum externo rege
conjunxisse, ut regem suum ej usque posteros regno pri-
varent, bonum et moderatum regem, qualis erat Acti-
sanes, maluisse externum, quam tyrannum domesti-
cum. JidemiEgyptii, consensu omnium maximo,Aprien
tyrannum suum, conductitiis copiis praesidentem, duce
Amasi, praelio victum strang-ularunt ; Amasi viro nobili
regnumdederunt. Hoc etiam adverte; Amasis captum
regem ad tempus in ipsa regia honeste asservabat: in-
cusante demum populo, injuste eum facere qui suum et
ipsorum hostem aleret, tradidit populo regem ; qui eum
preedicto supplicio affecit. Haec Herodotus et Diodo-
rus. Quid amplius tibi quaeris ? ecquam tyrannum
censes non maluisse vitam securi quam laqueo fiuire?
Postea sub Persarum imperium " redacti iEgyptii
fideles," inquis, " exstitere;" quod falsissimum est; in
fide enim Persarum nunquam permansere ; sed quarto
post anno quam subacti a Cambyse fuerant, rebellarunt.
Domiti deinde a Xerxe, baud multo post ab ejus filio
Artaxerxe defecerunt, regem Inarum quendam sibi ad-
sciverunt. Quo occiso iterum fidem mutant, et, con-
stitute rege Tacho, Artaxerxi Mnemoni bellum indicunt.
Sed, neque suo regi fideliores, ablatum patri regnum filio
Nectanebo tradunt : donee tandem ab Artaxerxe Ocho
in ditionem Persarum rediguntur. Sub Macedonian
etiam imperio, quantum in se erat, tyrannos coercen*

680

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

dos esse factis indicarunt; statuas et imagines Ptole-
iutei Physcouis dejecerunt, ipsum mercenario exercitu
praepollentem iuterficere nequiverunt. Alexander, ejus
filius, ob caedem matris concursu populi in exilium agitur :
fjlium item ejus Alexandrum, insoleutius dominantem,
Alexandrinus populus vi abreptum ex regia in gymna-
sio publico interfecit : Ptolemeeum denique Auleten ob
multa flagitia regno expulit. Haec tarn nota cum non
possit nescire vir doctus, non debuerit qui bsec docere
profiteatur, qui fidem tantis in rebus haberi sibi postu-
let ; quis non pudendum et indignissimum esse dicat,
hunc, vel tam rudem et indoctum, tanta cum infamia
bonarum literarum, pro doctissimo circumferre se tumi-
dum, etstipendia regum et civitatum ambire, vel tam
improbum et mendacem, non insigni aliquaignominia
notatum, ex omnium communitate et consortio turn
doctorum turn bonorum exterminari. Postquam iEgyp-
tum lustravimus; ad iEthiopes jam proximos visamus.
Regem a Deo electum, ut credunt, quasi Deum quen-
dam adorant : quoties tamen eum sacerdotus damnant,
ipse mortem sibi consciscit. Sic enim, Diodoro teste,
omues alios maleficos puniunt; non ipsi morte affici-
unt, sed ipsos reos lictore misso mori jubent. Ad As-
syrios deinde et Medos et Persas, regum observantissi-
mos, accedis : "jusillic regium summa cum licentia
quidlibet faciendi conjunctum fuisse" contra omnium
bistoricorum fidem afHrmas. Narrat imprimis Daniel
ut regem Nebucbadnezzarem, plus nimio superbientem,
bomines a se depulerint, et ad bestias ablegaverint.
Jus eorum non regium, sed Medorum et Persarum, id
est populi jus, appellatur; quod cum irrevocabile esset,
reges etiam obligavit. Darius itaque Medus eripere
manibus satraparum Danielem, quauquam id maxime
agcbat, non potuit. " Populi," inquis, " nefas esse turn
credebant regem repudiare, quod illo jure abuteretur."
Inter ipsa tamen haec verba adeo misere obtorpes, ut
dum istorum populorum obedientiam et modestiam
laudas, ereptum Sardanapalo regnum ab Arbace tua
sponte commemores. Eripuit autem is non solus, sed
partim a sacerdotib us juris peritissimis, partim a popu-
lo, adjutus, atque hoc prsesertim nomine eripuit, quod
is jure regio, non ad crudelitatem,sed ad luxuriamtan-
tummodo et mollitiem, abuteretur. Percurre Herodo-
tum, Ctesiarn, Diodorum, intelliges omnino contra esse
quam dicis, "asubditis ut plurimum earegna destructa
fuisse, non ab externis : " Assyrios reges a Medis, Me-
dos a Persis, utrisque turn subditis, sublatos fuisse.
" Cyrum " ipse " rebellasse, et arreptas tyrannides in
diversis imperii locis" fateris. Hoccine est jus regium
apud Medos et Persas, etobservantiam eorum in reges,
quod instituisti, asserere ? Quae te Anticyra tam delirum
sanare potest? " Persarum reges quali jure regnarint
ex Herodoto," inquis, " liquet." Cambyses, cum soro-
rem in matrimonio habere cupcret, judices rcgios con-
sulit, delcctos " ex populo viros," legum interpretes, ad
quo- omnia referri solebant. Quid illi ? negant se in-
venire legem, quae jubeat fratrem secum in matrimoni-
uin BOrorem jungcrc; aliam tamen invenisse, qua liccat
Persarum regi facere quae libeat. Primum si rex
omnia pro suo jure poterat, quid alio legum interprete
quam ipso rege opus erat ? supervacanei isti judices

ubivis potius quam in regia mansissent. Deinde si
regi Persarum quidvis licuit, incredibile est id adeo
nescivisse Cambysem, dominationis cupidissimum, ut
quid licitum esset judices illos percontaretur. Quid
ergo ? vel " gratificari" volentes " regi," ut fateris ipse,
vel a tyranno sibi metuentes, ut ait Herodotus, facilem
quandam se reperisse legem simulant, palpum regi ob-
trudentes: quod in judicibus et legum peritis, hae
etiam aetate, novum non est. At vero " Artabanus
Persa dixit ad Themistoclem, nullam legem apud
Persas esse meliorem ilia qua sancitum fuerat, regem
esse honorandum et adorandum." Prseclaram tu qui-
dem legem de adoratione regum introducis, etiam a
patribus antiquis damnatam ; prseclarum etiam legis
commendatorem Artabanum, qui ipse haud multo
postea sua manu Xerxem regem suum trucidavit.
Probos regem defensores regicidas nobis adfers: suspi-
cor te regibus insidias quasdam moliri. Claudianum
citas poetam, Persarum obedientise testem. At ego te
ad res eorum gestas et annales revoco, defectionibus
Persarum, Medorum, Bactrianorum, Babyloniorum,
etiam csedibus regum, refertissimos. Proximus tibi
author est Otanes Persa, ipse etiam Smerdis inter-
fector sui regis, qui cum odio potestatis regiee, injurias
et facinora regum exponat, violationes legum, caedes
indemnatorum, stupra, adulteria, hoc tu jus regium
vis appellari, et Samuelis iterum calumniandi in men-
tem tibi venit. De Homero, qui reges esse ab Jove
cecinit, supra respondi : Philippo regi, jus regium in-
terpretanti, tam credam quam Carolo. Ex Diogenis
deinde Pythagorsei fragmento quaedam producis, at
quali is de rege dicat taces. Accipe igitur quo ille usus
est exordio; ad quod referri quse sequuntur cuncta de-
bent. BaaiXtvg k' iirj 6 ducaioraTog, &c. " Rex ille
fuerit, qui justissimus est, justissimus autem, qui max-
ime legitimus ;" nam sine justitia nullus "rex esse
poterit, neque justitia sine lege." Haec cum jure tuo
regio e regione pugnant. Eadem abs te recitatus Ec-
phantas philosophatur. Aa de teat tov dg clvtclv Kara-
cravTa, &c. " oportet qui regnum suscipit purissimum et
lucidissimum natura esse :" et infra, o /car' aptraV h.%ap-
X^v, &c. " ille qui imperat secundum virtutem, nomi-
natur rex, et est." Quern tu igitur regem vocas, Py-
thagoreorum judicio rex non est. Jam tu vicissim
Platonem audi in epistola octava, apxn yiyvsaOu) innv-
Qvvoq /8«(TtXt(c?7, &c. ; " sit regia potestas reddendae
rationi obnoxia ; leges dominentur et aliis civibus et
ipsis etiam regibus, si quid praeter leges facerint."
Addo Aristotelem Polit. 3. lv /xiv roi ofxoioig kcu Igoiq ofjre
av/Kpepov lortv, &c. " inter similes et aequales neque
utile est neque justum, esse unum omnium dominum,
neque ubi leges non sunt, neque ut ipse lex sit, neque
ubi sunt leges ; neque bonum bonorum, neque non
bonum non bonorum dominum esse." Et lib. quinto,
" Quern populus non vult, statim is non rex, sed ty-
rannus est," c. 10. Hem tibi etiam Xenophontem in
Hierone, avri rov Tin<x)pelv ai 7r6\eig auroTg, &c. " tantum
abest ut tyrannorum necem civitates ulciscantur, ut
magnis honoribus afficiant eum, qui tyrannum inter-
fecerit, imagines etiam tyrannicidarum in templis sta-
tuunt." Testem occulatum adjiciam MarcumTullium

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

681

pro Milone. " Graeci homines deorum honores tribu-
unt iis viris qui tyrannos necaverunt : quae ego vidi
Athenis, quae aliis in urbibus Graeciae, quas res divinas
talibus institutas viris, quos cantus, quae carmina ?
prope ad immortalitatem, et religionem, et memoriam
consecrantur." Polybius denique, author gravissimus,
Historiarum 6to. tote U tcliq irnOvn'iaig kirontvoi, &c.
" cum principes," inquit, " cupiditatibus obsequi ccepe-
runt, turn de regno facta est tyrannis, et conspiratio in
caput dominautium inibatur; cujus quidem authores
erant non deterrimi civium, sed generosissimi quique
et maximi animi." Longe plura ciim mihisuppeterent,
haec pauca delibavi: obruor enim copia. Aphilosophis
ad poetas jam provocas; eo te libentissime sequimur.
" Potestatem nullis legibus, nullis judiciis, obnoxiam
in Graecia reges obtinuisse vel unus,"inquis,"iEscby-
lus potest docere ; qui in tragoedia, Supplices, regem
Argivorum anpiTov Trpvraviv vocat, non judicabilem
rectorem." Verum tu scito, (praecipitem enim te et
nullius judicii esse, quocunque te vertis, eo magis per-
spicio,) scito, inquam, non quid poeta, sed quis apud
poetam quidque dicat, spectandum esse : variae enim
personae inducuntur, nunc bonae, nunc malae, nunc
sapientes, nunc simplices, non semper quid poetae vide-
atur, sed quid cuique maxime conveniat, loquenf.es.
Danai filiae quinquaginta, ex iEgypto profugoe, ad
Argivorum regem supplices pervenerant; orant uti se
contra vim iEgyptiorum, classe insequentium, defen-
dat; respondet rex non posse se, nisi rem prius cum
populo communicet.

'Ey(o 5' dv ov Kpaivoifi vttocxsgiv rcdpog
AoTuiv de Ttacn TOiade Kotvuxrag Tckpi.

Mulieres peregrinae et supplices, incerta populi suffra-
gia Veritas, regem denuo blandius compellant.

2w toi rroXig, av de to drjfiiov,

TIpvTavig aicpiTog iov.

"Tu instar urbis es et populi, praetor injudicatus."

Rursus rex,

~E?nrov de Kai Trpiv, ovk dvev fir/fin race
Upd^aifx' dv ovdkinp Kparwv.

" Dixi antea, non sine populo haec faciam, ne si
possem quidem."

De re itaque tota ad populum refert,

J
i

'£yw de \dag gvvkol\lov ky^coping

Ut'lCFb) TO K01V0V.

Populus itaque decernit opem Danai filiabus ferendam ;
unde ilia senis Danai laetantis.

QapaiiTe 7raldeg, ev rd tu>v ty^wpi'wv
Aj7jU8 dedoKTai rravTeXij lprjfiaixaTa.
" Bono estote animo filia?, bene decreverunt
" Indigenarum, in conventu populari, perfectissima
sutTragia."

Haec nisi protulissem, quam temere statuisset sciolus
iste de jure regio apud Groecos ex ore mulierum, et
peregrinarum, et supplicum ; cum et ipse rex, et ipsa
res gesta, longe aliud nos doceat. Idem etiam docet

Euripidis Orestes, qui, mortuo patre, Argivorum ipse
rex, ob caedem matris a populo in judicium vocatus,
ipse causam dixit, et suffragiis populi capite damnatus
est. Athenis regiam potestatem legibus obnoxiam
fuisse testatur idem Euripides etiam in Supplicibus,
ubi haec Theseus Athenarum rex —

ov yap apteral
'Evbg Ttpbg dvdpbg, dW eXevSepa 7ro\ig,
Arjfiog ^' dvdaaei —

" non regitur
" Ab uno viro, sed est libera haec civitas,
" Populus autem regnat — "

Sic ejus filius Demophoon, rex item Atheniensium,
apud eundem poetam in Heraclidis.

Ou yap Tvpavvitf {bare /3ap/3apwx/ t^w,

'AXX' rjv diKaia ^pa>, diicaia TreiffOfiai.

" Non enim iis tyrannice tanquam barbaris impero,

" Sed si facio justa quae sunt, justamihi rependentur."

Non aliud Thebis jus regium antiquitus fuisse testatur
Sophocles in CEdipo tyranno, unde et Tiresias et Creon
jEdipo ferociter responsant, ille

ov yap ti ffoi %u> dovXog
" Non servus tibi sum."

Hie, Kdfiol TcSXeiog \xeTtGTi rrjg, £' ov adl fiovcp.

" Est et mihi jus in hac civitate non tibi solum."

Et iEmon Creonti in Antigone.

HoXig yap ovk £<t^', r\Tig dvdpbg £<r3' kvoc.
" Non est civitas, quae unius est viri."

Jam vero Lacedoemoniorum reges in judicium saepe
adductos, et interdum morte multatos, nemo ignorat.
Atque haec quidem antiquum in Graecia jus regium
quale fuerit satis declarant. Ad Romanos veniamus.
Tu ad illud imprimis recurris non Sallustianum, sed
C. Memmii apud Sallustium, " impune quidvis fa-
cere :" cui supra responsum est. Sallustius ipse di-
sertis verbis author est, "Romano imperium legitimum,
nomen imperii regium, habuisse :" quod cum " se in
dominationem convertit," ut nosti, expulerunt. Sic
M. Tullius in Pisonem, " ego consulem esse putem,
qui senatum esse in repub. non putavit ? et sine eo
consilio consulem numerem, sine quo Romae ne reges
quidem esse potuerunt?" Audin' regem Romae sine
senatu nihil fuisse ? "At Romulus, ut libitum, Roma-
nis imperitaverat, ut ait Tacitus." Nondum enim
fundata legibus, colluvies potius convenarum quam
respub. erat : omnes olim mortales sine legibus vive-
bant, cum respublicoe nondum essent. Post Romulum
autem, authore Livio, etsi regem omnes volebant, li-
bertatis dulcediue nondum experta, " Populo tamen
summa potestas permissa est, ut non plus darent juris
quam detinerent; jus illud" a Caesaribus " vi ademp-
tum fuisse" idem ait. Servius Tullius dolo primum,
quasi Tarquinii Prisci vicarius, regnabat ; postea vero
ad populum ipse retulit, " vellent juberentne se reg-
nare ;" tandem ut ait Tacitus, " sanctor legum fuit,
queis etiam reges obtemperarent." Fecissetne hanc
sibi et posteris injuriam, si supra leges prius fuisse jus

GS2

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

regiam sensisset ? Ultimus illorum regum Tarquinius
Supcrbus " moreni de omnibus senatum consulendi
primus solvit;" ob hrec et alia flagitia populus L.
Tarquinio regi imperium abrogavit ; exulemque esse
cum conjuge ac liberis jussit. Haec fere ex Livio et
Cicerone ; quibus alios juris regiiapud Romanos baud
tu interpretes attuleris meliores. Ad dictaturam quod
attinet, temporaria tantum fuit, nunquam adhibita ni
difficillimis reipub. temporibus, et intra sex menses de-
poncnda. Jus autem imperatorum quod vocas, non jus
illud, sed vis, plane erat; imperium nullo jure praeter-
quam armis partum. At " Tacitus," inquis " qui sub
imperio floruit," ista scripsit. " Principi summum re-
rum arbitrium dii dederunt, subditisobsequii gloria re-
licta est." Nee dicis quo loco ; tibi conscius nimirum
insigniter lectoribus imposuisse ; quod mihi quidem sta-
tim suboluit, quamvis locum ilium non statim reperi.
Non enim Taciti haec verba sunt, scriptoris boni, et ty-
rannis adversissimi, sed apud Taciturn M. Terentii cu-
jusdam equitis Romani, qui capitis reus, inter alia, quae
metu mortis ab eo dicta sunt, sic Tiberium adulatur, an-
naliLim6to. "Tibi summum rerurn judicium dii dederunt,
nobis obscquii gloria relicta est." Hanc tu quasi Taciti
sententiam profers, qui sententias tibi commodas non
ex pistrina solum, aut tonstrina,sed ex ipsa carnificina,
oblatas non respueres : ita omnia vel ostentationis
causa, vel imbecillitatis conscieutia, undecunque cor-
radis. Taciturn ipsum silegere maluisses, quam alicubi
decerptum negligentius transcribere, docuisset te is,
jus illud imperatorum unde ortum sit. " Post Actiacam
victoriam, verso civitatis statu, nihil usquam prisci aut
integri moris ; omnes exuta eequalitate jussa principis
aspectare ;" docuisset idem, annalium 3tio, unde tuum
omne jus regium; " Postquam exui aequalitas, et pro
modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere
dominationes; multosque apud populos aeternum man-
sere." Idem ex Dione poteras didicisse, si innata le-
vitas et inconstantia tua quicquam te altiiis percipere
pateretur. Narrat enira is 1. 53. abs te citato, ut partim
armis, partim dolo et simulatione Octaviani Claris,
effectum sit, ut imperatores legibus soluti essent; dum
enim pro concione pollicetur se principatu abiturum,
legibus et imperiis etiam aliorum obtemperaturum, per
causam belli in provinciis suis gerendi, retentis apud
se semper legionibus, dum simulate renuit imperium,
sensim invasit. Non est hoc legibus rite solutum esse,
sed legum vincula, quod gladiator ille Spartacus po-
tuit, vi solvere; nomen deinde principis aut imperatoris
et dvTOKpdropog sibi arrogare, quasi Deus aut nature
lex omnes et homines et leges illi subjecisset. Vis
altius paulo juris Caesarei originem cognoscere ? Mar-
cus Antonius, jussu Caesaris, qui, armis in rempublicam
nefarie sumptis, turn plurimum poterat, consul factus,
cum Lupercalia Romae celebrarentur, ex composito, ut
videbatur,diadema capiti Caesaris cum gemitu et plan-
gore populi imposuit: ascribi deinde jussit in fastis ad
Lupercalia, C. Caesari Antonium consulem, jussu
populi, rrgnum detulisse. Qua de re Cicero in secunda
Philippica; " Ideone L. Tarquinius exactus, Spurius
Cassias, Sp. Melius, M. Manlius nccati, ut multis post
Bfficujis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romas

constitueretur ?" Tu vero omni malo cruciatu atque
infamia sempiterna etiam ipso Antonio dignior es ;
quanquam tu hinc noli superbire, non enim te, homi-
nem despicatissimum, ulla re alia quam srelere cum
Antonio conferendum putem, qui, in hisce tuis Luper-
calibus nefandis, non uni tantum, sed omnibus tyrannis,
diadema cunctis legibus solutum, nulla solvendum, im-
ponere studuisti. Certe si ipsorum Cassarum oraculo
credendum est, sic enim appellant Christiani impera-
tores Theodosius et Valens edictum suum, cod. 1. 1. tit
14. de authoritate juris imperatorum pendet authoritas.
Majestas ergo regnantis, vel ipsorum Caesarum sive
judicio sive oraculo, submittenda legibus est, de qui-
bus pendet. Hinc, adulta jam potestate imperatoria,
ad Trajanum Plinius in Pan egy rico ; " Diversa sunt
natura dominatio et principatus. Trajanus regnum
ipsum arcet ac summovet, sedemque obtinet principis,
ne sit domino locus." Et infra, " omnia, quoe de aliis
principibus a me dicta sunt, eo pertinent ut ostendam,
quam longa consuetudine corruptos, depravatosque,
mores principatus parens noster reformet, et corrigat."
Quod depravatos principatus mores Plinius, id tene
pudet jus regium perpetud vocitare ? Verum hactenus
de jure regio apud Romanos breviter. Quid illi in
tyrannos suos, sive reges, sive imperatores, fecerint,
vulgo notum est. Tarquinium expulerunt. Sed " quo-
modo," inquis, " expulerunt; an in jus vocarunt? ne-
quaquam ; portas venienti clauserunt." Ridiculum
caput ! quidni clauderent advolanti cum parte copi-
arum? quid refert exulare jussus fuerit an mori, modo
poenas dedisse constat? Ca. Ccesarem tyrannum ex-
cellentissimi ejus aetatis viri in senatu interfecerunt ;
id factum M. Tullius et ipse vir optimus, et pater patriae
publice dictus, miris laudibus, cum alibi passim, turn
in 2da Philippica, celebravit. Pauca recitabo. " Omnes
boni, quantum in ipsis fuit, Ceesarem occiderunt; aliis
consilium, aliis animus, aliis occasio, defuit, voluntas
nemini." Et infra. " Quae enim res unquam, proh
sancte Jupiter, non modo in hac urbe, sed in omnibus
terris est gesta major, quae gloriosior, quae commenda-
tior hominum memorise sempiternas ? in hujus me
consilii societatem, tanquam in equum Trojanum, in-
cludi cum principibus non recuso." Illud Senecas
tragici et ad Graecos referri potest, et ad Romanos :

Victima haud ulla amplior

Potest, magisque opima mectari Jovi,

Quam rex iniquus.

Nam si ad Herculem spectes, cujus htec sententia in-
ducitur, quid senserint ilia aetate Graecorum summi viri
ostendit: si ad poetam, qui sub Nerone floruit (et sen-
sum fere suum poetae personis optimis afHngere solent)
significabat et quid ipse, et quid omnes viri boni, aetate
etiam Neronis, faciendum tyranno censuerint; quam-
que pium, quamque diis gratum, esse duxerint tyran-
nicidium. Sic optimi quique Romanorum, quantum
in se erat, Domitianum occiderunt. Palam hoc pro-
fitetur Plinius secundus in illo ad Trajanum imperato-
rem Panegyrico. " Juvabat illidere solo superbissin)os
vultus, instare ferro, saevire securibus, ut si singulos
ictus sanguis dolorque sequeretur: nemo tarn tempe-
rans gaudii, quin instar ultionis videretur cernere lace-

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

683

ros artus, truncata membra, postremo truces horrendas-
que imagines abjectas excoctasque flammis." Et deinde,
" non satis am ant bonos principes, qui malos satis non
oderint." Turn inter flagitia Domitiani ponit, quod
is Epaphroditum, Neronis utcunque interfectorem, tru-
cidaverit. " An excidit dolori nostro modo vindicatus
Nero, permitteret credo famam vitamque ejus carpi,
qui mortem ulciscebatur ?" Plane quasi sceleri proxi-
mum esse judicaret, non interfecisse Neronem, scelus
gravissimum vindicasse interfectum. Ex his manifes-
tum est, Romanorum praestantissimos quosque viros
non solum tyrannos quoquo modo, quoties poterant,
occidisse, sed factum illud, ut Graeci olim, in maxima
laude posuisse : vivum enim tyrannum quoties judicare
non poterant viribus inferiores, mortuuni tamen et ju-
dicabant, et lege Valeria damnabant. Valerius enim
Publicola, Junii Bruti collega, cum videret non posse
stipatos suis militibus tjrannos ad judicium perduci,
legem tulit, qua indemnatum quovis modo occidere
liceret; deinde facti rationem reddere. Hinc C. Cali-
gulam, quern Cassius ferro, omnes votis interfecerunt ;
Valerius Asiaticus, vir consularis, cum non adesset, ad
milites tamen ob necem ejus tumultuantes exclamat,
" utinam ego interfecissem ; " senatus eodem tempore
abolendam Caesarum memoriam, ac diruenda templa,
censuit; tantum abfuit ut Cassio irasceretur ; Clau-
dium, a militibus imperatorem mox salutatum vetant
per tribunum plebis principatum capescere ; vis autem
militum vicit. Neronem senatus bostem judicavit, et,
ut puniretur more majorum, quaerebat ; id genus poenae
erat, ut nudi cervix insereretur furcae, corpus virgis ad
necem caederetur. Vide quanto mitius et moderatius
Angli cum tyranno egerint suo, qui multorum judicio
plus ipso Nerone sanguinis fundendi author fuerat. Sic
Domitianum mortuum senatus damnavit; quod potuit,
imagines ejus coram detrabi, et solo affligi, jussit. Corn-
modus a suis interfectus, non vindicatus a senatu aut
populo, sed hostis judicatus est, qui etiam cadaver ejus
ad supplicium quoerebant. Ea de re senatusconsultum
extat apud Lampridium ; " Hosti patriae honores de-
trahantur, parricida trahatur, in spoliario lanietur,
iiostis deorum, carnifex senatus unco trahatur," Sec.
lidem Didium Julianum imperatorem frequentissimo
senatu capitis damnarunt ; et, misso tribuno, occidi in
palatio jusserunt. Iidem Maximino imperium abroga-
runt, hostemque judicarunt. Juvat ipsum senatuscon-
sultum ex Capitolino recitare. " Consul retulit ; Pa-
tres Conscripti, de Maximinis quid placet?" responsum
est, " hostes, hostes; qui eos occiderit, praemium mere-
bitur." Vis scire populus Roman us et provinciae Maxi-
mino imperatori an senatui paruerint? audi eundem
Capitolinum. " Literas mittit senatus" ad omnes pro-
vincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae
auditae sunt ab omnibus. Ubique amici, administrators,
duces, tribuni, milites, Maximini interfecti sunt : paucue
civitates fidem hosti publico servaverunt. Eadem tradit
Herodianus. Quid plura de Romanis? Jam apud fini-
timas nationes quale jus regum ilia aetate fuerit videa-
mus. Apud Gallos rex eorum Ambiorix " sua ejusmodi
esse imperia" fatetur, " ut non minus haberet in se juris
multitudo,, quam ipse in multitudinem." Judicabatur

ergo non minus quam judicabat. Rex item Vercinge-
torix proditionis insimulatus est a suis ; tradit haec
Caesar, bellum Gallicum scribens. Nee " Germanorum
regibus infinita aut libera potestas " erat ; " de minoribus
rebus principes consultant, de majoribus omnes. Rex
aut princeps auditur authoritate suadendi magis quam
jubendi potestate ; si displicuit sententia, fremitu asper-
nantur." Haec Tacitus. Tu vero, quod inauditum
prorsus esse modd exclamabas, nunc saepiiis factum
concedis, " quinquaginta" nimirum " Scotorum reges
aut expulsos, aut incarceratos, aut necatos, quosdam
etiam in publico capitali supplicio affectos." Quod in
ipsa Britannia factitatum est, cur tu, tyrannorum ves-
pillo, infandum, inauditum, esse tanta ejulatione vo-
ciferaris ? Pergis Judaeorum et Christianorum erga
tyrannos suos religionem extollere, et meudacia ex
mendaciis serere, quae jam toties refutavimus. Modo
Assyriorum et Persarum obedientiam late praedicabas,
nunc eorum rebelliones enumeras ; et quos nunquam
rebellasse paulo ante dixeras, nunc cur iidem toties
rebellaverint multas causas aflfers. Ad narrationem
deinde sumpti de rege supplicii, tamdiu intermissam,
revertis, ut, si tunc forte satis sedulo ineptus et ridi-
culus non eras, nunc esses. " Per aulae suae membra
ductum" narras. Quid per aulae membra intelligas
scire gestio. Romanorum calamitates ex regno in
rempub. verso recenses, in quo te tibimet turpissime
mentiri supra ostendimus. Qui ad Loiolitam, " sediti-
ones tantum sub optimatibus et populo, certam sub
tyranno perniciem esse," demonstrabas, nunc, hominum
vanissime et corruptissime, " ob reges olim ejectos
seditionum ilia mala tanquam supplicia illos hausisse"
audes dicere ? scilicet quia centum Jacobaeis donavit
te postea rex Carolus, idcirco reges expulsos luent Ro-
mani. At male cessit Julii Caesaris interfectoribus.
Sane si cui unquam tyranno, huic parcitum vellem ;
quamvis enim regnum in repub. violentiiis invadebat,
erat tamen regno fortasse dignissimus : nee ideo quen-
quam magis putem interfecti Caesaris pcenas pepen-
disse, quam deleti Catilinae Caium Antonium Ciceronis
collegam : quo postea de aliis criminibus damnato, ut
inquit Cicero pro Flacco, " sepulchrum Catilinae flori-
bus ornatum est." Fautores enim Catilinae tunc ex-
ultabant, " justa Catilinae turn facta esse dictitabant,"
ad invidiam caeteris conflandam, qui Catilinam sus-
tulerant. Hae sunt improborum artes, quibus viros
praestantissimos a. supplicio tyrannorum, et puniendis
etiam saepe facinorosissimis, deterreant. Dicerem ego
contra, quod facile esset, quoties bene cessit et prospere
tyrannorum interfectoribus, si quid certi de eventu re-
rum colligere quis posset. Objectas, quod " regem
haereditarium Angli non illo affecerint supplicio, quo
tvranni solent mactari, sed eo, quo latrones et pro-
ditionis rei." Primiim haereditas ad maleficiorum im-
punitatem quid conferat nescio : conferre quicquam ut
credat sapiens, fieri vix potest. Quod tu deinde ad
" immanitatem" refers, in eo lenitas potiiis Anglorum,
et moderatio, praedicanda erat; qui, cum tyrannum
esse omnes in patriam impietates, latrocinia, proditiones,
perduelliones, in se complectatur, satis habebant sup-
plicium baud gravius de tyranno sumere, quam de

684

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSKX

simplici latrone quovis, aut proditore vulgar!, sumere
solebant. Speras " exorituros esse aliquos Harmodios
et Thrasybulos, qui, nostrorum caede, tyranni raanibus
parentent." At tu citius animum despondebis, et
vitam de dignam, omnibus bonis execrandus, ante sus-
pendio finieris, quam Harmodios Harmodiorum san-
guine litantes tjranno videas. Tibi enim illud accidere
verisimillimum est, deque te tarn scelerato quis augu-
rari rectiiis possit : alterum est impossibile. Tyran-
norum triginta mentionem facis qui sub Gallieno re-
bellarunt. Quid si tyrannus tyrannum oppugnat, an
omnes ergo qui oppugnant tyrannum, aut tollunt, ty-
ranni erunt ipsi ? haud tu id persuaseris, mancipiurn
equestre ; neque is qui author tibi est, Trebellius Pol-
lio, historicorum prope ignobilissimu.s. " Si qui hostes,"
inquis, "a senatu judicati sunt, factio id fecit, non jus."
Nobis in memoriam revocas quid fecit imperatores ;
factio nempe, et vis, et, ut planius dicam, furor An-
tonii, non jus, fecit, ut contra senatum populumque
Romanum ipsi prius rebellarent. " Dedit," inquis,
" pcenas Galba, qui contra Neronem insurrexit." Die
etiam quas poenas dedit Vespasianus, qui contra Vi-
tellium. " Tantum," inquis, " abfuit Carolus a Ne-
rone, quantum isti laniones Anglicani a senatoribus
illius temporis Romanis." Trifurcifer, a quo laudari
vituperium est, vituperari laus magna: paucis modo
periodis interpositis, bac ipsa de re scribens, " senatum
sub imperatoribus togatorum mancipiorum consessum
fuisse" a'iebas, nunc eundem " senatum" a'is " con-
sessum regum fuisse :" hoc si ita est, quid obstat quin
reges, te authore, togata mancipia sint ? Beatos hoc
laudatore reges ! quo inter homines nihil nequius, in-
ter quadrupedes nihil amentius : nisi si hoc illi pecu-
liare dicam esse, quod nemo literatius rudit. Senatum
Anglise Neroni vis esse similiorem quam senatui Ro-
mano : cogit me cacoethes hoc tuum ineptissimas con-
glutinandi similitudines, ut corrigam te ; et quam
similis Neroni fuerit Carolus, osteudam. " Nero," in-
quis, " matrem suam" ferro " necavit." Carolus et
patrem et regem veneno ; nam, ut alia omittam indicia,
qui ducem veneficii reum legibus eripuit, fieri non po-
tuit quin ipse reus quoque fuerit. Nero multa millia
Christianorum occidit, Carolus multo plura. Non de-
fuerunt, teste Suetonio, qui Neronem mortuum lauda-
rent, qui desiderarent, qui per longum tempus, " vernis
acstivisque floribus tumulum ejus ornarent," ejus ini-
micis omnia mala ominarentur : non desunt qui Caro-
lum cadem insania desiderent, et summis laudibus
extollant, quorum tu, patibularis eques, chorum ducis.
" Milites Angli molossis suis ferociores novum et inau-
ditum tribunal instituerunt." En acutissimum Salmasii
s;\ i » symbolum sive adagium, jam sexies inculcatum,
"Molossis suis ferociores;" adeste rhetores, vosque
ludimagistri, dclibate, si sapitis, flosculum hunc ele-
gantissinnirn, qui tarn Salmasio in deliciis est; codicil-
lis vestris et capsulis mandate copiosissimi hominis
pigmentum, ne intereat. Adeone etiam verba tua con-
sumpsit rabies, ut, cuculi in modum, eadem identidem
occinere cogaris ? Quid hoc monstri esse dicam ? Ra-
bies, ut fabulautur, vertit Hecubam in canem, te S i
Lupi dominum vertit in cuculum. Jam novas exordiris

repugnantias : supra p. 113. affirmaveras " Principem
legibus solutum esse, non cogentibus" solum, sed "di-
rigentibus, nullas esse omnino quibus teneatur;" nunc
dicturum te a'is " infra de regum differentia, quatenus
potestate, alii minore, alii majore,in regnando fuerunt."
Vis probare, "reges non potuisse judicari, nee damnari
a subjectis suis argumento," ut ipse a'is, " firmissimo,"
revera stolidissimo ; " nihil," inquis, " aliud inter ju-
dices et reges discrimen fuit : atqui Judaei judicum
taedio odioque adducti reges postulabant." An quia
judices illos magistratum male gerentes judicare et
damnare poterant, ideone putas taedio odioque eorum
adductos postulasse reges, quos jura omnia violantes
punire, aut in ordinem cogere, non poterant ? quis,
excepto te uno, tarn fatue ratiocinari solet ? Aliud igi-
tur quiddam erat cur regem peterent, quam uthaberent
dominum legibus superiorem; de quo nunc divinare
nihil attinet: quicquid erat, haud prudenti consilio
factum et Deus et propheta ejus testatus est. Iterum
rabbinis tuis, ex quibus probasse te supra asserebas
regem Judaeorum non judicari, nunc litem acerrimam
intendis, quod regem et judicari et verberari posse tra-
diderint : quod idem plane est acsi faterere ementitum
te tunc esse, quod ex rabbinis probasse dixeras. Eo
demum descendis ut de numero equilium Solomonis,
quot " is equorum prsesepia habuerit," oblitus regiae
defensionis, controversias putidulas concites. Tandem
ab agasone ad equitem redis aretalogum et tautologum,
vel potius ad id monstri quod prius eras, cuculum ra-
biosum. Quereris enim "postremis" hisce " saeculis
disciplinae vigorem laxatum, regulam corruptam ;"
quod uni scilicet tyranno, cunctis legibus soluto, disci-
plinam omnem laxare, mores omnium corrumpere, im-
pune non liceat. Hanc doctrinam " Brunistas inter
reformatos" introduxisse a'is. Ita Lutherus, Calvinus,
Zuinglius, Bucerus, et Orthodoxorum quotquot cele-
berrimi theologi fuere, tuo judicio Brunistae sunt. Quo
aequiore animo tua maledicta perferunt Angli, cum in
ecclesise doctores praestantissimos, totamque adeo eccle-
siam reformatam, iisdem prope contumeliis debacchari
te audiant.

CAPUT VI.

Post legem Dei et naturae agitatam abs te frustra,
et pessime tractatam, unde nihil piaster ignorantias
simul et improbitatis ignominiam retulisti,quid deinde,
in hac causa regia, praeter nugas agere possis, non vi-
deo. Cum autem omnibus et bonis et doctis viris huic
etiam causae nobilissimse abunde me satisfecisse spe-
rcm, etiamsi hoc loco finem respondendi facerem, ta-
men ne interea videaraliis varietatem potius et acumen
tuum, quam immodicam loquacitatem, defugisse, quo
voles usque progrediar: ea tamen brevitate, ut facile
appareat, me iis omnibus perfunctum, si minus quae
dignitas, at saltern quae necessitas, causae requirebat,
nunc hominum quorumvis expectationi, vel etiam curi-
ositati, morem gerere. " Hinc alius," inquis, " et major

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

685

argumentorum mihi surget ordo." An major eo argu-
mentorum ordine quern lex Dei et naturae suppedi-
tabat ? Fer opem, Lucina ; parturit Mons Salmasius ;
non de nihilo nupsit uxori; foetum aliquem ingentem
exspectate, mortales. " Si is, qui rex est ac dicitur,
postulari posset apucl aliam potestatem, earn omnino
regia majorem esse oporteret; quae autem major statu-
etur, hanc vere regiam dici, et esse, necesse esset. Sic
enim definienda potestas regia: quae summa est in re-
pub, et singularis, et supra quam nulla alia agnos-
citur." O murem vere montanum et ridiculum ! Suc-
currite, grammatici, grammatico laboranti ; actum est
non de lege Dei aut naturae, sed de glossario. Quid
si sic responderem tibi ? cedant nomina rebus, non est
nostrum nomini cavere, qui rem sustulimus ; curent id
alii quibus cordi sunt reges ; nos nostra utimur liber-
tate : responsum sane haud iniquum auferres. Veriim
ut me per omnia ex aequo et bono tecum agere intelli-
gas, non ex mea solum, sed ex optimorum olim et pru-
dentissimorum virorum sententia, respondebo, qui et
noraen et potestatem regiam cum potestate legum
etpopuli majore posse optime consistere judicarunt.
Lycurgus imprimis, vir sapientia clarissimus, cum vel-
let maxime potestati regiae consulere, ut author est
Plato, nullam aliam ejus conservandae rationem inve-
nire potuit, quam ut senatus et ephororum, id est,
populi potestatem regia majorem in sua patria consti-
tuent. Idem sensit Theseus Euripidaeus, qui cum
Atbenarum rex esset, populo tamen Atheniensi in
libertatem cum magna sua gloria vindicato, et potes-
tatem popularem extulit supra regiam, et regnum ni-
hilo secius in ilia civitate suis posteris reliquit. Unde
Euripides in Supplicibus ita loquentem inducit.

Arjfxov KaTSffTTj^ dvrbv rig /xovapx^v
'EXevStpwoag Trivff iao\pr](j)ov 7r6Xiv.

" Populum constitui ipsum in monarchiam,
Liberans hanc urbem aequale jus suffragii habentem."

Et rursus ad praeconem Thebanum.

Uptorov [xkv i'ip%(i) rov Xoya -ipevdiog, £ev£,
Ztjtojv Tvpavvov lvBdb\ ov yap apxtTai
1 Evbg irpbg dvdpbg, aW kXsvSepa noXig,
Arjfxog 5' avaaasi.

" Primum incoepisti orationem falso, hospes,
Quoerens tyrannum hie, non enim regitur
Ab uno viro, sed est libera haec civitas,
Populus autem regnat.

Haec ille ; cum tamen rex in ilia civitate et esset, et
dictus esset. Testis est etiam divinus Plato in epistola
octava, " Induxit Lycurgus senatum et ephororum
potestatem, rijg (SaGtXiKrjg apxrjg aojTrjpiov, potestati regiae
maxime salutarem, quae hac ratione per tot saecula
magna cum laude conservata est ; postquam lex domina
rex facta est hominum." Lex autem rex esse non po-
test, nisi sit qui in regem quoque, si usus venerit, lege
possit agere. Sic temperatam potestatem regiam Sici-
liensibus commendat, IXevSrepla yiyveaBoj fitra fiamXiKrjg
dpxVG, &c- " sit libertas cum regia potestate ; sit regia
potestas vnivSvvog reddendae rationi obnoxia ; domine-

tur lex etiam regibus, siquid prseter legem fecerint."
Aristoteles denique, Politicorum tertio, " In repub.
Spartanorum videtur," inquit, " regnum esse maxime,
eorum regnorum quae sunt secundum legem :" omnes
autem regni species secundum legem f'uisse ait, praeter
unam, quam vocat iraixfiaoiXdav, neque talem usquam
extitisse meminit. Tale itaque regnum maxime om-
nium proprie et dici et esse regnum sensit Aristoteles,
quale apud Spartanos fuit; talem proinde regem non
minus proprie et dici et esse regem, ubi tamen populus
supra regem erat, negare non potuit. Ciim tot tau-
tique authores et nomen et rem regiam sua fide salvam
regi praestiterent, etiam ubi populus penes se summam
potestatem, tametsi exercere non solet, tamen, quoties
opus est, obtinet, noli tarn ang'usto animo summae re-
rum grammaticalium, hoc est vocabulorum, sic timere,
ut potiiis quam glossarii tui ratio turbetur, aut detri-
ment quid capiat, prodere libertatem omnium, et
rempub. velis. Scito etiam dehinc, nomina rebus ser-
vire, non res nominibus ; ita plus sapies, nee " in in-
finitum," quod metuis, " ibis. Frustra ergo Seneca
tria ilia genera statuum ita describit." Frustretur Se-
neca, nos liberi simus ; et nisi fallor, non ii sumus quos
flores Senecae in servitutem reducant. Seneca autem,
si summam in uno potestatem esse dicit, " populi,"
tamen " earn" dicit" esse," commissam videlicet regi ad
salutem omnium, non ad perniciem ; nee mancipio, sed
usu duntaxat, a populo datam. " Non jam ergo per
Deum reges regnant, sed per populum." Quasi vero
Deus non ita regat populum, ut cui Deus vult, regnum
tradat populus ; cum in ipsis institutionibus imperator
Justinianus palam agnoscat, exinde Caesares regnasse,
ex quo " lege regia populus iis et in eos omne imperium
suum, et potestatem, concessit." Sed quousque ista re-
coquemus, qua3 jam toties refutavimus? Rursus, quod
ingenium tuum importunum et agreste, mores odiosis-
simos indicat, in nostra repub. quae ad te nihil pertinet,
alienigena et peregrinus curiosum te infers. Accede
igitur, ut te tanto ardelione dignum est, cum insigni
solcecismo. " Quicquid," inquis, " illi perditi homines
dicunt, ad populum decipiendum pertinent." O scele-
rate ! hoccine erat, quod diminutus capite grammaticus
in nostram rempub. te ingerere cupiebas, ut soloecismis
nos tuis et barbarismis oppleres ? Verum tu die, popu-
lum quo modo decepimus ? " Forma regiminis quam
introduxere non popularis est, sed militaris." Ista
scilicet grex ille perfugarum mercedula conductum
jussit te scribere : non tibi igitur, qui ea blatis, quorum
nihil intelligis, sed iis qui te pretio conduxerunt, re-
spondebitur. Quis " ordinenx procerum e parlamento
ejecit? an populus?" Immo populus; eoque facto ser-
vitutis jugum a. cervicibus suis haud ferendum dejecit.
Ipsi milites, a quibus hoc factum dicis, non exteri, sed
cives, et magna pars populi fuere; idque caetero fere
consentiente populo et cupiente, nee sine parlamenti
etiam authoritate, fecerunt. " An populus," inquis,
" plebeium ordinem domus inferioris mutilavit, alios
fugando, &c." Populus inquam ; quod enim senatus
pars potior, id est sanior, fecit, in quo vera populi po-
testas residebat, quid ni id populum fecisse dicam ?
Quid si servire, quid si vaenum rempub. dare, in senatu

686

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO

plures maluerint, annon id impedire, et libertatem re-
tinere, si in manu est sua, paucioribus licebit ? " At
duces hoc fecerunt cum militibus suis." Habenda igitur
gratia est ducibus, quod operas et tabernarios Loudi-
nenses, qui paulo ante, veluti faex ilia Clodiana, ipsam
curiam obsederaut, ferocientes repulerint, reipub. non
defueriut. Tune idcirco jus parlameuti primarium ac
proprium, at libertati imprimis populi sive pace sive
bello prospiciat, " militarem dominationem" appella-
bis ? Verum hoc a. perduellibus dici, qui tibi ista dicta-
runt, non est mirum ; sic enim perditissima olim Anto-
niorum factio senatum Romanum, contra hostes patriae
ad saga euntem, " Castra Pompeii" appellare solebat.
Jam vero fortissimo nostri exercitus ductori Cromuello,
quod is amicorum laeto agmine stipatus, non sine fa-
vore populi secundo, votis etiam bonorum omnium pro-
sequentibus, in bellum Hibernicum Deo gratissimum
proficisceretur, invidisse tuos gaudeo ; auditis enim
postea tot ejus victoriis, jam arbitror eos livore conta-
buisse. Multa praetereo, quae de Romanis militibus
prolixe nugaris : quod sequitur a veritate remotissimum
esse quis non videt? " Populi," inquis, " potestas esse
desinit, ubi regis esse incipit." Quo tandem jure? cum
satis constet, omnes fere ubique gentium reges sub
certis conditionibus traditum sibi regnum a populo ac-
cipere : quibus si rex non steterit, cur ilia potestas,
qua; fiduciaria tantiim fuit, ad populum redire non de-
beat, tarn a. rege quam a consule, vel ab alio quovis
magistratu, tu velim doceas : nam quod " salutem
reipub. id " ais " postulare," ineptias dicis ; cum salutis
ratio eadem omnind sit, sive a reg"e, sive ab optimatibus,
sive a triumviris, imperio sibi tradito perperam utenti-
bus, "potestas ilia ad populum revertatur ; " posse
autem a magistratibus quibuscunque, praeterquam a
rege solo, ad populum reverti ipse concedis. Sane si
neque regi, neque ullis magistratibus, imperium in se
populus mentis compos dederit, nisi tantummodo com-
munis omnium salutis causa, nihil potest obstare quo
minus, ob causas plane contrarias, ne interitus omnium
sequatur, baud secus regi quam aliis magistratibus, quod
dedit imperium adimere possit : quid quod uni etiam faci-
lius quam pluribus ademerit? et potestatem in se plus-
quam fiduciariam cuiquam mortalium tradere summae
esset insaniae: neque credibile est ullumaborbe terrarum
condito populum, qui quidem suae spontis esset, adeo
misere desipuisse, ut vel omnem prorsus potestatem ab
se alienaret, aut suis magistratibus concreditam, sine
causis gravissimis, ad se revocaret. Quod si discor-
diae, si bella intestina, inde oriantur, regium certe jus
nullum inde oritur illius potestatis per vim retinen-
doe, quam populus suam sibi vendicat. Ex quo effi-
citur, quod ad prudentiam populi, non ad jus regis,
referendum est, quodque nos non negamus, " rectorcm
non facile mutandum esse:" nunquam ergo aut nulla
prorsoa de causa, nullomodo sequitur : neque tu adhuc
quicquam allegasti, neque jus ullum regis expromp-
sisti, quo minus liceat consentienti populo regem baud
idoneum regno privare ; siquidem id, quod etiam in
Gallia tua saepiiis factum est, sine tumultu ac civili
hello fieri possit. Cum itaque salus populi suprema
lex sit, non salus tyranni, ac proinde populo in tyran-

num, non tyranno in populum, prodesse debeat, tu,
qui tam sanctam legem, tarn augustam, tuis praestigiis
pervertere es ausus, qui legem inter homines supremam,
et populo maxima salutarem, ad tyrannorum duntaxat
impunitatem valere voluisti, tu inquam scito, quando-
quidem Angli " enthusiastae, et enthei, et vates," toties
tibi sum us, me vate scito, Deum tibi atque homines
tanti piaculi ultores imminere : quanquam universum
genus humanum subjicere tyrannis, id est, quantum in
te fuit, ad bestias damnare, hoc ipsum scelus tam im-
mane sua partim in te ultio est, suis te furiis quocun-
que fugis terrarum, atque oberras, vel citius vel seriiis
insequetur ; et pejore etiam ea, quam nunc insanis,
insania agitabit. Venio nunc ad alteram argumentum
tuum, prioris baud dissimile; si populo resumere liceret
potestatem suam, " nihil turn esset discriminis inter
popularem et regalem statum, nisi quod in hoc singuli
rectores constituuntur, in illo plures :" quid si nihil
aliud interesset, numquid inde respub. detrimenti ca-
peret ? Ecce autem aliae differentiae a temetipso alla-
tae, " temporis" nimirum " et successionis ; cum popu-
lares magistratus annui fere sint," reges, nisi quid
committant, perpetui ; et in eadem plerunque familia.
Differant ergo inter se aut non differant, de istis enim
minutiis nihil laboro, in hoc certe conveniunt, quod
utrobique populus, quoties id interest reipub., potest
quam alteri potestatem, salutis publicas causa, tradide-
rat, earn ad se rursus nee injuria, eandem ob causam,
revocare. " At ]ege regia Romae sic appellata, de cjua
in institutis, populus Romanus principi, et in eum, omne
imperium suum et potestatem concessit." Nempe vi Cae-
sarumcoactus,qui honestolegis titulo suam tantummodo
violentiam sanxerunt ; de quo supra, id quod ipsi juris-
consulti in hunc locum non dissimulant. Quod igitur
legitime, et volente populo, concessum non est, id re-
vocable quin sit non dubitamus. Veruntamen rationi
maxime consentaneum est, populum Romanum non
aliam potestatem transtulisse in principem, atque priiis
concesserat suis magistratibus ; id est imperium legiti-
mura et revocabile, non tyrannicum et absurdum ; quo-
circa et ccnsularem et tribunitiam potestatem Caesares
recepere ; dictatoriam nemo post Julium; populum in
circo adorare etiam solebant, ut ex Tacito Claudiano
supra meminimus. Verum ut " multi olim privati se
in scrvitutem alteri vendiderunt, sic potest populus
universus." 0 equitem ergastularium et mangonem,
patriae etiam tuos aeternum opprobrium ! quem servitu-
tis tam foedum procuratorem ac lenonem publicum
etiam servitia infima cujusvis catastrae abhorrere at-
que conspuere deberent! Sane si populus hunc in mo-
dum se regibus mancipasset, posset et reges eundem
populum alteri cuivis domino mancipare, aut pretio
addicere ; et tamen constat regem ne patrimonium
quidem coronae posse alienare. Qui igitur coronae,
quod a'iunt, et patrimonii regii, usum fructum solum a
populo concessum habet, is populi ipsius manceps
erit ? Non si pertusis auribus utrisque perforatus eques,
non si gypsatis pedibus cursitares, tam esses omnium
servorum vilissimus, quam nunc es, hujus tam puden-
dae author sententiae. Perge poenas tuorum scelerum
invitus, quod nunc facis, de temetipso sumere. Multa

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

687

postremo de jure belli balbutis, quag hie locum non
babent; nam neque Carolus nos bello vicit, et majores
ejus, etsi maxime vicissent, isti tamen juri saepius re-
nuntiaverant ; nee vero tam unquam victi fui'mus, ut
nos in eorum nomen, illi in nostras leges, non vicissim
jurarent; quas cum Carolus insigniter violasset, vel
olim victorem, vel nunc regem perjurum, prius ab ipso
lacessiti armis debellavimus : ex tua autem sententia
" quod armis quseritur, transit in ejus dominium qui
acquisivit." Sis itaque deinceps bac in parte quam
voles verbosus, sis, quod in Solino dudum fuisti, exer-
citator Plinianus, blateronum omnium verbosissimus,
quicquid exinde argutaris, quicquid turbas, quicquid
rabbinicaris, quicquid rauces, ad finem usque hujus
capitis, id totum non jam pro rege devicto, sed pro
nobis divina ope victoribus, contra regem desudare te
scias.

CAPUT VII.

Propter duo incommoda sane maxima, et pro tuo
pondere gravissima, potestatem populi esse regia ma-
jorem proximo capite negasti : quippe, si concederes,
quserendum regi aliud nomen esset, translato in popu-
lum regis vocabulo ; et partitiones qusedam politicae
conturbarentur : quorum alterum vocabularii dispen-
dium foret, alterum tuorum crux politicorum. Ad ea
sic a nobis responsum est, ut primum salutis et liber-
tatis nostra?, deinde etiam nomenclature? tuae et poli-
tices, babita nonnulla ratio esset. Nunc " aliis rati-
onibus evincendum esse" a'is, " regem a sibi subjectis
judicari non posse, quarum base erit maxime potens et
valida, quod rex parem in suo regno non habeat."
Quid a'is ? non babet rex in suo regno parem ? quid
ergo illi duodecim vetustissimi Franciae pares? an
fabulae sunt et nugae ? an frustra et ad ludibrium sic
nominati ? Cave istam viris Gallia3 principibus con-
tumeliam dixeris. An quia inter se pares? quasi vero
nobilitatis totius Gallicee duodenos tantum inter se
pares esse, aut dicendos idcirco Franciae pares, existi-
mandum sit. Quod nisi revera sint regis Franciae pares,
quod cum eo rempub. pari jure atque consilio adminis-
tret, vide ne in Franciae regno potius quam in nostra
repub. quod unicum tua interest, glossario illudatur.
Age vero, fac planum, non esse regi in regno suo pa-
rem. " Quia," inquis, " populus Romanus post reges
exactos, duos constituit consules, non unum ; ut si
unus peecaret, coerceri a collega posset." Vix fingi
quicquam potuit ineptius : cur igitur unus duntaxat
consulum fasces apud se habuit, non uterque', si ad
alterutrum coercendum alter datus erat ? quid si etiam
uterque contra rempub. conjurasset, an meliore loco res
fuisset, quam si collegam alteri nullum dedissent ?
Constat autem et ambos consules, et magistratus omnes,
obtemperare senatui semper debuisse, quoties id e re-
pub, esse patribus et plebi visum est. Hujus rei Mar-
cum Tullium in oratione pro Sestio locupletissimum
testem habeo : a quo simul brevissimam Romanae

civitatis descriptionem accipe ; quam is et " sapientis-
sime constitutam," et omnes bonos cives nosse earn
oportere, dicebat, quod idem et nos dicimus. " Majores
nostri, ciim regum potestatem non tulissent, ita magis-
tratus annuos creaverunt, ut consilium senatus reipub.
praeponerent sempiternum : deligerentur autem in id
consilium ab universo populo; aditusque in ilium sum-
mum ordinem omnium civium industriae ac virtuti
pateret: senatum reipub. custodem, praesidem, propug-
natorem, collocaverunt : bujus ordinis authoritate uti
magistratus, et quasi ministros gravissimi consilii esse,
voluerunt." Exemplo illustri esse poterunt Decemviri;
qui cum potestate consulari et summa pruediti essent,
eos tamen omnes simul, etiam renitentes, patrum au-
thoritas in ordinem coegit ; consules etiam nonnullos,
antequam magistratum deposuerant, hostes judicatos
et contra eos sumpta arma esse legimus : hostilia enim
facientem, esse consulem nemo putabat. Sic bellum
contra Antonium consulem senatus authoritate est
gestum : in quo victus poenas capitis dedisset, nisi
Octavianus Caesar, regnum afFectans, evertendae reipub.
consilium cum eo iniiset. Jam quod " hoc proprium
esse " a'is " majestatis regalis, ut imperium penes
unicum sit," baud minus lubricum est, et a te quidem
ipso statim refellitur : " Judices," enim " Hebraeorum
et singuli, et toto vitae spatio, imperium obtinebant ;
scriptura quoque reges eos vocat ; et tamen a syne-
drio magno" judicabantur. Ita fit, dum dixisse om-
nia vis videri, ut nihil fere nisi pugnantia loquaris.
Quaero deinde qualem tu formam regiminis esse
dicas, cum Romanum imperium duo simul tresve
imperatores habuerunt ; an imperatores tibi, id est
reges, an optimates, an triumviri, videntur fuisse ?
An vero dices Romanum imperium sub Antonio et
Vero, sub Diocletiano et Maximiano, sub Constantino
et Licinio, non unum imperium fuisse ? Jam ista tua
" statuum tria genera " tuismet ipsius argutiis peri-
clitantur, si reges isti non fuere : si fuere, non est
ergo proprium imperii regii. ut penes unicum sit.
" Alter," inquis, " horum si deliquat, potest alter de
eo referre ad populum vel ad senatum, ut accusetur
et condemnetur." Annon ergo judicat vel populus
vel senatus ad quos alter ille refert? Si quid igitur
ipse tribuis tibi, collega opus non erat ad judicandum
collegam. Heu te defensorem, nisi execrabilis potius
esses, plane miserandum ! undiquaque ictibus adeo
opportunum, ut si forte per lusum destiuare quis vellet
quovis te loco punctim ferire, vix esse credo ubi temere
possit aberrare. " Ridiculum" esse statuis, " regem in
se judices dare velle, a quibus capite damnaretur."
Atqui ego non ridiculum, sed optimum, tibi oppono
imperatorem Trajanum ; qui praefectum praetorio Sa-
buranum, ciim ei insigne potestatis, uti mos erat, pu-
gionem daret, crebro sic monuit: "Accipe bunc gladi-
um pro me, si recte agam, sin aliter, in me magis, quod
moderatorem omnium vel errare minus fas sit." Haee
Dion et Aurelius Victor. Vides ut judicem in se sta-
tuerit imperator egregius quamvis non parem. Hoc
idem Tiberius per simulationem et vaniloquentiam for-
tasse dixisset; Trajanum autem virum optimum et
sanctissimum non id ex animo dixisse quod verum,

688

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

quod jus et fas, esse sentiebat, scelestus pene sit qui
arbitretur. Quanto justiiis ergo seuatui, cum viribus
superior potuerit non parere, plane ex officii ratione
paruit; et jure superiorem est fassus. De quo Plinius
in panegyric©. " Senatus ut susciperes quartum con-
sulatum et rogavit et jussit; imperii hoc verbum, non
adulationis esse, obsequio tuo crede :" et paulo post,
" hoec nempe intentio tua, ut libertatem revoces ac re-
ducas." Quod Trajauus de se, idem senatus de Tra-
jauo seusit, suamque authoritatem revera esse supre-
mam ; nam qui imperatorem jubere potuit, potuit
eundem et judicare. Sic Marcus Aurelius imperator,
cum praefectus Syriae Cassius regmum ei eripere cona-
retur, obtulit se in judicium vel senatui vel populo Ro-
mano; paratus regno cedere, siquidem iis ita videretur.
Jam vero quis rectius aut melius de jure regio existi-
mare et statuere queat, quam ex ore ipso regum opti-
morum. Profecto, jure naturali, rex quisque bonus vel
senatum vel populum habet sibi semper et parem et
superiorem: Tyrannus autem cum natura infimus om-
nium sit, nemo non illi par atque superior existimandus
est, quicunque viribus plus valet- Quemadmodum
enim a vi olim ad leges, duce natura, deventum est,
ita, ubi leges pro nihilo babentur, necessario, eadem
etiam duce, ad vim est redeundum. " Hoc sentire,"
iuquit Cicero pro Sestio, " prudentiee est; facere, forti-
tudiuis ; et sentire vero et facere, perfectoe eumulateeque
virtutis." Maneat hoc igitur in natura, nullis parasi-
torum artibus concutiendum, rege sive bono,sive malo,
vel senatum vel populum esse superiorem. Quod et
ipse confiteris, cum potestatem regiam a populo in
regem transiisse dicis. Quam enim regi potestatem
dedit, earn natura, ac virtute quadam, vel ut ita dicam
virtualiter, etiam cum alteri dederit, tamen in se habet :
Quae enim causae naturales isto modo per eminentiam
quandam quidvis efficiunt, plus semper suae retinent
virtutis quam impertiunt; nee impertiendo se exhauri-
unt. Vides, quo propius ad naturam accedimus, eo
evidentius potestatem populi supra regiam eminere.
Illud etiam constat, populum, modo id ei liberum sit,
potestatem regi suam simpliciter et mancipio nunquam
dare, neque natura posse dare; sed tantiim salutis et
libertatis publicae causa, quam cum rex procurare de-
stiterit, intelligitur populum nihil dedisse ; quia certo
fini tantummodo dedit, monente ipsa natura ; quem
finem si neque natura, neque populus assequitur, non
erit magis ratum quod dedit, quam pactum quodvis aut
fcedus irritum. His rationibus firmissime probatur
superiorem rege esse populum; unde argumentum hoc
tuum, " maxime potens et validum, non posse regem
judicari, quia parem in suo regno non habet, nee supe-
riorem," diluitur. Id enim assumis, quod nullo modo
conccdinius. " In populari statu," inquis, "magistra-
tus, a populo positus, ab eodem ob crimen plecti potest ;
i i statu aristocratico optimates, ab iis quos habent col-
lcgas ; sed pro monstro est, ut rex in regno suo cogatur
causam capitis dicere." Quid nunc aliud concludis,
quam miserrimos esse omnium et stultissimos, qui re-
gem sibi constituunt? Sed quamobrem, quseso, non
poterit populus tarn regem punirc reum, quam popula-
rem magistratum, aut optimates:' An putts omncs po-

pulos, qui sub regibus vivunt, amore servitutis usque
eo deperiisse, ut, liberi cum essent, servire maluerint,
seque omnes, seque totos, in unius dominium viri saepe
mali saepe stulti ita tradere, ut contra dominum, si sors
ferat, immanissimum, nullum in legibus, nullum in
natura ipsa, praesidium salutis, aut perfugium, sibi re-
liquerint? Cur ergo regibus primo regnum ineuntibus
conditiones ferunt ; cur leges etiam dant regnandi ? an
ut sperni se eo magis atque irrideri paterentur ? adeone
populum universum se abjicere, se deserere, sibi deesse,
spem omnem in uno homine, eoque fere vanissimo, col-
locare? Cur item jurant reges nihil se contra legem
facturos? ut discant nempe miseri mortales, suo maxi-
mo malo, solis licere regibus impune pejerare. Id quod
haec tua nefanda consectaria demonstrant. " Si rex
qui eligitur, aliqua vel cum sacramento piomiserit,
quae nisi promisisset, fortasse nee sumptus esset, si
stare nolit conventis, a. populo judicari non potest. Im-
mo si subditis suis juraverit in electione, se secundum
leges regni justitiam administraturum, et nisi id faciat,
eos sacramento fidelitatis fore solutos, et facto ipso
abiturum esse potestate, a Deo non ab hominibus
poena in fallentem exposcenda est." Descripsi haec,
non ob elegantiam, sunt enim incultissima ; nee quod
amplius refutations iudigeant, etenim ipsa se refu-
tant, se explodunt, se damnant apertissima falsitate sua,
atque turpitudine ; sed eo feci, ut ob merita tua egregia
commendarem te regibus : qui inter officia aulas tarn
multa aliquem dignitatis locum, aut munus idoneum
tibi, prospiciant : cum enim alii sint a rationibus, alii
a poculis, alii a voluptatibus, tu iis commodissime sane
eris a perjuriis; tu regiae non elegantiae, nam inscitus
nimium es, sed perfidiae, summus arbiter eris. Veriim
ut summam in te stultitiam summa improbitate con-
junctam esse omnes fateantur, expendamus paulo ac-
curatius praeclara ilia, quae proxime affirmasti : " Rex,"
inquis, " etsi subditis juraverit in electione, se secun-
dum leg'es regnaturum," et ni faciat, " eos sacramento
fidelitatis solutos fore, et se facto ipso abiturum potes-
tate," abdicari tamen aut puniri ab iis non poterit.
Qui minus, quseso, rex quam popularis magistratus ?
quia in eo regimine populus non omnem transfundit
potestatem suam ad magistratum. An hie igitur in re-
gem ? cui regnum in se non diutius tradunt, quam id
bene gesserit. Tarn itaque rex, juratus in leges, reus
abjici aut punire poterit, quam popularis magistratus.
Nam argumento illo pancratico omnis in regem trans-
latae potestatis amplius uti non potes, quod tuis ipse
machinis imprudens arietasti. Cognoscite nunc " aliam
potentissimam et invictam ejus rationem cur subditi re-
gem "judicare nequeant" quia legibus solutus est, quia
leges solus rex omnes fert;" quae cum falsissima esse
jam toties probaverim, haec etiam invicta tua ratio cum
priore ad nihil um recidit. Caeterum rex ob delicta
quaevis privata, utpote stuprum, adulterium, et similia,
si raro plectitur, non tam justitia quam aequitate id fit,
ne plus turbarum ex morte regis, et rerum mutatione,
populo eveniat, quam boni ex uno atque altero vindi-
cato. Ex quo vero omnibus gravis et intolerandus esse
incipit, turn quidem, quoquo possunt modo, judicatum
vel injudicatum omncs nationes tyrannum occidere fas

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO,

689

esse semper credidere. Unde Marcus Tullius in se-
cunda Philippica de Caesaris interfectoribus. " Hi
primi cum gladiis non in regnum appetentem, sed in
regnantem, impetum fecerunt: quod cum ipsum factum
per se praeclarum atque divinum est, turn est positum
ad imitandum." Quam hujus tu dissimilis! " Homi-
cidium, adulterium, injuria, non haec crimina regia
sunt, sed privata." Euge, parasite, lenones jam omnes
et propudia aulica hac voce demeruisti ; O quam lepide
simul et parasitaris, et eadem opera lenocinaris ! " Rex
adulter bene potest regnare, et bomicida, ideoque vita
privari non debet, quia cum vita regno quoque exuere-
tur; at nunquam hoc fuit probatum legibus divinis
aut humanis, ut duplex vindicta de uno crimine su-
meretur." Os impurum et infame ! eadem ratione nee
populares magistratus, nee optimates, ne duplici poena
afficerentur, ne judex quidem, aut senator, flagitiosus
poenas capite ullas persolvere debebit ; cum vita enim et
ipsi suo magistratu privarentur. Ut potestatem, sic
majestatem etiam, populo adiraere et in regem conferre
studes ; vicariam si vis et translatitiam, primariam
certe non potes, uti nee potestatem. " Crimen," in-
quis, " majestatis non potest committere rex adversus
populum suum ; potest autem populus adversus re-
gem." Et tamen rex propter populum duntaxat rex
est, non populus propter regem. Populus igitur uni-
versus, aut pars major, plus semper rege debet posse :
negas, et calculos ponis, " plus potest quam singuli,
bini, terni, deni, centeni, milleni, decies milleni." Esto.
" Plus quam dimidia pars populi." Non repugno.
" Quid si alterius dimidiae pars altera accedat, annon
adhuc plus poterit ?" Minime. Progredere ; quid au-
fers abacum, peritissime logista, an progressionem arith-
meticam non calles ? Vertit rationes, et " annon rex
cum optimatibus plus potestatis habeat," quaerit ; ite-
rum nego, Vertumne, si pro optimatibus proceres in-
telligas; quoniam accidere potest, ut nemo inter eos
optimatis nomine sit dignus : fit etiam saepius, ut multo
plures de plebe sint, qui virtute et sapientia proceres
antecellant; quibus ciim pars populi major vel potior
accedit, eos universi populi instar esse haud verear
dicere. " At si plus quam universi non potest, ergo
rex erit tantum sing-ulorum, non omnium universim
sumptorum :" recte ; nisi ipsi voluerint. Rationes jam
subducito ; comperies te imperite supputando sortem
perdidisse. " Dicunt Angli penes populum jus majes-
tatis ex origine et natura residere, hoc vero est omnium
statuum eversionem inducere." Etiamne aristocratiae,
et democratiae ? Credibile sane narras : quid si etiam
gynaecocratiae, sub quo statu ferunt te domi propemo-
dum vapulare, annon bearent te Angli, O perpusilli
homo animi ? sed hoc frustra speraveris ; aequissime
enim est comparatum, ut qui tyrannidem foris imponere
omnibus cupias, ipse domi tuae servitutem servias tur-
pissimam, et minime virilem. " Doceamus te oportet,"
inquis, " quid nomine populi intelligi velimus." Per-
multa sunt, quae te doceri potius oporteret ; nam quae
te propius attingunt, videris ea penitus nescire, et
praeter literulas nihil unquam didicisse, ne percipere
quidem potuisse. Hoc tamen scire teputas, nos populi
nomine plebem solum intelligere quod " optimatum

consessum abrogavimus." At illud est ipsum, quod
demonstrat nos populi vocabulo omnes ordinis cujus-
cunque cives comprehendere ; qui unam tantummodo
populi curiam supremam stabilivimus, in qua etiam
proceres, ut pars populi, non pro sese quidem solis, ut
an tea, sed pro iis municipiis, a quibus electi iuerint,
suffragia ferendi legitimum jus habent. Inveheris
deinde in plebem, " caecam" earn et " brutam, regendi
artem non habere; nil plebe ventosius, vanius, levins,
mobilius:" Conveniunt in te optime haec omnia; et de
infima quidem plebe sunt etiam vera, de media non
item ; quo ex numero prudentissimi fere sunt viri, et
rerum peritissimi : caeteros bine luxus et opulentia,
inde egestas et inopia, a virtute et civilis prudentiae
studio plerunque avertit. " Plures" nunc esse"modos"
asseris " regum constituendorum, qui nihil populo
debent hoc nomine," et imprimis illi, " qui regnum
habent haereditarium." At vero servae sint istae na-
tiones oportet, et ad servitutem natae, quae talem agnos-
cant dominum, cui se sine assensu suo haereditate ob-
venisse credant : pro civibus certe, aut ingenuis et
liberis, haberi non possunt; nee rempub. habere ullam
censendae ; quinimmo inter facultates, et possessiones
quasi heri sui, et heiilis filii, numerandae sunt : nam
quod ad jus dominii, quid distent a. servitiis etpecoribus
non video. Secundo, " qui armis sibi regnum fecit,
populum," inquis, " non potest authorem agnoscere
imperii prolati vel usurpati." At nobis non de victore,
sed de subacto rege, sermo nunc est ; quid victor pos-
sit alias disputabimus; tu hoc age. Quod autem regi
jus patrisfamilias antiquum toties attribuis, ut inde
" absolutae potestatis in regibus exemplum" petas, dis-
simillimum id esse jam saepius ostendi: Aristoteles etiam
ille, quem crepas, vel initio politicorum, si legisses, idem
te docuisset : ubi ait male eos judicare, qui inter pa-
trem familias et regem parum interesse existimant ;
" regnum enim a, familia, non numero solum, sed specie
differre." Postquam enim pagi in oppida et urbes cre-
vere, evanuit paulatim jus illud regale familice, et ag-
nosci desitum est. Hinc scribit Diodorus, 1. 1. regna
antiquitus dari non regum filiis, sed iis quorum maxima
in populum beneficia extiterunt. Et Justinus, " Prin-
cipio rerum, gentium nationumque imperium penes
reges erat; quos ad fastigium hujus majestatis, non
ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio,
provehebat." Unde perspicuum est, in ipso gentium
principio, imperium paternum et haereditarium virtuti
et popularistatimjuri cessisse. Quae origo imperii regii
et ratio et causa maxime naturalis est. Ob earn enim
ipsam causam primo homines in unum convenere, non
ut unus omnes insultaret, sed ut, quocunque alterum
laadente, ne lex deesset, neve judex inter homines, quo
laesus aut defendatur aut saltern vindicetur. Dispersos
olim homines et dispalatos disertus aliquis, et sapiens, ad
vitam civilem traduxit: tu " hoc maxime consilio," in-
quis, " ut in congregatos imperium haberet." Nim-
brotum fortasse intelligis, qui tyrannorum primus fu-
isse dicitur: vel haec tua solius malitia est, quae in illos
olim magnos et excelsi animi viros cadere non potuit ;
tuum solius commentum, a nemine, quod sciam, ante
te traditum ; cum utilitatem et salutem generis humani,

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

non sua conimoda, suumque domiuatum, respexisse
illos primos urbium conditores antiquorum omnium
monumentis proditum sit. Unum praeterire non pos-
sum, quo tu veluti emblemate quodam exornare credo
caetera hujus capitis voluisti : si " consulem," inquis,
in judicium venire oportuisset, priusquam magistratu
abisset, dictator ad boc creandus fuisset," cum initio
dixeris, " ideo collegam ei fuisse datum." Sic tua sem-
per inter se congruunt, et quid de quaque re dicas,
quidve scribas, quam nullius momenti sit, paginis fere
sing-ulis declarant. " Sub antiquis regibus Anglo-
saxonicis plebem," a'is, " ad comitia regni nunquam
vocari solitam esse." Si quis nostrorum boc affirmas-
set, possem eum baud multo negotio erroris arguere ;
tua ista peregrina affirmatioue res nostras ballucinante
minus moveor. Et de communi regum jure quae ha-
buisti ha?c fere sunt. Reliqua multa, nam et saepissime
devius esse soles, praeterinitto, vel quae fundamento ni-
tuntur nullo, vel qua? extra causam posita sunt : non
euim id operamdo, ut tibi par esse loquacitate videar.

CAPUT VIII.

Si de communi regum jure, Salmasi, quae sentires,
ea sine contumelia cujusquam protulisses, quamvis in
bac rerum apud Anglos mutatione, tamen, cum libertate
scribendi uterere tua, neque erat cur quisquam Anglo-
rum tibi succenseret, neque in asserenda, quam tueris,
senteutia minus effecisses. Nam si boc et Mosis et
Christi praeceptum est, " omnes regibus suis tarn bonis
quam malis subjici, sive Hispanos, sive Gallos, sire
Italos, sive Germanos, sive Anglos, sive Scotos," quod
supra (p. 127.) affirmabas, quid attinebat te, exterum
et ignotum, jura nostra balbutire, eaque velle nobis e
cathedra quasi schedulas tuas, et miscellanea, praelegere,
quae utcunque legibus divinis debere cedere multis
antea verbis docueras. Nunc satis constat non tarn
tuopte ingenio ad causam regiam adjecisse te animum,
quam partim pretio, pro ejus, qui te conduxit, copia
maximo, partim spe praemii cujusdam majoris, conduc-
tum fuisse, ut Anglos vicinorum nemini molestos, re-
rum tantummodo suarum arbitros, libello infami lace-
rares. Hoc nisi esset, quenquamne tanta credibile est
impudentia esse autinsania, ut longinquus etextraneus
immergere se gratis in res nostras, ad partes etiam se
adjungere, non dubitaret? Nam quid tua, malum, re-
fert, quid rerum Angli inter se gerant? Quid tibi vis,
Ole, quid tibi quaeris? nihilne domi habes quod ad te
pertinet? Utinam eadem haberes, quae habuit ille no-
tissimus in epigrammate Olus; et fortasse habes; dig-
nus profecto es. An uxor tua stimulatrix ilia, quae ut
in gratiam exulis Caroli ha?c scriberes etiam currentem
incitasse fcrtur, ampliores forte in Anglia professiones,
et honoraria nescio quae, redeunte Carolo, ominata tibi
est ? At scitote, foemina virque, non esse locum in An-
glia neque lupo neque lupi domino. Unde mirum non
• st te totiea in molossosnostrostantam rabiem efTudisse.
Qnin redis ad illustres illos in Gallia titulos tuos, et

imprimis ad famelicum ilium lupi dominatum, deinde
ad consistorium illud regis Cbristianissimi sacrum ; ni-
mis longo intervallo consiliarius peregre abes a patria.
Verum ilia, quod plane video, neque te desiderat neque
consilia tua; ne cum redires quidem paucis ab bine
annis, et culinam cardinalitiam olfacere et sectari
coepisses : sapit mehercule, sapit, teque oberrare semi-
virum Galium cum uxore viro, et refertissimis inaniarum
scriuiis, facile sinit; donee stipem sive equiti gram-
matistae, sive illustri Hippocritico, satis largam alicubi
gentium inveneris ; si cui fert animus regi vel civitati,
doctorem erraticum et venalem mercede maxima liceri.
Sed eccum tibi licitatorem ; vendibilis necne sis, et
quanti, jam statim videbimus. " Pertendunt," inquis,
" parricidae, regni Anglicani statum mixtum esse, non
mereregium." Pertendit idem sub Edvardo6to Smithus
noster, jurisconsultus idem bonus, et politicus, quern
fuisse parricidam non dices, ejus libri fere initio, quern
de repub. Anglicana scripsit ; neque id de nostra solum,
sed de omni pene repub. idque ex Aristotelis sententia
verum esse affirmat ; neque aliter ullam rempub. stare
posse. At enim, quasi piaculum esse crederes quic-
quam dicere sine repugnantiis, ad priores illas et jam
tritissimas foede revolveris. " Nullam gentem" a'is
" esse, nee fuisse unquam, quae regis appellatione non
intellexerit earn potestatem quae solo Deo minor est,
quaeque solum Deum judicem baberet;" et tamen paulo
post fateris, " nomen regis datum vel olim fuisse ejus-
modi potestatibus et magistratibus, qui plenum et libe-
rum jus non haberent, sed a populi nutu dependens,"
ut " sufFetes Carthaginiensium, judices Hebraeorum,
reges Lacedaemoniorum," et postremo " Arrag'onen-
sium." Satisne belle tibi constas !' Turn quinque mo-
narchic species ex Aristotele recenses, quarum una
tan turn jus illud obtinuit, quod tu regibus commune
omnibus esse dicis. De qua baud semel jam dictum est,
nullum ejus exemplum vel ab Aristotele allatum, vel
usquam extitisse : quatuor reliquas, et legitimas, et le-
gibus fuisse minores, dilucide ostendit. Primum horum
erat regnum Laconicum, et maxime quidem, ejus sen-
tentia, regnum eorum quatuor quae legitima erant.
Secundum erat barbaricum, hoc solo diuturnum quia
legitimum, et volente populo : nolente autem, omnis
rex continuo non erit rex sed tyrannus, si invito populo
regnum retinuerit, eodem teste Aristotele, J. 5. Idem
de tertia regum specie dicendum est, quos ille aesym-
netas vocat, electos a. populo, et ad certum plerunque
tempus, certasque causas, quales fere apud Romanos
fuere dictatores. Quarta species eorum est, qui heroicis
temporibus regnabant, quibus ob egregia merita rear-
num ultro a populo delatum erat, sed legitimum tamen;
neque vcrd hi nisi volente populo regnum tenebant,
nee alia re magis differre has quatuor regni species a
tyrannide ait, quam quod illic volente, hie invito, po-
pulo regnetur. Quiuta denique regni species, quae
iranfiaoCkua dicitur, et est cum summa potestate, quale
tu jus regum omnium esse vis, a philosopho plane dam-
natur, ut neque utile, neque justum, neque naturale,
nisi sit ut populus ferre possit istiusmodi regnum,
iisque deferat qui virtute aliis omnibus longe praelu-
cent. Haec, 3tio politicorum, cuivis obvia sunt. Verum

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

691

tu, credo, lit vel serael ingeniosus et floridus esse vide-
rere, " has quinque monarchies species quinque zonis"
mundi assimilare gestiebas ; " Inter duo extrema poten-
tia regalis tres aliae species interpositae mag-is tempe-
ratas videntur, ut inter zonas torridam et frigidam, quae
mediee jacent." Festivum caput ! quam pulchras nobis
similitudines semper concinnas ! Tu igitur, quo reg-
num " absolutas potestatis" ipse damnas, ad zonam
frigidam hinc ocjus amolire ; quae post adventum illic
tuum plus duplo frigebit : nos interim a te novo Archi
mede sphaeram illam, quam describis, mirabilem ex-
pectamus, in qua duae sint extremae zonae, una torrida,
altera frigida, tres mediae temperatas. " Reges," in-
quis, " Laced aemoniorum in vincula conjici fas erat,
morte multari fas non erat." Quare ? an quia damna-
tum capite Agidem lictores et peregrini milites, rei no-
vitate perculsi, regem ducere ad mortem non esse fas
existimabant ? Et populus quidem Spartanus ejus mor-
tem eegre tulit, non quod rex capitali supplicio affectus
fuerit, sed quod bonus, et popularis, factione divitum
judicio illo circumventus esset. Sic itaque Plutarch us,
"primus rex Agis ab ephoris est morte multatus;"
quibus verbis non quid fas, sed quid factum sit, tan-
tummodo narrat. Nam qui regem in jus ducere, vel
etiam in vincula possunt, illos non posse eundem sup-
plicio ultimo afficere, puerile est credere. Accingeris
jam tandem ad jus regum Anglicorum. " Rex," in-
quis, " in Anglia unus semper fuit." Hoc eo dicis, quia
modo dixeras, " rex non est nisi unus sit et unicus."
Quid si ita est, aliquot sane quos credebam Angliae
reges fuisse, non erant : nam ut multos omittam Sax-
onicorum, qui consortes imperii vel filios vel fratres
habuere, constat Henricum 2dum e stirpe Normanica
cum filio regnasse. " Ostendant," inquis, " aliquod
regnum sub unius imperio, cui non potestas absoluta
adjuncta fuerit, in quibusdam tamen magis remissa, in
aliis magis intenta." Ostende tu potestatem absolutam
remissam, asine ; annon absoluta est summa ? Quomo-
do ergo summa et remissa simul erit ? quoscunque
fateberis reges cum remissa potestate esse, eos non esse
cum absoluta facile1 vincam ; inferiores proinde esse
populo natura libero, qui et suus ipse legislator est, et
potestatem regiam vel intendere, vel remittere, potest.
Britannia an tota olim regibus paruerit, incertum :
verisimilius est, prout tempora ferebant, nunc hanc,
nunc illam, reipub. formam adhibuisse. Hinc Tacitus,
" Britanni olim regibus parebant, nunc per principes
factionibus et studiis trahuntur." Deserti a Romanis,
xl circiter annos sine regibus fuere: " regnum" ita-
que " perpetuum," quod affirmas, antiquitus non fuit ;
fuisse autem haereditarium praecise nego ; quod et re-
gum series, et mos creandi, eorum demonstrat : disertis
enim verbis petuntur populi suffragia. Postquam enim
rex consuetum j uramentum dedit, accedens archiepis-
copus ad quatuor partes exstructi suggesti, toties rogat
populum universum his verbis, " Consentire vultis de
habendo ipsum regem ?" plane ac si Romano more
dixisset, Vultis, jubetis, hunc regnare ? quod opus non
foret, si regnum jure esse haereditarium; verum apud
reges usurpatio pro jure saepissime obtinet. Tu Caroli
bello toties victi jus regium jure belli fundare adniteris :
2 y

Gulielmus scilicet cognomento " Conquaestor" nos sub-
jugavit. At sciunt qui in nostra historia peregrini non
sunt, Anglorum opes uno illo praelio Hastingensi non
adeo attritas fuisse, quin bellum facile instaurare po-
tuissent. Sed regem accipere, quam victorem et tyran-
num pati, malebant. Dant itaque jusjurandum Guli-
elmo, se fidem ei servaturos : dat pariter Gulielmus
j uramentum illis, admotus altari, se omnia, quae per est
bonum regem, iis esse vicissim praestiturum. Cum
falleret fidem, et rursus Angli arma caperent, diffisus
ipse suis viribus, juravit denuo, tactis Evangeliis, anti-
quas se leges Angliae observaturum. Si postea igitur
Anglos misere afflixit, non id jure belli, sed jure per-
jurii, fecit. Certum est, praeterea, jam multis ab hinc
saeculis victos et victores in unam gentem coaluisse ;
ut jus illud belli, si quod unquam fuit, antiquari jam-
diu necesse sit. Ipsius verba morientis, quae ex libro
Cadomensi fide dignissimo descripta reddimus, omnem
dubitationem tollunt. " Neminem," inquit, " Anglici
regni constituo haeredem." Qua voce jus illud belli,
simulque illud haereditarium, cum ipso mortuo Guli
elmo conclamatum atque sepultum est. Video nunc
aliquam te in aula dignitatem, quod praedixi fore, esse
adeptum; summus nimirum aulicae astutiae quaestor
regius et procurator es factus. Unde hoc quod sequi-
tur videris ex officio scribere, vir magnifice. " Siquis
praedecessorum regum factionibus procerum, vel se-
ditionibus plebis, coactus, aliquid de suo jure remiserit,
id non potest successori obesse, quin id iterum sibi vin-
dicet." Recte mones : itaque si quo tempore majores
nostri aliquid de jure suo per ignaviam amisere, an id
oberit nobis, eorum posteris ? Pro se illi quidem servi-
tutem spondere, si vellent, pro nobis certe non poterant;
quibus idem semper jus erit nosmet liberandi, quod illis
erat in servitutem se cuilibet tradendi. Miraris " quid
faciat," ut " rex Britanniae hodie debeat haberi pro
magistratu tantiim regni, qui autem alia regna in
Christianitate obtinent, plena et libera potestate polle-
ant." De Scotia remitto te ad Buchananum, de Gallia
etiam tua, ubi hospes esse videris, ad Francogalliam
Hotomani, et Girardum Francise historicum, de caeteris
ad alios, quorum nulli quod sciam independentes erant:
ex quibus de jure regio longe alia poteras didicisse,
quam quae doces. Cum jure belli tyrannidem regibus
Angliae asserere nequiveris, facis jam periculum injure
parasitico. Edicunt reges se regnare " Dei gratia :"
quid si Deos se esse edixissent ? te, credo, flaminem
facile erant habituri : sic pontifex Cantuariensis " Dei
providentia" archiepiscopari prae se tulit. Tune ista
fatuitate papam non vis esse regem in ecclesia, ut re-
gem constituere plusquam papam in repub. possis ? At
in regni statutis appellatur " rex dominus noster."
Mirus tu quidem statutorum nostrorum nomenculator
repente evasisti ; nescis tamen multos dici dominos qui
non sunt ; nescis quam iniquum sit ex titulis honorariis,
ne dicam adulatoriis, de jure et veritate rerum statuere.
Eodem refer quod " parlamentum regis" dicitur : nam
et fraenum regis vocatur; adeoque non magis rex par-
lamenti est dominus, quam equus est sui dominus fraeni.
At " cur non regis parlamentum, cum ab eo convoce-
tur." Dicam tibi, quia convocatur etiam senatus a

692

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

consule, neque propterea dominus illius concilii erat.
Quod itaque rex pail amentum convocat, id facit pro
officio suo ac munere, quod a populo accepit, ul etiam,
quos convocat, eos de arduis reg-ni neg'otiis consuleret,
non de suis : aut siqua dici sua possunt, de iis postremo
semper loco agi solitum erat; ad arbitrium etiam par-
lamenti, non suum. Nee vero ignorant, quorum id in-
terest scire, parlameutum sive vocatum, sive non voca-
tum, bis intra vertentem annum antiquitus ex lege
potuisse convenire. At " regis etiam leges nuncupan-
tur." Suntistae quidem ad regem pbaleras; rex autem
Angliae legem ferre per se potest nullam ; neque enim
ad leges ferendas, sed ad custodiendas a populo latas,
constitutus erat. Tuque hie fateris " congregari" id-
circo " parlamentum, ut leges conderet." Quapropter
et lex terrae vocatur, et lex populi : unde Ethelstanus
rex in praefatione legum, ubi omnes alloquitur, " vo-
bis," inquit, " lege vestra" omnia largitus sum : et in
formula juramenti, quo reges Angliae autequam crea-
rentur obstringere se solebant, sic populus a rege stipu-
latur. " Concedis justas leges quas vulgus elegerit?"
respondet rex, " Concedo." Erras etiam tota Anglia,
" qui regem, quo tempore parlamentum non habetur,
plene planeque totum regni statum regio jure guber-
nare" ais. Nam neque de bello, neque de pace, quod
magni sit momenti, quicquam decernere, ne in jure
quidem dicundo curiarum decretis intercedere potest.
Jurant itaque judices nihil sein judiciis exercendis nisi
ex lege facturos, etiamsi rex ipse dicto, aut mandato,
vel etiam Uteris proprio annulo obsignatis, aliter impe-
raret. Hiuc saepius in nostro jure rex " infans" dici-
tur ; nee sua jura aut dignitates, nisi pueri aut pupilli
in modum, possidere. Spec. Just. c. 4. sect. 22. Hinc
etiam illud apud nos crebro dici solitum, " rex non
potest facere injuriam." Quod tu hoc modo scelerate
interpretaris, " non est injuria quam facit rex, quia in
eo non punitur." Admirabilem hominis impudentiam
et improbitatem vel hoc solo interpretamento quis non
perspiciat ? " Capitis est imperare," inquis, " non
membrorum ; rex parlamenti caput est." Siccine nu-
garere, si cor tibi saperet ? erras iterum (sed quis finis
errorum est tuorum ?) in quo regis consiliarios a parla-
menti ordinibus non distinguis ; nam neque illos qui-
dem omnes, horum vero nullos reliquis non probatos,
eligere debebat rex ; in plebeium autem ordinem ut
quenquam eligeret, id sibi ne sumebat quidem unquam.
Quibus id muneris populus delegabat, per municipia
singuli sufTVagiis omnium eligebantur; notissima lo-
quor, eoque brevier sum. " Falsum" autem " esse" ais,
" quod sanctae independentiae cultores asserunt, parla-
mentum a populo fuisse institutum." Video jam quid
sit cur papatum tanto impetu evertere contendas : alium
ipse papatum in alvo, quod aiunt, gestas : quid enim
aliud uxor uxoris, lupus ex lupa gravidus, nisi aut por-
tentum, aut papatum aliquem novum, parturire te
oportebat ? certe papa germanus quasi jam esses, sanc-
tos et sanctas pro arbitrio facis; reges etiam omni pec-
cato absolvis, ct, quasi strato jam hoste, ejus exuviis
opimum te ornas. Verum, quia papa nondum per te
plane cecidit, dum libri illius tui " de primatu," sc-
unda et tertia, et fortasse quarta ct quinta, pars prodi-

erit, qui multos mortales taedio prius enecabit, quam
tu papam eo libro subegeris, sit satis interea, quoeso, ad
antipapatum saltern aliquem posse ascendere; est altera,
quam tu, prseter illam independentiam abs te irrisam,
sanctorum in numerum serio retulisti, tyrannis regia :
sanctae erg'd tvrannidis regiae tu pontifexerismaximus;
et nequid desit tibi ad papales titulos, " servus etiam
servorum" eris, non Dei, sed aulas; quoniam ilia Che-
naani maledictio adhoesisse tibi ad praecordia videtur.
" Bestiam " appellas " populum." Quid interim es
ipse ? Non enim sacrum illud consistorium, neque
sanctus ille lupus, te dominum suum aut populo ex-
emerit autvulgo; neque effecerit, quin,sicuti es, teter-
rima ipse bestia sis. Certe libri sacri prophetici mag-
norum regum monarchiam et dominationem immanis
bestiae nomine ac specie adumbrare solent. " Sub re-
gibus ante Gulielmum," inquis, " nulla parlamenti
mentio exstat." De vocabulo Gallicano altercari non
libet: res semper fuit : et Saxonicis temporibus " Con-
cilium Sapientum" vocari solitum concedis. Sapientes
autem tam sunt plebis quam procerum ex numero. At
" in statuto Mertonensi, vigesimo Hen. tertii, comitum
et baronum tantum fit mentio." Ita te semper nomina
decipiunt, qui tantum in nominibus aetatem omnem
contrivisti ; nobis enim satis constat, et Quinque-por-
tuum curatores, et decuriones urbicos, nonnunquam et
mercatores, illo saeculo baronum nomine appellatos
fuisse; neque dubium omnino est, quin parlamenti
quosque senatores, quantumvis plebeios, aetas ilia jure
multo potiore barones nuncupaverit : nam et anno
ejusdem regis 52 tam nobiles, quam plebeios, fuisse
convocatos, Marlbrigii statutum, sicut et reliqua fere
statuta omnia, disertis verbis testantur : quos etiam
plebeios comitatuum magnates Edouardus tertius in
praefatione Statuti Stapli, quam perdocte pro me reci-
tas, vocavit; eos nimirum " qui de singulis civitatibus
pro toto comitatu venerant ;" qui quidem plebeium
ordinem constituebant, neque erant proceres, aut esse
poterant : Tradit etiam liber statutis illis vetustior, qui
inscribitur, " Modus habendi j>arlamenta," licere regi
cum plebe sola parlamentum habere, legesque ferre,
quamvis comites et episcopi non adsiut ; non itidem
licere regi cum comitibus et episcopis, si plebs non
aderit. Hujus rei ratio quoque adjicitur; quia cum non-
dum comites aut episcopi constituti essent, reges cum
populo tamen parlamenta et concilia peragebant: deinde
comites pro se tantum veniunt; plebeii pro suo quis-
que municipio. Ex quo iste ordo universi populi no-
mine adesse intelligitur; eoque nomine et potiorem, et
nobiliorem, ordine patricio, omnique ex parte antepo-
nendumesse. Sed" judicandi potestas," inquis, "penes
domum plebeiam nunquam fuit." Neque penes regem
Angliae fuit unquam : illud tamen memineris, principio
omnem potestatem a populo fluxisse, et etiamnum pro-
ficisci. Quod et Marcus Tullius de lege agraria pul-
cherrime ostendit. " Cum omnes potestates, imperia,
curationes, ab universo populo proficisci convenit, turn
eas profecto maxime, quae constituuntur ad populi
fructum aliquem, et commodum; in quo et universi
deligant, quern populo maxime consulturum putent, et
unusquisque studio et suffragio suo viam sibi ad bene-

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

693

ficium impetrandum munire possit." Vides parlamen-
torum veram originem, illis Saxonicis archivis longe
vetustiorem. Dum in hac luce veritatis et sapientiae
versari licebit, frustra nobis obscuriorum aetatum tene-
bras ofFundere conaris. Quod non eo dici a me quis-
quam existimet, quasi ego de authoritate et prudentia
majorum nostrorum detrahi quicquam velim; qui in
legibus bonis ferendis plus sane praestiterunt, quam vel
ilia saecula, vel illorum ingenium et cultus, tulisse
videatur : et quamvis leges raro non bonas irrogarent,
ignorantiae tamen, et imbecillitatis humanae, sibi con-
scii, hoc veluti fundamentum legum omnium posteris
tradi voluerunt, quod et nostri jurisperiti omnes agnos-
cunt, ut si qua lex aut consuetudo legi divinae aut
naturali, aut rationi denique, repugnaret, ea ne pro lege
sancita habeatur. Unde tu, etiamsi edictum fortasse
aliquod aut statutum injure nostro, quo regi tyrannica
potestas attribuatur, invenire posses, id, ciim et divinae
voluntati, et naturae, et rationi, contrarium sit, intelli-
gito, ex generali et primaria ista lege nostra quam at-
tuli, rescindi apud nos, et ratum non esse ; verum tu
jus nullum tale regium apud nos invenies. Cum enim
judicandi potestas primitus in ipso populo fuisse con-
stet, Anglos autem earn ab se in regem nulla lege re-
gia tinquam transtulisse, (neminem enim judicare aut
solet aut potest rex Anglise, nisi per leges provisas jam
et approbatas: Fleta 1. 1. c. 17.) sequitur eandem ad-
huc integram atque totam in populo sitam esse; nam
parium domui aut nunquam traditam, aut recuperari
jure posse, non negabis. At, " regis est," inquis, " de
vico municipium," de eo " civitatem facere ; ergo illos
creat qui constituunt domum inferiorem." At inquam,
oppida et municipia regibus antiquiora sunt ; etiam
in agris populus est populus. Jam Anglicismis tuis
magnopere delectamur; Countfe Court, ®&e 'STu^n,
fjunUreDa; mira nempe docilitate centenos Jacobaeos
tuos Anglice numerare didicisti.

" Quis expedivit" Salmasio suam Hundredam,
Picamque '* docuit nostra verba conari? "
" Magister artis venter," et Jacobaei
Centum, exulantis viscera marsupii regis.
" Quod si dolosi spes refulserit nummi,"
Ipse Antichristi qui modo primatum papae
Minatus uno est dissipare sufflatu,
" Cantabit" ultro cardinalitium " raelos."

Longam deinde de comitibus et baronibus disserta-
tionem subtexis; ut ostendas regem esse eorum omnium
creatorem, quod facile concedimus, eoque nomine re-
gibus plerunque serviebant ; ideoque ne gentis liberae
deinceps judices essent recte providimus. " Potestatem
convocandi parlamentum quoties libet, et quando vult
dissolvendi, ex omni temporis memoria penes regem
esse" affirmas. Tibiue igitur, balatroni mercenario et
peregrino, perfugarum dictata exscribenti, an disertis
legum nostrarum verbis, fides habenda sit, infra vide-
bimus. " At," inquis, " reges Angliae parlamento ma-
jus imperium habuisse alio argumento probatur, eoque
invincibili; regis potestas perpetua est et ordinaria,
quae per se sine parlamento regnum administrat; par-
lamenti extraordinaria est authoritas, et ad certas tan-
tum res, nee sine rege quicquam validi statuere ido-

nea." Ubinam dicamus vim magnam latere hujus
argumenti ? an in "ordinaria et perpetua?" Atqui
minores multi magistratus habent potestatem ordina-
riam et perpetuam, quos irenarcbas vocamus; an sum-
mam ergo habent? Supra etiam dixi potestatem regi
idcirco traditam a, populo fuisse, ut videret authoritate
sibi commissa ne quid contra legem fiat; utque leges
custodiret nostras, non ut nobis imponeret suas : regis
proinde potestatem, nisi in regni curiis et per eas, esse
nullam : immo populi potiiis ordinaria est omnis,
qui per duodecim viros de omnibus judicat. Atque
hinc est quod interrogans in curia reus, " Cui te per-
mittis judicandum ?" respondet semper ex more atque
lege, " Deo et populo," non Deo et regi, aut regis vi-
cario. Parlamenti autem authoritas, quae, re et veri-
tate, summa populi potestas in ilium senatum collata
est, si extraordinaria est dicenda, id tantum propter
ejus eminentiam dicitur ; alioqui, ut notum est, ipsi
ordines appellantur, non extra ordinem ergo ; et si non
actu, quod a'iunt, virtute tamen, perpetuum habent in
omnes curias et potestatesordinarias jus atque authori-
tatem ; idque sine rege. Gffendunt nunc limatulas,
opinor, aures tuas nostrorum barbarae locutiones :
cujus ego, si vacaret, aut operae pretium esset, tot bar-
barismos hoc uno libro notare possem, quot, si pro
merito lueres, profecto omnes puerorum ferulas in te
frangi oporteret, nee tot aureos tibi dari, quotilli quon-
dam pessimo poetae; colaphos longe plures. "Prodi-
gium esse" a'is, " omnibus portenti sopinionum monstro-
sius, quod fanatici personam regis a potestate ejus se-
jungant." Equidem dicta singulorum non praestitero :
personam autem si pro homine vis dici, separari a
potestate ejus nee absurde posse Chrysostomus, haud
fanaticus, docere te potuit; qui praeceptum Apostoli de
potestatibus ita explanat, ut potestatem ibi et rem, non
hominem, intelligi asserat. Quidni dicam regem, qui
contra leges quid facit, id agere ut privatum vel ty-
rannum, non ut regem legitima potestate proeditum ?
Tu si uno in homine posse plures esse personas, easque
ab ipso homine sensu et cogitatione separabiles, non
intelligis, et sensus communis et latinitatis plane expers
es. Sed hoc eo dicis, ut reges peccato omni absolvas,
utque erepto papae primatu indutum te esse existime-
mus : " Rex," inquis, " non posse peccare intelligitur,
quia peccatum ejus pcena non consequitur." Quisquis
ergo non punitur, non peccat; non furtum, sed poena,
facit furem ; Salmasius grammaticus non facit soloecis-
mos, quia manum ferulae subduxit : post eversum a, te
papam sint isti sane pontificatus tui canones, vel certe
indulgentiaa tuas, sive sanctae tyrannidis, sive sanctae
servitutis, pontifex dici mavis. Congesta extremo
capite maledictatua in " Anglicanas reipub. etecclesiae
statum" praetereo : hoc enim habent tui similes, homo
contemptissime ; ut quidque plurima dignum est
laude, id solent per calumniam maxime vituperare.
Sed de jure regio apud nos, seu potiiis de jure populi
in regem, ne quid temere affirmasse videar, proferre ex
ipsis monumentis non gravabor, quamvis pauca qui-
demde multis, ea tamen quibus liquido satis constabit,
Anglos ex lege et institute, et more etiam majoru.m
suorum, regem nuper judicavisse. Post Romanorum

694

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

ex insula discessum, sui juris Britanni circiter annos
40, sine regibus fuere ; quos pvimos crearunt, eorum
nonnullos supplicio arFecere. Britannos eo nomine
Gildas, contra quam tu facis, reprehendit, non quod
reges necavere, sed quod injudicatos, vel ut ejus ver-
bis utar, " non pro veri examinatione." Vortigernus
ob incestas cum filia nuptias, teste Nennio bistorico-
rum nostrorum post Gildam antiquissimo, damnatur
"a beato Germano, et omni concilio Britonum," ejus-
que filio Guortbemiro regnum traditur. Haud multo
luec post Augustini obitum gesta sunt : unde vanitas
tua facile redarguitur, qui supra asseruisti, primum
omnium papam, et nominatim Zachariam, docuisse,
judicari reges posse. Circa annum Christi 600, Mor-
cantius, qui tunc temporis in Cambria regnabat, prop-
ter csedem patrui ab Oudoceo Landavise episcopo in
exilium damnatur ; quanquam is exilii sententiam,
latifundiis quibusdam ecclesise donatis, redemit. Ad
Saxones jam veniamus ; quorum jura cum reperien-
tur, facta prsetermittam. Saxones Germanis oriundos
memineris ; qui nee infinitam aut liberam potestatem
regibus dedere, et de rebus majoribus consultare
omnes solebant ; ex quibus intelligere est, parla-
mentum, si solum nomen excipias, etiam apud Sax-
onum majores summa authoritate viguisse. Et ab
iis quidem concilium sapientum passim nominatur ;
ipsis Etbelberti temporibus, quern " decreta, judiciorum
juxta exempla Romanorum, cum concilio sapientum
constituisse" memorat Beda; sic Edwinus Northanym-
brorum, Inas occidentalium Saxonum, rex, " habito
cum sapientibus et senioribus concilio," novas leges
promulgavit; alias Aluredus edidit " ex concilio" item
"prudentissimorum ; atque iis," inquit, " omnibus pla-
cuit edici earum observationes." His atque aliis multis
bujusmodilocis luce clarius est, delectos etiam ex plebe
conciliis maximis interfuisse ; nisi siquis proceres solos
sapientes esse arbitratur. Extat etiam apud nos peranti-
quus legum liber, cui titulus " Speculum Justiciario-
rum," in quo traditur primos Saxones, post Britanniam
subactam, cum reges crearent, ab iis jusjurandum exi-
gere consuevisse, se, ut quemvis alium e populo, legibus
acjudiciis subjectos fore, cap. 1. sect. 2. Ibidem ait jus
esse et aequum ut rex suos in parlamento habeat pares,
qui de injuriis, quas vel rex vel regina fecerit, cognos-
cerent ; regnante Aluredo sancitum legibus fuisse, ut
singulis annis parlamentum bis Londini, vel eo saepius,
si opus esset, haberetur. Quae lex cum pessimo juris
neglectu in desuetudinem abiisset, duabus sub Edouar-
do 3ti0 sanctionibus renovata est. In alio etiam antiquo
rnanuscripto, qui " Modus Parlamenti" inscribitur, base
ltgimus; si rex parlamentum prius dimiserit, quam ea
omnia transigantur quorum causa concilium indictum
erat, perjurii reus erit; et juramentum illud, quod reg-
num initurus dederat, violasse censebitur. Quomodo
r nirij, quod juratus est, justas leges concedit, quas po-
pulus elegerit, si earum cligendi facultatem petenti
populo non dat, vel rarius parlamentum convocando,
vel citius dimittendo, quam res populi ferunt ? Jus
.lutein illud jurandum, quo rex Angliae se obligat,
nostri jurisperiti pro sanctissima lege semper babuerc.
Quod autem maximis reipub. periculis remedium in-

veniri potest (qui solus convocandi parlamenti finis
erat) si conventus ille magnus et augustissimus ad re-
gis libitum stultissimi saepe et pervicacissimi dissolve-
tur ? Posse a parlamento abesse, proculdubio minus est,
quam parlamentum dissolvere : at rex per leges nos-
tras, illo Modorum libro traditas, abesse a parlamento,
nisi plane aegrotaret, neque potuit, neque debuit: et
ne turn quidem nisi inspecto ejus corpore a duodecim
regni paribus, qui de ad versa regis valetudine testimo-
nium perhibere in senatu possent: solentne servi cum
domino sic agere ? Contra vero plebeius ordo, sine quo
parlamentum haberi non potest, etiam a rege convoca-
tus potuit non adesse, et secessione facta, de repub.
male gesta cum rege expostulare : quod et praedictus
liber testatur. Verum, quod caput est, inter leges
Edouardi regis vulgo Confessoris, una est eximia, quas
de regis officio tractat; cui rex officio si desit, " nomen
regis in eo non constabit." Hoc quid esset, ne non satis
intelligeretur, Chilperici Francorum regis exemplum
subnectit, cui idcirco regnum a populo abrogatum erat.
Puniri autem malum regem ex legis hujus sententia
oportere, significabat ille S. Edouardi gladius, cui no-
men Curtana erat, quern in regum creatione et pompa
gestare comes palatii solebat ; " in signum," inquit
noster Matthasus Paris, " quod et regem, si oberret, ha-
beat de jure potestatem cohibendi:" gladio autem ne-
mo fere nisi capite punitur. Hanc legem, cum aliis boni
illius Edouardi, Gulielmus ipse conqueestor, anno regni
quarto, ratam babuit : et frequentissimo Anglorum con-
cilio prope Verulamium religiosissime juratus confir-
mavit: quo facto non solum jus omne belli, si quod in
nos habuit, ipse extinxit, sed etiam hujus legis judicio
atque sententiae se subjecit. Ejus etiam Alius Henri-
cus cum in omnes Edouardi leges, turn in hanc quoque,
juravit; atque iis duntaxat conditionibus, vivente ad-
huc fratre Roberto natu majore, in regem est electus.
Jurarunt eadem omnes deinceps reges, antequam insig-
nia regni acciperent. Hinc Celebris ille et antiquus
noster jurisconsultus Bractonus, 1. 1. c 8. " Non est
rex, ubi dominatur voluntas, et non lex." Et 1. 3. c. 9.
" rex est dum bene regit; tyrannus, dum populum
sibi creditum violenta opprimit dominatione." Et
ibidem, " exercere debet potestatem juris, ut vicarius et
minister Dei: potestas autem injuria? diaboli est, non
Dei: cum declinat ad injuriam rex, diaboli minister
est." Eadem ferme habet vetustus alter jurisconsultus,
libri illius author qui Fleta inscribitur, memor nempe
uterque et legis illius Edvardinae, vere quidem regise,
et regular illius in jure nostro primariae, a me supra
dictae, qua nihil Dei legibus et rationi contrarium
haberi pro lege potest ; uti nee tyrannus pro rege,
nee minister diaboli pro ministro Dei. Cum itaque
lex maxime ratio recta sit, siquidem regi, siquidem
Dei ministro, obediendum est; eadem prorsus et ra-
tione et lege, tyranno et diaboli ministro erit resis-
tendum. Et quoniam de nomine saepius quam de
re ambigitur, tradunt iidem, regem Angliae, etiamsi
nomen regis nondum perdiderit, judicari tamen, ut
quilibct e vulgo, et posse et debere. Bracton. 1. 1.
c. 8. Fleta, 1. 1. c. 17. " non debet esse rege major
quisquam in exhibitione juris ; minimus autem esse

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

695

debet in judicio suscipiendo, si peccat," alii legunt,
" si petat." Judicari igitur ciim debeat rex noster, sive
tjranni sub nomine, sive regis, quos habeat item judices
legitimos dictu difficile non debet esse. Eosdem con-
sulere authores haud pejus erit. Bracton. 1. 2. c. 16.
Fleta. 1. I.e. 17. " In populo regendo rex habet supe-
riores, legem, per quam factus est rex, et curiam suam,
videlicet comites et barones : comites dicuntur quasi
socii regis, et qui habet socium, habet magistmm ; et
ideo si rex fuerit sine fraeno, id est sine lege, debent ei
frsenum ponere." Baronum autem nomine plebeium
ordinem comprehendi supra ostendimus ; quin et pares
etiam parlamenti eosdem fuisse dictos, libri legum nos-
trarum antiqui passim tradunt : et imprimis liber ille,
cui titulus Parlamenti Modus ; " Eligentur " inquit
" de omnibus regni paribus 25," quorum erunt " quin-
que milites, quinque cives," id est urbium delegati,
" quinque municipes : et duo milites pro comitatu raa-
jorem vocem habent in concedendo et contradicendo
quam major comes Angliae;" et merito quidem ; illi
enim pro tota aliqua provincia aut municipio suffragia
ferunt, isti pro se quisque duntaxat. Comites autem
illos " codicillares," quos vocas, et " rescriptitios," cum
feudales jam nulli sint, ad judicandum regem a quo
creabantur minime omnium idoneos esse, quis non vi-
det ? Cum itaque jus nostrum sit, ut est in illo speculo
antiquo, regem habere pares, qui in parlamento cog-
noscant et judicent, " si quid rex in aliquem populi sui
peccaverit," si notissimum sit licere apud nos cuivis e
populo in minoribus quibusque curiis injuriarum ac-
tionem regi intendere; quanto justius est, quantoque
magis necessarium, si rex in universos peccaverit, ut
habeat qui eum non refraenare solum et coercere, sed
judicare et punire, possint. Pessime enim et ridicule
institutam esse earn necesse est rempub. in qua de mi-
nimis regum injuriis etiam privato cuivis cautum sit,
de maximis nihil in commune provisum, nihil de salute
omnium, quo minus liceat ei universos sine lege per-
dere, qui ne unum quidem leedere per legem poterat.
Comites autem esse regis judices, ciim ostensum sit
neque decere neque expedire, sequitur judicium illud
totum ad plebeium ordinem, qui et pares regni, et ba-
rones, et populi totius potestate sibi delegata preediti
sunt, jure optimo pertinere. Cum enim, (ut in nostro
jure scriptum est, quod supra attuli,) plebs sola cum
rege sine comitibus aut episcopis parlamentum consti-
tuat, quia rex cum sola plebe, etiam ante comites aut
episcopos natos, parlamenta peragere solebat, eadem
prorsus ratione plebs sola supremam et sine rege, et
regem ipsum judicandi, potestatem habebit, quod etiam
ante ullum regem creatum, ipsa universi populi nomine
concilia et parlamenta peragere, judicare, ferre leges,
ipsa reges creare, solita erat; non ut populo domina-
rentur, sed ut rem populi administrarent. Quem si rex
contra injuriis afficere, et servitute opprimere, conatus
fuerit, ex ipsa legis nostras sententia nomen regis in eo
non constat, rex non est ; quod si rex non sit, quid est
quod ei pares amplius quaeramus ? Tjrannum enim
jam re ipsa ab omnibus bonis judicatum nulli non satis
pares atque idonei sunt, qui supplicio mactandum esse
pro tribunali judicent. Hoec cum ita sint, tot testimo-

niis, tot legibus prolatis, abunde hoc demiim, quod erat
propositum, evicisse arbitror, ciim judicare regem penes
plebem jure optimo sit, cumque plebs regem de repub.
deque ecclesia, sine spe ulla sanitatis, pessime meritum
supplicio ultimo affecerit, recte atque ordine, exque re-
pub, suaque fide, dignitate, legibus denique patriis,
fecisse. Neque possum hie non gratulari mihi de ma-
joribus nostris, qui non minore prudentia ac libertate,
quam Romani olim, aut Graecorum praestantissimi,
hanc rempub. instituerunt ; neque poterunt illi, siquid
nostrarum rerum sentiunt, non sibi etiam gratulari de
posteris suis ; qui tarn sapienter institutam, tanta liber-
tate fundatam, ab impotenti regis dominatione, cum
redacti pene in servitutem essent, tarn fortiter, tamque
prudenter, vindicarunt.

CAPUT IX.

Satis jam arbitror palam esse, regem Angliae etiam
Anglorum legibus judicari posse; suos habere judices
legitimos; quod erat probandum. Quid tu porro ?
(nam quae tu repetis, ad ea non repetam mea :) " ex
rebus nunc ipsis propter quas comitia indici solent, pro-
clive," inquis, " est ostendere regem esse supra parla-
mentum." Sit sane proclive quantum voles, in quo
praecipitem te dari jam statim senties. " Parlamen-
tum," inquis, " congregari solet ad majoris momenti
negotia, in quibus regni salus et populi versatur." Si
rex parlamentum convocat ad procurandas res populi,
non suas, neque id nisi assensu eorum atque arbitrio
quos convocat, quid aliud est, obsecro, nisi minister
populi et procurator? ciim, sine suffragiis eorum quos
populus mittit, ne tantillum quidem, neque de aliis,
neque de seipso, decernere possit. Quod etiam argu-
mento est, officium esse regis, to ties parlamentum con-
vocare, quoties populus id petit : quandoquidem et res
populi, non regis, iis comitiis tractantur, idque populi
arbitrio. Quamvis enim regis quoque assensus honoris
causa peti soleret, quem in rebus minoris momenti ad.
privatorum duntaxat commoda spectantibus poterat non
praebere, poterat pro ilia formula dicere, " rex delibera-
bit," de iis tamen, quae ad salutem omnium communem
et libertatem pertinebant, prorsus abnuere nullo modo
poterat; ciim id et contra juramentum regium esset,
quo veluti lege firmissima tenebatur, et contra praeci-
puum Magna3 Chartse articulum, c. 29. " Non negabi-
mus, non differemus, cuiquamjus aut justitiam." Non
negabit rex justitiam, negabit ergo j.ustas leges ? non
cuiquam, an ergo omnibus? ne in curia quidem ulla
minori, an ergo in senatu supremo ? an vero rex ullus
tantum sibi arrogabit, ut quid justum sit, quid utile, se
unum universo populo scire melius existimet? Ciim
" ad hoc creatus et electus sit, ut justitiam faciat uni-
versis," Bracton. 1. 3. c. 9. per eas nimirurn leges " quas
vulgus" elegerit. Unde illud in archivis nostris 7. H.
4. Rot. Pari. num. 59. " non est ulla regis praerogativa,
quae ex justitia et aequitate quicquam derogat." Et
reges olim acta parlamenti confirmare recusantes. Char-

696

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

tarn videlicet Magi] am et hujusmodi alia, majores nostri
sirpenumero armis coegere; neque propterea minus
valere illas leges, aut minus legitimas esse, juvisperiti
nostri statuunt : quandoquidem assensum rex iis decretis
coactus praebuit, quibus jure atque sponte assentiri de-
bebat. Tu dum contendis aliarum etiam gentium reges
in potestate vel synedrii vel senatus, vel concilii sui
teque fuisse, non nos in servitutem asseris, sed eas in
libertatem : in quo idem facere pergis, quod ab initio
fecisti, quodque faciunt pragmaticorum stultissimi, ut
incauti seipsos in lite saepius contra veniant. At nos
scilicet fatemur "regem, ubicunque absit, in parlamento
tamen censeri praesentem vi potestatis : ergo quodcun-
que illic agitur a rege ipso actum intelligi." Turn
quasi bolum aliquem nactus esses aut mercedulam,
illorum recordatioue Caroleorum delinitus, " accipi-
mus," inquis, " quod dant:" accipe igitur, quo dignus
es, magnum malum ; non eniin damus, quod sperabas,
inde sequi " curiam illam non alia potiri potestate
quam a rege delegata." Si enim dicitur, potestas regis,
quaecunque ea sit, a parlamento abesse non potest, an
suprema continuo dicitur? annon potius transferri in
parlamentum potestas regia videtur, utque minor raa-
jore contineri ? sane si parlamentum potest, nolente et
invito rege, acta ejus et privilegia quibusvis data re-
vocare atque rescindere, si ipsius regis praerogativas,
prout videtur, circumscribere, si proventus ejus annuos
et impensas aulas, si famulitium ipsum, si totam denique
rem domesticam regis moderari, si vel intimos ejus con-
siliarios atque amicos amovere, vel etiam e sinu abripere
ad supplicium, potest, si cuivis denique de plebe a rege
ad parlamentum quacunque de re provocatio est lege
data, non itidem a parlamento ad regem, quse omnia et
posse fieri, et fuisse saepius facta, ciim monumenta pub-
lica, turn legum nostrarum consultissimi testantur, ne-
miuem esse arbitror, modo mens ei sana sit, qui par-
lamentum supra regem esse non fateatur. Nam in
interregno etiam parlamentum viget; et quod historiis
nostris testatissimum est, nulla haereditatis ratione ha-
bita, saepe, quem sibi visum est, sutTragiis liberrimis
regem creavit. Ut summatim dicam quod res est, par-
lamentum est supremum gentis concilium, ad hoc ip-
sum a populo plane libero constitutum, et potestate
plena instructum, ut de summis rebus in commune con-
sulat; rex ideo erat creatus, ut de consilio et sententia
illorum ordinum consulta omnia exequenda curaret.
Quod cum parlamentum ipsum edicto nuper suo pub-
lice dcclararet, neque enim pro aequitate sua recusabat
vel externis gentibus actionum suarum rationem ultro
ac sponte reddere, ecce tibi, e gurgustio nullius homo
authoritatis, aut fidei, aut rei, Burgundus iste Verna,
(|iii summum Angliae senatum, jus patrium atque
suuiii scripto asserentem, " detestandae et horribilis
imposture" insimulat. Patriam mehercule tuam pu-
debit, verbero, se tantae impudentiae homuncioncm
genuisse. Sed habes fortasse quae salutariter monitos
nos velis ; agedum, auscultamus. " Quas," inquis,
"leges sancire potest parlamentum, in quo nee praesu-
lom ordo comparetl'" Tune ergo, furiosc, praesules ex
ecclesia extirpatum ibas, ut in parlamenta induceres?
O bominem impium, et Satanae tradendum, quem neque

ecclesia non ejicere hypocritam et atheum, neque ulla
respub. recipere communem libertatis pestem atque
labem, deberet ; qui etiam, quod nequit ex Evangelio,
id ex Aristotele et Halicarnassaeo, deinde ex statutis
papisticis pravissimorum temporum, probare adnititur,
regem Angliae caput esse Anglicanae ecclesiae, ut epis-
copos, compransores suos et necessarios nuper factos,
quos ipse Deus exturbavit, novos iterum praedones et
tyrannos, pro virili sua parte, sanctae Dei ecclesiae im-
ponat; quorum universum ordinem, tanquam religioni
Christianae perniciosissimum, eradicandum esse stir-
pitus, editis autea libris clamose contenderat. Quis
unquam apostata, non dico a sua, quae nulla certa est,
sed a Christiana doctrina, quam ipse asseruerat, defec-
tione tam fceda atque nefaria descivit ? " Episcopis de
medio sublatis, qui sub rege, et ex ejus arbitrio de cau-
sis ecclesiae cognoscebant,"quaeris " ad quos redibit ea
cognitio." 0 perditissime, verere tandem vel consci-
entiam tuam ; memineris dum licet ; nisi si hoc sero
nimis te moneo, memineris quam non impune tibi erit,
quam inexpiabile demum sit, sanctum Dei spiritum sic
illudere. Subsiste aliquando, et pone aliquem furori
modum, ne te accensa ira numinis repente corripiat ;
qui Christi gregem, unctosque Dei minime tangendos,
iis bostibus et saevissimis tyrannis obterendos iterum et
persultandos tradere cupis, a quibus elata modo et
mirifica Dei manus eos liberavit : tuque ipse, nescio
eorumne ad fructum ullum, an ad perniciem et obdura-
tionem tuam, liberandos esse docuisti. Quod si jus
nullum dominandi in ecclesiam est episcopis, certe
multo minus est regibus ; quicquid hominum statuta
edicunt. Sciunt enim, qui labris aliquanto plusquam
primoribus evangelium gustarunt, ecclesiae guber-
nationem divinam esse totam ac spiritualem, non civi-
lem. " In secularibus " autem, quod a'is " supremam
jurisdictionem habuisse regem Angliae," id falsum esse
jura nostra ubertim declarant. Curias omnes ubi ju-
dicia exercentur, non rex, sed parlamenti authoritas,
vel constituit,vel tollit; in quibus tamen minimo cuivis
e plebe licebat regem in jus vocare ; neque raro judices
contra regem pronuntiare solebant ; id si rex vel inter-
dicto, vel mandato, vel scriptis Uteris, impedire conare-
tur, ex juramento et lege non parebant judices, sed
ejusmodi mandata rejiciebant, et pro nihilo habebant :
non poterat rex quenquam in vincula conjicere, aut
ullius bona in publicum addicere ; poterat neminem
supplicio punire,nisi in aliquam curiam prius citatum,
ubi non rex sed consueti judices sententias tulere ; idque
saepe, ut supra dixi, contra regem. Hinc noster Brac-
tonus, 1. 3. c. 9. " regia potestas juris est, non injuriae;
et nihil aliud potest rex, nisi id solum quod de jure
potest." Aliud tibi suggerunt causidici tui, qui nuper
solum verterunt; ex statutis nempe quibusdam haud
antiquis sub Edvardo 4to, Heurico 7timo, Edvardo 6to,
promulgatis : neque viderunt, quamcunque regi potes-
tatem statuta ilia concedunt, earn a parlamento con-
ccssam esse omnem et quasi precariam ; quam et eadem
authoritas poterat revocare. Cur sic passus es nasuto
tibi imponi, ut quo maxime argumento regis potestatem
ex decretis parlamenti pendere demonstratur, eo abso-
lutam esse et supremam probare te crederes ? Nam et

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

697

monumenta nostra sanctiora testantur, reges nostros
lion haereditati, non armis, non successioni, sed populo,
suam omnem potestatem debere. Talis potestas regia
Henrico quarto, talis ante eum Richardo secundo, a
plebeio ordine concessa legitur ; Rot. Parlament.
1 Hen. 4. num, 108. haud seciis atque rex aliquis
praesidibus suis praefecturas et provincias edicto et
diplomate solet concedere. Id nempe Uteris publicis
consignari diserte jussit communium domus, " conces-
sisse se regi Richardo, ut tali bona libertate" frueretur,
" qualem ante eum reges Angliae habuere ; " qua cum
rex ille " contra fidem sacramenti sui " ad eversionem
legum abuteretur, ab iisdem orbatus regno est. Iidem
etiam, quod et eadem rotula testatur, in parlamento
edicunt, se, prudentia et moderatione Henrici 4ti
confisos, " velle ac jubere ut in eadem magna liber-
tate regia sit, quam ejus progenitores obtinuere."
Ilia autem nisi fiduciaria plane fuisset, quemadmodum
haec fuit, neresse est profecto et parlamenti illius or-
dines, qui concederent quod suum non erat, ineptos ac
vanos, et reges illos qui, quod suum jam erat, con-
cessum ab aliis vellent accipere, et sibi et posteris in-
jurios nimis fuisse : quorum utrumvis credibile non
est. " Tertia pars," inquis, " regiae potestatis versatur
circa militiam ; banc partem reges Anglise sine pari et
semulo tractarunt." Neque hoc verius quam caetera quae
perfugarum fide scripsisti. Primum enim pacis et
belli arbitrium penes magnum regni senatum semper
fuisse, et histories passim nostras, et exterorum, quot-
quot res nostras paulo accuratiiis attigere, testantur.
Sancti etiam Edvardi leges, in quas jurare nostri reges
tenebantur, certissimam fidem iaciunt, capite de here-
tochiis, " fuisse quasdam potestates per provincias et
singulos comitatus regni constitutas, qui heretoches
vocabantur, latine ductores exercitus," qui provincia-
libus copiis praeerant, non " ad honorem coronae" so-
lum, sed " ad utilitatem regni." Isti vero eligebantur
"per commune concilium, et per singulos comitatus in
pleno conventu populari, sicut et vicecomites eligi de-
bent." Ex quo facile perspicitur, et copias regni et
copiarum ductores in potestate populi, non regis, et
antiquitus fuisse, et esse oportere : illamque legem
aequissimam nostro in regno haud minus valuisse,
quam olim in populari Romanorum statu valebat. De
qua et M. Tullium audire non abs re fuerit. Philipp.
10. " Omnes legiones, omnes copiae quce ubique sunt,
Populi R. sunt. Neque enim legiones, quae Antoni-
um consulem reliquerunt, Antonii potius quam reipub.
fuisse dicuntur." Sancti autem Edouardi legem illam,
cum aliis illius legibus Gulielmus ille conquaestor dic-
tus, populo sic volente ac jubente, juratus confirmavit;
sed et hanc insuper adjecit, c. 56. " Omnes civitates,
burgos, castella, singulis noctibus ita custodiri, prout
vicecomes, et aldermanni, caeterique praepositi per
commune concilium ad utilitatem regni, melius provi-
debunt;" et lege 62, " ideo castella, burgi, civitates
aedificatce sunt ad tutionem gentium et populorum
regni, idcirco et observari debent cum omni libertate,
integritate, et ratione. " Quid ergo ? custodientur
arces et oppida in pace contra fures et maleficos non
nisi per commune concilium ejusdem loci, non custo-

dientur in maximo belli metu contra hostes sive exter-
nos sive intestinos, per commune concilium totius
gentis ? sane illud nisi concedatur, neque " libertas,"
neque " integritas," nee " ratio" denique, in iis custo-
diendis ulla essepoterit; neque earum rerum quicquam
assequemur, quarum causa fundari primum urbes et
arces lex ipsa dicit. Majores certe nostri quid vis po-
tius regi quam sua arma et oppidorum praesidia tradere
solebant; idem esse rati ac si libertatem ipsi suam
ferocitati regum et impotentiae proditum irent. Cujus
rei exempla in historiis nostris uberrima ciim sint, et
jam notissima, inserere huic loco supervacaneum esset.
At " protectionem rex debet subditis; quomodo eos
protegere poterit, nisi arma virosque habeat in sua po-
testate ?" At, inquam, habebat haec omnia ad utilita-
tem regni, ut dictum est, non ad civium iuteritum et
regni disperditionem : quod, et. Henrici 3tii temporibus,
prudenter Leonardus quidam vir doctus, in episcoporum
conventu, respondit Rustando papae nuntio et regis
procuratori : " omnes ecclesise sunt domini papae, ut
omnia principis esse dicimus, ad tuitionem, non ad
fruitionem vel proprietatem," quod a'iunt; ad defensi-
onem, "non ad dispersionem :" eadem et praedictae
legis Edouardi sententia erat ; quid est hoc aliud nisi
potestate fiduciaria; non absoluta ? qualem cum impe-
rator bellicus fere habeat, id est delegatam, non plane
propriam, non eo segnius populum, a quo eligitur, sive
domi sive militiae defendere solet. Frustra autem par-
lamenta, et impari sane congressu de legibus sancti
Edouardi et libertate olim cum regibus contendissent,
si penes regem solum arma esse oportere existimassent;
nam et leges quamlibet iniquas ipse dare si voluisset,
frustra se " charta" quantumvis " magna" contra fer-
rum defendissent. " At quid proderit," inquis, " par-
lamento militiae magisterium habere, cum ne teruncium
quidem ad earn sustinendam queat, nolente rege, de
populo cogere." Ne sit ea tibi cura : primum enim
hoc falso ponis, parlamenti ordines il non posse sine
rege tributa populo imponere," a quo et ipsi missi sunt,
et cujus causam suscipiunt. Deinde non potest te fu-
gere, tarn sedulum de alienis rebus percontatorem, sua
sponte populum, vasis aureis atque argenteis con-
flatis, magnam vim pecuniae in hoc bellum contra
regem impendisse. Amplissimos exinde regum nos-
trorum annuosreditus recenses : nil nisi " millies quin-
genties quadragies" crepas ; " ex patrimonio regis
maximas largitiones" fieri solitas ab iis " regibus, qui
liberalitatis laudibus emicuerunt," avidus audieras: hac
te illecebra, veluti Balaamum ilium infamem, proditores
patriae ad suam causam perduxere; ut Dei populo male-
dicere,etdivinisjudiciisobstrepere,auderes. Stulte; quid
tandem regi injusto ac violento tarn immensse opes pro-
fuere? Quid etiam tibi? ad quern nihil prorsus eorum,
quae spe ingenti devoraveras, pervenisse audio, praeter
unam illam crumenulam,vitreis globulis vermiculatam,
et centenis aureolis confertam. Cape istam, Balaame,
quam adamasti, iniquitatis mercedem, ac fruere. Pergis
enim desipere ; " Erectio standarcli," id est " vexilli,
ad regem solum pertiuet." Quapropter ? quia

Belli signum Laurenti Turnus ab arce

Extulit.

G98

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

Tune vero nescis, grammatice, hoc idem cujusvis im-
peratoris bellici munus esse ? At " ait Aristoteles,
necesse est regi presidium adsistere, quo leges tueri
possit; ergo oportet regem plus armis posse quam
populum universum." Tales hie homo consequentias
torquere solet, quales Ocnus funes apud inferos; quae
nulli sunt usui, nisi ut comedantur ab asinis : aliud
enim est praesidium a populo datum, aliud armorum
omnium potestas, quam Aristoteles hoc ipso, quem pro-
tulisti, loco a regibus abjudicat. Oportet, inquit, ha-
beat rex tantam circa se manum armatorum, " quanta
singulis Tel compluribus fortior sit, populo vero mi-
nor; eivai 8e To<savTt\v 'usyyv wore eKaars /xev Kai ivbg icat
avfXTrXuovwv Kparrw, tov Be irXrjS&g tjttio. Polit. 1. 3. C. 11.
Alioqui sane, sub specie tuendi, possit statim et popu-
lum et leges sibi subjicere. Hoc autem rexet tyrannus
interest ; rex a senatu, et populo volente ac libente,
quid satis est praesidii circa se habet contra hostes et
seditiosos : tyrannus, invito senatu ac populo, vel hos-
tium, vel perditorum civium, presidium sibi quam
maximum comparare studet, contra senatum ipsum et
populum. Concessit itaque parlamentum regi, ut alia
omnia, sic standardi erectionem ;" non ut infesta patriae
signa iuferret, sed ut populum contra eos defenderet,
quos parlamentum hostes judicat ; si secus fuisset, ipse
hostis judicandus erat ; cum juxta ipsam sancti Edou-
ardi, vel, quod sanctius est, ipsam naturae legem,
nomen regis perdiderit. Unde in praedicta Philippica,
" amittit is omne exercitus et imperii jus, qui eo impe-
rio et exercitu rempub. oppugnat." Neque licebat regi
" feudales " illos "equites" ad " bellum " evocare,
quod parlamenti authoritas non decrevisset; id quod
ex statutis pluribus manifestum est. Idem de vecti-
galibus et censu navali censendum ; quem imperare
embus sine senatusconsulto rex non potuit : atque ita
gravissimi legum nostrarum interpretes, annis abhinc
plus minus duodecim, turn cum adhucfirmissimum erat
regium imperium, publice statuerunt. Sic diu ante
eos Fortescutius, Henrici 6ti cancellarius, juris nostri
consultissimus; rex Angliae, inquit, neque leges mutare
potest, neque tributa, nolente populo, imponere. Sed
nee probaverit quisquam ullis testimoniis antiquorum
" regni Angliae statum mere" esse " regalem. Habet
rex," inquit Bractonus, " jurisdictionem super omnes."
Id est in curia ; ubi regis quidem nomine, nostris au-
tem legibus, jus redditur. " Omnis sub rege est;" id
est singuli : atque ita se explicat ipse Bractonus locis
a me supra, citatis. Ad ea quoe restant, ubi eundem
vol vis lapidem, in quo vales ipsum, credo, Sisyphum
delassare, ex supra dictis abunde respondetur. De
caetero, si quando parlamenta suum regibus bonis ob-
scquium amplissimis verbis citra assentationem et
scrvitutem detulcre, id, quasi eodem modo tyrannis
delatum esset, intelligi, aut populo fraudi esse, non
debet; neque enim justo obsequio libcrtas imminuitur.
Quod autem ex Edvardo Coco et aliis citas, " Angliae
regmim absolutum est imperium," id est si ad ullum
regem externum, aut Caesarem, respicias ; vel, ut
Cambdenus ait, " quia in imperii clientela non est:"
alioqui adjicit uterque imperium hoc consistere non
" ex rege " solo, sed " ex corpore politico." Unde

Fortescutius, de laud, legum Angl. c. 9. " rex," inquit,
"Angliae" populum gubernat "non mera potestate
regia, sed politica : populus enim iis legibus guberna-
tur, quas" ipse fert. Externos hoc etiam scriptores
non latebat. Hinc Philippus Cominaeus, author gra-
vissimus, commentariorum quinto ; " inter omnia orbis
terrae regna, quorum ego notitiam habeo, non est, mea
quidem sententia, ubi publicum moderatius tractetur,
neque ubi regi minus liceat in populum, quam in
Anglia." Postremo " ridiculum est," inquis, " argu-
mentum, quod afferunt, regna ante reges fuisse, quasi
dicas lucem ante solem extitisse." At nos, 6 bone vir,
non regna, sed populum, ante reges fuisse dicimus.
Quem interim te magis ridiculum dicam, qui lucem
ante solem extitisse, quasi ridiculum, negas. Ita dum
in alienis curiosus esse vis, elementa dedidicisti. Mi-
raris denique, " eos qui regem in comitiis regni vide-
runt solio sedentem, sub aureo et serico ccelo, potuisse
in dubium vocare, utrum penes regem an penes parla-
mentum majestas sit." Tncredulos profecto homines
narras, quos tam lucidum argumentum, e coelo ipso
petitum, nihil movit. Quod tu ccelum aureum homo
stoicus adeo es religiose et unice contemplatus, ut et
coeli Mosaici et Aristotelici oblitus esse penitus videare :
cum in illo " lucem ante solem exstitisse" negaveris,
in hoc tres zonas temperatas esse supra docueris. Quot
zonas in illo regis aureo et serico ccelo observaveris,
nescio : hoc scio, te zonam unam, centum stellis aureis
bene temperatam, ex ilia tua coelesti contemplatione
abstulisse.

CAPUT X.

Cum hsec omnis controversia de jure, sive generatim
regio, sive separatim regis Angliae, obstinatis partium
contentionibus, quam ipsa rei natura difficilior facta
sit, spero, qui studium veritatis factionibus anteponunt,
iis ea me ex lege Dei, jureque gentium, ex institutis
denique patriis, copiose attulisse, quae regem Angliae
judicari posse, atque etiam capite puniri, indubitatum
reliquerint. Cum caeteris, quorum animos aut super-
stitio occupavit, aut mentis aciem anticipata regii splen-
doris admiratio ita perstrinxit, ut nihil in virtute ac
libertate vera illustre ac splendidum videre possint, sive
ratione et argumentis agamus, sive exemplis, frustra
contendimus. Tu vero, Salmasi, ut reliqua omnia, ita
hoc etiam absurde admodum facere videris, qui cum
omnes independentes omnibus probris onerare non de-
sinas, regem ipsum quem defendis, maxime omnium
independentem fuisse statuis : neque " regnum populo,
sed generi, debuisse : deinde quem " capitis causam
diccre coactum" initio graviter dolebas, eum nunc
" inauditum periisse" quereris. At vero totam causae
dictioncm ejus, fide summa Gallice editam, inspicere si
libet, persuasum tibi aliud fortasse erit. Carolo certe
cum per aliquot dies continuos amplissima loquendi
facta copia esset, non ille quidem est ea usus ad objecta
sibi crimina diluendum, sed ad judicium illud, ac ju-

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

699

dices, omnind rejiciendum. Qui autem reus aut tacet,
aut aliena semper respondet, eum non est injuria, si
manifestus criminum sit, vel inauditum condemnari.
Carolum si " mortem" a'is " plane egisse vitae respon-
dentem," assentior : si dicis pie et sancte et " secure"
vitam finiisse, scito aviam ejus Mariam, infamem foe-
minam, pari in speciem pietate, sanctitate, constantia,
in peg-mate occubuisse : ne animi praesentiae, quae in
morte quibusvis e vulgo maleficis permagna saepe est,
nimium tribuas: saepe desperado aut obfirmatus animus
fortitudinis quandam speciem et quasi personam induit ;
saepe stupor tranquillitatis : videri se bonos, intrepidos,
innocentes, interdum et sanctos, pessimi quique non
minus in morte quam in vita cupiunt ; inque ipsa scele-
rum suorura capitali poena solent ultimam simulationis
suae et fraudum, quam possunt speciocissime, pompam
ducere ; et, veluti poetae aut histriones deterrimi, plau-
sum in ipso exitu ambitiosissime captare. Nunc " ad
istam quaestionem pervenisse te" a'is, " qua tractandum
est, quinam fuerint illius regiae condemnationis prae-
cipui autbores." Cum de te potius inquirendum sit,
quomodo tu, homo exterus, et Gallicanus erro, ad quaes-
tionem de rebus nostris, tibi jam alienis, babendam
perveneris ? quo pretio emptus ? venim de eo satis
constat. Te vero percontantem de rebus nostris quis
demiim docuit? ipsi nimirum perfugae, & perduelles
patriae, qui te hominem vanissimum nacti, mercede
ad maledicendum facile adduxerunt. Data deinde
tibi est aliqua aut furibundi cujuspiam sacellani semi-
papistae, aut servientis aulici, de statu rerum scriptiun-
cula; earn ut latine. verteres negotium tibi dabatur:
hinc istae narrationes confectee, quas, si videtur, pau-
lum excutiamus. " In hanc condemnationem non cen-
tena-millesima pars populi consensit." Quid ergo
caeteri, qui sese nolentibus tantum facinus fieri sunt
passi ? an stipites, an trunci hominum, an forte quales
illi in scena Yirgiliana,

Purpurea intexti tollunt aulaea Britanni ?

Non enim veros tu quidem Britannos, sed pictos ne-
scio quos, vel etiam acupictos, videris mibi velle dicere.
Cum itaque incredibile sit gentem bellicosam a tarn
paucis, iisque infimis de plebe sua, sub jugum mitti,
quod in narratione tua primum occurrit, id esse falsis-
simum apparet. " Ordo ecclesiasticus erat ab ipso
senatu ejectus." E6 miserior itaque tua est insania,
necdum enim te sentis insanire, qui eos e parlamento
quereris ejectos, quos tute ex ecclesia ejiciendos esse,
libro longissimo scribis ? " Senatus alter ordo qui in
proceribus consistebat, ducibus, comitibus, vicecomi-
tibus, statione sua dejectus est." Et meritd, a nullo
enim municipio missi pro se tantum sedebant, nihil
juris in populum babebant, juri tamen ejus et libertati,
suo quodam instituto, refragari in plerisque consueve-
rant ; erant a rege constituti, ejus comites, et famuli, et
quasi umbrae, quo amoto, ipsi necesse est ad plebem,
unde orti sunt, redigerentur. " Una et deterrima por-
tio parlamenti potestatem sibi vindicare non debuit re-
ges judicandi." At plebeius ordo, quod te supra docui,
non solum parlamenti pars erat potissima, etiam sub
regibus, sed per se ipse parlamentum omnibus numeris

absolutum et legitimum, etiam sine comitibus, nedum
ecclesiasticis, constituebat. Atqui " ne tota quidem
haec ipsa pars ad sententiam de regis capite ferendam
admissa est." Pars ilia nempe non admissa, quern
verbo regem, re bostem toties judicaverat, ad eum ani-
mis atque consiliis palam defecerat. Parlamenti or-
dines Anglicani cum iis qui a Scotiae itidem parlamento
missi erant legati, idibus Januarii 1645, rescripserant
regi, dolosas inducias et habenda secum Londini collo-
quia petenti, non posse se eum in urbem admittere,
donee is de bello civili tribus jam regnis ejus opera
excitato, de caedibus tot civium ejus jussu factis reipub.
satisfecisset; deque pace firma atque sincera iis con-
ditionibus cavisset, quas ei utriusque regni parlamenta
et tulerant saepius, et latura essent : ipse e contrario
postulata eorum aequissima jam septies humillime ob-
lata, responsionibus aut surdis repudiaverat, aut am-
biguis eluserat. Ordines tandem post tot annorum
patientiam ut ne fraudulentus rex, quam debellare
rempub. in acie non valebat, earn in vinculis per dila-
tiones everteret, et jucundissimum ex nostris dissidiis
fructum capiens, de victoribus etiam suis restituris hos-
tis insperatum sibi triumph um ageret, decern unt, se
regis deinceps rationem non habituros, nullas se ei
postulationes amplius esse missuros, aut ab eo accep-
turos : post haec tamen decreta reperti sunt ex ipso or-
dinum numero, qui invectissimi exercitus odio, cujus
maximis rebus gestis invidebant, quemque, post ingen-
tia merita, dimittere cum ignominia cupiebant, et
ministris aliquot seditiosis, quibus misere serviebant,
morem gerentes, opportunum sibi tempus nacti, cum
eorum multi, quos a, se longe dissentire sciebant, ad
sedandos presbjterianorum gliscentes jam tumultus,
missi ab ipso ordine, in provinciis abessent, mira levi-
tate, ne dicam perfidia, decernunt, inveteratum hostem,
verbotenus duntaxat regem, nulla pene ab eo satisfac-
tione prius accepta, aut cautione facta, ad urbem esse
reducendum; in summam dignitatem atque imperium
aeque esse restituendum, ac si de repub. praeclare mc-
ritus esset. Ita religioni, libertati, foederi denique illi
a se toties jactato regem praeponebant. Quid illi in-
terea qui integri tam pestifera agitari consilia vide-
bant ? An ideo deesse patriae, saluti suorum non pros-
picere debuerant, eo quod istius mali contagio in
ipsorum ordinem penetraverat ? At quis istos exclusit
male sanos ? " Exercitus," inquis, " Anglicanos," id
est, non externorum,sed fortissimorum et fidissimorum
civium ; quorum tribuni plerique senatores ipsi erant,
quos illi boni exclusi patria ipsa excludendos, et in
Hiberniam procul ablegandos esse censuerant; dum
Scotia interim dubia jam fide quatuor Angliae provin-
cias suis finibus proximas magnis copiis insidebant,
firmissima earum regionum oppida praesidiis tenebant,
regem ipsum in custodia habebant: dum ipsi etiam
factiones suorum atque tumultus, parlamento plusquam
minaces, et in urbe et in agris passim fovebant, qui
tumultus paulo post in bellum non civile solum, sed et
Scoticum illud erupere. Quod si privatis etiam consiliis
aut armis subvenire reipublicae laudatissimum semper
fuit, non est certe cur exercitus reprehendi possit, qui
parlamenti authoritate ad urbem accersitus imperata

700

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

fecit; et regiorum factionem atque tumultum ipsi curiae
saepius minitantem facile compescuit. In id autem
discrimen adducta res erat, ut ant nos ab illis, aut illos
a nobis opprimi necesse esset. Stabant ab illis Lon-
dinensium plerique institores atque opifices, et minis-
trorum factiosissimi quique; a nobis exercitus magna
fide, modestia, virtute cognitus. Per hos cum retinere
libertatem, rempub., salutem Iiceret, an haec omnia
per ignaviam et stultitiam prodenda fuisse censes?
Debellati regiarum partium duces arma quidem inviti.
animum hostilem non deposuerant: omnibus belli re-
novandi occasionibus intend ad urbem se receperant.
Cum his, quamvis inimicissimis, quamvis sanguinem
eorum avide sitientibus, presbjteriani, postquam non
pennitti sibi in omnes tarn civilem quam ecclesias-
ticam dominationem viderunt, clandestina consilia, et
prioribus turn dictis turn factis indignissima consociare
cceperaut: eoque acerbitatis processere, ut mallent se
regi denuo mancipare, quam fratres suos in partem
illam libertatis, quam et ipsi suo sub sanguine acqui-
siverant, admittere; mallent tyrannum tot civium cru-
ore perfusum, ira in superstites, et concepta jam ultione
ardentem rursus experiri dominum, quam fratres, et
amicissimos aequo jure ferre sibi pares. Soli indepen-
deutes qui vocantur, et ad ultimum sibi constare, et sua
uti victoria sciebant: qui ex rege hostem se fecerat,
eum ex hoste regem esse amplius, sapienter, meo qui-
dem judicio, nolebant: neque pacem idcirco non vole-
bant, sed involutum pacis nomine aut bellum novum,
aut aeternam servitutem prudentes metuebant. Exer-
citum autem nostrum quo fusius infamare possis, nar-
rationem quandam rerum nostrarum inconditam et
strigosam exordiris : in qua tametsi multa falsa, multa
frivola reperio, multa abs te vitio data, quae laudi du-
cenda essent, buic tamen alteram ex adverso narra-
tionem opponere nihil arbitror attinere. Rationibus
enim hie non narrationibus certatur; atque illis utro-
bique, non his fides habebitur. Etsane sunt ejusmodi
res istae, ut nisi justa historia dici pro dignitate neque-
ant. Melius itaque puto, quod de Carthagine Sallus-
tius, silere tantis de rebus, quam pariim dicere. Neque
committam ut non solum virorum illustrium, sed Dei
praecipue maximi laudes, in hac rerum seri mirabili
saepissime iterandas, tuis hoc libro intexam opprobriis.
Ea igitur duntaxat, quae argumenti habere speciem vi-
dentur, pro more decerpam. " Anglos et Scotos" quod
ais " solenni conventione promisisse, se regis majes-
tatem conservaturos," omittis quibus id conditionibus
promisere; si salva nimirum religione et libertate id
fieri posset : quibus utrisque ad exlremum usque spiri-
tuni iniquus adeo et insidiosus rex iste erat, ut, vivente
illo, et rcligionem periclitaturam, et libertatem interi-
turam esse, facile appareret. Sed redis jam ad illos
regii Bupplicii authores. " Si res ipsa ponderibus suis
et momentis rccte aestimetur, exitus facti nefandi ita
independentibiis imputari debet, ut principii et pro-
gresses gloriam presbyteriani sibi possent vindicare."
Audite, presbyteriani, ecquid nunc juvat, ecquid con-
fert ad innoeentiae et fidelitatis opinionem vestrae, quod
a rege puniendo abhorrcrc tantopere videremini? Vos
isto regis actore verbosissimo, accusatore vestro, " plus-

quam dimidium itineris confecistis ;" vos " ad quartum
actum et ultra in dramate hoc desultando frigultientes
spectati estis :" vos " merito regis occisi crimine notari
debetis; ut qui viam ad ipsum occidendum muniistis;"
vos "nefariam illam securim cervicibus ejus inflixistis,
non alii." Vae vobis imprimis, si unquam stirps Caroli
regnum posthac in Anglos recuperabit: in vos, mihi
credite, cudetur haec faba. Sed Deo vota persolvite,
fratres diligite liberatores vestros, qui illam calami-
tatem atque certam perniciem ab invitis etiam vobis
hactenus prohibuere. Postulamini vos item, quod
" aliquot annos ante per varias petitiones jus regis im-
minuere moliti estis, quod voces contumeliosas regi
illis ipsis libellis quos nomine senatus regi porrexistis,
insertas publicastis ; " videlicet " in ilia declaratione
dominorum et communium, Maii 26, 1642, aperte quid
sensistis de regis authoritate aliquot perduellionem spi-
rantibus et insanis positionibus fassi estis. Hulloe op-
pidi portas Hothamus, tali mandato a senatu accepto,
venienti regi occlusit;" vos " quid rex pati posset, hoc
primo rebellionis experimento cognoscere concupivis-
tis." Quid hoc dici potuit accommodatius ad concili-
andos inter se Anglorum animos, atque a rege penitiis
abalienandos ? cum intelligere hinc possint, si rex re-
vertatur, se non solum regis mortem, sed etiam peti-
tiones quondam suas, et frequentissimi parlamenti acta
de liturgia et episcopis abolendis, de triennali parla-
mento, et quaecunque summopopuli consensu acplausu
sancita sunt, tanquam seditiosas atque " insanas pres-
byterianorum positiones" luituros. Sed repente mu-
tat animum homo levissimus; et quod modo " rem
ipsam recte aestimanti " sibi videbatur solis presbyteri-
anis deberi, id nunc " rem " eandem " ab alto revol-
venti" independentibiis totum deberi videtur. Modo
presbyterianos " vi aperta atque armis contra regem
grassatos esse," eumque ab iis " bello victum, captum,
in carcerem conjectum" affirmabat, nunc omnem " hanc
rebellionis doctrinam" independentium esse scribit. O
hominis fidem et constantiam ! quid aliam jam opus est
narrationem comparare contra tuam, quae ipsa sibi tarn
turpiter decoxit? Veriim de te siquis dubitat, albusne
an ater homo sis, tua legat quae sequuntur. " Tem-
pus est," inquis, " pandere unde et quando proruperit
inimica regibus secta: belli isti sane puritani sub reg-
no Elisabethae prodire tenebris Orci, et ecclesiam inde
turbare primum cceperunt, immo rempub. ipsam : non
enim sunt minoresreipub. pestes quam ecclesiae." Nunc
te vere Balaamum vox ipsa sonat ; ubi enim virus omne
acerbitatis evomere cupiebas, ibi insciens atque invitus
benedixisti. Hoc enim tota Anglia notissimum est, si
qui ad cxemplum ecclesiarum vel Gallicarum vel Ger-
manicarum, ut quasque reformatiores esse judicabant,
puriorem cultus divini rationem sequi studebant, quam
pene omnem episcopi nostri caeremoniis et superstitioni-
bus contaminaverant, si qui tandem pietate erga Deum,
aut vitae integritate caeteris praestabant, eos ab episco-
porum fautoribus puritanos fuisse nominatos. Hi sunt
quorum doctrinam regibus inimicam esse clamitas ; ne-
que hi solum, nam " plerique reform atorum," inquis,
" qui in alios disciplinae ejus articulos non jurarunt,
hunc tamen unum videntur approbasse, qui regiae ad-

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

701

versatur dominationi." Ita independentes, dum gra-
vissime insectaris, laudas ; qui eos ab integerrima
Christianorum familia deducis; et quam doctrinam in-
dependentium esse propriam ubique asseris, earn nunc
" reformatorum plerosque approbasse" confiteris ; eo
usque demiim audacise, inipietatis, apostasiae provectus
es, ut etiam episcopos, quos tanquam pestes et Anti-
cbristos ex ecclesia radicitus evellendos, atque exter-
minandos esse nuper docuisti, eos nunc " a, rege tuendos
fuisse" affirmas, ne quid " sacramento" scilicet " in-
augurations derogatum iret." Nihil est ulterius jam
sceleris aut infamiae quo possis procedere, quam, quod
solum superest, ut reformatam, quam polluis, religio-
nem quamprimum ejures. Quod autem nos ais " om-
nes sectas et haereses tolerare," id noli accusare ; quan-
diu te impium, qui Christianorum sanctissimos, et ple-
rosque etiam reformatos tibi adversos " e tenebris Orci
prodire" audes dicere, te vanum, mendacem, et con-
ductitium calumniatorem, te denique apostatam ecclesia
tamen toleret. Tuas autem exinde sycophantias, quibus
magnam reliqui capitis partem iusumis, et quae mon-
strosa dogmata independentibus, ad cumulandam iis
invidiam, affingis, quidni omittam ? cum neque ad
causam hanc regiam omnino pertineant, et ea fere sint
quae risum potius aut contemptum cujusvis quam refu-
tationem mereantur.

CAPUT XI.

Ad undecimum hoc caput videre mihi, Salmasi, quam-
vis nullo cum pudore, cum aliqua tamen conscientia
futilitatis tuae accedere. Cum enim hoc loco perquiren-
dum tibi proposueris " qua authoritate" pronuntiatum
de rege fuerit, subjungis, quod a te nemo expectabat;
" frustra id quaeri;" scilicet " quaestioni huic vix locum
reliquit qualitas hominum qui id fecere." Cum igitur,
quam es importunitatis et impudentiae in hac causa
suscipienda compertus, tarn sis nunc etiam loquacitatis
tibi conscius, eo a me brevius responsum feres. Quae-
rentijam tibi " qua authoritate" ordo plebeius vel ju-
dicavit ipse regem, vel aliis id judicium delegavit, re-
spondeo suprema: supremam quemadmodum habuerit,
docebunt te ea qua? tunc a, me dicta sunt, cum te supra
hac ipsa de re graviter ineptientem redarguerem. Quod
si tibi saltern crederes, posse te ullo tempore quod satis
est dicere, non eadem toties cantare odiosissime soleres.
Aliis autem delegare suam judicandi potestatem ordo
plebeius eadem sane ratione potuit, qua tu regem, qui
et ipse omnem potestatem a populo accepit, eandem
aliis delegare potuisse dicis. Unde in ilia solenni con-
ventione, quam nobis objecisti, cum Angliae turn Sco-
tiae summi ordines religiose profitentur ac spondent, ea
se supplicia de perduellibus esse sumpturos, " quibus
utriusque gentis potestas judiciaria suprema, aut qui ab
ea delegatam potestatem accepturi erant," plectendos
judicarent. Audis hie utriusque gentis senatum una
voce testantem se posse suam authoritatem judiciariam,
quam " supremam" ipsi vocant, aliis delegare : vanam

ergo et frivolam de ista potestatis delegatione contro-
versiam moves. At " cum his," inquis, "judicibuse
domo inferiori selectis juncti etiam judices fuere ex co-
hortibus militaribus sumpti; nunquam autem militum
fuit civem judicare." Paucissimis te retundam ; non
enim de cive nunc, sed de hoste memineris nos loqui :
quem si imperator bellicus cum tribunis militaribus
suis, bello captum, et e vestigio, si ita videretur, oc-
cidendum,pro tribunali judicare voluerit, an quicquam
praeter jus belli aut morem censebitur fecisse? qui au-
tem hostis reipublicae, et bello captus est, ne pro cive
quidem is, nedum pro rege in ea repub. haberi potest.
Hanc ipsa lex regis Eduardi sacrosancta sententiam
tulit; quae negat malum regem aut esse regem, aut
oportere regis nomine appellari. Ad illud autem quod
ais non " integram " plebis domum, sed " mancam et
mutilam de regis capite judicasse," sic habeto; eorum,
qui regem plectendum esse censebant, longe majorem
fuisse numerum, quam qui res quascunque in parla-
mento transigere, etiam per absentiam caeterorum, ex
lege debebant : qui cum suo vitio atque culpa abessent
(defectio enim animorum ad communem hostem pes-
sima absentia erat) nullam iis, qui in fide permanserant,
afferre moram conservandae reipub. poterant ; quam
vacillantem, et ad servitutem atque interitum prope
redactam, populus universus eoruin fidei, prudentiae,
fortitudini, primo commiserat. Atque illi quidem
strenue rem gessere ; exulcerati regis impotentiae, fu-
rori, insidiis sese objecere ; omnium libertati atque
saluti suam posthabuere ; omnia antehac parlamenta,
omnes majores suos prudentia, magnanimitate, con-
stantia supergressi. Hos tamen populi magna pars,
quamvis omnem illis fidem, operam, atque auxilium
pollicita, ingratis animis in ipso cursu deseruit. Pars
haec servitutem et pacem cum ignavia atque luxuria
ullis conditionibus volebat : pars altera tamen liber-
tatem poscebat, pacem non nisi firmam atque honestam.
Quid hie ageret senatus ? partem hanc sanam, et sibi
et patriae fidelem defenderet, an desertricem illam se-
queretur? Scio quid agere oportuisse dices? non enim
Eurylochus, sed Elpenor es, id est vile animal Circae-
um, porcus immundus, turpissima servitute etiam sub
foemina assuetus; unde nullum gustum virtutis et, quae
ex ea nascitur, libertatis habes ; omnes esse servos cu-
pis, quod nihil in tuo pectore generosum aut liberum
sentis, nihil non ignobile atque servile aut loqueris aut
spiras. Injicis porro scrupulum quod " et Scotiae rex
erat, de quo statuimus," quasi idcircoin Angliaimpune
quidvis illi facere liceret. Ut hoc caput denique prse
cseteris elumbe atque aridum aliquo saltern facetedicto
queas concludere, " duae," inquis, " sunt voculae iisdem
ac totidem elementis constantes, solo literarum situ
differentes, sed immane quantum significatione differ-
entes, Vis, et Jus." Minime profecto mirum est, te
trium literarum hominem tarn scitam ex tribus literis
argutiolam exculpere potuisse ; hoc magis mirandum
est quod toto libro asseris, duas res tam inter se caete-
roqui " differentes," in regibus unum atque idem esse.
Quae enim vis est unquam a regibus facta, quam non
jus regium tu esse affirmasti ? Haec sunt quae novem
paginis bene longis responsione digna animadvertere

702

PRO POPULO ANGLTCANO DEFENSIO.

potui ; caetera sunt ea, quae aut identic! em repetita
baud semel refutavimus, aut ad hanc causam discep-
tandam nullum habent momentum. Itaque solito nunc
brevior si sum, id non meae diligentiae, quam in hoc
summo tasdio languescere non patior, sed tuae loquaci-
tati, rerum et ration um tam cassae atque inani, impu-
tandum erit.

CAPUT XII.

Yellem equidem, Salmasi, ne cui forte videar in
regem Carolum, suo fato atque supplicio defunctum,
iniquior esse aut acerbior, ut totum hunc de " crimini-
bus ejus " locum, quod et tibi et tuis consultius fuisset,
silentio praeteriisses. Nunc verd quoniam id mag-is
placuit, ut de iis praefidenter et verbose diceres, faciam
profecto ut intelligas, nihil a, te fieri incogitantius po-
tuisse, quam ut deterrimam causae tuae partem, nempe
ejus crimina, ad extremum refricanda et accuratius in-
quirenda reservares ; quae, cum vera et atrocissima
ostendero fuisse, et ejus memoriam omnibus bonis in-
gratam atque invisam, et tui defensoris odium quam
maximum in animis legentium novissime relinquant.
" Duae," inquis, " partes ejus accusationis fieri pos-
sunt; una in reprehensione vitae versatur, altera in
delictis quae tanquam rex potuit committere. Et vitam
quidem ejus inter convivia, et ludos, et foeminarum
greges dilapsam facile tacebo : quid enim habet luxus
dignum memoratu ? Aut quid haec ad nos, si tantum
privatus fecisset? postquam voluit rex esse, ut nee sibi
vivere, ita ne peccare quidem sibi solum potuit." Pri-
mum enim exemplo suis vehementissime nocuit; se-
cundo loco, quod temporis libidinibus et rebus ludicris
impendit, quod erat plurimum, id totum reipub., quam
susceperat gubernandam, subduxit ; postremd im-
mensas opes, innumerabilem pecuniam non suam, sed
publicam luxu domestico dilapidavit. Itaque domi
rex malus primum esse coepit. Verum ad ea potius
crimina " quae male regnando commisisse arguitur"
transeanius. Hie doles " tyrannum" eum, " prodito-
rem," et " homicidam" fuisse judicatum. Id non inju-
ria factum demonstrabitur. Tyrannum autem prius,
non ex vulgi opinione, sed ex Aristotelis et doctorum
omnium judicio definiamus. Tyrannus est qui suam
duntaxat, non populi utilitatem spectat. Ita Aristoteles
ethicorum decimo, et alibi, ita alii plerique. Suane
commoda an populi spectarit Carolus, pauca haec de
multis, quae tantummodo perstringam, testimonio erunt.
Cum aulas sumptibus patrimonium et proventus regii
non sufficerent, imponit gravissima populo tributa ;
iisr|uc absumplis, nova excogitavit ; non ut rempub.
vel augeret, vel ornaret, vel defenderet, sed ut populi
non unius opes vel unam in domum congerendas in-
farct, rel una in domo dissiparet. Hunc in modum
sine lege cum pen olaret omnia, quod unicum sciebat
sibi frseno fore, parlamentum aut funditus abolere, aut
convocatum baud siepius quam id suis rationibus con-
duceret, sibi soli reddere obnoxium conatus est. Quo

fraeno sibi detracto, aliud ipse populo fraenum injecit :
Germanos equites, pedites Hibernos per urbes, perque
oppida quasi in praesidiis, ciim bellum esset nullum,
collocandos curavit : parumne tibi adhuc tyrannus vi-
detur? In quo etiam, ut in aliis multis rebus, quod
supra per occasionem abs te datam ostendi (quanquam
tu Carolum Neroni crudelissimo conferri indignaris)
Neroni perquam similis erat : nam et senatum ille e
repub. se sublaturum persaepe erat minatus. Interea
conscientiis religiosorum hominum supra modum gra-
vis, ad caeremonias quasdam et superstitiosos cultus,
quos e medio papismo in ecclesiam reduxerat, omnes
adigebat ; renuentes aut exilio aut carcere multabat ;
Scotos bis earn ob causam bello adortus est. Hue
usque simplici saltern vice nomen tyranni commeruisse
videatur. Nunc cur adjectum in accusatione proditoris
nomen fuerit exponam. Cum huic parlamento saepius
pollicitis, edictis, execrationibus confirmasset, se nihil
contra rempub. moliri, eodem ipso tempore aut papis-
tarum delectus in Hibernia babebat, aut legatis ad re-
gem Daniae clanculum missis, arma, equos, auxilium
diserte contra parlamentum petebat, aut exercitum
nunc Anglorum nunc Scotorum pretio sollicitabat ;
illis urbem Londinum diripiendam,his quatuor provin-
cias Aquilonares Scotorum ditioni adjungendas pro-
misit, si sibi ad parlamentum quoquo modo tollendum
commodare suam operam vellent. Cum haec non suc-
cederent, cuidam Dillonio perduelli dat secretiora ad
Hibernos mandata, quibus juberentur omnes Anglos
ejus insulae colonos repente armis adoriri. Haec fere
proditionum ejus monumenta sunt, non vanis rumoribus
collecta, sed ipsis literis ipsius manu subscripts atque
signatis comperta. Homicidam denique fuisse, cujus
acceptis mandatis Hiberni arma ceperint, ad quinquies
centena millia Anglorum in summa pace nihil tale
metuentium exquisitis cruciatibus occiderint, qui etiam
tantum reliquis duobus regnis bellum civile conflarit,
neminem puto negaturum. Addo enim quod in illo
Vectensi colloquio hujus belli et culpam et crimen rex
palam in se suscepit, eoque omni parlamentum notissi-
ma confessione sua liberavit. Habes nunc breviter
quamobrem rex Carolus et tyrannus et proditor et
homicida judicatus fuerit. At " cur non prius," inquis,
neque in illo " solenni faedere," neque postea cum de-
dititius esset, vel " a presby terianis" vel " ab independen-
tibus" sic judicatus est, sed potius," ut regem decuit
accipi, omni reverentia est exceptus ?" Vel hoc solo
argumento persuaderi cuivis intelligenti queat, non
nisi sero tandem, et postquam omnia sustinuerant, om-
nia tentaverant, omnia perpessi erant, deliberatum
ordinibus fuisse regem abjicere. Tu id solus malitiose
nimis in invidiam rapis, quod summam eorum patien-
tiam, aequanimitatem, moderationem, fastusque regii
tolerantiam nimis fortasse longam apud omnes bonos
testabitur. At " mense Augusto qui praecessit ejus
supplicium, domus communium, quae sola jam turn
rcgnabat et independentibus erat obnoxia, scripsit literas
ad Scotos, quibus testabatur, nunquam sibi in animo
fuisse mutare statum, qui hue usque in Anglia obtiiiuerat
sub rege, domo dominorum et communium." Vide jam
quam non doctrinae independentium abrogatio regis

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

703

attribuenda sit. Qui suam dissimulare doctrinam non
solent, etiam potiti rerum profitentur " nunquam sibi
in animo fuisse statum regni mutare." Quod si id
postmodum in mentem venit, quod in animo non fuit,
cur non licebat quod rectius, et e repub. mag-is esse
videbatur, id potissimum sequi ? praesertim cum Carolus
neque exorari, neque flecti ullo modo potuerit, ut jus-
tissimis eorum postulatis, quaeque semper eadem ab
initio obtulerant, assentiretur. Quas initio de religione,
quas de jure suo sententias perversissimas tuebatur,
nobisque adeo calamitosas, in iisdem permanebat : ab
illo Carolo nihil mutatus, qui et pace et bello tanta
nobis omnibus mala intulerat. Siquid est assensus, id
et invite facere, et quamprimum sui juris foret, pro ni-
hilo se babiturum haud obscuris indiciis significabat :
idem aperte filius, abducta secum per eos dies classis
parte, scripto, idem ipse per literas ad suos quosdam in
urbe declarabat. Interea cum Hibernis Anglorum
hostibus immanissimis, reclamante parlamento, fcedis
conditionibus occulte pacem coagmentaverat, Anglos
ad repetita inutiliter colloquia et pacem quoties invita-
bat, toties contra eos omni studio bellum coquebat.
Hie illi quibus concredita respub. erat, quo se verte-
rent ? an commissam sibi nostram omnium salutem in
manus bosti acerbissimo traderent ? An alterum belli
prope internecini septennium, nequid pejus ominemur,
gerendum nobis iterum, et exantlandum relinquerent ?
Deus meliorem illis mentem injecit, ut prioribus de
rege non movendo cogitationibus, non enim ad decreta
pervenerant, rempub., religionem, libertatem ex ipso
illo foedere solenni auteponerent ; quae quidem stante
rege constare non posse, tardius illi quidem quam
oportuit, sed aliquando tamen viderunt. Sane parla-
mento nunquam non liberum atque integrum esse de-
bet, ex re nata quam optime reipub. consulere ; neque
ita se prioribus addicere sententiis, ut religio sit in
posterum, etiamsi Deus dederit, vel sibi, vel reipub.
plus sapere. At " Scoti non idem sentiunt, quinimo
ad filium Carolum scribentes, sacratissimum regem
appellant parentem ejus, et sacerrimum facinus quo
necatus est." Cave plura de Scotis, quos non novisti ;
nos novimus, cum eundem regem " sacerrimum," et
homicidam et proditorem ; facinus quo tyrannus neca-
retur, " sacratissimum" appellarent. Nunc regi quam
dicam scripsimus, quasi parum commode scriptam
cavillaris, et" quid opus fuerit ad elogiumilludtyranni
addere proditoris et homicidae titulos," quaeris : " cum
tyranni appellatio omnia mala comprehendat :" turn
quis tyrannus sit grammatice et glossematice etiam
doces. Aufer nugas istas, literator, quas una Aristote-
lis definitio modo allatanullonegotiodifflabit; quaeque
te doctorem docebit nomen tyranni, quoniam tua nihil
interest praeter nomina intelligere, posse citra pro-
ditionem et homicidium stare. Atqui " leges Angli-
canae non dicunt proditionis crimen regem incurrere si
procuraverit seditionem contra se vel populum suum."
Neque dicunt, inquam, parlamentum laesae majestatis
reum esse, si malum regem tollat, aut unquam fuisse,
cum saepius olim sustulerit : posse autem regem suam
majestatem laedere atque minuere, immo amittere, clara
voce testantur. Quod enim in ilia lege sancti Edouardi

legitur, " nomen regis perdere," nihil aliud est quam
regio munere ac dignitate privari ; quod accidit Chil-
perico Franciae regi, cujus exemplum illustrandae rei
causa eodem loco lex ipsa ponit. Committi autem
summam perduellionem tam in regnum, quam in re-
gem, non est apud nos jurisperitus qui inficias ire pos-
sit. Provoco ad ipsum, quern profers Glanvillanum.
" Siquis aliquid fecerit in mortem regis, vel seditionem
regni, crimen proditionis esse." Sic ilia machinatio,
qua papistae quidem parlamenti curiam cum ipsis ordi-
nibus uno ictu pulveris nitrati in auras disjicere
parabant, non in regem solum, sed in parlamentum et
regnum, ab ipso Jacobo et utraque ordinum domo
" summa proditio " judicata est. Quid plura attinet
in re tam evidenti, quae tamen facile possem, statuta
nostra allegare ? cum ridiculum plane sit et ratione
ipsa abhorrens, committi perduellionem in regem
posse, in populum non posse, propter quem et cujus
gratia, cujus, ut ita dicam, bona venia, rex est id
quod est. Frustra igitur tot statuta nostra deblateras?
frustra in vetustis legum Anglicarum libris exerces te
atque volutas; ad quas vel ratas vel irritas habendas
parlamenti authoritas semper valuit ; cujus etiam so-
lius est, quid sit perduellio, quid laesa majestas, inter-
pretari : quam majestatem nunquam sic a populo in
regem transiisse, ut non multo celsior atque angustior
in parlamento conspiciatur, jam saepius ostendi. Te
vero vappam et circulatorem Galium jura nostra in-
terpretantem quis ferat ? Vos vero Anglorum per-
fugae, tot episcopi, doctores, j urisconsulti, qui literaturam
omnem et eruditionem vobiscum ex Anglia aufugisse
praedicatis, adeone ex vestriim numero nullus causam
regiam atque suam defendere satis strenue satisque
latine sciebat, gentibusque exteris dijudicandam expo-
nere, ut cerebrosus iste et crumenipeta Gallus mercede
accersendus in partes necessario esset, qui regis inopis.
tot doctorum et sacerdotum infantia stipati, patrocinium
susciperet? magna, mihi credite, infamia etiam hoc
nomine apud exteras nationes flagrabitis ; et merito
vos utique cecidisse causa omnes existimabunt, quam
ne verbis quidem, nedum armis aut virtute sustinere
valuistis. Sed ad te redeo, vir bone, dicendi perite, si
tute modo ad te rediisti ; nam sternentem te tam prope
finem et de " morte" voluntaria nescio quid abs re
somniantem offendo ; turn statim negas " cadere in
regem suae mentis compotem, ut populum seditionibus
distrahat, exercitus suos hostibus debellandos tradat, ut
factiones contra se suscitet." Quae omnia cum et alii
multi reges, et Carolus ipse fecerit, dubitare non potes,
praesertim Stoicus, quin ut omnes improbi, sic omnes
quoque tyranni prorsus insaniant. Flaccum audi.

Quem mala stultitia, et qusecunque inscitia veri
Ccecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
Autumat, hsec populos, haec magnos formula reges,
Excepto sapiente, tenet. —

Si igitur insani cujuspiam facti crimen a rege Carolo
amovere cupis, debebis improbitatem ab eo prius amo-
vere quam insaniam. At enim " rex non potuit pro-
ditionem in eos committere, qui vassalli ipsius et sub-
jecti fuere." Primum, c^m aeque atque ulla gens

•04

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

hominum liberi simus, nullum barbarum morem fraudi
nobis esse patiemur: fac deinde " vassalos" fuisse nc-s
regis, ne sic quidem tyrannum perferre dominum tene-
mur. Omnis ea subjectio, ut ipsce leges nostra loquun-
tur, " honesto et utili" definita est. Leg. Hen. 1. c.
55. Fidem earn esse " mutuam," jurisconsulti omnes
tradunt, si dominus " ligeam," quod aiunt, " defen-
sionem" prastiterit : sin e contrario minium saevus
fuerit, aut atrocem aliquam injuriam intulerit, " dis-
solvi et penitus extingui omnem homagii connexio-
nem." Hsec ipsa Bractoni verba et Fletse sunt. Unde
vassallum est ubi lex ipsa in dominum armat; eumque
singulari certamine a vassalo, si accident, interimen-
dum tradit. Idem si universse civitati aut nationi in
tyrannum non licuerit, deterior liberorum hominum con-
ditio quam servorum erit. Nunc Caroli homicidia alio-
rum regum partim homicidiis, partim juste factis excu-
sare contendis. De laniena Hiberniensi " remittis lecto-
rem ad opus illud regium Iconis Basilicse;" et ego te
remitto ad Iconoclastem. " Captam Rupellam,"proditos
Rupellenses, " ostentatam potius quam datam opem,"
imputari Carolo non vis : imputetur necne merito, non
habeo dicere ; satis superque ab eo peccatum est domi,
ne externa persequi curem : omnes interim ecclesias
protestantium, quotquot ullo tempore se contra leges
religionis hostes armis defenderunt, eodem nomine re-
bellionis damnas. Quam contumeliam ab alumno suo
sibi illatam quanti inter sit ad disciplinam ecclesias-
ticam, suamque tuendam integritatem, non negligere,
secum ipsi cogitent : nos etiam Anglos ea expeditione
proditos acerbe tulimus. Qui enim regnum Angliae in
tyrannidem convertere diu meditatus erat, non, nisi
extincto prius militari civium robore ac flore, cogitata
perficere se posse arbitrabatur. Aliud erat crimen
regis quod ex jurejurando a regibus regnum capes-
sentibus dari solito verba quaedam ejus jussu erasa
fuerint, antequam jurasset. 0 facinus indignum et
execrandum ! impium qui fecit, quid dicam qui de-
fendit ? nam quae potuit, per Deum immortalem, quae
perfidia, aut juris violatio esse major? quid illi sanc-
tius post sacratissima religionis mysteria illo jurejuran-
do esse debuit ? Quis quasso sceleratior, isne qui in
legem peccat, an qui, secum legem ipsam ut peccare fa-
ciat, dat operam ? aut denique ipsam legem tollit, ne
pcccasse videatur? Agedum, jus hoc religiosissime ju-
randum rex iste violavit ; sed ne palam tamen violasse
videretur, turpissimo quodam adulterio per dolum cor-
rupit; et ne pejerasse diceretur, jus ipsum jurandum in
perjurium vertit. Quid aliud potuit sperari, nisi injus-
tissime, versutissime, atque infelicissime regnaturum
esse eum, qui ab injuria tarn detestanda auspicatus
regnum est; jusque illud primum adulterare auderet,
quod solum impedimento sibi fore, ne jura omnia per-
verteret, putebat. At enim " sacramentum" illud,
sic enim defendis, " non magis obligare reges potest,
quam leges; legibus autem se devinciri velle prae se
ferunt, et secundum eas vivere, cum tamen re vera iis
soluti sint." Quemquamne tarn sacrilcgo tamque in-
cesto ore esse, ut sacramentum religiosissimum, tactis
Evangeliis datum, quasi per se leviculum, solvi sine
causa posse asserat? Te vcro, scelus atque portentum,

ipse Carolus redarguit; qui ciim sacramentum illud
non esse per se leve quidpiam existimaret, idcircd ejus
religionem aut subterfugere, aut fallacia quavis eludere
satius duxit, quam aperte violare; et corruptor jusju-
randi bujus et falsarius esse maluit, quam manifeste
perjurus. At vero "jurat quidem rex populo suo, ut
populus vicissim regi, sed populus jurat regi fidelita-
tem, non populo rex." Lepidum sane hominis com-
mentum ! annon quijuratus promittit atque spondet, se
quidpiam fideliter praestiturum, fidem suam iis obligat,
qui jusjurandum ab eo exigunt? Rex sane omnis quoad
prastanda ea quae promittit, et " fidelitatem," et " ob-
sequium," et " obedientiam populo" jurat. Hie ad
Gulielmum Conquaestorem recurris, qui ipse, non quod
sibi collibitum erat, sed quod populus ab eo et mag-
nates postulabant, id omne haud semel jurare est coac-
tusse praestiturum. Quod si multi reges " coronam"
solenni ritu non " accipiunt," et proinde non jurant, et
tamen regnant, idem de populo responderi potest; cu-
jus pars magna fidelitatem nunquam juravit. Si rex
ob earn causam solutus erit, erit et populus. Quae
autem pars populi jurabat, non regi solum, sed regno
et legibus jurabat, a quibus rex factus est, et quidem
eatenus tantum regi, quoad is leges observaret, " quas
vulgus," id est, communitas sive plebeius ordo " elege-
rit." Stultior enim sit, qui legum nostrarum loquelam
ad puriorem semper latinitatem exigere velit. Hanc
clausulam, " quis vulgus elegerit," Carolus, antequam
coronam acciperet, ex formula juramenti regii eraden-
dam curavit. At, inquis, " sine regis assensu nullas
leges vulgus elegerit;" eoque nomine duo statuta
citas, unum anni xxxvii. Hen. 6. c. xv. alterum " de-
cimo-tertio" Edouardi iv. c. viii. Tantum autem abest,
quo minus eorum alterutrum in libro statutorum usquam
appareat, ut annis abs te citatis, neque rex iste neque
ille ullum omnino statutum promulgaverit. Tu fidem
jam perfugarum, statuta tibi dictantium, elusus que-
rere; dum alii tuam admirantur impudentiam simul et
vanitatem, quern non pudebat iis in libris versatissimum
videri velle, quos inspexisse nunquam^ ne vidisse qui-
dem tarn facile argueris. Clausulam autem istam jus-
jurandi, quam tu perfricti oris balatro " commentitiam"
audes dicere, " regis," inquis, " defensores fieri posse
a'iunt," ut in aliquot antiquis exemplaribus extiterit,
" sed in desuetudinem abiise, quod commodam signi-
ficationem non baberet. Verum ob id ipsum majores
nostri illam clausulam in hoc regis jurejurando posuere,
ut significationem tyrannidi semper non commodam
haberet. In desuetudinem autem si abierat, quod ta-
men falsissimum est, quis neget multo meliori jure
revocandam fuisse ? frustra, si te audiam : quippe " in
regibus" mos ille "jurandi, qui hodie receptus est,
cacremonialis est tantum." Atqui rex, cum episcopos
aboleri oportuit, per illud jusjurandum non licere sibi
causatus est. Atque ita sacramentum illud sanctissi-
mum, quoties ex usu est regis, vel solidum quiddam et
firmum erit, vel inane tantum et " cseremoniale." Quod
ego vos obtestor, Angli, etiam atque etiam animadver-
tatis : et qualem estis regem babituri, si redierit, vobis-
cum rcputetis : non enim in mentem venisset unquam
huic grammatico sceleroso et extraneo de jure regis

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

705

Anglorum velle scribere, aut posse, nisi Carolus ille
extorris, disciplina patria imbutus, unaque iili moni-
tores ejus profligatissimi, quid hac de re scribi vellent
omni studio suggessissent. Dictabant huic illi, "totum
parlamentum proditionis in regem insimulari posse,"
vel ob hoc solum, quod " sine assensu regis declaravit
omnes esse proditores qui arma contra parlamentum
Angliae sumpserunt; vassallum scilicet regis esse par-
lamentum;" jusjurandum vero regium " ceeremoniale
tantum" esse, quidni " vassallum" etiam ? Ita neque
legum ulla sanctitas, neque sacramenti ulla fides, aut
religio, quicquam valebit ad cobibendam a, vita atque
fortunis vestrum omnium vellibidinem effrsenati regis,
vel ultionem exacerbati : qui ita institutus a pueritia est,
ut leges et religionem, ipsam denique fidem vassallari
sibi, et servire suis libitis arbitretur debere. Quanto
prsestabilius esset, vobisque dignius, si opes, si liber-
tatem, si pacem, si imperium vultis, a virtute, indus-
tria, prudentia, fortitudine vestra indubitanter petere
hoec omnia, quam sub regio dominatu incassum spe-
rare ? Certe" qui sine rege ac domino parari haec posse
non putant, dici non potest, quam abjecte, quam non
honeste, non dico quam indigne, de se ipsi statuant :
quid enim aliud nisi se inertes, imbecillos, mentis in-
opes atque consilii, corpore atque animo ad servitium
natos, fatentur esse ? Et servitus quidem omnis homini
ingenuo turpis est; vobis autem post libertatem Deo
vindice, vestroque marte recuperatam, post tot fortia
facinora, et exemplum in regem potentissimum tarn
memorabile editum, velle rursus ad servitutem, etiam
praeter fatum, redire, non modo turpissimum, sed et
impium erit, et sceleratum : parque vestrum scelus il-
lorum sceleri erit, qui, servitutis olim iEgyptiacse desi-
derio capti, multis tandem cladibus ac variis divinitus
absumpti, liberatori Deo pcenas tarn servilis animi de-
dere. Quid tu interim, servitutis conciliator? " Potuit,"
inquis, " rex proditionis et delictorum aliorum gratiam
facere; quod satis evincit legibus eum solutum fuisse."
Proditionis quidem, non quae in regnum, sed quae in
se commissa erat, poterat rex, ut quivis alius, gratiam
facere : poterat et quorundam aliorum fortasse malefi-
ciorum, quanquam non id semper: an ideo qui malefi-
cum servandi nonnunquam jus quoddam habet, idem
continuo omnes bonos perdendi jus ullum habebit ?
Citatus in curiam, eamque inferiorem, respondere non
tenetur, nisi per procuratorem, rex, uti nee de populo
quidem ullus ; an ideo in parlamentum citatus ab uni-
versis non veniet? non ipse respondebit ? " Conari"
nos, a'is, " Batavorum exemplo factum nostrum tueri,"
atque hinc, stipendio scilicet metuens, quo te Batavi
luem atque pestem alunt, ne Anglos infamando etiam
Batavos altores tuos infamasse videaris, demonstrare
cupis quam "dissimile sit quod hi et quod illi fecerunt."
Quam ego collationem tuam, quanquam in ea qusedam
sunt falsissima, alia, ne salario fortasse tuo non satis
litares, palpum olent, omittam. Negant enim Angli
opus sibi esse, ut exterorum quorumvis exemplo facta
sua tueantur. Habent leges, quas secuti sunt, patrias,
hac in parte, sicubi terrarum aliae sunt, optimas : habent
quos imitentur, majores suos, viros fortissimos, qui im-
moderatis regum imperiis nunquam cessere ; multos

eorum intolerantiiis se gerentes per supplicium necavere.
In libertate sunt nati,sibi sufficiunt, quas volunt leges
possunt sibi ferre; unamprae caeteris colunt antiquissi-
mam, a natura ipsa latam, quae omnes leges, jus omne
atque imperium civile, non ad regum libidinem, sed ad
bonorum maxime civium salutem refert. Jam proeter
quisquilias et rudera superiorum capitum restare nihil
video ; quorum quidem acervum cum satis magnum in
fine congesseris, nescio quid aliud tibi volueris, nisi
hujus tuae fabricae ruinam quasi praesagire. Tandem
aliquando post immensam loquacitatem rivos claudis ;
" Deum testatus, te hanc causam tuendam suscepisse,
non tantum quia rogatus, sed quia meliorem nullam te
potuisse defendere, conscientia tibi suggessit." Roga-
tus tu in res nostras tibi alienissimas, nobis non rogan-
tibus, te interponas ? Tu populi Anglicani summos
magistratus pro authoritate proque imperio sibi com-
misso quod suum munus est in sua ditione agentes,
nulla injuria lacessitus (neque enim natum te esse
sciebant) indignissimis verborum comtumeliis laceres,
libroque infami edito proscindas ? A quo autem roga-
tus? An ab uxore, credo, quas jus regium, ut perhibent,
in te exercet ; quaeque tibi, quoties libet, ut ilia Ful-
via, cujus, ex epigrammate obscoeno, centones modo
consuisti (p. 320.) "aut" scribe " aut pugnemus" ait:
unde tu, ne sigma canerent, scribere malebas. An ro-
gatus fortasse a Carolo minore, et perditissimo illo
peregrinantium aulicorum grege, quasi alter Balaamus
ab altero Balacco rege accersitus, ut jacentem regis
causam, et male pugnando amissam maledicendo eri-
gere dignarere ? Sic sane fieri potuit; nisi quod hoc
fere interfuit ; ille enim vir sagax asino insidens locu-
tuleio ad execrandum venit ; tu asinus loquacissimus
insessus a foemina, et senatis, quos vulneraveras, epis-
coporum capitibus obsitus, apocalyptical illi us bestise
parvam quandam imaginem exprimere videris. Sed
ferunt poanituisse te hujus libri, post paulo quam
scripsisses. Bene profecto habet ; tuam itaque ut tes-
tere omnibus poenitentiam, nihil tibi prius faciendum
erit, quam ut pro libro tam longo unam tantummodo
literam adhuc longam ex te facias. Sic enim poenituit
Iscarioten ilium Judam, cui similis es ; idque novit puer
Carolus, qui crumenam idcirco tibi, insigne illud Judae
proditoris, dono misit, quod primum audierat, et postmo-
dern sciebat, te apostatam esse et diabolum. Judas ille
Christum prodidit, tu Christi ecclesiam ; episcopos Anti-
cbristos esse docueras, ad eos defecisti : quos Inferis dam-
naveras, eorum causam suscepisti : Christus omnes homi-
nes liberavit, tu omnes ad servitutem redigere conatus
es : ne dubita, postquam in Deum, in ecclesiam, in
omne genus hominum tam impius fuisti, quiu te etiam
idem exitus maneat,ut desperatione magis quam poeni-
tentia ductus, tuique pertaesus, ab infelici tandem
arbore pendens, sicut et par ille tuus olim, medius cre-
pes; illamque malefidam et fallacem conscientiam, bo-
norum et sanctorum insectatricem, ad destinatas tibi
quandoque supplicii sedes praemittas. Hactenus, quod
initio institueram ut meorum civium facta egregia con-
tra insanam et lividissimam furentis sophistae rabiem,
et domi et foris defenderem, j usque populi commune
ab injusto regum dominatu assererem, non id quidem

706

PRO POPULO ANGLICANO DEFENSIO.

regum odio, sed tyrannorum, Deo bene juvante videor
jam mihi absolvisse : neque ullum sineresponso vel ar-
gumentum, vel exemplum, vel testimonium ab adver-
sario allatum sciens praetermisi, quod quidem firmitatis
in se quidquam, aut probationis vim ullam habere vide-
retur ; in alteram fortasse partem culpae propior, quod
saepiuscule ineptiis quoque ejus, et argutiis tritissimis,
quasi argumentis, respondendo, id iis tribuisse videar,
quo dignse non erant. Unum restat, et fortasse maxi-
mum, ut vos quoque, 6 cives, adversarium hunc vestrum
ipsi refutetis; quod nulla alia ratione video posse fieri,
nisi omnium maledicta vestris optime factis exuperare
perpetud contendatis. Vota vestra et preces ardentis-
simas Deus, cum servitutis haud uno genere oppressi,
ad eum confugistis, benigne* exaudiit. Quae duo in
vita bominum mala sane maxima sunt, et virtuti dam-
nosissima, tyrannis et superstitio, iis vos gentium pri-
mos gloriose liberavit ; earn animi magnitudinem vo-
bis injecit, ut devictum armis vestris et dedititium re-
gem judicio incly to judicare, et condemnatum punire,
primi mortalium non dubitaretis. Post hoc facinus
tarn illustre, nihil humile aut angustum, nihil non mag-
num atque excelsum et cogitare et facere debebitis.
Quani laudem ut assequamini, hac sola incedendum
est via, si ut hostes bello domuistis, ita ambitionem,
avaritiam, opes, et secundarum rerum corruptelas,

quae subigunt caeteras gentes hominum, ostenderitis
posse vos etiam inermes media in pace omnium morta-
lium fortissime debellare : si, quam in repellenda ser-
vitute fortitudinem preestitistis, earn in libertate con-
servanda justitiam, temperantiam, moderationem prae-
stiteritis. His solis argumentis et testimoniis evincere
potestis, non esse vos illos, quos hie probris insequitur,
" Perduelles, latrones, sicarios, parricidas, fanaticos;"
non vos ambitionis aut alieni invadendi studio, non se-
ditione, aut pravis ullis cupiditatibus, non amentia aut
furore percitos, regem trucidasse, sed amore libertatis,
religionis, justitiae, honestatis, patriae denique chari-
tate accensos, tyrannum puniisse. Sin autem, quod,
bone Deus, ne unquam siveris, aliter in animum in-
duxeritis, si in bello fortes, in pace turpes eritis, qui
manifestum sensistis numen vobis tam propitium, hos-
tibus tam grave, neque exemplo tam insigni et memo-
rando ante oculos posito, Deum vereri, et justitiam co-
lere didiceritis ; quod ad me attinet, concedam sane et
fatebor, neque enim potero negare, ea omnia, quae
nunc maledici et mendaces de vobis pessime aut lo-
quuntur aut sentiunt, vera esse : vosque multo iratio-
rem brevi tempore experturi estis Deum, quam aut in-
fensum inimici vestri, aut vos benignum et faventem
et paternum, prae caeteris omnibus ten-arum orbis gen-
tibus hodiernis, experti estis.


Colophon

This archival text follows the Internet Archive OCR witness for The prose works of John Milton; with an introductory review (London: Westley and Davis, 1834). Internet Archive metadata identifies the creators as John Milton and Robert Fletcher, records the Library of Congress as sponsor and contributor, and states that the Library of Congress is unaware of any copyright restrictions for this item.

The Internet Archive scanning wrapper and surrounding index matter were not included in the reading body. OCR spacing was lightly normalized for the Good Work Library, while the source witness's line structure and wording were otherwise preserved.

This is an archival source-text witness, not a Good Works Translation.

Compiled and formatted for the Good Work Library by the New Tianmu Anglican Church, 2026.

🌲