IA 1834 - Defensio Secunda Pro Populo Anglicano

✦ ─── ⟐ ─── ✦

IA 1834 Latin OCR Witness


DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO,

INFAMEM LTBELLUM ANONYMUM,

CUI TITUI.US,

REGII SANGUINIS CLAMOR AD CCELUM, ADVERSUS PARRICIDAS ANGLICANOS.

[first published 1654.

Quod in omni vita hominum, omnique genere officii
est primum, ut grati semper erga Deum, ej usque rae-
mores beneficiorum simus, turn praesertim, si qua supra
spem votumque evenerint, uti, ob ea, singulares atque
solennes gratias quamprimum referamus, id mihi nunc
in ipso limine orationis tribus potissimum de causis
video esse faciendum. Primum iis me natum tempori-
bus patriae, quibus civium virtus eximia, et supergressa
omnes majorum laudes magnitudo animi atque con-
stantia, obtestata prius Deum, eundemque sequuta
manifestissimum ducem, editis post orbem conditum
exemplis factisque fortissimis, et gravi dominatione
rempublicam, et indignissima servitute religionem libe-
ravit. Deinde, cum extitissent subito multi, qui, ut
est fere ingenium vulgi, egregie facta odiose crimina-
rentur, unusque, pras caeteris, literatorio fastu, et con-
cepta de se gregalium suorum opinione inflatus ac
fidens, conscripto in nos libro admodum infami, tyran-
norum omnium patrocinium nefarie suscepisset, me
potius quam alium quemvis, neque tanti nominis ad-
versario, neque tantis rebus dicendis visum imparem,
ab ipsis patriae liberatoribus has partes accepisse com-
muni omnium consensu ultro delatas, ut causam et
populi Anglicani, et ipsius adeo libertatis, siquis un-
quam alius, publice defenderem. Postremo, in re tarn
ardua et expectationis plena, neque civium meorum de
me sive spem, sive judicium illud fefellisse, neque ex-
terorum quamplurimis cum doctis viris, turn rerum
peritis non satisfecisse ; adversarium vero, quamvis au-
dacissimum. ita profligasse, ut animo simul et existi-
matione fracta cederet ; triennioque toto, quo postea
vixit, multa licet minatus ac fremens, nullam tamen
amplius molestiam nobis exhiberet, nisi quod vilissi-
morum quorundam hominum obscuram operam subsidio
sibi corrogaret, et laudatores nescio quos iueptos atque
immodicos, ad inopinatam ac recentem infamiam, siquo
modo posset, sarciendam subornaret; quod statim pate-
bit. Hobc ego divinitus mihi accidisse bona, et magna
quidem ratus, appositissima denique non modd ad per-
2 z

solvendas numini ex debito gratias, sed ad auspicium
quoque optimum instituti operis capiendum, cum vene-
ratione, ut facio, imprimis commemoranda esse duxi.
Nam quis est qui patriae decora non arbitretur sua ?
quid patriae cujusquam esse magis decori aut gloriae
potest, quam libertas, non civili tantum vitas, sed divino
etiam cultui restituta ? quae gens, quae civitas, aut fe-
licius aut fortius hanc sibi utrobique peperit ? Etenim
fortitudo, cum non tota in bello atque armis eniteat,
sed contra omnes aeque formidines diffundat vim suam
atque intrepida sit, Graeci quidem illi, quos maxime
admiramur, et Romani, ad tollendos ex civitatibus ty-
rannos nullam fere virtutem, praeter studium libertatis,
expedita arma, promptasque manus attulere; caetera
omnia in proclivi, inter laudes omnium et plausus, et
laeta omnia, peragebant ; nee tarn ad discrimen et am-
biguum facinus quam ad certameu virtutis gloriosissi-
mum atque pulcherrimum, ad praemia denique et coro-
nas spemque immortalitatis certissimam properabant.
Nondum enim tyrannis res sacra erat ; nondum tyranni,
Christi scilicet proreges atque vicarii repente facti, cum
benevolentia non possent; caeca vulgi superstitione
sese munierant : nondum clericorum malis artibus
attonita plebs, ad barbariem ea foediorem, quae stoli-
dissimos mortalium infamat Indos, degeneraverat. Illi
enim noxios sibi daemonas, quos abigere non possunt,
pro diis coluut; haec tyrannos ne liceret tollere cum
posset, impotentissimos creabat in se deos ; et humani
generis pestes in suam perniciem cousecrabat. At con-
tra has omnes traditarum diu opinionum, religionum,
calumniarum, atque terrorum densissimas acies, hoste
ipso vehementius ab aliis formidatas, decertandum An-
glis erat. Quae omnia, edocti melius, et proculdubio
coelitus imbuti, tanta causae fiducia, tanta animorum
firmitate ac virtute superarunt, ut cum numero populus
sane magnus essent, animis tamen tarn erectis tamque
excelsis, vulgus esse desierint; Britanniaque ipsa post-
hac, quae tyrannorum terra ferax dicta olim est, nunc
liberatorum long& feracior, perpetua saeculorum om-

'OS

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO.

nium celebratione dici meruerit. Quos non legum
eontemptus aut violatio in effrasnatam licentiam efTudit;
non virttitis et g'loriae falsa species, aut stulta veterum
a?mulatio inani nomine libertatis incendit, sed inno-
centia vitae, morumque sanctitas rectum atque solum
iter ad libertatem veram docuit, legum et religionis
justissima defensio necessario armavit. Atque illi qui-
dem Deo perinde confisi, servitutem honestissimis armis
pepulere : cujus laudis etsi nullam partem mihi ven-
dico, a reprehensioue tamen vel timiditatis vel ignavise,
siqua infertur, facile me tueor. Neque enim militias
labores et pericula sic defugi, ut non alia ratione, et
operam, multo utiliorem, nee minore cum periculo meis
civibus navarim, et animum dubiis in rebus neque de-
missum unquam, neque ullius invidiae, vel etiam mortis
plus aequo metuentem praestiterim. Nam cum ab ado-
lescentulo humanioribus essem studiis, ut qui maxime
deditus, et ingenio semper quam corpore validior, post-
habita castrensi opera, qua me gregarius quilibet ro-
bustior facile superasset, ad ea me contuli, quibus plus
potui ; ut parte mei meliore ac potiore, si saperem, non
deteriore, ad rationes patriae, causamque hanc praestan-
tissimam, quantum maxime possem momentum acce-
derem. Sic itaque existimabam, si illos Deus res ge-
rere tam praeclaras voluit, esse itidem alios a quibus
gestas dici pro dignitate atque ornari, et defensam ar-
mis veritatem, ratione etiam, (quod unicum est presi-
dium vere ac proprie humanum,) defendi voluerit.
Unde est, ut dum illos invictos acie viros admiror, de
mea interim provincia non querar ; immo mihi gratuler,
et gratias iusuper largitori munerum coplesti iterum
summas agam obtigisse talem, ut aliis in videnda multo
magis, quam mihi ullo modo poenitentia videatur. Et
me quidem nemini vel infimo libens confero ; nee ver-
bum de me ullum insolentius facio; ad causam vero
omnium nobilissimam, ac celeberrimam, et hoc simul
defensores ipsos defendendi munus ornatissimum ip-
sorum mihi sufFragiis attributum atque judiciis, quoties
animum refero, fateor me mihi vix temperare, quin
altius atque audentius quam pro exordii ratione in-
surgam ; et grandius quiddam, quod eloqui possim,
quaeram : quandoquidem oratores illos antiquos et in-
signes, quantum ego ab illis non dicendi solum sed et
loquendi facilitate, (in extranea praesertim, qua utor
necessario, lingua, et persaepe mihi nequaquam satis-
facio,) haud dubie vincor, tantiim omnes omnium seta-
turn, materiae nobilitate et argumento vincam. Quod
et rei tantam expectationem ac celebritatem adjecit, ut
jam ipse me sentiam non in foro aut rostris, uno dun-
taxat populo, vel Romano, vel Atheniensi circumfusum ;
sed attenta, et confidente quasi tota pene Europa, et
judicium ferente, ad universos quacunque gravissi-
morum hominum, nrbium, gentium, consessus atque
conventus, et priore defensione, dixisse, et bac rursus
dicturum. Jam videor mihi, ingressus iter, transma-
rinos tractus et porrectas late regiones, sublimis perlus-
trare ; vultus innumeros atque ignotos, animi sensus
mecum conjunctissimos. Hinc Germauorum virile et
infestum servituti robur, inde Francorum vividi dig-
nique nomine liberales impetus, hinc Hispanorum con-
sulta virtus, Italorum inde scdata suique compos mag-

nanimitas ob oculos versatur. Quicquid uspiam libe-
rorum pectorum, quicquid ingenui, quicquid magna-
nimi aut prudens latet aut se palam profitetur, alii tacite
favere, alii aperte suffragari, accurrere alii et plausu
accipere, alii tandem vero victi, dedititios se tradere.
Videor jam mihi, tantis circumseptus copiis, ab Her-
culeis usque columnisad extremosLiberi patristerminos.
libertatem diu pulsam atque exulem, longo intervallo
domum ubique gentium reducere : et, quod Triptolemus
olim fertur, sed longe nobiliorem Cereali ilia frugem
ex civitate mea gentibus importare ; restitutum nempe
civilem liberumque vitae cultum, per urbes, per regna,
perque nationes disseminare. Sed nee ignotus plane, nee
fortasse non gratus rursum advenero; si sum idem, qui
pugnacissimum tjrannorum satellitem, et opinione ple-
rorumque, et sui fiducia insuperabilem antea creditum,
cum nos nostrasque acies contumeliose lacesseret, et
optimates nostri me primum intuerentur, singulari cer-
tamine congressus, adacto convitiantis in jugulum hoc
stylo, immo suismet ipsius telis, collocavi ; et nisi velim
tot undique lectorum intelligentium calculis atque sen-
tentiis, neutiquam addictis mihi aut obnoxiis diffidere
prorsus etderogare, opima spolia retuli. Haec sine ulla
vaniloquentia ita esse re vera, vel illud maxime argu-
mento esse potest, quod ego nee sine Dei nutu reor ac-
cidisse, quod, cum a regina Suedorum serenissima, qua
vivit opinor nemo, aut olim vixit, vel optimarum artium,
vel doctorum hominum studiosior, honorifice sane esset
invitatus, venissetque et Salmasius et Salmasia, (uter
enim horum is erat, uxoris palam dominatus cum fama
turn domi incertum admodum reddiderat,) quo in loco
peregrinus magno in honore degebat, ibi eura nostra
defensio nihil tale metuentem occupavit. Qua statim
a pluribus perlecta, regina quidem, quae et ipsa cum
primis perlegerat, de sua pristina benignitate ac muni-
ficentia, id solum spectans quod se dignum erat, in hos-
pitem nihil remisit: de caetero, si audita saepius et quae
arcana non sunt, licet referre, tanta animorum facta
subito mutatio est, ut qui nudiustertius summa gratia
froru erat, nunc pene obsolescent ; nee ita multo post
discedens cum bona venia hoc unum in dubio permul-
tis relinqueret, honoratiorne advenerit, an contemptior
abierit. Sed neque aliis in locis detrimentum levius
fecisse famae satis constat. Verum haec omnia non
eo attuli; quo me cuiquam venditarem, neque enim est
opus; sed quo id duntaxat latius ostenderem, quod
initio institui, quas ob causas, et quam non leves, ab
agendis Deo Optimo Maximo gratiis potissimum sim
exorsus; mihique procemium hoc fore honestissimum
atque pulcberrimum, in quo praeeipue, tot argumen-
tis enumeratis, demonstrare liceat, me, haud exper-
tem licet calamitatum humanarum, me tamen, resque
meas Deo curae esse ; me maximis prope de rebus, et
ad patriae necessaria tempora accommodatis, et civilis
vitae religionisque ex usu maxime futuris, non uno pro
populo, nedum uno pro reo, sed pro universo potius
hominum genere, contra humanae libertatis hostes,
quasi in communi omnium gentium et frequentissimo
concursu disserentem, divino favore et auxilio adjutum
atque auctum : quo ego majus aut gloriosius quicquam
mihi tribuere, neque possim ullo tempore neque cu-

CONTRA INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

709

piam. Eundem proinde immortalem Deum oro, ut con-
sueta ejus ope ac benignitate sola fretus, qua integri-
tate, diligentia, fide, feJicitate etiam, fortissime justis-
simeque simul facta baud ita pridem defendi, eadem,
vel ea amplius, authores ipsos, meque tantis viris igno-
miniae causa, non honoris additum ab immeritis oppro-
briis, atque calumniis vindicare sufficiam. Quod si est,
qui contemni haec satius arbitretur potuisse, fateor
equidem, si apud eos qui nos recte nossent baec spar-
gerentur : caeteris qua tandem ratione constabit non
esse verum quicquid adversarius noster est mentitus?
cum autem, data, quae par est, opera, a nobis erit, ut
quo prsecessit calumnia, eodem vindex quoque Veritas
sequatur, et illos de nobis perperam sentire opinor de-
situros, et istum fortasse mendaciorum pudebit: si non
puduerit, turn demum, satius contempserimus. Huic
interea responsum pro meritis celerius expedivissem,
nisi se falsis rumoribus hactenus muniisset; dum sae-
pius denuntiaret, an incudem sudare Salmasium, nova
volumina in nos fabricare, jam jamque editurum : ex
quo hoc solum est consequutus, ut maledicentiae poenas
aliquanto serius daret : expectandum enim duxi potius,
ut potiori viribus adversario, integrum me servarem.
Sed cum Salmasio debellatum jam puto mihi esse, ut-
pote mortuo; et quemadmodum mortuo, non dicam :
non enim ut ille mihi caecitatem, sic ego illi mortem
vitio vertam. Quanquam sunt, qui nos etiam necis
ejus reos faciunt, illosque nostros nimis acriter strictos
aculeos ; quos dum repugnando altius sibi infixit, dum
quod prae manibus habebat opus, vidit spissius proce-
dere, tempus responsionis abiisse, operis gratiam per-
iisse, recordatione amissae famae, existimationis, prin-
cipum denique favoris, ob rem regiam male defensam,
erga se imminuti, triennali tandem moestitia, et animi
magis aegritudine, quam morbo confectum obiisse. Ut-
cunque sit, si iterum cum hoste satis mihi cognito, si
bella etiam posthuma gerenda sunt, cujus feroces ac
strenuos impetus facile sustinui, ejus languentes et
moribundos conatus non est ut reformidem.

Nunc vero ad hoc quicquid est hominis, qui nos in-
clamat, aliquaudo veniamus : clamorem quidem audio,
non regii sanguinis, ut pree se fert titulus, sed obscuri
cujuspiam nebulonis; clamantem enim nusquam repe-
rio. Eho! quis es ? homone an nemo? hominum certe
infimi, ne mancipia quidem, sine nomine sunt. Sem-
perne ergo mihi cum anonymis res erit ? at vero hi re-
gios haberi se vel maxime volunt : mirorsi regibus sic
persuaserint. Regum sequaces atque amicos regum
non pudet ; quo pacto igitur sunt isti regibus amici ?
non dant munera ; immo vero libentius multo accipi-
unt: res suas non impendunt, qui ne nomina qui-
dem causae regiae dare audent: quid ergo? verba
dant, sed nee verba gratis dare suis regibus, vel satis
benevoli in animum inducunt, vel satis constantes no-
mine adscripto audent. Me quidem, <J avdpsg avuvvpoi,
fas enim sit Greece quos Latine quid nominem non re-
perio, me inquam, cum vester ille Claudius de jure re-
gio, materia sane gratiosissima, sine nomine tamen
orsus esset scribere, et exemplo possem uti, usque adeo
neque mei, neque causae puditum est, ut ad rem tan tarn
accedere, nisi nomen palam professus, turpe ducerem.

Quid ego in republica palam videor contra reges, cur
vos in regno, vel regum sub patrocinio, non nisi furtim
etclanculum, contra rempublicam audetis? cur in tuto
pavidi, cur in luce nocturni, summam potentiam, sum-
mam gratiam, timiditate invidiosa plane atque suspecta
obscuratis? satisne vobis ut praesidii sit in regibus vere-
mini ? sic tecti, sic obvoluti non vos mehercule ad
asserendum jus regium defensores, sed ad aerarium
compilandum fures potiiis videmini venisse. Equidem
quod sum, profiteor; quod regibus nego jus esse, vel
in regno quovis legitimo pernegare ausim : nemo me
lasserit monarch a, quin se priiis damuet, tyrannum fas-
sus. Si tyrannos insector, quid hoc ad reges? quos
ego a tyrannis longissime sejungo. Quantum a viro
malo distat vir bonus, tantundem a tyranno discrepare
regem contendo : uude efficitur, tyrannum non modo
non esse regem, sed regi quidem adversissimum semper
imminere. Et sane qui monumenta rerum percurrit,
plures a tyrannis quam apopulo oppressos reges, atque
sublatos inveniet. Qui igitur tollendos affirmat tyran-
nos, non reges, sed inimicissimos regibus, immo infes-
tissimos regum hostes tollendos affirmat. Vos contra,
quod regibus jus datis, ut quicquid libeat jus sit, non
est jus, sed injuria, sed scelus, sed ipsa pernicies : ve-
nenata isto munere, non salutari, quos supra omnem
vim atque periculum fore praedicatis, eos ipsi occiditis ;
regem et tyrannum idem esse, siquidem idem utrobique
jus est, statuitis. Nam si isto suo jure, rex non utitur
(utetur autem nunquam quamdiu rex, non tyrannus,
erit) non hoc regi, sed viro assig'nandum est. Quid
autem absurdius illo jure regio fingi queat, quo si quis
utatur, quoties rex vult esse, toties esse vir bonus de-
sinat; quoties vir esse bonus maluerit, toties se arguerit
non esse regem ? quo quid in reges dici contumeliosius
potest? Hoc jus qui docet, ipse sit oportet injustissi-
mus, atque omnium pessimus : pejor autem quo pacto
fiat, quam si quales format ac fingit alios, talis ipse
imprimis fuerit? Quod si omnis vir bonus, ut anti-
quorum secta quaedam magnifice sane philosophatur,
est rex, pari ratione sequitur, omnem virum malum pro
suo quemque modulo tyrannum esse : neque enim
magnum, ne hoc nomine intumescat, sed iufimum
quiddam est tyrannus; et quanto omnium maximus,
tan to omnium vilissimus, et maxime servilis. Alii
enim suis tantum vitiis volentes serviunt ; hie non modo
suis, sed minis trorum etiam atque satellitum importu-
nissimis flagitiis etiam nolens cogitur servire ; et suas
quasdam tyrannides abjectissimo cuique suorum con-
cedere : tyranni igitur servorum infimi, suis serviunt
etiam servitiis. Quamobrem recte hoc nomen vel in
minimum quemque tyrannorum pugilem, vel in hunc
etiam clamatorem poterit convenire ; qui in hac causa
tyrannica cur tam strenue vociferetur, ex his quee dicta
sunt, quaeque mox dicentur, satis liquebit: uti etiam cur
anonymus : aut enim turpiter conductus, clamorem hunc
suum regio sanguini, Salmasium sequutus, vendidit ; aut
infamis doctrinae conscientia pallens, aut vita flagitiosus
ac turpis, latere si cupit, mirum non est : aut fortassis
ita se parat, ut sicubi spem quaestus uberiorem odoretur,
desertis quandoque regibus integrum sibi sit, ad quam-
libet etiam futuram rempublicam transfugere; ne tunc

710

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO,

quidem sine exemplo magni sui Salmasii, qui affulgente
lucro captus, ab orthodoxis ad episcopos, a popularibus
ad regios, etiam senex defec't. Tu igitur iste e gur-
g'ustio clamator, qui sis non fallis ; frustra tibi ista la-
tibula quaesisti: extrabere mihi crede, neque Plutonis
ista galea diutius te teget : dejerabis, quoad vixeris, me
aut caecum non esse, aut tibi saltern non connivere. Quis
igitur sit, quod genus hominis, qua spe adductus, qui-
bus illecebris, quibus lenociniis delinitus, ad hanc cau-
sam regiam accesserit, (Milesia propemodum, aut
Baiana fabula est,) si vacat nunc audite.

Est " Morus" quidam, partim Scotus, partim Gallus ;
ne tota hominis infamia, gens una, aut regio nimiiim
laboraret; homo improbus, et cum aliorum, turn, quod
gravissimum est, amicorum, quos ex intimis inimicissi-
mos sibi fecit, testimoniis quamplurimis infidus, men-
dax, ingratus, maledicus, et virorum perpetuus obtrec-
tator et fceminarum, quarum nee pudicitiae plus unquam
parcere, quam famae consuevit. Is, ut primae. aetatis
obscuriora praeteream, primiim Genevae Graecas literas
docuit ; verum, saepius licet nomen suum Greece
Morum discipulis interpretatus, stultum et nequam
ipse dediscere nequivit ; quin eo potiiis furore est
agitatus cum tot scelerum esset sibi conscius, quamvis
fortasse nondum compertus, ut pastoris in ecclesia
munus ambire, atque istis moribus inquinare non hor-
resceret. Verum haud diu presbyterorum censuram
effugere potuit, mulierarius ac vanus, multisque aliis
criminibus notatus, multis ab orthodoxa fide erroribus
damnatus, quos et turpiter ejuravit, et ejuratos impie
retinuit, tandem adulterii manifestus. Hospitis ancil-
lam quandam forte adamaverat; earn paulo post etiam
alteri nuptam sectari non destitit; tuguriolum quoddam
intrare hortuli, solum cum sola, vicini saepe animad-
verterant. Citra adulterium, inquis ; poterat enim
quidvis aliud : sane quidem ; poterat confabulari,
nimirum de re hortensi, praelectiones quasdam suas
sciolae fortasse fceminae et audiendi cupidae expromere
de hortis, Alcino'i puta vel Adonidis ; poterat nunc
areolas laudare, umbram tantummodo desiderare, liceret
modo ficui morum inserere, complures inde sjcomoros
quam citissime enasci, ambulationem amcenissimam ;
modum deinde insitionis mulieri poterat monstrare :
haec et plura poterat, quis negat? Veruntamen pres-
byteris satisfacere non poterat, quin ilium tanquam
adulterum censura ferirent, et pastoris munere indig-
num prorsus judicarent: harum et hujusmodi accusa-
tionum capita in bibliotheca illius urbis publica etiam-
num asservantur. Interea, dum haec palam nota non
essent, ab ecclesia, quae Middleburgi erat Gallica,
procurante Salmasio, in Hollandiam vocatus, magna
cum offensione Spanhemii, viri sane docti, et pastoris
rategerrimi, qui eura Genevae antea probe noverat,
I iff i as testimoniales, quas vocant, dum alii non feren-
dum existimarent, ut homo istiusmodi eeclesiae testi-
i/ionio ornaretur, alii quidvis potius ferendum, quam
ipram bominem, aegre a Genevensibus, et non alia
qo&m sui discessus conditione, atque illas quidem fri-
gidulas, tandem unpetravit In Hollandiam ut venit,
ilatandom Salmasium profectus, domi ejus in
■xorii ancilhm,coi Pontile nomen erat, oculosnequiter

conjecit : semper enim in ancillis prolabitur libido
hominis ; hinc summa assiduitate Salmasium coepit
colere, et quoties licuit Pontiam. Nescio an ille corn-
mod itate hominis et assentatione captus, an hie optabi-
lem excogitasse se conveniendae eo saepius Pontiae
occasionem ratus, prior sermones injecerit de responso
Miltonii ad Salmasium. Utut fuit, Morus propugnan-
dum suscipit Salmasium: et Salmasius quidem theo-
logicam in ea urbe cathedram sua opera pollicetur
Moro; Morus et hanc et aliud insuper suaviculum,
furtivos Pontias concubitus pollicetur sibi. Per causam
consulendi de hoc opere Salmasium, dies ac noctes
earn domum frequentat. Jamque ut olim Pyramus
in morum, ita nunc repente morus in Pjramum trans-
mutatus sibi videtur, Genevensis in Babylonium ;
verum illo juvene quanto improbior, tan to fortunatior,
nunc suam Thisben, facta sub eodem tecto copia, ut
libitum est, Pontiam alloquitur ; rimam in pariete
conquirere opus non erat : spondet matrimonium ;
ea spe pellectam vitiat ; eodemque scelere, horreo
dicere, sed dicendum est, sacrosanct! evangelii mi-
nister, hospitalem etiam domum constuprat. Ex
hoc demum congressu, mirum quiddam, et praeter
solitum naturae prodigiosum accidit, ut et foemina
et mas etiam conciperet, Pontia quidem Morillum,
quod et Plinianum exercitatorem diu postea exer-
cuit Salmasium ; Morus ovum hoc irritum et ven-
tosum, ex quo tympanites iste clamor regii san-
guinis prorupit. Quod quidem primo regiis nos-
tris in Belgio esurientibus pergrata admodum sorbitio
fuit ; nunc rupto putamine, vitiosum ac putridum
repertum aversantur. Nam Morus hoc suo fcetu
haud mediocriter inflatus, et Arausiacam factionem
totam demeruisse se sentiens, jam integras professionum
cathedras spe improba devoraverat, et suam Pontiam
utpote ancillam et pauperculam, jam gravidam scele-
ratus deseruerat. Ilia despectam se atque delusam
querens, et synodi fidem et magistratus imploravit. Sic
tandem evulgata haec res, et conviviis pene omnibus,
ac circulis diu risum et cachinnos praebuit. Unde
aliquis, et lepidi sane, quisquis erat, ingenii, hoc dis-
tich on,

Galli ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori,
Quis bene moratam, morigeramque neget ?

Sola Pontia non visit ; sed nee querendo quicquam
profecit; clamor enim regii sanguinis clamorem stupri,
et stupratae mulierculae ploratum facile obruerat; Sal-
masius quoque illatam sibi hanc totique familiae et in-
juriam et labem aegre ferens, seque ab amico et lauda-
tore suo sic ludos factum, sic adversario rursus obnox-
ium, accedente ad priores ejus in causa regia in felici-
tates forsitan hoc etiam infortunio, haud ita multo post
supremum diem obiit. Verum aliquanto haec posterius.
Interim Salmasius, Salmacidis quodam fato, ut enim
nomen, ita et fabula non abludit, nescius hermaphro-
ditum se adjunxisse sibi Morum tam gignendi quam
pariendi compotem, quid is domi genuisset ignarus,
quod peperit exosculatur ; librum nempe istum in quo
sentit se Magnum toties dici, et suo forte judicio digne,
aliorum ccrte stulte atque ridicule laudatum. Itaque

CONTRA INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

711

typographum festinanter quserit ; et fugientem ab se
jaradiu famam, retinere frustra conatus, quas laudes,
quas potiiis foedas sui adulationes per hunc atque alios
misere concupiverat, iis etiam divulgandis obstetricatur
ipse atque subservit. Ad hancoperam Vlaccus quidam
est visus omnium maxime idoneus ; huic facile per-
suadet, non modo ut librum ilium excudendum curaret,
quod nemo reprehendisset ; sed etiam ut epistolse ad
Carolum videlicet missce, multis in me, qui hominem
nunquam noram, probris et contumeliis refertae, sub-
script© nomine se profiteretur authorem. Nequis igitur
miretur cur se exorari tarn facile sit passus, ut me tarn
impudenter nulla de causa lacesseret, et alienas etiam
intemperies in se transferee atque prsestare tarn pro ni-
hilo duceret, erga omnes etiam alios quemadmodum se
gesserit, sicuti ego compertum babeo, ostendam. Est
Vlaccus unde gentium nescio, vagus quidam librariolus,
veterator atque decoctor notissimus ; is Londini ali-
quandiu bibliopola fuit clancularius ; qua ex urbe, post
innumeras fraudes, obeeratus aufugit. Eundem Parisiis
fide cassum et male agendo insignem, vita tota Jacobsea
cognovit : unde olim quoque profugus ne multis qui-
dem parasangis audet appropinquare ; nunc si cui opus
est balatrone perditissimo atque venali, prostat Hagae-
comitis typographus recoctus. Nunc ut intelligatis,
quid dicat, quidve agat, quam nibil pensi habeat, nihil
esse tarn sanctum, quod non lucro vel exiguo posterius
putet, seque non causa publica, quod quis putasset, sic
in me esse debaccbatum, fatentem ipsum in se testem
producam. Is cum vidisset quod in Salmasium scrip-
seram, nonnullis librariis sera meruisse, scribit ad ami-
cos quosdam meos mecum agerent, ut siquid haberem
excudendum, sibi committeretur ; se typis longe meli-
oribus, quam qui prius excudisset, mandaturum : re-
spondi per eosdem, non habere me in praesentia, quod
excuso esset opus. Ecce autem ! cui suam operam tarn
officiose modo detulerat, in eum haud ita multo post,
scripti contumeliosissimi non excusor solum sed et au-
thor, subdititius licet, prodit. Indignantur amici ; re-
scribit impudentissimus, mirari se simplicitatem eorum,
et rerum imperitiam, qui officii rationem aut honesti ab
se exigant aut desiderent, cum videant quibus rebus
qusestum facia't : se ab ipso Salmasio illam epistolam,
cum libro accepisse ; qui rogabat, id uti sua gratia,
vellet facere quod fecit ; si Miltonio, vel cuivis alteri
visum esset respondere, nullum sibi esse scrupulum ;
siquidem eadem sua opera uti voluerint : id est, vel in
Salmasium vel in Carolum; namque id erat solum
quod in responso ejusmodi futurum expectare poterat.
Quid plura? Hominem videtis ; ad reliquos nunc
pergo, non enim unus est duntaxat, qui hanc in nos
regii clamoris quasi tragcediam adornavit. En igitur
initio, ut solet, dramatis personae : clamor prologus,
Vlaccus balatro, aut si mavultis, Salmasius Vlacci
balatronis persona et lacernis involutus, duo poetastri
cerevisiali vappa temulenti, Morus adulter et stuprator.
Mirificos sane tragcedos! bellum certamen mihi para-
tum ! Verum qualescunque sortiti, quoniam alios atque
hujusmodi adversarios vix est ut causa nostra habere
possit, nunc singulos aggrediamur; hoc t.antum prse-
fati, si cui minus gravitatis nostra alicubi refutatio ha-

bere videbitur, cogitare eum debere, non cum gravi
adversario, sed cum grege histrionico, nobis rem esse ;
ad quern dum refutationis genus accommodandum erat,
non semper quid magis decuisset, sed quid illis dignum
esset, spectandum duximus.

Regii sanguinis clamor ad coelum adversus parricidas
Anglicanos.

Siquidem non jure fusum ostendisses, More, istum san-
guinem, haud incredibile narrares : nunc, quemadmo-
dum primis restituti evaugelii temporibus, monachi,
cum argumentis minus valerent, ad spectra nescio quae,
et ficta monstra decurrere solebant; sic vos, postquam
omnia defecere, ad clamores nusquam auditos, et obso-
letas fraterculorum artes revertimini. Voces e ccelo
audire quemquam nostrorum, longe abest ut credas;
ego te clamores ab inferis audisse, quod postulas, facile
crediderim. Verum hunc regii sanguinis clamorem die
sodes quis audivit ? Te a'is : nugae : primum enim male
audis: ad ccelum autem qui clamor perveniat, si quis
praeter Deum, justi puto soli et integerrimi quique au-
diunt, ut qui possint, immunes ipsi, iram Dei consciis
denuntiare. Tu vero quorsum audires, an ut satyram
cinaedus scriberes ? Videris enim eodem tempore, et
ementitus hunc clamorem ad ccelum, et cum Pontia
furtim libidinatus esse. Multa te impediunt, More,
multa, intus forisque circumsonant, quas te res istius-
modi ad ccelum perlatas audire non sinunt; et si nihil
aliud, certe qui contra ipsum te ad coelum quam pluri-
mus fit clamor. Clamat contra te, si nescis, mcecha
ilia tua hortensis, tuo maxime pastoris sui exemplo, de-
ceptam se esse questa; clamat contra te maritus, cujus
torum violasti ; clamat Pontia, cui pactum nuptiale
temerasti; clamat, siquis est, quem probro genitum,
infantulum abdicasti; horum omnium clamores ad coe-
lum contra te, si non audis, neque ilium regii sangui-
nis audiveris : interea libellus iste, non regii sanguinis
clamor ad ccelum, sed lascivientis Mori hinnitus ad
Pontiam, rectius inscribetur. Quae sequitur epistola,
prolixa quidem, et bene putida, partim Carolo, partim
Miltonio, alteri amplificando, alteri infamando, dedica-
tur. Ab ipso statim initio authorem discite : " Caroli
regna,"inquit, "in sacrilegamparricidarum,et (quia ver-
ba desunt idonea, Tertullianaea voce abutimur) Deicida-
rum potestatem venerunt." Haec sive Salmasiasa, sive
Moraea, sive VlaccDea sartago sit, praetereamus. Hoc vero
aliis ridendum, Carolo indignandum profecto est, quod
paulo post, " neminem," ait, " vivere felicitatis Caroli
studiosiorem." Quine eandem et epistolandi, et excu-
dendi operam Caroli hostibus detulisti, te vivit nemo
felicitatis ejus studiosior? Miserum profecto dicis re-
gem sic ab amicis omnibus derelictum, ut qui intimi
restant, iis vappa typographus comparare se audeat.
Miserrimum, cujus fidelissimis, Vlaccus perfidus fide ac
studio non cedat: quo quid insolentius de se, contemp-
tius de rege amicisque regiis pronunciare potuit ? Ne-
que hoc minus ridiculum, induci idiotam et operarium
de rebus gravissimis ac regiis virtutibus pbilosophan-
tem, eaque dicentem, qualiacunque sunt, quibus nee
Salmasius ipse, nee Morus meliora dixisset. Equidem
Salmasium, ut sacpe alias, ita hoc loco haud obscure,

712

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO,

si mulla lectione, judicio tamen puerili et nullius usus
hominem deprehendi ; qui cum legere potuisset sum-
iuos in Spartana civitate optime iustituta magistratus,
si quid forte viro malo excidisset sapienter dictum, id
ei adimi jussisse, et in virum aliquem bonum ac frugi
sortitione conferri, adeo id omne quod decorum dicitur
ig'norarit, ut e contra, quas probum atque prudentem
decere sententias arbitraretur, eas homini nequissimo
attribui sustineret. Bono es animo, Carole: veterator
Vlaccus, " quae sua est in Deum fiducia," bono animo
te esse jubet. " Noli tot mala perdere :" Vlaccus de-
coctor perditissimus, qui bona omnia, siquahabuit, per-
didit, author tibi est, perdere ut nolis mala : " Fruere
novercante fort una : " potin'es ut ne fruare, hortatore
praesertim tali, qui alienis etiam fortunis frui per fas et
nefas tot annis consuevit ? " In sapientiam penitus in-
gurgitasti, et ingurgita :" sic monet, sic prsecipit regum
institutor sane optimus Vlaccus gurges, qui arrepta atra-
mentosis manibus, coriacea lagena, inter combibones
operas, ingenti haustu, sapientiam tibi propinat. Hsec
audet tuus Vlaccus, tarn praeclara monita, nomine etiam
conscripto, quae Salmasius, quas Morus, caeterique pugiles
tui aut timidi non audent, aut superbi non dignantur;
nimirum quoties te monito est opus aut defenso, alieno
semper nomine, atque periculo, non suo, sapientes aut
fortes sunt. Desinatergo, quisquis hie est, "strenuam et
animosam facundiam"ipse suam inaniter jactare ; dum
" vir," si diis placet, " insignis, decoro ingenio nomen
suum celeberrimum" edere metuit ; librum quo regium
sanguinem ulcisci se ait, ne dicare quidem Carolo nisi
per Vlaccum interpretem et vicarium ausus, verbis
typographi misere contentus significare, " librum " se,
sine nomine, " si pateris, O rex, tuo no mini dicatum
ire." Sic functus Carolo in me impetum parat minita-
bundus: " Post haec prooemia, tubam terribilem inflabit
6 Sravfidcjiog " ille Salmasius." Salubritatem praedicis
et concentus musici novum genus futurum : isti enim
tubae terribili, ciim inflabitur, nulla aptior excogitari
sympbonia poterit, quam si affatim oppedetur. Buccam
vero Salmasius nimis inflatam ne afferat moneo : quo
enim attuleritinflatiorem,e6mihi crede, opportuniorem
ad colaphos praebebit ; qui thaumasii Salmasii rhyth-
niicum hunc sonum, quo delectaris, buccis ambabus
resonantibus, numerose reddent. Pergis cornicari.
" Qui nee parem nee secundum habet, in universo lite-
rarum et scientiarum orbc." Vestram fidem ! Eruditi,
quotquot estis, vestram fidem ! Siccine vobis omnibus
anteferri cimicem grammaticum, cujus res atque spes
omnis in glossario vertebatur ? Quern vel extremum
merito occupet scabies, si cum viris vere doctis compa-
retur. Haec autem, nisi ab infimo quopiam et infra
Vlaccum ipsum vaecorde affirmari tarn fatue nequive-
runt. " Quiquejam stupendam et inflnitam eruditionem
coelesti junctam ingenio ad causam tuo3 majestatis con-
tulit." Si meministis quod supra narravi, ipsum Sal-
masium attulisse banc epistolam cum libro excu-
dendarn, vel ab ipso scriptam, vel ab anonymo quovis,
vernarnque typographum exorasse, ut quod author nol-
let, ipse suum nomen adscriberet, cognoscetis profecto
])iisilli omnino, et abjectissimi hominem ingenii suis
laudibus tam misere velificantem, et immensa encomia

tam stolidi laudatoris aucupantem. " Opus seternum
frustra sugillantibus nonnullis,jurisconsulti mirari satis
nequeunt quod homo Gallus ita subito res Anglicas,
leges, decreta, instrumenta, ita teueat, enodet, &c."
Immo quam ineptierit in nostris legibus et psittacus
fuerit, nostris etiam jurisconsultis testibus, abunde
ostendimus. " Sed ipse mox altera, quam in rebelles
molitur, impressione, simul Theonum ora comprimet,
simul Miltonum nobis pro eo ac mereturconcastigatum
dabit." Tu igitur ut pisciculus ille anteambulo, prse-
curris balaenam Salmasium, impressiones in haeclittora
minitantem ; nos ferramenta acuimus, expressuri si
quid habent impressiones et concastigationes illae sive
olei sive gari. Bonitatem interea magni viri mirabimur
plusquam Pythagoricam, qui animalia quoque miser-
atus, et praesertim pisces, quorum carnibus, ne quadra-
gesima quidem parcit, iis tam decenter involvendis tot
voluminadestinarit, tot pauperum millibus, thunnorum,
credo, aut scombrorum, chartaceas in singulos tunicas
testamento legarit.

Gaudete scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigida hyeme incolitis algentes freta,
Vestrum misertus ille Salmasius eques
Bonus amicire nuditatem cogitat ';
Chartseque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos prseferentes Claudii
Insignia nomenque et decus Salmasii,
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis gratissimos.

Hasc habui in editionem diu exspectatam tam nobi-
lis libri ; cujus impressionem, dum, ut ais, molitur Sal-
masius, tu ejus domum, More, fcedissima compressione
Pontile contaminasti. Et videtur sane, ad hoc opus
absolvendum, Salmasius diu multumque incubuisse ;
paucis enim ante mortem diebus, cum vir quidam
doctus, a quo hoc ipsum accepi, misisset, qui ex eo
quasreret, ecquando apparatus partem secundam in
primatum papse editurus esset, respondit, ad illud opus
non ante reversurum se, quam absolvisset quod adhuc
commentaretur adversiis Miltonium. Ita ego etiam
papas refutand us praeferor; et quem illi primatum in
ecclesia negavit, eum mihi ultro in inimicitia sua con-
cedit ; sic ego primatui papae jam jam evertendo salu-
tem attuli; ego redivivum hunc Catilinam, non in toga,
ut consul olim Tullius, ne per somnum quidem, sed
aliud omnino agens, Romanis mcenibus averti ; non
unus profecto cardinalatus mihi hoc nomine debebitur;
vereor, ne translato in me regum nostrorum titulo,
defensor fidei ab Romano pontifice appellandus sim.
Videtis quantus invidiae artifex in me concitandae
Salmasius fuerit; verum ipse viderit, qui, tam honesta
provincia turpiter relicta, alienis se controversiis im-
miscuerit, ab ecclesiaa causa, ad civiles et externas,
quarum sua nihil intererat, se traduxerit ; cum papa
inducias fecerit ; et, quod foedissimum fuit, cum epis-
copis, post bellum apertissimum, in gratiam redierit.
Veniamus nunc ad mea crimina : estne quod in vita aut
moribus reprehendat? Certe nihil: Quid ergo ? Quod
nemo nisi immanis ac barbarus fecisset, formam mihi
ac caecitatem objectat.
Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.

CONTRA 1NFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

*13

Nunquam existimabam equidern fore, ut de forma cum
Cyclope certamen mihi esset ; verum statim se revocat.
" Quanquam nee ingens, quo nihil est exilius, exsan-
guius, contractius." Tametsi virum nihil attinet de
forma dicere, tandem quando hie quoque est, unde
gratias Deo agam, et mendaces redarguam, ne quis
(quod Hispanorum vulgus de haereticis, quos vocant,
plus nimio sacerdotibus suis credulum, opinatur) me
forte cynocephalurn quempiam, aut rhinocerota esse
putet, dicam. Deformis quidem anemine, quod sciam,
qui modo me vidit, sum unquam habitus ; formosus
necne, minus laboro ; statura fateor non sum procera :
sed quae mediocri tamen quam parvae propior sit : sed
quid si parva, qua et summi saepe turn pace turn bello
viri fuere, quanquam parva cur dicitur, quae ad vir-
tutem satis magna est. Sed neque exilis admodum,
eo sane animo iisque viribus ut cum aetas vitaeque ratio
sic ferebat, nee ferrum tractare, nee stringere quotidiano
usu exercitatus nescirem ; eo accinctus, ut plerumque
eram, cuivis vel multo robustiori exaequatum me puta-
bam, securus quid mihi quis injuriae vir viro inferre
posset. Idem hodie animus, eoedem vires, oculi non
iidem ; ita tamen extrinsecus illaesi, ita sine nube clari
ac lucidi, ut eorum qui acutissimum cernunt : in hac
solum parte, memet invito, simulator sum. In vultu,
quo " nihil exsanguius" esse dixit, is rnanet etiamnum
color exsangui et pallenti plane contrarius, ut quadra-
genario major vix sit cui non denis prope annis videar
natu minor ; neque corpore contracto neque cute. In
his ego si ulla ex parte mentior, multis millibus popu-
larium meorum, qui de facie me norunt, exteris etiam
non paucis, ridiculus merito sim : sin iste in re minime
necessaria, tarn impudenter et gratuito mendax com-
perietur, poteritis de reliquo eandem conjecturam
facere. Atque haec de forma mea vel coactus : de tua
quanquam et contemptissimam accepi, et habitantis in
te improbitatis atque malitiae vivam imaginem, neque
ego dicere, neque ullus audire curat. Utinam de cse-
citate pariter liceret inhumanum hunc refellere adver-
sarium ; sed non licet ; feramus igitur : non est
miserum esse cascum ; miserum est caecitatem non
posse ferre : quidni autem feram, quod unumquemque
ita parare se oportet, ut si acciderit, non aegre ferat,
quod et humanitus accidere cuivis mortalium, et prse-
stantissimis quibusdam, atque optimis omni memoria
viris accidisse sciam : sive illos memorem, vetustatis
ultimae priscos vates, ac sapientissimos ; quorum calam-
itatem, et dii, ut fertur, multo potioribus donis com-
pensarunt, et homines eo honore affecerunt, ut ipsos
inculpare maluerint deos, quam caecitatem illis crimini
dare. De augure Tiresia quod traditur, vulgo notum.
De Phineo sic cecinit Apollonius in Argonauticis :

'OvS' baaov ottiZ.zto tcai Aibg dvrov

Xptiov aTpticeojg Upbv voov dv2rpdi)Troicn.
T(p mi bi yrjpag \ikv tiri brjvaibv laWev
'Ek d' IeXst btp^aX/Jiaiv y\vicepbv (paog.

neque est veritus Jovem ipsum

Edens veraciter mentem divinam hominibus :
Quare et senectam ei diuturnam dedit,
Eripuit autem oculorum dulce lumen.

Cseterum Deus et ipse Veritas est : in qua homi-
nes edocenda quo quis veracior eo similior Deo
acceptiorque sit, oportet. Non est pium veritatis in-
videntem Deum credere; aut nolle hominibus quam
liberrime impertitam : ob nullam igitur noxam, di-
vinus vir, et humani generis erudiendi studiosis-
simus, ut philosophorum etiam complures, caruisse
luminibus videtur. Sive illos commemorem civili pru-
dentia gestisque rebus admirabiles olim viros; primum
Timoleontem Corinthium, et civitatis suae, et Sicilrae
totius liberatorem ; quo virum meliorem, aut in repub-
lica sanctiorem, nulla setas tulit; turn Appium Clau-
dium, cujus in senatu pulchre dicta sententia, Italiam
Pyrrbo, gravi hoste, seipsum caecitate non liberavit ;
turn Caecilium Metellum pontificem, qui non urbem
solum, sed et fatum urbis Palladium, et penitissima
sacra dum ab incendio servavit, suos oculos perdidit ;
quanquam alias certe Deus pietati tarn egregiae favere
se, etiam inter gentes, testatus est : quod tali igitur viro
usu venit, ponendum in malis esse vix putem. Quid
alios recentiorum temporum adjungam, vel ilium Ve-
netiarumprincipem Dandulum longe omnium praestan-
tissimum ; vel Boemorum Ziscam ducem fortissimum,
orthodoxse fidei propugnatorem ? Quid summi nominis
theologos Hieronymum Zanchium, nonnullosque alios?
cum et ipsum Isaacum patriarcham, quo nemo unquam
mortalium Deo charior fuit, annos haud paucos, caecum
vixisse constet; aliquot fortasse Jacobum etiam ejus
fjlium, et ipsum Deo haud minus dilectum : cum de-
nique Christi servatoris nostri divino testimonio com-
pertissimum sit, ilium hominem ab se sanatum, neque
ob suum, neque ob parentum suorum aliquod peccatum,
etiam ab utero caecum fuisse. Ad me quod attinet, te
testor, Deus, mentis intimae, cogitationumque omnium
indagator, me nullius rei, (quanquam hoc apud me
saepius, et quam maxime potui, serid quaesivi et reces-
sus vitae omnes excussi,) nullius vel recens vel olim
commissi, mihimet conscium esse, cujus atrocitas hanc
mihi prae caeteris calamitatem creare, aut accersisse
merito potuerit. Quod etiam ullo tempore scripsi
(quoniam hoc nunc me luere quasi piaculum regii ex-
istimant atque adeo triumphant) testor itidem Deum,
me nihil istiusmodi scripsisse, quod non rectum et ve-
rum, Deoque gratum esse, et persuaserim turn mihi, et
etiamnum persuasus sim ; idque nulla ambitione, lucro,
aut gloria ductus ; sed officii, sed honesti, sed pietatis
in patriam ratione sola; nee reipublicae tantum, sed
ecclesiae quoque liberandae causa potissimum fecisse :
adeo ut cum datum mihi publice esset illud in defen-
sionem regiam negotium, eodemque tempore et adversa
simul valetudine, et oculo jam penes altero amisso, con-
flictarer, praedicerentque diserte medici, si hunc laborem
suscepissem, fore, ut utrumque brevi amitterem, nihil
ista praemonitione deterritus, non medici, ne iEsculapii
quidem Epidaurii ex adyto vocem, sed divinioris cu-
jusdam intus monitoris viderer mihi audire ; duasque
sortes, fatali quodam natu, jam mihi propositas, hinc
caecitatem, inde officium ; aut oculorum jacturam ne-
cessario faciendam, aut summum officium deserendum:
occurrebantque animo binailla fata, quae retulisse Del-
phis consulentem de se matrem, narrat Thetidis filius.

714

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO,

Ai^9aSiag Krjpag <ptp£j.itv Savaroto reXoads,

Ei fxev k avSt pevwv Tpwwv ttoXiv afMbtfidxiapai,

"QXtTO flkv flOl VOffTOQ' CtTCtp kXeOQ CL<p0lTOV tOTCd.

Ei Se Ktv oi/cao' "iKtofiai 0iX?)v kg Trarpida yaiav,
"QXiro fxoi kXeoq kaOXov £7ri ^pov Se poi alwv

"Eaaerai.

Iliad. 9.

Duplicia fata ducere ad mortis finem :
Si hie manens circa Troiim urbem pugnavero,
Amittitur mihi reditus ; sed gloria immortalis erit:
Si domuin revertor dulce ad patrium solum,
Amittitur mihi gloria pulchra, sed diuturna vita
Erit.

Unde sic mecum reputabam, multos graviore malo
minus bonum, morte gloriam, redemisse ; mihi contra
majus bonum minore cum malo proponi : ut possem cum
caecitate sola vel honestissimum officii munus implere;
quod ut ipsa gloria per se est solidius, ita cuique opta-
tius atque antiquius debet esse. Hac igitur tam brevi
luminum usura, quanta maxima quivi cum utilitate
publica, quoad liceret, fruendum esse statui. Videtis
quid praetulerim, quid amiserim, qua inductus ratione :
desinant ergo judiciorum Dei calumniatores maledicere,
deque me somnia sibi fingere : sic denique habento ;
me sortis meae neque pigere neque poenitere ; immotum
atque fixum in sententia perstare; Deum iratum neque
sentire, neque habere, imnid maximis in rebus cle-
mentiam ejus et benignitatem erg'a me paternam expe-
riri atque agnoscere; in hoc praesertim, quod solante
ipso atque animum confirmante in ejus divina voluntate
acquiescam ; quid is largitus mihi sit quam quid nega-
verit saepius cogitans : postremo nolle me cum suo
quo vis rectissime facto, facti mei conscientiam permu-
tare,aut recordationem ejus gratam mihi semper atque
tranquillam deponere. Ad caecitateni denique quod
attinet, malle me, si necesse est, meam, quam vel suam,
More, vel tuam. Vestra imis sensibus immersa, nequid
sani videatis aut solidi, mentem obcaecat: mea, quam
objicitis, colorem tantummodo rebus et superficiem de-
mit; quod verum ac stabile in iis est contemplationi
mentis non adimit. Quam multa deinde sunt quae videre
nollem, quam multa quae possem libens non videre,
quam pauca reliqua sunt quae videre cupiam. Sed ne-
que ego caecis, afflictis, moerentibus, imbecillis, tametsi
vos id miserum ducitis, aggregari me discrutior ; quan-
doquidem spes est, eo me propiiis ad misericordiam
sunirai patris atque tutelam pertinere. Est quoddam
per imbecillitatem, praeeunte Apostolo, ad maximas
vires iter: sim ego debilissimus, dummodo in mea de-
bilitate immortalis ille et melior vigor eo se efficacius
exerat ; dummodo in meis tenebris divini vultus lumen
eo clarius eluceat ; turn enim infirmissimus ero simul et
validissimus, caecus eodem tempore et perspicacissimus;
hac possim ego infirmitate consummari, hac perfici, pos-
sim in hac obscuritale sic ego irradiari. Et sane haud
ultima Dei cura cceci sumus; qui nos, quo minus quic-
quam aliud praeter ipsum cernere valemus, eo clemen-
tius atque benignius respicere dignatur. Vae qui illu-
dit nos, vae qui laedit, execratione publica devovendo ;
nos ab injuriis hominuni non modo incolumes, sed pene

sacros, divina lex reddidit, divinus favor; nee tam ocu-
lorum hebetudine, quam coelestium alarum umbra has
nobis fecisse tenebras videtur, factas illustrare rursus
interiore ac longe praestabiliore lumine haud raro solet.
Hue refero, quod et amici officiosius nunc etiam quam
solebant, colunt, observant, adsunt; quod et nonnulli
sunt, quibuscum Pyladeas atque Theseas alternare
voces verorum amicorum liceat.

Opear. 'Epftt vvv bia£ 7rodog fiot. Uv. (piXa y' e%wv Krjdtv-

juara.
Orest. Vade gubernaculum mei pedis. Py. pergratam

mihi habens curam. Eurip. in Orest.

Et alibi,
Aids %£'P v7Ti}pETy 0i\y.
Da manum ministro amico.

Ai8n dkpy ar\v \Cip\ oSijyijau) S} sy(d.
Da collo manum tuam, ductor autem viae ero tibi ego.
Id. in Her. furent.

Non enim hoc casu factum me omnino nullum ; non
quicquid est probi aut cordati hominis, positum in ocu-
lis putant esse. Quin et summi quoque in republica
viri, quandoquidem non otio torpentem me, sed impi-
grum et summa discrimina pro libertate inter primos
adeuntem oculi deseruerunt, ipsi non deserunt; verum
humana qualia sint, secum reputantes, tanquam emerito
favent, indulgent, vacationem atque otium faciles con-
cedunt ; si quid est ornamenti, non detrahunt; si quid
publici muneris, non adimunt ; si quid ex ea re com-
modi, non minuunt; et quamvis non eeque nunc utilis,
praebendum nihilo minus benigne censent ; eodem
plane honore, acsi, ut olim Atheniensibus mos erat, in
Prytaneo alendum decrevissent. Sic mihi et apud Deum
etapud homines caecitatem solari meam quandiu licuerit,
amissos honesti causa oculos, nemo meos lugeat; absit
quoque ut ipse lugeam, aut vel animi satis ut ne habeam
quo caecitatis convitiatores facile possim contemnere,
vel veniae ut ne possim facilius condonare. Ad te,
quisquis es, redeo, qui parum tibi constans, nunc pumi-
lionem me, nunc Antaeum vis esse : " Non aliud " post-
remo optas " libentius foederatis Belgii Provinciis, quam
ut tam facile, tamque feliciter defungantur, hoc bello,
quam defungetur Salmasius Miltonio." Cui ego voto
facile assensero, arbitror me nostris successibus reique
Anglicanae nee ominari male nee male precari.

En vero iterum clamorem, alienum quendam et stri-
dulum ! anseres puto alicunde advolare: jam sentio
quid sit; memini clamoris haud esse tragcediam ; pro-
dit chorus : en duo poetastri; vel duo vel unus, biformi
sane specie et bicolore ; Sphingemne dicam an Hora-
tianum illud monstrum Poeticum, capite muliebri, cer-
vice asinina variis indutum plumis, undique collatis
membris : id profecto ipsissimum est. Rhapsodus vide-
licet quispiam, centonibus et pannis obsitus; unusne
an duo incertum, nam et Anonymus quoque est. Poe-
tas equidem vere dictos et diligo et colo, et audiendo
saepissime delector; illorum etiam plerosque tyrannis
esse scio inimicissimos, si vel aprimis exorsus ad Buch-
ananum usque nostrum rccenserem : istos vero versicu-
lorum nugivendos, quis non oderit ? quo genere homi-

CONTRA INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

715

nura nihil stultius, aut vanius, aut corruptius, aut
mendacius. Laudant, vituperant, sine delectu, sine
discrimine, judicio, aut modo, nunc principes, nunc
plebeios, doctos juxta atque indoctos, probos an impro-
bos, perinde habent; prout Cantharus, aut spes num-
muli, aut fatuus ille furor infl at ac rapit; congestris
undique et verborum et rerum tot discoloribus ineptiis
tamque putidis, ut laudatum longe praestet sileri, et
pravo, quod a'iunt, vivere naso, quam sic laudari : vitu-
peratus vero qui sit, baud mediocri sane honori sibi
ducat, se tam absurdis, tam stolidis nebulonibus displi-
cere. Primus qui est, si modo bini sunt, dubito poeta
sit an caementaris ; ita Salmasio os oblinit, immo totum
quasi parietem dealbat atque incrustat. Curru nempe
" triumphantem " inducit, heroem gigantomachum,
" hastilia et csestus," et nescio quae nugamenta armo-
rum vibrantem, doctos omnes pedibus quadrigam se-
quentes, sed post terga ejus innumeris spatiis relictos,
utpote " quem numen rebus trepidis salutem orbis ad-
moverit; tandem ergo tali tempus erat tegi umbone
regies, parente" nimirum "juris et imperii." Delirus
necesse est fuerit et bis puer Salmasius, qui bis laudibus
non solum tantopere sibi placuerit, sed excudendas
etiam quam primum de se tam sedulo euraverit: Mi-
sellus etiam poeta atque indecorus, qui grammaticum,
quod genus hominum poetis ministrum semper atque
subserviens fuit, tam immodicis laudibus dignetur.
Alter verd non versos facit, sed plane insanit enthusi-
astarum omnium quos tam rabide insectatur, ipse amen-
tissimus: hie Salmasii carnifex quasi sit, Syri damae
filius, Lorarios invocat et Cadmum ; veratro deinde
ebrius, totam, quicquid ubique est, servulorum et bal-
lionum sentinam, ex Indice Plautino evomit; credas
lingua Oscum non latine loquentem, aut inferarum,
quas natat, paludum coaxare ranam. Turn ut intelli-
gatis, quantus sit iamborum artifex, duabus sjllabis
una in voce peccat, altera producta, altera perperam
correpta.

Hi trucidato rege per horrendum nefas.

Aufer istas, asine, " vacivitatum" tuarum clitellas;
et tria verba, si potes, sani ac sobrii tandem hominis
aflfer; si tua ista cucurbita et " blennum caput" vel
ad punctum temporis potest sapere : interea te ego
puerorum " virgidemiis" tuis caedendum trado Orbi-
lium. Tu mihi sic perge maledicere, ut " Cromuello
pejor" tibi sim, qua nulla majore me laude afficere po-
tuisti. Te vero benevolumne dicam, an stolidum, an
hostem insidiosum ? benevolus certe non es, verba enim
hostem indicant; cur ergo tam stolidus fuisti vitupera-
tor, ut anteferre me tanto viro in buccam tibi venerit ?
ecquid tu non intelligis, an me putas non intelligere,
quo graviora vestra in me esse odia ostenditis, eo vos
ampliora mea in rempublicam merita praedicare, vestra
tot opprobria, tot mea esse apud meos praeconia ? Nam
si vos me omnium maxime odistis, sane ego vos om-
nium maxime* exulceravi, vos ego maxime afflixi, cau-
saeque vestrae nocui : id si ita est, idem ego de meis
civibus optime quoque merui; hostis enim vel testimo-
nium vel judicium, etsi alias leve admodum, de suo ta-
men dolore longe est gravissimum. An poeta non

meministi, cum de Achillismortui armis, Ajax et Ulysses
contenderent, non Graecos populares sed Trojanos hostes
ex sententia Nestoris judices datos ?

TovvsKa Tpuxrlv k(pu>nev tvcppoai rrjvde liKaaai.

Quapropter Trojanis permittamus prudentibus banc
litem judicandam.

Et paulo post,

Ot pa diKrjv i&Ziav Itti crcpicn 7roirj<TOVTai,

Ov tivi ijpa QspovTtg, eirel fxdXa 7rdvrag 'A^atoi^

"Icov a7Tf%0ai|O8ffi KaKrjg [iSfivrj/JLCvoi a.Ti\q.

Qui justum judicium de iis fecerint,

Nemini gratificantes, cum vehementer omnes Achivos

iEque oderint, mali memores damni.

Haec Smyrnaeus ille, sive Calaber. Insidiosus itaque sis
oportet, meque in invidiam conjicere labores, qui quod
judicium in hoste rectum atque sincerum esse solet, id
dolo malo et gravius laedendi animo corrumpis atque de-
pravas, ita non vir modo, sed et hostis depravatissimus
es. Verura ego nullo negotio frustrabor te, vir bone;
quanquam enim Ulyssem, id est, quam optime de patria
meritum me esse sane perquam vellem, tamen Achilleia
arma non ambio ; coelum in clypeo pictum, quod alii, non
ego, in certamine aspiciant, praeferre, onus non pictum
sed verum, humeris portare, quod ego, non alii sentiant,
non quaero : equidem cum nullas omnino simultates
aut iuimicitias ullo cum homine privatas g'eram, neque
ullus, quod sciam, mecum gerat, tot in me maledicta
jactari, tot probra torqueri, reipublicae duntaxat causa,
non mea, eo aequiore animo fero : nee praemii et com-
modorum inde provenientium, partem longe minimam,
ignominiae longe maximam pervenisse ad me queror ;
contentus quae honesta factu sunt, ea propter se solum
appetisse, et gratis persequi : id alii viderint, tuque
scito, me illas " opimitates " atque " opes," quas mihi
exprobas, non attigisse, neque eo nomine quo maxime
accusas, obolo factum ditiorem. Hie rursus in fit Morus,
et secunda epistola causas scribendi refert ; cuinam ?
" Lectori Christiano " nempe moechus et stuprator
Morus salutem : piam sane epistolam promittis ; jam
causas incipe. " Excitati sunt Europaearum gentium
animi, maxime omnium Galli nostri reformati, ut par-
ricidium et parricidas, &c. cognoscerent." Galli et ipsi
reformati contra leges bella gesserunt ; quid ulterius
fuissent facturi, paribus usi rerum successibus, affirmari
non potest: certe reg*es ipsorum, si qua earum rerum
monumentis fides, ab illis haud minus metuebant sibi,
quam a nobis noster : neque injuria, quoties meminis-
sent quae etiam illi scriptitarunt, et minati saepe sunt :
Nolint igitur, quicquid tu causare, splendide nimis de
se polliceri, iniquius de nobis sentire. Pergit in causis.
" Equidem ea Anglorum melioris notae consuetudine
sum usus." Qui tibi sunt melioris notae, viris bonis
sunt pessimae. " Ut ausim dicere me ista hominum
monstra nosse intus et in cute." Putabam te moechas
tantummodo tuas et scorta ; tu etiam monstra intus et
in cute. " Ut nomen meum premerem, facile impe-
trarunt Angli quibuscum consuevi." Et astute quidem
illi: sic enim sperabant etse impudentia tuaeo largiore
fruituros, et te tua fama, etiam turn mala, eo minus

716

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLIGANO,

causae nociturum. Noveraut enim te, et quam esses
olim bonus hortorum custos, et nunc rasus licet et
pumicatus sacerdos, ut a Pontia ne Pilata quidem ab-
stinere nianus potueris ; nee de nihilo sane, si enim a
conficienda came carnifex dictus putatur, cur minus tu
conficiendo Pontiam Pontifex factus ex sacerdote tibi
videare ? Haec cum de te non nescirent alii, cum non
posses ipse quin tibimet conscires, tamen incredibili, et
execranda quadam impietate palam audes profiteri, te
" Dei gloriam unice quaerere, et vindicare :" et dum
ipse turpissima quaeris, simul accusare alios, quod
" pietatis larvam criminibus imponant:" cum id nemo
manifestius ac sceleratius quam tu ipse facis, unquam
fecerit. " Ad rerum " a'is " gestarum seriem magno "
tibi " fuisse adjumento cum alios scriptores turn raax-
ime elencbum motuum nuperorum in Anglia." Nae tu
ineptus bomo es, qui tan to clamore facto, quod tuum
sit nihil afFeras ; sed scriptores tan turn, regiis partibus
addictos eoque merito suspectos authores contra nos
adducere potuisti, quorum tides si elevabitur, progredi
nequeas. Nos igitur scriptores illos, si opus erit et
elencbum elencbo refutabimus, non il lis per te, sed tibi
per illos, cum visum erit respondebimus ; tibi quae de
tuo protuleris, videndum interea, ut tueri queas ; quae
cujusmodi sint, ab impio et plane atheo nomine pro-
fecta, audiant nunc omnes pii et horrescant. " Jubet
amor Dei, et inj arias sa.ncto ejus nomini factae sensus
acerrimus cogit supplices manus ad Deum attollere."
Abde, abde obsccenas illas manus, quas libidine et am-
bitione supinatus attollere non vereris, ne ccelum ipsum
quoque audeas iis manibus incestare, quibus sacra re-
ligionis mjsteria contrectando polluisti. Quam enim
divinam ultionem aliis temerarius et vaecorsimprecaris,
earn in ipsius tuum impurissimum caput devocasse te
olim intelliges.

Hactenus clamoris quasi praeludia fuere ; nunc, (sum-
mas enim, et prope solas in hoc dramate partes clamor
obtinet,) quam potest maximo hiatu, rictum diducit: in
cesium scilicet iturus ; quo si ascendent, in neminem
profecto acrius clamabit quam in ipsum clamatorem
Morum. " Cum omnibus seculis sacra fuerit regum
majestas, Sec." Multa tu quidem, More, vulgariter,
multa malitiose in nos declamas, quas nihil attinent :
regis enim caedes, et tyranni supplicium non sunt idem,
More, non sunt, inter se distant longissime, atque dis-
tabunt, dum sensus et ratio, jus atque fas, rectique et
obliqui judicium homiuibus concedetur. Veriim de
his satis jam saepiiis dictum, satis defensum est: non
patiar qui lot diris inanibus laedere non potes, ut repe-
tita crambe nos demum occidas. De patientia, deinde
et pietatc, belle disputas: sed

de virtute loquutus

Clunetn agitas : ego te ceventem more verebor ?

" Omnes " ai's " reformatos, prassertim Belgas et Gal-
los, factum nostrum horraisse ;" et statim, " bonis
abiqoe non licuisse, idem sentire et loqui." Sed te tibi
repugnare lcviculum est; hoc multo indignius atque
■trocioa : " prae nostro," inquia, " scelere, nihil fait
Judaeorum scelus, Christum crucifigentium, sive homi-
num mentem,sivesceleriserTcctus compares." Furiose!

tune Christi minister perpetratum facinus in Christum
tarn leviter fers, quacunque demum " mente " vel
" effectu," ut pari scelere interfectum quemlibet regem
audeas dicere ? Judaei certe clarissimis indiciis Dei
filium agnovisse poterant; nos Carolum non esse ty-
rannum, nulla ratione potimus intelligere. Eventus
autem, ad minuendum scelus, ineptissime facis men-
tionem : verum semper animadverto regios, quo quis-
que acrior est, eo levius ferre quicquid committitur in
Christum, quam si quid in regem: cui tamen ciim
Christi praecipue causa obediendum doceant, facile
ostendunt se neque Christum vere colere,neque regem:
sed aliud quiddam sibi quaerentes, incredibilem banc
erga reges fideni ac religionem suam, vel ambitioni,
vel occultis quibusdam aliis cupiditatibus obtendere.
" Prodiit ergo magnus literarum princeps Salmasius."
Desine toties magnum illud, More ; quod millies licet
ingesseris, baud cuiquam profectd intelligenti persua-
seris magnum esse Salmasium, sed minimum esse Mo-
rum, et nullius pretii homulum, qui, quid deceat igna-
rus, magni cognomine tarn imperite abutatur. Nos
grammaticis atque criticis, quorum summa laus aut in
alienis lucubrationibus edendis, autlibrariorummendu-
lis corrigendis versatur, industriam quidem ac literarum
scientiam, doctrinae etiam haud contemnendae laudem,
ac praemia libenter concedimus, magni cognomen haud
largimur. Is solus magnus est appellandus, qui res
magnas aut gerit, aut docet, aut digne scribit : res au-
tem magnae sunt solae, quae vel vitam hanc nostram
efficiunt beatam, aut saltern cum honestate commodam
atque jucundam, vel ad alteram ducunt beatiorem.
Horum vero Salmasius quid egit? egit vero nihil : quid
autem docuit aut scripsit magnum ? nisi forte contra
episcopos, et primatum papae, quod ipse postea et suis
moribus, et aliis in nos pro episcopatu scriptis, recan-
tatum penitus evertit. Magnus ergo scriptor dici non
debet, qui aut nihil magnum, aut quod optimum in
vita scripserat, ei foedissime renunciavit. " Literarum
princeps" ut sit, et alphabeti per me licet ; at vero tibi
non " princeps" modo " literarum" est, sed " patronus
regum," et " patronus quidem dignus tantis clientibus."
Pulcbre tu quidem regibus consuluisti, ut post alios
insignes titulos, Claudii Salmasii clientes appellentur.
Ea nimirum lege solvimini cunctis aliis legibus reges,
ut in clientelam grammatico tradatis vos Salmasio,
sceptra ferulae submittatis : " Debebunt ei reges, dum
stabit orbis, dignitatis et salutis suae vindicias." Audite
principes ; qui pessime vos defendit, immo ne defendit
quidem, nemo enim oppugnavit, dignitatem et salu-
tem vestram sibi imputat. Hoc nempe solum con-
sequuti sunt, qui superbissimum grammaticum susti-
nendis regum. rationibus et tinearum et blattarum foro
advocarunt. " Cui quantum res regia, tantundem
etiam ecclesia debebit ;" non laudem sane, sed meri-
tissimam desertae suae causae notam. Nunc in laudes
erTunderis defensionis regiae ; " ingenium, doctrinam,
infinitum prope rerum usum, et intimam sacri et pro-
fani juris penum, concitatae orationis vigorem, elo-
quentiam, facundiam aurei illius operis" admiraris,
quorum cum nihil affuisse homini contendo (quid
enim Salmasio cum eloquentia?) turn aureum fuisse

CONTRA INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

717

illud opus vel centies fateor; tot enim Carolus aureos
numeravit, ne dicam quid Arausiacus etiam princeps
in idem opus profuderit. " Nunquam major surrexit
vir mag-nus, nunquam mag-is Salmasius :" et tanto
quidem major ut se ruperit, quam magnus enim fuerit
in illo opere jam vidimus; et siquid ejusdem argu-
ment^ ut fertur, posthumum reliquit, fortasse videbimus.
Non equidem inficior, edito illo libro, Salmasium in
ore omnium fuisse, regiis mire placuisse ; " ab augus-
tissima Sueciae regina, amplissimis praemiis invitatum;
quinimo tota ilia contentione Salmasio secunda omnia,
adversa mihi pene omnia fuere. Primum de illius eru-
ditione, erat hominum summa opinio, quam multis ab
annis jam diu collegerat, libros conscribendo multos,
et bene magnos, non eos quidem plerumque utiles, sed
abstrusissimis de rebus, et summorum authorum citati-
unculis differtos ; quo nihil citius literatorum vulgus
in admirationem rapit ; me vero quis essem, nemo in
iis fere regionibus norat; magnam ille sui expectatio-
nem concitarat, attentior operi quam solebat alias, ut
in re tanta ; ego mei nullam potui movere : immo vero
multi me ab illo dehortabantur, tjronem cum veterano
congressurum, partim invidentes, ne utcunque mihi
gloriae foret cum tanto hoste decertasse ; partim et mihi,
et causae metuentes, ne utriusque gravi cum ignominia
victus discederem; causa denique speciosa atque plau-
sibilis, inveterata vulgi opinio, sive superstitio dicenda
potius est, et propensus in regium nomen favor Salmasio
vires et spiritus addiderat ; eadem omnia contra me
fecere, quo magis est mirandum, quampnmum responsio
nostra prodiit, non si a plerisque avide arriperetur,
videre gestientibus ecquis tarn praeceps animi esset ut
auderet cum Salmasio confligere, sed tarn esse placitam
multis atque gratam, ut, non authoris, sed ipsius veri-
tatis ratione habita, qui modo summo in honore fuerat
Salmasius, nunc quasi detracta, sub qua latuerat, per-
sona, et existimatione, et animo repente caderet; seque
asserere, tametsi omnibus nervis id agens, quoad vixit
postea non valuerit. Te vero, serenissima Suecorum
regina, tuumque illud acre judicium fallere baud diu
potuit ; tu veritatis partium studiis anteferendee, prin-
ceps atque author prope dicam ccelestis extitisti.
Quamvis enim ilium hominem eximiae doctrinae fama,
causaeque regiae patrocinio tunc temporis longe omnium
celeberrimum, a te invitatum, multis honoribus affecis-
ses, tamen prodeunte illo responso, et singulari aequa-
nimitate abs te perlecto, postquam vanitatis et apertis-
simae corruptelae redargutum Salmasium, multaleviter,
multa immoderate, falsa quaedam, adversus seipsum
alia, et prioribus sententiis contraria disseruisse ani-
madverteras, ad quae, coram accitus,ut ferunt, quod satis
responderet nihil habuit, ita palam animo affecta es, ut
ab illo tempore neque hominem, ut antea, colere, neque
ejus ingenium aut doctrinam magni facere, et, quod
erat plane" inopinatum, ejus adversario propensius
favere, omnes te intelligerent. Quod enim erat in tj-
rannos dictum, negabas id ad te ullo modo pertinere :
unde et apud te fructum, et apud alios famam rectissi-
mae conscientiae adepta es. Cum enim tua facta satis
declarent, tjrannum te non esse, haec tua tarn aperta
animi significatio adhuc clarius demonstrabat, te ejus

rei ne omnino quidem tibi esse consciam. O me sjie
mea omni feliciorem ! (eloquentiam enim, nisi quae in
ipsa veritate Suada est, nullam mihi sumo ;) qui, cum
in ea patriae tempora incidissem, ut necesse esset in
causa tam ardua tamque invidiosa versari, ut jus omne
regium impugnare viderer, tam illustrem, tam vere
regiam nactus sim integritatis meae testem atque inter-
pretem, nullum me verbum fecisse contra reges, sed
contra regum labes ac pestes, duntaxat tyrannos. Te
vero magnanimam, Augusta, te tutam undique divina
plane virtute ac sapientia munitam ! quae quod in jus
tuum ac dignitatem poterat videri scriptum, non solum
tam aequo animo atque sedato, tam incredibili mentis
candore, vultusque vera serenitate perlegere sustinuisti;
sed contra ipsum patronum tuum ejusmodi sententiam
ferre> ut ejus adversario palmam etiam adjudicare a
plerisque existimeris. Quo te honore, qua te venerati-
one, regina, prosequi semper debuero, cujus excelsa
virtus ac magnitudo animi non tibi solum gloriosa, sed
mihi etiam tam fausta atque fortunata, et suspicione
me omni atque infamia apud alios reges liberavit,
et praeclaro ac immortali hoc beneficio tibi in per-
petuum devinxit. Quam bene de cequitate tua, de-
que justitia et sentire exteri, et sentire et sperare
semper tui populi debebunt, qui, cum tua res ac
majestas ipsa agi videretur, tam nihil turbatam te
de tuo baud minus placide, quam de populi jure soles,
judicantem viderunt. Jam tu quidem baud temere, tot
conquisita undique volumina, tot literarum monumenta
congessisti, non quasi te ilia quicquam docere, sed
ut ex illis tui cives te discere, tuasque virtutis ac sapi-
entiae praestantiam contemplaripossint; cujus ipsa divae
species, nisi tuo animo penitus insedisset, et quasi oculis
conspiciendam se tibi praebuisset, haud ulla profecto li-
brorum lectione, tam incredibiles amores excitasset in
te sui : quo magis ilium mentis tuae vigorem plane
aethereum et quasi purissimam divinae auras partem in
illas ultimas regiones delapsam admiramur; quam ne-
que ccelum illud triste ac nubilosum ullis frigoribus ex-
tinguere aut gravare, neque solum illud horridum ac
salebrosum,quod etingeniaquoque incolarum haud raid
indurat, quicquam in te inaequale aut asperum creare po-
tuit: quin et ipsa terra ilia, tot metallis foecunda, si
aliis noverca, tibi certe alma parens, te summis enixa
viribus totam auream produxisse videtur. Dicerem
Adolphi filiam invicti atque inclyti regis unicam pro-
lem, nisi tu illi," Christina," tantum preeluceres, quan-
tum viribus sapientia, belli artibus pacis studia prae-
cellunt. Jam inde profecto regina austri haud sola
celebrabitur : habet nunc et septentrio reginam suam,
et dignam sane quae non modo sapientissimum ilium
Judaeorum regem, aut siquis unquam similis futurus
esset, auditum proficisceretur, sed ad quam alii tan-
quam ad clarissimum regalium virtutum exemplar, et
visendam omnibus heroinam, undique concurrant: nul-
lumque in terris fastigium par esse ejus laudibus ac
meritis fateantur, in qua minimum hoc esse videant,
quod sit regina, tot gentium monarcha. Non autem
hoc minimum, quod etiam hoc esse decorum suorum
minimum ipsa sentiat, aliudque longe majus atque
sublimius meditetur, quam regnare ; hoc ipso nomine

718

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO,

innumeris regibus prsepouenda. Potest itaque, si ea
manet Suecorum gentem calamitas, regnum abdicare,
reginam deponere nunquam potest, non Sueciae sed
totius orbis terrarum dignam se imperio testata.

In has digressum me reginae meritissimas laudes
nemo est, opinor, qui non collaudet, nedum reprehen-
dat ; quas ego quidem sine summa ingratitudinis
culpa, vel aliis tacentibus, praetermittere non potui ;
qui nescio qua mea sorte, sane felicissima, aut si quis
est occultus vel siderum, vel animorum, vel rerum con-
sensus aut moderamen, tantam arbitram quam omnium
minime sperabam, omnium maxime optabam,tam mihi
aequam et faventem in ultimis terris repererim. Nunc
ad relictum opus, longe quidem diversissimum, rede-
undum tamen est. " Infremuisse,"a'is, " nos ad defen-
sionis regise famam ; dispexisse igitur grammaticas-
trum aliquem famelicum, qui venalem calamum parri-
cidii patrocinio vellet commodare." Haec abs te ma-
litiosissime ficta sunt, ex quo memineras, regios, cum
suis mendaciis ac maledicentiae praeconem dispicerent,
adiisse grammaticum, si non famelicum, certe auri plus
niraio sitientem Salmasium ; qui non solum praesentem
operam suam, sed bonam quoque mentem, si quam
prius habuit, illis libentissime vendidit ; ex quo memi-
neras Salmasium, fama jam deplorata atque perdita,
cum dispiceret, qui existimationem afflictam atque ob-
tritam, quoquo modo reparare quiret, te invenisse justo
Dei judicio, non, unde excussus es, ministrum Gene-
vensem, sed episcopum Lampsacenum, id est, ex horto
Priapum, suae domiis constupratorem ; unde et insul-
sissimas laudes, tanto cum dedecore emptas aversatus,
et ex amico inimicissimus factus, tibi laudatori suo,
multa moriens imprecatus est. " Unus inventus est,
magnus scilicet heros, quern Salmasio opponerent, Jo-
annes Miltonus." Ego heroem me esse nesciebam, tu
hcro'is cujuspiam forte Alius per me sis licet; totus
enim noxa es. Atque unura me esse inventum, qui
causam populi Anglicani tuear, si reipublicae rationes
cogito, sane quam doleo, si laudem, ejus participem
habere me neminem facile patior. Quis et unde sim
dubium ais esse. Tarn olim erat dubium quis Ho-
merus, quis Demosthenes. Equidem tacere diu, et
posse non scribere, quod nunquam potuit Salmasius,
didiceram ; eaque in sinu gestabam tacitus, quae si turn
proferre libuisset, aeque ac nunc,inclaruisse jamdudum
potcram : sed cunctantis famae avidus non eram, ne
haec quidem, nisi idonea data occasione unquam prola-
turus ; nihil laborans etsi alii me qusecunque nossem
scire nesciebant; non enim famam sed opportunitatem
cujusque rei praestolabar ; unde factum est, ut multo
ante plurimis essem notus, quam Salmasius notus esset
sibi ; nunc Andremone notior est caballo. " Homone
an vermis." Equidem malim me vermem esse, quod
fatetur de se etiam rex Davides, quam tuum vermem
in pectore nunquam moriturum intus celare. " Aiunt,"
inquis, " hominem Cantabrigiensi academia obflagitia
pulsum, dedecus et patriam fugisse, et in Italiam com-
migrassc." Vel hinc licebit conjicere quam veraces illi
fuerint, ex quibus res nostras auditione accepisti ; hie
enim et te et illos impudentissime mentiri et norunt
omnes qui me norunt, et statim amplius ostendam. Pul-

sus vero Cantabrigia, cur in Italiam potius quam in
Galliam aut Hollandiam commigrarem ? ubi tu tot fla-
gitiis coopertus, minister Evangelii, non modo impune
vivis, sed concionaris, sed sacra etiam ministeria, summo
cum illius ecclesiae opprobrio, inquinatissimis manibus
conspurcas. Cur vero in Italiam, More? novus credo
Saturnus, utalicubi laterem,in Latium scilicet profugi.
Veriim ego Italiam, non, ut tu putas, facinorosorum la-
tibulum aut asylum, sed humanitatis potius, et civilium
doctrinarum omnium hospitium et novercam antea, et
expertus sum. " Reversus librum de divortiis conscrip-
sit." Non aliud scripsi atque ante me Bucerus de regno
Christi copiose, Fagius in Deuteronomium, Erasmus in
Epistolam primam ad Corinthios dedita opera in Anglo-
rum gratiam, aliique multi percelebres viri, in commune
bonum scripserunt. Quod in illis nemo reprehendit,
cur id mihi prae caeteris fraudi esset, non intelligo : vel-
lem hoc tantum, sermone vernaculo me non scripsisse ;
non enim in vernas lectores incidissem ; quibus solenne
est sua bona ignorare, aliorum mala irridere. Tene
vero, turpissime, de divortiis obstrepere, qui cum Pon-
tia ancilla tibi desponsata, post stuprum eo obtentu
illatum, immanissimum omnium divortium fecisti ? Et
tamen erat ilia Salmasii famula, Anglica, ut fertur,
foemina, regiis partibus apprime dedita ; nempe hoc
erat, scelerate, adamasti ut rem regiam, reliquisti ut rem
publicam, cujus tamen conversionis, quam odisse adeo
vis videri, vide ne ipse author fueris ; vide inquam ne
subversa funditus dominatione Salmasiana Pontiam ipse
in rem publicam converteris. Et hoc modo multas tu
quidem una in urbe res publicas, regius licet, aut fun-
dasse diceris aut ab aliis fundatas minister publicus
administrare. Haec tua sunt divortia, seu mavis, diver-
ticula, unde in me Curius prodiisti. Ad mendacianunc
redis. " Cum de regis capite inter conjuratos ageretur,
scripsit ad eos, et nutantes in malam partem impulit."
Ego vero neque ad eos scripsi, neque impellere attinebat,
quibus id omnino agere sine me deliberatum jam erat :
veriim ea de re quid scripserim, infra dicetur, uti etiam
de Iconoclaste. Nunc quoniam iste (hominem an dicam
heereo, purgamentum potius hominis) ab ancillarum
adulteriis, ad adulterandam omnem veritatem progres-
sus, congestis in me tot una serie mendaciis, apud ex-
teros infamem reddere conatus est, peto ne quis rem
secus interpretetur, aut in invidiam trahat, neve mo-
leste ferat, si de me plura quam vellem et dixi supra,
et porro dicam : ut si oculos a caecitate, nomen ab ob-
livione aut calumnia non possum, vitam tamen possim
ab ea saltern obscuritate quae cum macula sit, in lucem
vindicare. Idque non unam ob causam mihi erit neces-
sarid faciendum. Primum ut tot viros bonos atque
doctos, qui per omnes vicinas gentes nostra jam legunt,
deque me haud male sentiunt, ne propter hujus male-
dicta mei poeniteat; verum ita sibi persuadeant non eum
esse me, qui honestam orationem inhonestis moribus,
aut libere dicta serviliter factis, unquam dedecorarim ;
vitamque nostram, Deo benejuvante, ab omni turpitu-
dine ac flagitio remotam longe semper fuisse: deinde,
ut quos laudandos mihi sumo viros illustres ac laude
dignos, hi sciant nihil me pudendum magis existimare,
quam si ad eorum laudes vituperandus ipse ac nequam

CONTRA INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

719

accederem ; sciat denique populus Anglicanus, quern
ut defenderem, meum sive fatum sive ofRcium, sua vir-
tus impulit, si vitam pudentur atque honeste semper egi,
meam defensionem, nescio an honori aut ornamento,
certe pudori aut dedecori nunquam sibi fore : qui igitur,
et unde sim, nunc dicam. Londini sum natus, genere
houesto, patre viro integerrimo, matre probatissima, et
eleemosynis per viciniam potissimum nota. Pater me
puerulum humaniorum literarum studiis destinavit ;
quas ita avide arripui, ut ab anno setatis duodecimo
vix unquam ante mediam noctem a, lucubrationibus
cubitum discederem ; quae prima oculorum pernicies
fuit : quorum ad naturalem debilitatem accesserant et
crebri capitis dolores ; quae omnia cum discendi impe-
tum non retardarent, et in ludo literario, et sub aliis
domi magistris erudiendum quotidie curavit : ita variis
instructum linguis, et percepta hand leviter philosophise
dulcedine, ad gymnasium gentis alterum, Cantabrigiam
misit: Illic disciplinis atque artibus tradi solitis sep-
tennium studui: procul omni flagitio, bonis omnibus
probatus, usquedum magistri, quem vocant, gradum,
cum laude etiam adeptus, non in Ttaliam, quod impu-
rus ille comminiscitur, profugi, sed sponte mea domum
me contuli, meique etiam desiderium, apud collegii
plerosque socios a, quibus eram haud mediocriter cultus,
reliqui. Paterno rure, quo is transigendae senectutis
causa concesserat, evolvendis Graecis Latinisque scrip-
toribus summum per otium totus vacavi ; ita tamen
ut nonnunquam, rus urbe mutarem, aut coemendo-
rum gratia librorum, aut novum quidpiam in mathe-
maticis, vel in musicis, quibus turn oblectabar, add is-
cendi. Exacto in hunc modum quinquennio, post
matris obitum, regiones exteras, et Italiam potissi-
mum, videndi cupidus, exorato patre, uno cum famulo
profectus sum. Abeuntem vir clarissimus Henricus
Woottonus, qui ad Venetos orator Jacobi regis diu
fuerat, et votis et praeceptis, eunti peregre sane" uti-
lissimis, eleganti epistola perscriptis, me amicissime
prosequutus est. Commendatum ab aliis nobilissimus
vir Thomas Scudamorus vicecomes Slegonensis, Caroli
regis legatus, Parisiis humanissime accepit ; meque
Hugoni Grotio viro eruditissimo, ab regina Suecorum
tunc temporis ad Galliae regem legato, quem invisere
cupiebam, suo nomine, et suorum uno atque altero de-
ducente, commendavit: Discedenti post dies aliquot
Italiam versus, literas ad mercatores Anglos, qua iter
eram facturus, dedit, ut quibus possent officiis mihi
preesto essent. Nicaea solvens, Genuam perveni ; mox
Liburnum et Pisas, inde Florentiam. Ilia in urbe,
quam prae caeteris propter elegantiam cum linguae turn
ingeniorum semper colui, ad duos circiter menses sub-
stiti ; illic multorum et nobilium sane et doctorum
hominum familiaritatem statim contraxi; quorum etiam
privatas academias (qui mos illic, cum ad literas huma-
niores, turn ad amicitias conservandas laudatissimus
est) assidue frequentavi. Tui enim Jacobe Gaddi,
Carole Dati, Frescobalde, Cultelline, Bonmatthaei,
Clementille, Francine, aliorumque plurium memoriam,
apud me semper gratam atque jucundam, nulla dies
delebit. Florentia Senas, inde Romam profectus, post-
quam illius urbis antiquitas et prisca fama me ad bi-

mestre fere spatium tenuisset, (ubi et Luca Holstenio,
aliisque viris cum doctis turn ingeniosis, sum usus hu-
manissimis,) Neapolim perrexi : Illic per eremitam
quendam, quicum Roma iter feceram, ad Joannem
Baptistam Mansum, marchionem Villensem, virum
nobilissimum atque gravissimum, (ad quem Torquatus
Tassus insignis poeta Italus de amicitia scripsit,) sum
introductus ; eodemque usus, quamdiu illic fui, sane
amicissimo ; qui et ipse me per urbis loca et proregis
aulam circumduxit, et visendi gratia haud semel ipse
ad hospitium venit : Discedenti serid excusavit se,
tametsi multo plura detulisse mihi officia maxime
cupiebat, non potuisse ilia in urbe, propterea quod no-
lebam in religione esse tectior. In Siciliam quoque et
Graeciam trajicere volentem me, tristis ex Anglia belli
civilis nuntius revocavit : Turpe enim existimabam,
dum mei cives domi de libertate dimicarent, ne animi
causa otiose peregrinari. Romam autem reversurum,
monebant mercatores se didicisse per literas parari
mihi ab Jesuitis Anglis insidias, si Romam reverterem ;
eo quod de religione nimis libere loquutus essem. Sic
enim mecum statueram, de religione quidem iis in locis
sermones ultro non inferre ; interrogatus de fide, quic-
quid essem passurus, nihil dissimulare. Romam itaque
nihilominus redii : Quid essem, si quis interrogabat,
neminem celavi ; si quis adoriebatur, in ipsa urbe pon-
tificis, alteros prope duos menses, orthodoxam religio-
nem, ut antea, liberrime tuebar : Deoque sic volente,
incolumis Florentiam rursus perveni ; haud minus mei
cupientes revisens, ac si in patriam revertissem. Illic
totidem, quot priiis, menses libenter commoratus, nisi
quod ad paucos dies Luccam excucurri, transcenso
Apennino, per Bononiam et Ferraram, Venetias con-
tendi. Cui urbi lustrandae cum mensem unum impen-
dissem, et libros, quos per Italiam conquisiveram, in
navem imponendos curassem, per Veronam ac Medio-
lanum, et Paeninas Alpes, lacu denique Lemanno,
Genevam delatus sum. Quae urbs, cum in mentem
mihi hinc veniat Mori calumniatoris, facit ut Deum
hie rursus testem invocem, me his omnibus in locis,
ubi tam multa licent, ab omni flagitio ac probro inte-
grum atque intactum vixisse, illud perpetuo cogitantem,
si hominum latere oculos possem, Dei certe non posse.
Genevee cum Joanne Deodato, theologize professore
doctissimo, quotidianus versabar. Deinde eodem itin-
ere, quo prius, per Galliam, post annum et tres plus
minus menses in patriam revertor ; eodem ferme
tempore quo Carolus cum Scotis, rupta pace, bellum
alterum quod vocant episcopale, redintegrabat ; in
quo fusis primo congressu regiis copiis, cum vide-
ret etiam omnes Anglos, et merito quidem, in se
pessime animates, malo coactus, non sponte, par-
lamentum haud ita multo post convocavit. Ipse,
sicubi possem, tam rebus turbatis et fluctuantibus,
locum consistendi circumspiciens, mihi librisque meis,
sat amplam in urbe domum conduxi ; ibi ad inter-
missa studia beatulus me recepi; rerum exitu Deo im-
primis, et quibus id muneris populus dabat, facile per-
misso. Interea parlamento rem strenue gerente, episco-
porum fastus detumuit. Ut primiim loquendi saltern
coepta est libertas concedi, omnia in episcopos aperiri ora ;

720

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLIC ANO,

alii de ipsorum vitiis, alii de ipsius ordinis vitio con-
queri; iniquum esse, se solos ab ecclesiis omnibus,
quotquot reformatae sunt, discrepare ; exemplo fratrum,
sed maxime ex verbo Dei, gubernari ecclesiam conve-
nire. Ad haec sane experrectus, cum veram affectari
viam ad libertatem cernerem, ab bis initiis, bis passi-
bus, ad liberandam servitute vitam omnem mortalium,
rectissime procedi, si ab religione disciplina orta, ad
mores et instituta reipublicae emanaret, ciim etiam me
ita ab adolescentia parassem, ut quid divini, quid
humani esset juris, ante omnia possem non ignorare,
meque consuluissem ecquando ulliususus essem futurus,
si nunc patriae, inmo vero ecclesiae totque fratribus
evangelii causa, periculo sese objicientibus deessem,
statuti, etsi tunc alia quaedam meditabar, hue omne in-
genium, omnes industriae vires transferre. Primiim
itaque de reformanda ecclesia Anglicana, duos ad ami-
cum quendam libros conscripsi : Deinde, cum duo prae
caeteris magni nominis episcopi suum jus contra minis-
tros quosdam primarios assererent, ratus de iis rebus,
quas amore solo veritatis,et ex officii Christianiratione
didiceram, haud pejus me dicturum, quam qui de suo
quaestu et injustissimo dominatu contendebant, ad
hunc, libris duobus, quorum unus de episcopatu prae-
latico, alter de ratione discipline ecclesiasticae inscri-
bitur, ad ilium, scriptis quibusdam animadversionibus,
et mox apologia, respondi ; et ministris facundiam bo-
minis, ut ferebatur, aegre sustinentibus, suppetias tuli ;
et ab eo tempore, si quid postea responderent, interfui.
Cum petiti omnium telis episcopi tandem cecidissent,
otiumque ab illis esset, verti alio cogitationes ; si qua
in re possem libertatis verse ac solidae rationem promo-
vere ; quae non foris, sed intus quaerenda, non pug-
nando, sed vitam recte instituendo recteque adminis-
trando, adipiscenda potissimiim est. Cum itaque tres
omnino animadverterem libertatis esse species, quae
nisi adsint, vita ulla transigi commode vix possit, ec-
clesiasticam, domesticam seu privatam, atque civilem,
deque prima jam scripsissem, deque tertia magistratum
seduld agere viderem, quas reliqua secunda erat, do-
mesticam mihi desumpsi ; ea quoque tripartita, cum
videretur esse, si res conjugalis, si liberorum institutio
recte se haberet, si denique libere philosophandi potestas
esset, de conjugio non solum rite contrahendo, veriim
etiam, si necesse esset, dissolvendo, quid sentirem ex-
plicui ; idque ex divina lege quam Christus non sus-
tulit, nedum aliam, toto lege Mosaica graviorem, civil-
iter sanxit; quid item de excepta solum fornicatione
sentiendum sit, et meam aliorumque sententiam ex-
prompsi, et clarissimus vir Seldenus noster, in uxore
Hebraea plus minus biennio post edita, uberiiis demon-
stravit. Frustra enim libertatem in comitiis et foro
crepat, qui domi, servilutem viro indignissimam, infe-
riori etiam servit ; ea igitur de re aliquot libros edidi ;
co piiiisertim tempore cum vir saepe et conjux hostes
inter se accrrimi, hie domi cum liberis, ilia in castris
hostium materfamilias versaretur, viro caedem atque
perniciem minitans. Institutionem deinde liberorum
\ino opusculo brevius quidem tractabam ; sed quod satis
arbitrabar iis fore, qui ad earn rem, qua par esset dili-
gentia, incumbercnt; qua quidem re, nihil ad imbu-

endas, unde vera atque interna oritur libertas, virtute
hominum mentes, nihil ad rempublicam bene gerendam,
et quam diutissime conservandam majus momentum
potest afferre. Postremo de typographia liberanda, ne
veri et falsi arbitrium, quid edendum, quid premendum,
penes paucos esset, eosque fere indoctos, et vulgaris
judicii homines, librorum inspectioni praepositos, per
quos nemini fere quicquam quod supra vulgus sapiat,
in lucem emittere, aut licet aut libet, ad justas orationis
modum Areopagiticam scripsi. Civilem, quae pos-
trema species restabat, non attigeram ; quam, magis-
tratui satis curae esse cernebam : Neque de jure regio
quicquam a me scriptum est, donee rex hostis a senatu
judicatus, belloque victus, causam captivus apud ju-
dices diceret, capitisque damnatus est. Turn vero tan-
dem, ciim presbyteriani quidam ministri, Carolo prius
infestissimi, nunc independentium partes suis anteferri,
et in senatu plus posse indignantes, parlamenti sen-
tential de rege latae (non facto irati, sed quod ipsorum
factio non fecisset) reclamitarent, et quantum in ipsis
erat, tumultuarentur, ausi affirm are protestantium doc-
trinam, omnesque ecclesias reformatas ab ejusmodi in
reges atroci sententia abhorrere, ratus falsitati tam
apertae palam eundum obviam esse, ne turn quidem de
Carolo quicquam scripsi aut suasi, sed quid in genere
contra tyrannos liceret, adductis haud paucis sum-
morum theologorum testimoniis, ostendi ; et insignem
hominum meliora profitentium, sive ignorantiam sive
impudentiam prope concionabundus incessi. Liber iste
non nisi post mortem regis prodiit, ad componendos
potius hominum animos factus, quam ad statuendum
de Carolo quicquam quod non mea, sed magistratuum
intererat, et peractum jam turn erat. Hanc intra pri-
vatos parietes meam operam nunc ecclesias, nunc rei-
publicae gratis dedi ; mihi vicissim vel haec vel ilia
praeter incolumitatem nihil ; bonam certe conscientiam,
bonam apud bonos existimationem, et honestam hanc
dicendi libertatem facta ipsa reddidere : Commoda alii,
alii honores gratis ad se trahebant : Me nemo ambien-
tem, nemo per amicos quicquam petentem, curiae foribus
affixum petitorio vultu, aut minorem conventuum ves-
tibulis haerentem nemo me unquam vidit. Domi fere
me continebam, meis ipse facultatibus, tametsi hoc
civili tumultu magna ex parte saepe tetentis, et censum
fere iniquius mihi impositum, et vitam utcunque frugi
tolerabam. His rebus confectis, cum jam abunde otii
existimarem mihi futurum, ad historiam gentis, ab ul-
tima origine repetitam, ad haec usque tempora, si pos-
sem, perpetuo filo deducendam me con verti: Quatuor
jam libros absolveram, cum ecce nihil tale cogitantem
me, Caroli regno in rempublicam redacto, concilium
status, quod dicitur, turn primum authoritate parlamenti
constitutum, ad se vocat, meaque opera ad res praeser-
tim externas uti voluit. Prodiit haud multo post attri-
butus regi liber, contra parlamentum invidiosissime sane
scriptus: Huic respondere jussus, Iconi Tconoclasten
opposui ; non " regiis manibus insultans," ut insimu-
lor, sed reginam veritatem regi Carolo anteponendam
arbitratus; immo cum praeviderem hanc calumniam
cuivis maledico in promptu fore, ipso exordio, et saepe
alias, quoad licuit, a me istam invidiam sum amolitus.

CONTRA TNFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

721

Prodiit deinde Salmasius ; cui quis responderet, adeo
non diu, quod ait Morus, dispiciebant, ut me in concilio
turn etiam prsesentem statim omnes ultro nominarent.
Hactenus ad obturandum os tuum, More, et mendacia
redarguenda bonorum maxime virorum in gratiam, qui
me alias non norint, mei rationem reddidi. Tu igitur,
More, tibi dico immunde, <pi[A,u)Qr]Ti, obmutesce inquam ;
quo enim magis mibi maledixeris, eo me rationes meas
uberius explicare coegeris ; ex quo aliud lucrari nihil
poteris, quam ut tibi mendaciorum opprobrium adbuc
gravius concilies, mihi ad integritatis commendationem
eo latiiis viam aperias. Reprehenderam ego Salmasium,
quod extraneum se et alienigenam rebus nostris immis-
cuisset : Tu instas, " ad eos, qui ad Angliam non per-
tinent, hanc defensionem maxime pertinere." Quid
enim ? " Possint," inquis, " Angli existimari studio
partium acrius agere ; G alios vero consentaneum est
rei, non hominum, rationem habuisse." Ad haec eadem
quae prius regero ; externum et longinquum, qualis tu
es, in alienas res praesertim turbatas, immersurum se
neminem nisi corruptum; Salmasium prius demonstravi
mercede conductum ; te constat per Salmasium et Arau-
sionenses professoriam cathedram petiise ; deinde, quod
foedius est, exagitas parlamentum, et subagitas Pon-
tiam. Quam autem affers rationem, cur hsec ad exteros
potius pertinerent, deridicula prorsus est; si enim Angli
partium studiis feruntur, quid vos aliud, qui illos solos
sequimini, quam eorum affectus duntaxat in vos trans-
fertis? Adeo ut, si Anglis illis credendum in sua causa
non est, vobis profecto sit multo minus ; qui rerum
nostrarum nihil intelligitis, aut saltern creditis, nisi
quas ab ipsis accepistis, quibus, vestra quoque senten-
tia, vix est credendum. Hie rursum effundis te in lau-
dem magni Salmasii : Magnus sane tibi fuit, quem tu
quasi pro lenone habuisti ancillas suae; laudas tamen;
at is te non laudat, immo ante mortem palam est abo-
minatus, seque ipse millies incusavit, quod Spanhemio
gravissimo theologo, de te, quam impius esses, non cre-
didisset. Nunc totus in rabiem versus rationi quasi re-
nuntias ; " Jamdudum ratione" scilicet " defunctus est
Salmasius." Tu clamandi tantum et furendi partes
tibi deposcis, et tamen primas in maledicendo etiam
tribuis Salmasio ; " non quia verbis s&evit, sed quia
Salmasius/' Q arspucXoyt ! Has nempe argutias
morigeranti debemus Pontiae. Hinc clamor tuus
argutari atque etiam minurizare didicit; hinc mini-
tabundus quoque, " experiemini," inquis, " aliquando,
foedissimse belluae, quid styli potuerint." Tene expe-
riemur, ancillariole, tene moeche, aut stylum tuum,
ancillis tantummodo metuendum ? Cui si quis rapha-
num aut mugilem solum intenderit, actum mehercule
praeclare tecum putes, si nate non fissa, et incolumi
stylo isto salaci tuo, queas aufugere. " Equidem
non adeo sum," inquis, " vacui capitis, ut provinciam
a Salmasio susceptam aggrediar :" Quam ille qui-
dem sine capite admodum vacuo, nunquam aggres-
sus fuisset ; festive tu quidem vacuitate capitis, mag-
num Salmasium tibi anteponis. "At regii sanguinis
elamorem ad ccelum tollere," quod " ineruditi" etiam
" debent :" hoc nempe tuum esse ais. Clama, vocife-
rare, boa; perge bypocritari, sancta verba usnrpare, et

Priape'ia vivere : Exurget, mihi crede, aliquando quem
inclamas toties ultionum Deus ; exurget, teque impri-
mis eradicabit, diaboli ministrum, et reform atoe eccle-
sise infandum dedecus et luem. Inculpantibus Salmasii
maledicentiam quamplurimis, respondes, " Sic cum
parricidis monstrorum omnium turpissimis, fuisse agen-
dum." Laudo ; telis enim nos instruis : et quo te pacto,
tuosque perduelles tractari conveniat, commodus doces,
nosque ipse absolvis. Nunc quando ratione nihil potes,
ne audes quidem occupatum ab Salmasio jus omne re-
gium, et quicquid est in eo rationis causatus, a cou-
tumeliis et rabie ad narrationes quasdam miserabiles
conversus, expers rationis, institutos ab initio clamores
tantum persequeris : quas partim Salmasianas recoxisti,
partim ex elencho illo tXey^tTw anonymo, qui non pa-
tria solum, sed nomine etiam profugit, descriptas inter-
polasti : quarum ad praecipua capita, vel in Iconoclaste,
vel in Salmasianis ita jam respondi, ut citra modum
historise, responderi amplius posse non putem. Sem-
perne ego ut identidem eandem orbitam teram, et ad
balatronis cujusque stridorem dicta toties cogar iterare?
non faciam ; neque mea sic abutar vel opera vel otio.
Si quis conductitios ejulatus, et compositos venalissimi
hominis ploratus, si quis declamatiunculas, quas etiam
ancillaris concubitus, adulterinas edixit et spurias, Mo-
rilli nothi gemellas, fide satis locupletes, arbitraturesse,
ad me quod attinet, nihil quidem moror, quo minus
ita existimet; neque enim est ut ab ejusmodi credulo
ac temerario metuendum nobis quicquam sit : attingam
tamen pauca, multorum instar, ex quibus tam quis
ipse, quam quid dicat, et quid de reliquo judicandum
sit, summatim intelligetis. Postquam de camera ple-
bis et camera procerum ad imam redigenda, multa
exoticus deblateravit (quod postulatum nemo sanus
reprehenderet) " ut cequalitate," inquit, " in rem-
publicam invecta, ad eandem in ecclesiam introdu-
cendam procederetur; tunc enim adhuc stabant epis-
copi : hie nisi sit purus putus anabaptismus, nihil
video." Quis hoc a theologo et ministro Gallico spe-
rasset unquam? sane qui anabaptismus quid sit, nisi
hoc sit, non videt, eum ego crediderim haud magis vi-
dere quid sit baptismus. Sed si res propriis vocabulis
appellare malimus, sequalitas in republica non est ana-
baptismus, sed democratia, longe antiquior : in ecclesia
praesertim constituta, est disciplina apostolica. At
enim " stabant episcopi." Fatemur, stabant et Genevse ;
cum ilia civitas et episcopum et eundem legitimum
principem religionis causa expulit; quod illis laudi,
cur id nobis probro ducitur? scio quid tibi vis, More,
Genevensium suffragia ultum is; quibus dimissus cum
ignominia, an ejectus ex ilia ecclesia fueris, in dubio
est. Te ergo cum Salmasio tuo ab evangelico hoc in-
stituto descivisse, et ad episcopos transfugisse, si modo
refert quo tu transfugeris, apparet. " Deinde ad minis-
trorum," inquis, " nostratium sequalitatem respublica
transiit, ut palam sit eundem spiritum tunc viguisse
qui octavo demum anno nefando regis parricidio rem
peregit." Ergo idem ut videtur spiritus et ministros
constituit vestrates, et parricidium peregit: Perge ut
occepisti, quas par est apostatam, eructare insanias.
" Non plures," inquis, u tribus libellis supplicibus con-

72\

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO-

fecerunt, qui in regera animadverti postulabant." Quod
notum est, et ipse memini falsissimum esse. Sane qui
has res apud nos memorise mandarunt, non tres tantum-
modo libellos istiusmodi, sed multos ex diversis Angliae
provinciis, exercitusque legionibus unius fere mensis
spatio, tres uno die allatos fuisse memorant. Vides
quanta cum gravitate hac de re deliberaverit senatus,
cujus cunctationem populus lenitatis nimiae suspectam
tot supplicibus libellis eximendam putavit. Quot reris
millia hominum fuisse idem sentientium, qui senatum
ad id hortari, quod jam turn serio agitabat, vel impor-
tunum existimarent vel supervacaneum ? quorum ex
numero et ipse fui, qui tamen quid voluerim obscurum
non est. Quid si conticuissent omnes rei magnitudine
perculsi, eone minus habuisset senatus in re tanta
quod statueret, expectandusne populi nutus erat, ex
quo tantorum exitus consiliorum penderet? enimvero
supremum gentis concilium, ab universo populo ea
mente adhibitum, ut impotentem regis dominatum
coerceret, posteaquam efFeratum et repuguantem bello
cepisset, si recurrere ad jussa populi deberet, velit ju-
beatne de captivo hoste supplicium sumi, profecto qui
rempublicam fortissime recuperassent, quid aliud fecisse
viderenter quam in laqueos tjranni a populo, si fors ita
ferret, absoluti sese praecipites dedisse ? aut si accepta
maximis de rebus decernendi summa potestate, de iis
quas prsesertim vulgi captum superant, non dico ad
populum (nam cum hac potestate ipsi populus jam
sunt) sed ad multitudinem rursus referre cogerentur,
quae, imperitiae suee conscia, ad eos prius omnia retule-
rat, quis ultro citroque referendi finis esset? quis tan-
dem in hoc Euripo consistendi locus ? quod firma-
mentum inter libellos istiusmodi tot capitum levissimo-
rum, quae salus quassatis rebus hominum foret? quid
si restituendum regno Carolum postulassent? cujus-
modi libellos extitisse aliquot non supplices sed minaces
fatendum est seditiosorum hominum, quorum nunc
odium, nunc miseratio aeque stulta aut malitiosa esse
solebat ; horumne ratio habenda fuit ? qui " ut cum
rege colloquium institueretur, ingenti," inquis, " nu-
mero pagis relictis ad parlamenti fores accurrebant;
quorum senatores, immisso milite, plurimos trucida-
runt." Et Surrienses dicis paganos, qui nescio alio-
rumne malitia, agrestes ipsi, an sua improbitate impulsi,
cum libello supplice bene poti, et comessabundi potius,
quam aliquid petituri, per urbem ibant; mox curias
fores, facto agmine, ferociter obsederunt; collocatos ibi
milites statiouibus deturbarunt, unum ad ipsas curias
fores occiderunt, priusquarn illos vel dicto vel facto
quisquam lacessisset; inde merito pulsi ac male mul-
tati, haud ultra duos tresve occisi, vinolentiam potius
quam " libertatem spirantes." Passim concedis " po-
tiores fuisse independentium partes, non numero, sed
consilio et virtute militari." Unde ego et jure et
merito superiores quoque fuisse contendo : nihil enim
est naturas convenientius, nihil justius, nihil humano
generi utilius aut melius, quam ut minor majori, non
numerus numero, sed virtuti, consilium consilio cedat;
qui prudenlia, qui rerum usu, industria, atque virtute
pollent, hi mea quidem sententia, quantumvis pauci,
quantovis numero, plures erunt, et suffragiis ubique

potiores. Multa sparsim inseris de " Cromuello," quae
cujusmodi sint infra videbimus; de reliquis responsum
jampridem Salmasio est. Judicium quoque regis non
prsetermittis, quamvis et illud a mago tuo rhetore
miserabiliter sit declamatum. Proceres, id est, regis
purpuratos, et ministros fere aulicos, a judicando rege
ais abhorruisse : Nos id parum referre, altero libro
ostendimus. " Deinde curiarum judices erasos ; quippe
qui responderant esse contra Anglise leges, regemjudicio
sisti." Nescio quid tunc responderint, scio quid jam
approbent atque defendant: non est novum, judices,
quos minime decet, meticulosos esse. " Praeficitur ergo
sordidae et sceleratoe curias par praeses, obscurissimus
et petulantissimus nebulo." Te vero tot vitiis et scele-
ribus obstrictum, immo meram spurcitiem, merum sce-
lus, usque adeo obduxisse menti et sensibus callum,
nisi tua mens potius tota callus est, ut in Deum atheus,
et sacrorum contaminator, in homines inhumanus, cu-
j usque optimi calumniator esse ausis, quid aliud est
esse quam germanum Iscariotam atque diabolum ?
Quamvis autem tua vituperatio laus summa sit, tamen
prsestantissimo viro cui oblatras, necnon amico mihi
semper plurimum colendo, nequaquam deero ; quomi-
nus ab improbissimis perfugarum et Mororum Unguis,
quas, nisi causa reipublicae nunquam sensisset, vin-
dicem. Est Joannes Bradscianus, (quod nomen libertas
ipsa, quacunque gentium colitur, memoriae sempiternae
celebrandum commendavit,) nobili familia, ut satis
notum est, ortus ; unde patriis legibus addiscendis,
primam omnem aetatem sedulo impendit; dein consul-
tissimus causarum ac disertissimus patronus, libertatis
et populi vindex acerrimus, et magnis reipublicae
negotiis est adhibitus, et incorrupti judicis munere ali-
quoties perfunctus: Tandem uti regis judicio praesidere
vellet, a senatu rogatus, provinciam sane periculosissi-
mam non recusavit. Attulerat enim ad legum scien-
tiam ingenium liberale, animum excelsum, mores in-
tegros ac nemini obnoxios; unde illud munus omni
prope exemplo majus ac formidabilius, tot sicariorum
pugionibus ac minis petitus, ita constanter, ita graviter,
tanta animi cum praesentia ac dignitate gessit atque
implevit, ut ad hoc ipsum opus, quod jam olim Deus
edendum in hoc populo mirabili providentia decreverat,
ab ipso Numine designatus atque factus videretur ; et
tyrannicidarum omnium gloriam tantum superaverit,
quanto est humanius, quanto justius, ac majestate ple-
nius, tyrannum judicare, quam injudicatum occidere.
Alioqui nee tristis, nee severus, sed comis ac placidus,
personam tamen quam suscepittantam, aequalis ubique
sibi, ac veluti consul non unius anni, pari gravitate
sustinet : ut non de tribunali tantum, sed per omnem
vitam judicare regem diceres. In consiliis ac laboribus
publicis maxime omnium indefessus, multisque par
unus ; domi, si quis alius, pro suis facultatibus hospi-
talis ac splendidus, amicus longe fidelissimus, atque in
omni fortuna certissimus, bene merentes quoscunque
nemo citius aut libentius agnoscit, neque majore be-
nevolentia prosequitur; nunc pios, nunc doctos, aut
quavis ingenii laude cognitos, nunc militares etiam et
fortes viros ad inopiam redactos suis opibus sublevat;
iis si non indigent, colit tamen libens atque amplec-

CONTRA INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

723

titur ; alienas laudes perpetuo praedicare, suas tacere,
solitus ; hostium quoque civilium, si quis ad sanitatem
rediit, quod experti sunt plurimi, nemo ignoscentior.
Quod si causa oppressi cujuspiam defendenda palam,
si gratia aut vis potentioruin oppugnanda, si in quen-
quam bene meritum, ingratitudo publica objurganda
sit, turn quidem in illo viro, vel facundiam vel constan-
tiam nemo desideret, non patronum, non amicum, vel
idoneum magis et intrepid um, vel disertiorem alium
quisquam sibi optet; habet, quem non mince dimovere
recto, non metus aut munera proposito bono atque
officio, vultusque ac mentis firmissimo statu dejicere
valeant. Quibusvirtutibus, et plerisque merito charus,
et inimicissimis non contemnendus, gestarum egregie
rerum in republica laudem, dirupto te, More, tuique
similibus, apud omnes turn exteros turn posteros, in
omne aevum propagabit. Sed pergendum: Rex capite
damnatus est : " contra hanc vesaniam Londini pulpita
fere omnia detonare." Ligneo isto tonitru haud mul-
tum terres; istos Salmoneas nihil veremur, qui fic-
titium illud fulmen et arrogatum sibi, aliquando luent;
graves profecto authores et sinceri, qui paulo ante ex
iisdem pulpitis contra pluralistas et nonresidentes stre-
pitu asque horribili detonabant ; paulo post, raptis hie
sibi ternis, ille quaternis praelatorum sacerdotiis, quos
tonando abeg'erant, atque inde nonresidentes necessario
facti, eodem ipsi crimine tenebantur in quod detona-
bant, et sui quisque tonitrus bidental factus est: neque
ullus adhuc pudor; nunc in vindicandis sibi decimis
toti sunt ; et sane si decimarum tanta sitis est, ceuseo
afFatim decimandos : non terrae fructus tan turn, sed et
maris fluctus sibi habeant decumanos. Iidem primo
belJura suadebant in regem, ut in hostem exitio de-
votum ; mox capto hosti, et imputatae a semetipsis
toties caedis ac sanguinis effusi damnato, parci volebant
utpote regi. Ita in pulpitis tanquam in taberna qua-
dam meritoria, quae volunt mercimonia, quae volunt
scruta, vendunt popello; et quod miserius est, qua?, jam
vendidere, quoties volunt reposcunt. At " Scoti regem
sibi reddi flagitabant, commemorant senatus promissa
quando Anglis regem tradiderant." Atqui ego vel
Scotos etiam fatentes habeo, nulla omnino promissa
publica intercessisse, cum rex traderetur ; et turpe sane
fuisset Anglis, regem suum a Scotis in Anglia conduc-
titiis, reddendum non fuisse nisi per conditiones : quid?
quod ipsa parlamenti responsio ad Scotorum cartulas
id. Mart. 1647, edita, ullam hac de re interpositam ab
se fidem, quo pacto rex tractandus esset, dilucide ne-
gat; indignum quippe censuisse, non nisi ea lege sua
jura obtineri a Scotis potuisse. Attamen " regem
reddi sibi flagitabant." Mites, credo, homines frange-
bantur animo, desiderium sui regis ferre diutiiis non
poterant : immo vero iidem illi, ciim ab initio horum in
Britannia motuum, de jure regio haud semel in parla-
mento retulissent, essetque ab omnibus assensum, ob
ties maxime causas regem privari regno posse, si ty-
rannus existat, si fundum regium alienet, si suos deserat,
circa annum 1645. Parlamento Perthes habito sen-
tentias rogare cceperunt; sitne rex, quem Sanctis infes-
tum esse constet, communione ecclesiae interdicendus ?
verum antequam ea de re quicquam decerneretur, Mon-
3 a

trossius ad earn urbem cum copiis accedens con veil turn
disturbavit. Iidem, in suo quodam ad Cromuellum
imperatorem responso, An. 1650, fatentur punitum jure
regem, juris tantummodo formam fuisse vitiosam, eo
quod ipsi in illius judicii consortium non vocarentur.
Hoc ergo facinus sine illis atrox, cum illis egregium
fuisset, ex eorum quippe nutu fas atque nefas pendebat,
justum atque injustum definiendum erat: quid isti, ob-
secro, rege sibi reddito lenius in eum statuissent ? At
" Delegati Scotici a senatu Anglico responsum hoc
prius tulerant, nolle se regni Anglicani formam immu-
tare, postea tamen respondere se tunc noluisse, nunc
velle, prout sal us reipublicse postularet." Et recte
quidem responderunt: quid tu nine? "haec stropha,"
inquis, " omnia fcedera, commercium, ipsumque sensum
communem evertit." Tuum quidem evertit, qui nescis
inter libera promissa, et pactam foederis fidem quid in-
tersit : Angli de forma reipublica? suas futura, cujus
rationem Scotis redderc necesse non erat, quod turn
ipsis videbatur, libere quidem respondent ; nunc salus
reipublica? aliud suadebat ; si fidem, si jusjurandum
populo datum violare nollent. Utrum sanctius obli-
gare putas, liberumne de forma reipublica? futura
datum Scoticis legatis responsum, an necessarium de
salute reipublica? procuranda datum suo populo jusju-
randum et summam fidem ? Licere autem parlamento
vel senatui, prout expedit, consilia mutare, quoniam
quicquid nos affirmamus, anabaptisticum tibi est et
monstrosum, malo ex Cicerone audias pro Plancio.
' Stare omnes debemus tanquam in orbe aliquo reipub-
' licas ; qui quoniam versetur, earn deligere partem de-
' bemus, ad quam nos illius utilitas salusque converterit.
' Et statim. Neque enim inconstantis puto, sententiam,
• tanquam aliquod navigium atque cursum, ex reipub-
' licas tempestate moderari. Ego vero base didici, hose
' vidi, hasc scripta legi, hasc de sapientissimis et claris-
' simis viris et in hac republica, et in aliis civitatibus
' monumenta nobis literas prodideruut, non semper
' easdem sententias, ab iisdem, sed quascunque reipub-
' licae status, inclinatio temporum, ratio concordia? pos-
' tularet, esse defendendas.' Haec Marcus Tullius :
sed tu, More, Hortensium mavis; hasc illae astatis
quas civile maxime prudentia floruerunt; qua? si se-
quuntur anabaptistae, mea quidem sententia sapiunt.
Quam multa alia possem pro ferre, quae a ministerculis
hisce et suo Salmasio, si res non verba spectemus, plane
indocto, pro anabaptisticis damnantur. At " nihilo,"
inquis, " plus potuerant potentissimi Belgii fcederati
ordines, qui per oratores suos et piece et pretio oblato
strenue allaborarunt sacrum regis caput redimere."
Velle profecto justitiam sic redimere, idem erat atque
regem salvum nolle : verum didicerunt, non omnes
esse mercatores ; non adeo vendacem esse senatum
Anglicanum. Quod autem ad judicium regis, " ut
plurima," inquis, " Christo similia Carolus pateretur,
milites in eum ingeminant ludibria." Plura quidem
passus est similia Christus maieficis, quam Carolus
Christo ; et multa istiusmodi jactabantur vulgo ab iis
quibus ad invidiam facti majorem excitandam, quidvis
fingere aut fictum referre studium erat : fac tamen
gregarios milites insolentius se gessisse ; non id continuo

•24

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO,

in causam est conferendum. " Mactatum vero esse
quempiam ad pedes regis praetereuntis apprecantera ut
Deus ejus misereretur," nee an tea audivi unquam, nee
convenire quenquam adhuc potui qui audivisset : quin
immo tribunum ipsum, qui toto illius judicii tempore
custodiis praefuit, regisque a latere vix discessit, inter-
rogandum hac de re curavi : is denique nee audisse se
hoc antea, et pro certo scire falsissimum id esse, con-
stanter asseverabat. Ex quo intelligi potest tuarum
narrationum fides, etiam in reliquis quam firma sit.
Nam in benevolentia quoque et adoratione, si posses,
Carolo post mortem procuranda, quam in odio nobis
vel iniquissime conflando haud multo veracior inveni-
eris. " Auditum," ais, " fuisse reg'em in fatali pegmate
episcopo Londinensi ingeminantem, memento, memen-
to." Id regis judices anxios nempe habuit, quid ilia
ultimum iterata vox sibi voluisset ; accersitur, ut ais,
episcopus, et illud geminum " memento" quid sibi
quaesivisset, additis minis, enuntiare jubetur. Is primo
(sic enim fingi expediebat) ex composito nimirum deli-
cias fecit, et, quasi arcanum quoddam, prodere recusavit.
Cum illi vehementius instarent, id quasi metu sibi ex-
pressum, et nolenti extortum, aegre tandem edidit, quod
revera quovis pretio divulgatum vellet. " Jusserat
me," inquiens, " rex, ut si possem ad filium pervenire,
hoc supremum morientis patris mandatum ad eum per-
ferrem, ut regno et potestati suae restitutus, vobis suae
necis authoribus ignosceret : hoc me meminisse, rex
iterum atque iterum jussit." O magis, regemne dicam
pietatis, an episcopum rimarum plenum ! qui rem tarn
secreto in pegmate suae fidei commissam ut eflfutiret,
tam facile expugnari potuit. At 6 taciturne ! jampri-
dem Carolus hoc idem inter alia praecepta filio man-
daverat, in ilia Icone Basilica ; quem librum ideo
scriptum satis apparet, ut omni cum diligentia nobis
vel invitis secretum illud, qua ostentatione simulatum
erat, eadem paulo] post evulgaretur. Sed video plane
decrevisse vos Carolum quendam absolutissimum, si
non Stuartum hunc, at saltern hyperboreum ali-
quem et fabulosum, fucatis quibuslibet coloribus de-
pictum, imperitis rerum obtrudere : ita fabellam hanc
velut acroama quoddam, diverbiis et sententiolis pul-
chre distinctum, nescio quem ethologum imitatus,
ad inescandas vulgi aures putide concinnasti. Ego
vero, ut non negaverim interrogatum fortasse obi-
ter ab uno vel altero concessorum hac de re episco-
pum, ita accersitum, dedita opera vel a concilio vel ab
illo judicum collegio, quasi id omnes curassent, aut
sollicite quaesivissent non comperio. Sed demus inde
qua? vis : dederit in pegmate suprema haec episcopo man-
data, ut suae necis authoribus ignosceretur, perferenda
ad filium Carolus : quid tam egregium aut singulare
praeter casteros eo loci; deductos fecit? quotusquisque
est morientium in pegmate, qui peracturus jam vita1,
fabulam, cum haec mortalia quam vana sint videt, non
idem faciat ; et inimicitias, iras, odia, tanquam ex scena
quadam jam exiturus, libens non deponat, aut saltern
•imulet, ut vel misericordiam, vel innocentiaeopinionem
sine in animis hominum relinquat ? Simulasse Ca-
rolum, Deque unquam ex animo, et sincero mentis pro-
posito tale mandatum dedisse filio, " ut suae necis

authoribus ignosceret," vel si hoc palam aliud tamen
clanculum mandasse, argumentis non levibus demon-
strari potest : nam Alius, alioqui plus satis patri obse-
quens, patris gravissimo atque ultimo praecepto tam
religiose sibi per episcopum tradito, haud dubie paruis-
set: qui autem paruit, cujus vel jussu vel authoritate
duo legati nostri, alter in Hollandia, alter in Hispania,
et hie ne suspicione quidem ulla regiae necis reus, tru-
cidati sunt ? qui denique haud semel scripto publico
edixit atque omnibus palam fecit, se nolle patris sui
interfectoribus ullo pacto veniam concedere ? Hanc
igitur narratiunculam tuam vide an veram esse velis;
quae quo magis collaudat patrem, eo magis vituperat
filium. Nunc instituti oblitus, non regii sanguinis ad
ccelum, sed populi senatum clamores ementiris, odio-
sissimus post Salmasium in republica aliena pragma-
ticus et ardelio, qui tam fcede praesertim res tuas domi
agas. Tuane voce, impurissime, populus pro se utatur,
cujus halitum ipsum oris lue venerea foetidum purus
omnis aversaretur ? tu vero perfugarum ac perditorum
voces populo attribuis; et quod agyrta peregrinus ad
coronam solet, vilissimorum duntaxat animalium voces
imitaris. Quis autem negat ea posse tempora saepius
accidere, in quibus civium longe major numerus im-
proborum sit ; qui Catilinam vel Antonium, quam sa-
niorem senatus partem sequi malint ; neque idcirco
boni cives obniti contra, et fortiter facere non debebunt,
sui magis officii, quam paucitatis rationem ducentes:
tuam erg'o tam bellam pro nostro populo oratiunculam,
ne charta omnino pereat, in annales Volusi suadeo
inseras ; nobis rhetorculo tam hircoso atque olido, non
est usus. Dehinc injuriarum in ecclesiam postulamur.
" Exercitus est omnium haeresewn Lerna." Qui non
maledicunt, exercitum nostrum ut fortissimum, ita mo-
destissimum ac religiosissimum esse confitentur: aliis
in castris fere potatur, variis libidinibus indulgetur,
rapitur, alea luditur, juratur et perjuratur : in his nos-
tris quod datur otii, disquirendae veritati impenditur,
sacrse scripturae invigilatur; nee quisquam pulchrius
existimat hostem ferire, quam se atque alios ccelestium
cognitione rerum erudire, aut bellicam magis quam evan-
gelicam militiam exercere. Et sane si proprium belli
usum consideramus, quid aliud magis deceat milites?
qui ideo constituti sunt atque conscripti, ut essentlegum
defensores, paludati justitiae satellites, ecclesiae propug-
natores: quid illis, non ferocius aut truculentius, sed
civilius aut humanius esse oporteat? qui non bellum
serere ac metere, sed pacem et incolumitatem humano
generi arare, vero ac proprio fine laborum suorum de-
bent. Quod siquos ad haec praeclara instituta aspirantes
vel alienus error, vel sua animi infirmitas transversos
abducit, in eos, non ferro saeviendum, sed rationibus ac
monitis precibus quoque ad Deum fusis enitendum,
cujus est solius omnes animo errores dispellere, et coeles-
tem veritatis lucem, cui volet impertire. Haereses
quidem, sic vere dictas, nos nullas approbamus, ne
omnes quidem toleramus; extirpatas etiam volumus,
sed quibus convenit modis, praeceptis nimirum et sa-
niore doctrina, ut in mente sitas, non ferro ac flagris
quasi ex corpore evellendas. " Altera," inquis, " par
nostra injuria est in temporali, quod vocant, ecclesiae

CONTRA INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

725

fundo." Percontare Belgas vel etiam Germanise su-
perioris protestantes, numquid ab ecclesiae bonis ab-
stinuerint; in quos Caesar Austriacus quoties bellum
movet, vix alium quaerit belli titulum, quam ut bona
ecclesiae restitui jubeat. Verura ilia profecto non
ecclesiae, sed ecclesiasticorum duntaxat bona fuere, qui
hoc maxime sensu clerici, vel etiam holoclerici, ut qui
sortem totam invasissent, rectius nominari poterant ;
iramo lupi verius plerique eorum, quam aliud quidvis
erant dicendi ; luporum autem bona, vel congestas po-
tius praedas majorum ex superstitione partas, quam per
tot saecula quaestui habuerunt, in usus transferre belli
a semetipsis conflati, nefas non erat, quando aliud non
erat reliquum, unde sumptus belli tarn gravis ac diu-
turni suppeterent. Atqui " expectabatur, ut episcopis
ereptae opes in pastores ecclesiarum erogarentur." Ex-
pectabant, scio, illi, et avebant omnia in se transfundi :
nulla enim est vorago tam profunda, quae non expleri
citius quam clericorum avaritia possit. Aliis fortasse
in locis, haud aeque ministris provisum ; nostris jam
satis superque bene erat ; oves potius appellandi quam
pastores, pascuntur magis quam pascunt; pinguia illis
plerumque omnia, ne ingenio quidem excepto ; decimis
enim saginantur, improbato ab aliis omnibus ecclesiis
more; Deoque sic diffidunt, ut eas malint per magis-
tratum atque per vim suis gregibus extorquere, quam
vel divinae providentiae, vel ecclesiarum benevolentiae
et gratitudini debere; atque inter haec tamen et apud
discipulos et apud discipulas, tam crebro convivantur,
ut quid domicoenium sit, aut domiprandium pene ne-
sciant : hinc itaque luxuriant plerique, non egent ; libe-
rique eorum et conjuges luxu et lautitiis, cum divitum
liberis atque conjugibus certant: hanc novis latifundiis
adauxisse luxuriam, idem prorsus fuisset, ac si quis
novum venenum (quam olim pestem sub Constantino
vox missa coelitus, deflevit) in ecclesiam infudisset.
Proximum est ut de injuriis in Deum, quarum tres
maxime nominantur, de fiducia nimirum divinae opis,
" de precibus etiam atque jejuniis," reddenda nobis
ratio sit. Vcrara ex ore tuo, hominum corruptissime,
te redarguo ; illudque apostoli abs te prolatum in te
retorqueo, Quis es tu qui " alienum servum judicas?"
coram domino nostro sine stemus vel cadamus. Illud
insuper addam Davidis prophetae, cum flens affligo je-
junio animam meam, turn hoc vertitur in summum
probrum mihi. Caeteras hac de re tuas garritiones
febriculosas, quas nemo bis legat, minutim persequi si
vellem, haud levius profecto ipse peccem. Nee minus
aliena sunt quae de successibus prolixe oscitas : Cave
tibi, More, et vide, ne post Pontianos sudores, grave-
dinem forte contraxeris aut polypum; metuendum, ne,
ut Salmasius ille magnus nuper, thermas refrigeres.
Equidem de successu sic paucis respondeo ; causam
successu neque probari bonam, neque argui malam :
nos causam nostram non ex eventu, sed eventum ex
causa judicari postulamus. Jam rationes politicas
desumis tibi tractandas, mancipium cathedrarium,
immo cathedralitium ; injurias nimirum nostras, in
omnes reges ac populos. Quas? nobis enim nihil tale
propositum erat; res nostras tantummodo egimus, ali-
orum missas fecimus; siquid ad vicinos ab exemplo

nostro boni redundavit, haud invidemus; si quid secus
non nostra id culpa, sed abutentium even ire credimus.
Regis aut populi,te balatronem suarum injuriarum in>
terpretem, quinam tandem constituerunt ? certe oratores
eorum ac legates, alii in senatu, ipse in concilio cum
audirentur saepe audivi non solum de suis injuriis nihil
querentes, sed amicitiam nostram ac societatem ultro
petentes ; quinetiam regum suorum ac principum no-
mine, de rebus nostris nobis gratulantes, etiam bene
precantes, pacem ac diuturnitatem, atque eosdem felices
successus, in perpetuum exoptantes. Non inimicorum
hoe voces, non eorum qui odissent, ut tu praedicas ; aut
tu mendacii, quod in te levissimum est, aut reges ipsi
fraud um ac malarum artium, quod illis inhonestis-
simum foret, damnentur necesse est. Verum scripta
nostra objectas confitentium, " dedisse nos exemplum
populis omnibus salutare, tyrannis omnibus formidan-
dum." Immane crimen profecto narras ; idem fere
atque si dixisset quispiam,

Discite justitiam moniti^ et non temnere Divos.

Numquid dici potuit perniciosius ? " haec Cromuellius
ad Scotos post Dumbarrense praelium scripsit." Et se
quidem et ilia nobili victoria digne. " Ejusmodi sesamo
et papavere conspersae sunt infames Miltoni paginae."
Illustrera tu quidem collegam semper mihi adjungis,
et in hoc facinore parem plane facis, nonnunquam et
superiorem ; quo ego nomine cohonestari me maxime
abs te putem, siquid a te honestum posset proficisci.
" Crematae vero," inquis, " sunt istae pnginae a carnifice
Parisiensi supremi senatus authoritate." Nequaquam
id comperi a senatu factum, sed ab officiario quodam
urbico, locotenente civili nescio an incivili, cui clerici
quidam, ignavissima animalia, autbores fuere ; tam ex
dissito atque longinquo, abdomini suo, quod aliquando
precor evenire possit, augurantes. Censes non potuisse
nos vicissim Salmasii defensionem regiam cremasse ?
potuissem sane vel ipse a magistratibus nostris hoc
facile impetrasse, nisi illam contumeliam contemptu
potius ulciscendam existimassem : vos ignem igne pro-
perantes extinguere, Herculeum praebuistis rogum,
unde clarior exurgerem ; nos consultius, defensionis
regiae frigus calfaciendum non censuimus. Illud miror,
tam esse majorum dissimiles factos Tolosates (nam et
Tolosae combustos nos accepimus) ut qua in urbe sub
Raimundis comitibus, et libertas et religio defensa
olim tam insigniter est, in ea nunc et libertatis et re-
ligionis defensio combureretur. " Utinam et Scriptor,"
inquis. Itane ergastulum ? et ego parem ne reddam
tibi salutem, More, tu egregie cavisti ; ut qui nigriori-
bus multo ignibus jamdudum pereas : urunt te adul-
teria tua, urunt stupra, urunt perjuria, quorum ope
desponsatam tibi stupro fceminam perfidus excussisti ;
urunt perditissimi furores, qui impulerunt te, ut sacro-
sancta munia facinorosus concupisceres, et imperspec-
tum Domini eorpusincestismanibussacerdospollueres;
sanctitatem etiam simulans, in sanctitatis simulatores,
dira omnia hoc tuo clamore denunciares ; tuumque ex-
ecrabile caput, tuamet ipsius damnatum sententia irre-
tires: his tu sceleribus et infamiis totus flagras, his tu
flammis furialibus dies atque noctes torreris, dasque

'26

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO,

nobis poenas quibus graviores imprecari tibi nullus
hostis potest. Me interim concremationes vestrae non
laedunt, non tangunt, et istis ignominiis habeo com-
plura quae opponam grata meo animo atque jucunda.
Una me curia, unus forte lictor Parisiensis, malarum
avium impulsu, combussit ; at quamplurimi per totam
Galliano viri boni atque docti nihilo minus legunt, ap-
probant, amplectuntur ? quamplurimi per immensum
Germanise totius tractum, libertatis fere domicilium, per
cseteras quoque regiones, quacunque ejus vestigia ulla
adhuc manent; quin et ipsa Graecia, ipsae Atbenae At-
ticae, quasi jam redivivae, nobilissimi alumni sui Phi-
larae voce, applausere. Hoc etiam vere possum dicere,
quo primiim tempore nostra defensio est edita, et leg'en-
tium studia incaluere, nullum vel principis vel civitatis
legatum in urbe turn fuisse, qui non vel forte obvio
mihi gratularetur, vel conventum apud se cuperet vel
domi inviseret. Tuos vero nefas sit praeterire manes,
Adriane Pauui, qui legatus ad nos summo cum honore
missus, Hollandiae decus atque ornamentum, summam
in me ac singularem benevolentiam tuarn, etiamsi vi-
dere nunquam contigerit, multis saepe nuntiis signifi-
candam curasti. Hoc vero etiam siepius recolere me-
moria juvat, quod sine Dei propitio numine accidere
arbitror nunquam potuisse ; mihi, qui contra reges, ut
videbatur, scripseram, majestatem ipsam regiam placide
annuisse ; meaeque iutegritati, necnon sententiae, ut
veriori, testimonium divino proximum perhibuisse.
Quid enim verear hoc dicere, quoties augustissimam
reginara illam, quantis cum laudibus in ore omnium
versetur, mecum cogito. Equidem Atheniensem ilium
sapientissimum, cui me tamen non confero, ne ipsius
quidem Pytbii testimonio, quam me illius judicio
ornatiorem existimem. Quod si mihi quidem haec
scribere adolescenti contigisset, et oratoribus idem
quod poetis liceret, haud dubitassem profecto sortem
meam deorum sorti nonnullorum anteferre : quippe
illos de forma duntaxat aut de musica deos, humano
sub judice, contendisse ; me hominem in certamine
longe omnium praeclarissimo, dea judice, superiorem
discessisse. Sic me cohonestatum, nemo nisi carnifex
ignominiose audeat tractare, tarn qui jusserit, quam
qui fecerit. Hie vehementer laboras, ut ne facta nos-
tra Belgicorum pro libertate facinorum exemplo tueri
queamus ; quod a Salmasio quoque frustra laboratuin
est : cui quod tunc respondi, idem tibi nunc respon-
sum volo; Falli qui nos opinatur cujusquam exemplo
niti ; Belgarum pro libertate facinora adjuvisse ssepius
ac fovisse, aemulari necesse nunquam habuisse ; siquid
pro libertate fortiter faciendum est, authores ipsi
nobis sumus, praeire, non sequi alios assueti. Tu
vero etiam ad bellum contra nos tressis orator, stul-
tissimis argumentis, et te verberone dignis, Gallos
liorturis : " Nostros," inquis, " legatos excipere Gal-
licus spiritus nunquam sustinebit." Sustinuit, quod
plus est, suos jam ter et amplius ad nos ultro mittere :
Galli igitur generosi, ut solent ; tu degener et spu-
rius, politicarum rationum rudis ac falsus deprehen-
deris. Hinc id agis ut demonstres, " a fnederatis ordi-
nibus ex composite rem in longum duci, eosque nobis-
cum nee feci us nee bellum velle." Atqui interest pro-

fecto ipsorum ordinum, non pati consilia sua sic nudari,
et, ut ita dicam, vitiari a Genevense perfuga apud se sta-
bulante, qui si diutius toleretur, non ancillis modo, sed
consiliis etiam publicis stuprum videtur illaturus; cum
ipsi fraterna atque sincera omnia prae se ferant ; nunc
pacem, quae vota sunt bonorum omnium, perpetuam
nobiscum redintegraverint. " Jucundum erat," inquit,
" videre quibus ludibriis, quibus periculis furciferi illi
legati," Anglorum scilicet, " quotidie conflictarentur,
non modo ab Anglis regiis, &c. sed maxime omnium a
Batavis." Nisi exploratum nobis jam diu esset quibus-
nam et prioris legati Dorislai caedes, et duorum postea
acceptae injuriae referendae sint, en delatorem, qui hos-
pites et al tores suos etiam falso deferat : Hunccine apud
vos, Balavi, non modo venereum in ecclesia ministrum,
sed sang-uinarium etiam, nee violandi solum juris omnis
hortatorem, sed violati quoque falsum indicem ac pro-
ditorem ali?

Ultimus accusation um titulus est " nostra injuria in
reformatas ecelesias." At vero qui magis nostra in illas
quam illarum in nos ? si exemplo instes, certe si ab
ipsis Valdeusibus et Tolosanis, ad Rupellanam usque
famem monumenta repetas, nos omnium ecclesiarum
ultimi reperiemur contra tyrannos arma sumpsisse, at
primi capite damnasse. Sane quia nobis hoc primis in
manu adhuc fuit : quid illi, si data similis facultas fuis-
set, fuissent facturi, opinor ne ipsos quidem satis nosse.
Equidem in ea sum sententia : contra quem bellum
g-erimus, eum, siquis rationis aut judicii usus sit, hostem
a nobis judicari; hostem autem tarn interficere quam
oppugnare eodem semper jure licuisse : Tyrannus igitur
cum non noster solum, sed totius prope generis humani
publicus hostis sit, eum quo jure armis oppugnari,
eodem posse et interfici. Nee vero haec mea unius sen-
tentia est, aut nova ; eandem et aliis olim sive prudentia
sive sensus communis dictavit. Hinc pro Rabirio M.
Tullius : " Si interfici Saturninum nefas fuit, arma
sumptaesse contra Saturninum sine scelerenon possunt;
si arma jure sumptaconcedis, interfectum jure concedas
necesse est." Plura hac de re et supra dixi, et saepe
alias, et per seres obscuranon est: Ex quibus quid Galli
etiam, eadem data occasione fuissent facturi, ipse queas
divinare. Addo et hoc amplius: quicunque armis ty-
rannurn oppugnant, iidem, quantum in se est, et inter-
ficiunt: immo, quicquid vel sibi vel aliis inepte satis
persuadere cupiunt, jam interficere. Sed et doctrina
haec nobis haud magis quam Gallis, quos tu hoc piaeulo
cupis eximere, debetur: unde enim Francogallia ilia,
nisi ex Gallia, unde Vindiciae contra tyrannos? qui
liber etiam Bezae vulgo tribuitur; unde alii, quorum
meminit Thuanus ? tu tamen, quasi ego solus, " id
satagit," inquis, " Miltonus, cujus ego piacularem ve-
saniam pro meritis excepissem." Tu excepisses, furci-
fer? cujus nefaria flagitia si ecclesia ilia Middelbur-
gensis, te pastore infamis et infelix, pro meritis exce-
pisset, jamdudum te Satanae mandasset; si pro meritis
excepisset magistratus, jamdudum adulteria patibulo
pendens luisses: Et luiturus propediem sane videris;
evigilavit enim, ut audio nuper, tua ilia ecclesia Mid-
delburgensis, suaeque famae consuluit, teque caprimul-
gum pastorem, immo hircum potius olentissimum, able-

CONTRA INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

727

gavit ab se in malara crucem ; Line et magistratus
Amsterodamensis puJpitum quoque interdixit tibi, or-
chestram tuam ; tu unique illud os impudicum eo ex loco
ad suraraam omnium bonorum offensionem conspici,
illam impiam vocem vetuit in sacro publice audiri: re-
stat jam tibi sola Graecarum literarum professio ; et
haec quoque brevi eripienda, praeter imam illam lite-
ram, cujus non professor, sed discipulus mox pensilis
meritd futurus es. Neque haec iratus tibi ominor, sed
duntaxat j us dico : maledicis enim tantum abest uttalibus
offendamur qualis tu es, ut tales semper nobis vel ex-
optemus ; immo divina plane benevolentia fieri arbitre-
mur, ut qui nos acerrime clamitarunt, tales potissimum
semper extiterint; qui maledicendo non infamant, sed
honestant, sed laudant, non laudando certe maledixis-
sent. Sed irruentem modo quid te retinuit tarn fortem
homuncionem ? " Nisi mihi," inquis, " religio fuisset in
magni Salmasii provinciam excurrere, cui solida de
magno scilicet adversario victoria relinquetur." Siqui-
dem et ille et ego nunc magnus tibi videor, eo difficilior
provincia, praesertim mortuo, fortassis ero ; de victoria,
modo Veritas vincat, parum solicitus. Interim tu clami-
tas; " parricidium in doctrinam vertunt, eamque refor-
matarum ecclesiarum consensione cupiunt quidem, non
audent aperto ore defendere; fuit, inquit Miltonus,
etiam summorum haec sententiatheologorum, qui ipsire-
formandae ecclesiae authores fuere." Fuit, inquam, etid
fusius docui in eo libro qui nostro idiomate Tenor sive
Tenura Regum et Magistratuum inscriptus est, secun-
dum editus, et alibi : nunc actum toties, agendi fasti-
dium cepit : illic ex Lutbero, Zuinglio, Calvino,
Bucero, Martyre, Paraeo, citantur ipsa verbatim loca ;
ex illo denique Cnoxo, quem " unum," me, " Scotum"
ais " innuere, quemque hac in re reformatos omnes,
praesertim Gallos, ilia estate condemnasse." Atqui ille
contra, quod ibi narratur, se illam doctrinam nominatim
a Calvino, summisque aliis ea tempestate tbeologis,
quibuscum familiariter consueverat, bausisse affirmat :
plura etiam illic nostrorum, reg'nante Maria et Eliza-
betha, sinceriorum tbeologorum in eandem sententiam
deprompta reperies. Tu vero tandem conceptis ad
Deum precibus maleprolixisperoras impius abominan-
dis; et os illud adulterum, obduratus coelo offers: sino
te facile, neque interpello ; major enim cumulus ad
impietatem tuam accedere non potuit. Revertor nunc
ad id quod supra pollicitus sum, et objecta Cromuello
prascipua crimina quae sunt, in medio hie ponam ; ut
sparsa quam fuerint levia possit intelligi, quae collecta
nullum pondus in se babent. " Coram pluribus testibus
pronunciavit sibi in animo esse, monarcbias omnes
evertere, reges omnes exitio dare." Quae tua sit nar-
rationum fides, jam aliquoties vidimus ; dixit fortasse
tibi perfugarum aliquis Cromuellum ita dixisse ; ex
illis multis testibus nullum nominas: quod itaque sine
autbore maledicis, suopte vitio ruit. Non is est Crom-
uellus, quem de suis jam factis ullus unquam vanilo-
quum audierit ; tantum abest ut infecta quae sunt,
tamquedifficilia, de iis insolentius quicquam promittere
ac minitari consueverit : sane ista tibi qui narrarunt,
nisi voluntate atque natura magis quam consilio men-
daces essent, hoc saltern quod ab ingenio ejus alienis-

simum est non afRnxissent. Regibus autem, quos ut
sibi caveant frequenter mones, licebit cum saluti pro-
spexerint suae, spreto te monitore tam imperito, non ser-
in unculos ex trivio ampere, sed rationes se dignas inire,
quibus quid sua intersit facilius perspexerint. Alterum
est crimen persuasisse regi Cromuellum, " ut in insu-
lam Vectim clanculum se subduceret." Constat regem
Carolum rem suam multis alias rebus, ter fuga perdi-
disse ; primum cum Londino Eboracum fugit, deinde
cum ad Scotos in Anglia conductitios, postremd cum ad
insulam Vectim. At hujus postremae suasor erat Cro-
muellus. Optime; sed tamen ego regios illos primum
miror, qui Carolum toties affirmare non dubitant fuisse
prudentissimum, et eundem simul vix unquam suae
spontis ; sive apud amicos sive inimicos, in aula vel in
castris, in aliena fere potestate semper fuisse; nunc
uxoris, nunc episcoporum, nunc purpuratorum, nunc
militum, denique hostium : pejora plerumque consilia,
et pejorum ferme sequutum ; Carolo persuadetur,
Carolo imponitur, Carolo illuditur, metus incutitur,
spes vana ostenditur, velut praeda omnium communis,
tam amicorum quam hostium, agitur et fertur Carolus.
Aut haec e scriptis suis tollant, aut sagacitatem Caroli
praedicare desistant. Fateor deinde, quamvis prudentia
atque consilio prsestare pulchrum sit, tamen ubi res-
publica factionibus laborat, suis incommodis baud ca-
rere ; et consultissimum quemque eo magis obnoxium
calumniis utriusquepartisreddere: hocsaepe Cromuello
obfuit ; bine presbyteriani, inde bostes quicquid in se
durius fieri putant, non id communi senatus consilio,
sed Cromuello soli imputant; immo siquid per impru-
dentiam ipsi male gerunt, id dolis etfraudibus Cromuelli
assignare non erubescunt; culpa omnis in eum deriva-
tur, omnis in eum faba cuditur. Et tamen certissimum
est, fugam ad Vectim regis Caroli, absenti turn aliquot
milibus passu urn Cromuello, tam novum accidisse et
inopinatum, quam cuilibet ex senatu turn in urbe ver-
santi, quem ut de re inopinatissima sibi receus allata
per literas certiorem fecit. Res autem ita se habuit;
exercitiis universi vocibus rex territus, qui eum nullis
officiis suis aut pollicitis factum meliorem, ad suppli-
cium poscere jam tunc coeperat, statuit cum duobus
tantummodo consciis nocturna fuga sibi consulere :
verum fugiendi certior, quam quo fugeret, per comi-
tum suorum vel imperitiam vel timiditatem, inops
consilii quo se reciperet, Hamundo Vectis insulae
praesidi se ultro dedidit; ea spe, facilem sibi ex ea
insula, parato clam navigio, transitum in Galliam aut
in Belgium fore. Haec ego de fuga regis in Vec-
tim ex iis comperi, quibus rem totam pernoscendi
quam proxima facultas erat. Sed et hoc quoque cri-
minosum est, quod per Cromuellum, " Angli ingentem
de Scotis parti sunt victoriam." Non " parti sunt,"
More, sed sine soloecismo claram sibi pepererunt ; tu
vero cogita, quam Scotis cruentum illud praelium fuerit,
cujus tu mentionem tantummodo facerenequivisti, quin
instabile prae metu professorium caput tuum ad Pris-
ciani pluteum nutando allideres. Sed videamus porro
quantum flagitium Cromuelli fuerit, Scotos irrum-
pentes, imperium sibi in Anglos jam pollicentes, nobilis-
simo post multas aetates praelio vicisse. " Inter has

728

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGL1CANO,

turbas, dum Cromuellus cum exercitu abest:" Immo
dum bostem in Angliae viscera jam progressum, jam
parlamento ipsi imminentem Cromuellus, etiam defici-
entes Cambros ad fidem reducendo, et obsidione longa
defessus, ut vidit, ut vicit, ut gloriosissime fudit, pres-
bjterianos " taedium Cromuelli ceperat :" Hie verum
dicis; dum is communem hostem cum vitae discrimine
propulsat, hi militantem pro sese et in acie fortiter di-
micantem confictis criminibus accusant domi ; et Huh-
tingtonum centurionem quendam in ejus caput sub-
ornant. Quis tantse ingratitudinis fceditatem sine
fremitu vel audire possit ? Eorundem instinctu, nequis-
simum genus homuncionum ac petulantissimum, ty-
rones tabernarum maximo numero curiae fores obsident :
senatum, quicquid ipsis videtur (quo quid indignius ?)
clamore suo ac minis cogunt decernere : jamque re-
ducem a Scotis victorem fortissimum, aut exulantem,
aut poenas indignissimas dantem vidissemus Camillum
nostrum ; nisi Fairfaxius imperator, invictissimi legati
sui tantum dedecus perferendum non censuisset ; nisi
cunctus exercitus, et is quoque satis ingrate habitus,
tarn atrocia prohibuisset. Urbem itaque ingressus,
urbicos nullo negotio repressit ; Scotorum hostium
partibus addictos meritd senatu movit : pars reliqua,
insolentiis tabernariorumjam liberata, colloquium Vec-
tense, contra senatus consultum edictumque publicum
cum rege initum, rescindit : Huntingtonus autem ille
accusator, impunis et sui juris relictus, tandem poeni-
tentia ductus, ipse sua sponte a Cromuello veniam
petiit, et a quibus esset subornatus ultro fassus est.
Haec fere sunt quae fortissimo patriae liberatori, nisi ad
quae supra respondi, crimina objiciuntur; quae quid
valeant videtis. Verum ego tantum virum, deque hac
republica tarn insignite meritum, si duntaxat nihil mali
commisisse defendam, nihil egero ; cum praesertim non
reipublicae solum, sed et mea quoque intersit, ut qui
eadem infamia tam prope sim conjunctus, quam op-
timum eum, atque omni laude dignissimum, gentibus,
quoad possum, omnibus atque sseculis demonstrare.
Est " Oliverius Cromuellus" generenobili atque illustri
ortus : nomen republica olim sub regibus bene adminis-
trata clarum, religione simul orthodoxa vel restituta
turn primiim apud nos vel stabilita clarius : Is matura
jam atque firmata aetate, quam et privatus traduxit,
nulla re magis quam religionis cultu purioris, et in-
tegritate vitae cognitus, domi in occulto creverat; et
ad sum-ma quaeque tempora fiduciam Deo fretam et
ingentem animum tacito pectore aluerat. Parlamento
ab rege ultimum convocato, sui municipii suffragiis
lectus senatorium munus obtinuit; illic rectissimis sen-
tentiis consiliisque firmissimis statim innotuit : ubi ad
arma deventum est, delata sua opera, equitum turmae
praeficitur ; sed bonorum virorum concursu, ad ejus
signa undique confluentium, auctus copiis, et gestarum
rerum magnitudine et celeritate conficiendi summos
fere duces brevi superavit. Nee mirum ; sui enim
noscendi exercitatissimus miles, quicquid intus hostis
crat, spes vanas, metus, cupiditates, apud se prius aut
deleverat, aut subactas jam habuerat; in se prius im-
perator, sui victor, de se potissimum triumphare didice-
rat ; itaque ad externum hostem, quo primum die in

castra venit, veteran us, et in ilia omni castrensi militia
consummatus, accessit. Non est ut in his possim ora-
tionis carceribus, tot urbes captas, tot praelia et quidem
maxima, in quibus nunquam victus aut fusus, Britan-
nicum orbem totum continuis victoriis peragravit, pro
dignitate rerum exequi ; quae justae sane historiae
grande opus, etiterum quasi campum quendam dicendi,
et exaequata rebus narrandi spatia desiderant. Sufficit
hoc unicum singularis et prope divinae virtutis in-
dicium, tantam in eo viguisse sive animi vim atque
ingenii, sive discipline non ad militarem modo, sed ad
Christianam potius normam et sanctimoniaminstitutae,
ut omnes ad sua castra tanquam ad optimum non mili-
taris duntaxat scientiae, sed religionis ac pietatis gym-
nasium, vel jam bonos et fortes undique attraheret, vel
tales, ipsius maxime exemplo, efficeret: eosque toto
belli, pacis etiam nonnunquam intermediae tempore, per
tot animorum et rerum ticissitudines, non largitionibus
et militari licentia, sed authoritate et solo stipendio,
adversantibus licet multis, in officio contineret et adhuc
contineat: qua quidem laude neque Cyro, neque Epa-
minondae, neque antiquorum ulli excellentissimo im-
peratori laus ulla major attribui solet. Hiuc enim
exercitum, quo nemo minori spatio majorem aut in-
structiorem, sibi comparavit, et per omnia dicto audi-
entem, et civibus gratum atque dilectum ; et hostibus,
armatis quidem formidolosum, pacatis admirabilem,
quorum in agris atque sub tectis ita non gravis, et sine
omni maleficio versabatur, ut cum regiorum suorum
vim, vinolentiam, impietatem, atque libidines, cogita-
rent, mutata sorte laeti, non nunc hostes, sed hospites
advenisse crederent; praesidium bonis omnibus, ter-
rorem malis, virtutis etiam omnis et pietatis hortatores.
Sed neque te fas est praeterire, Fairfaxi, in quo cum
summa fortitudine summam modestiam, summam vitae
sanctitatem, et natura et divinus favor conjunxit: Tu
harum in partem laudum evocandus tuo jure ac merito
es ; quanquam in illo nunc tuo secessu, quantus olim
Literni Africanus ille Scipio, abdis te quoad potes ; nee
hostem solum, sed ambitionem, et quae praestantissimum
quemque mortalium vincit, gloriam quoque vicisti ;
tuisque virtutibus et praeclare factis, jucundissimum et
gloriosissimum per otium frueris, quod est laborum
omnium et human arum actionum vel maximarum finis;
qualique otio cum antiqui heroes, post bella et decora
tuis haud majora, fruerentur, qui eos laudare conati
sunt poetae, desperabant se posse alia ratione id quale
esset digne describere, nisi eos fabularentur, coelo re-
ceptos, deorum epulis accumbere. Verum te sive vale-
tudo, quod maxime crediderim, sive quid aliud retraxit,
persuasissimum hoc habeo, nihil te arationibus reipub-
licae divellere potuisse, nisi vidisses quantum libertatis
conservatorem, quam firmum atque fidum Anglicanae
rei columen ac munimentum in successore tuo relin-
queres. Te enim salvo, Cromuelle, ne Deo quidem
satis confidit, qui rebus Anglorum, satis ut salvae sint,
metuat ; cum videat tam faventem tibi, tam evidenter
opitulantem ubique Deum. Verum tibi turn soli de-
certanda alia bellorum palaestra erat.

Quid autem multa ? res maximas, qua tu celeritate
soles, eadem si possum brevitate expediam. Amissa

CONTRA TNFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

729

Hibernia praeter unara urbem tola, tu, exercitu trans-
misso, uno statim praelio Hiberniconim opes fregisti .
reliqua indies conficiebas ; cum repente ad bellum
Scoticum revocaris. Hinc contra Scotos irruptionem
cum rege suo in Angliam parantes, indefessus proficis-
ceris ; regnum illud, quod omnes reges uostri octingen-
tis annis non poterant, uno circiter anno perdomuisti,
et Anglorum ditioni adjecisti; reliquas eorum copias,
validissimas tamen et expeditas, per summam despera-
tionem in Angliam turn fere praesidiis nudatam, inopina
impressione facta, Vigornium usque progressas, mag-
nisitineribus assecutus, uno praelio delevisti; captapene
tota gentis nobilitate. Hinc altapaxdomi: turn te,
sed neque turn primiim, non minus consiliis, quam belli
artibus valere sensimus; id quotidie in senatu agebas,
vel ut cum boste pacta fides servaretur, vel uti ea, quae
ex republica essent, mature decernerentur. Cum videres
moras necti, privatae quemque rei, quam publicae, atten-
tionem, populum queri delusum se sua spe, et potentia
paucorum circumventum esse, quod ipsi toties moniti
nolebant, eorum dominationi finem imposuisti. Parla-
mentum aliud convocatur novum ; concessa iis dun-
taxat, quibus par erat, eligendi potestate ; conveniunt
electi ; nihil agunt ; ciim se invicem dissidiis et alter-
cationibus diu defatigassent, animadvertentes plerique
se rebus tantis exequendis, neque pares esse, neque
idoneos, ipsi sese dissolvunt. Deserimur Cromuelle;
tu solus superes, ad te rerum summa nostrarum rediit ;
in te solo consistit; insuperabili tuae virtuti cedimus
cuncti, nemine vel obloquente, nisi qui aut asquales in-
sequalis ipse bonores sibi quaerit, aut digniori concessos
invidet, aut non intelligit nihil esse in societate homi-
num magis vel Deo gratum, vel rationi consentaneum,
esse in civitate nihil asquius, nihil utilius, quam potiri
rerum dignissimum. Eum te agnoscunt omnes, Cro-
muelle, ea tu civis maximus et gloriosissimus, dux
publici consilii, fortissimorum exercituum imperator,
pater patriae gessisti : sic tu spontanea bonorum om-
nium et animitus missa voce salutaris : alios titulos
te dignos tua facta non norunt, non ferunt, et superbos
illos, vulgi licet opiuione magnos, merito respuunt.
Quid enim est titulus, nisi definitus quidam dignitatis
modus ? tuae res gestae cum admirationis, turn certe
titulorum modum omnem excedunt; et velut pyrami-
dum apices coelo se condunt, populari titulorum aura
excelsiores. Sed quoniam summis etiam virtutibus, qui
honos habetur, humano quodam fastigio finiri ac ter-
minari, non dignum est, sed tamen expedit, assumpto
quodam titulo patris patriae simillimo, non evehi te
quidem, sed tot gradibus ex sublimi descendere, et ve-
lut in ordinem cogi, publico commodo, et sensisti et
sustinuisti ; regium nomen majestate longe majore
aspernatus. Et merito quidem : quod enim nomen,
privatus sub jugum mittere, et ad nihilum plane redi-
gere potuisti, eo si tantus vir factus caperere, idem
pene faceres, atque si gentem aliquam idololatram Dei
veri ope cum subegisses, victos abs te coleres deos. Tu
igitur, Cromuelle, magnitudine ilia animi macte esto;
te enim decet : tu patriae liberator, libertatis auctor, cus-
tosque idem et conservator, neque graviorem personam,
neque augustiorem suscipere potes aliam ; qui non modo

regum res gestas, sed heroum quoque nostrorum fabulas
factis exuperasti. Cogita saepiiis, quam caram rem, ab
quam caraparente tua, libertatem a patria tibi commen-
datam atque concreditam, apud te depositam habes ; quod
ab electissimis gentis universse viris, ilia modd expecta-
bat, id nunc a te uno expectat, per te unum consequi
sperat. Reverere tantam de te expectationem, spem
patriae de te unicam ; reverere vultus et vulnera tot
fortium virorum, quotquot, te duce, pro libertate tarn
strenue decertarunt ; manes etiam eorum qui in ipso
certamine occubuerunt : reverere exterarum quoque
civitatum existimationem de nobis atque sermones;
quantas res de libertate nostra, tam fortiter parta, de
nostra republica, tam gloriose exorta sibi polliceantur :
quae si tam cito quasi aborto evanuerit, profecto nihil
aeque dedecorosum huic genti, atque pudendum fuerit:
teipsum denique reverere, ut pro qua adipiscenda liber-
tate, tot aerumnas pertulisti, tot pericula adiisti, earn
adeptus, violatam per te, aut ulla in parte imminutam
aliis, ne sinas esse. Profecto tu ipse liber sine nobis
esse non potes ; sic enim natura comparatum est, ut
qui aliorum libertatem occupat, suam ipse primus om-
nium amittat; seque primum omnium intelligat ser-
viri : atque id quidem non injuria. At vero, si patronus
ipse libertatis, et quasi tutelaris deus, si is, quo nemo
justior, nemo sanctior est habitus, nemo vir melior,
quam vindicavit ipse, earn postmodum invaserit, id non
ipsi tantum, sed universae virtutis ac pietatis rationi
perniciosum ac lethale propemodum sit necesse est :
ipsa honestas^ipsa virtus decoxisse videbitur, religionis
angusta fides, existimatio perexigua in posterum erit,
quo gravius generi humano vulnus, post illud primum,
infligi nullum poterit. Onus longe gravissimum sus-
cepisti, quod te penitus explorahit, totum te atque in-
timum perscrutabitur atque ostendet, quid tibi animi,
quid virium insit, quid ponderis ; vivatne in te vere ilia
pietas, fides, justitia, animique moderatio, ob quas evec-
tum te prae caeteris Dei numine ad banc summam dig-
nitatem credimus. Tres nationes validissimas consilio
regere, populos ab institutis pravis ad meliorem, quam
ante hac, frugem ac disciplinam velle perducere, remo-
tissimas in partes, sollicitam mentem, cogitationesque
immittere, vigilare, praevidere, nullum laborem accu-
sare, nulla voluptatum blandimenta non spernere, divi-
tiarum atque potentiae ostentationem fugere, haec sunt
ilia ardua, prae quibus bellum ludus est; haec te venti-
labunt atque excutient, haec virum poscunt divino
fultum auxilio, divino pene colloquio monitum atque
edoctum. Quae tu, et plura, saepenumero quin tecum
reputes atque animo revolvas, non dubito : uti et illud,
quibus potissimum queas modis et ilia maxima perficere,
et libertatem salvam nobis reddere et auctiorem. Quod
meo quidem judicio, baud alia ratione rectius effeceris,
quam si primum quos laborum atque discriminum co-
mites habuisti, eosdem, quod facis, conciliorum socios
cum primis adhibueris; viros sane et modestissimos, et
integerrimos, et fortissimos ; quos tot mortes conspectae,
tot strages ante ora editae, non ad crudelitatem, aut
duritiem animi ; sed ad justitiam, et numinis reveren-
tiam, et humanae sortis miserationem, ad libertatem
denique eo acrius retinenclam erudierunt, quo gravio-

730

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO,

ribus ejus causa, periculis ipsi suum caput objecere :
Non illi quidem ex colluvione vulgi, aut ad?enarum,
non turba collectitia, sed melioris plerique notae cives,
genere vel nobili, vel non inhonesto, fortunis vel am-
plis, vel mediocribus ; quid si ipsa paupertate aliqui
commendatiores ? quos non praeda convocavit, sed
difficillima tempora, rebus maxime dubiis, saepe ad-
versis, ad liberandam tyrannide rempubl. excitarunt;
non in tuto aut curia sermones inter se atque senten-
tias tantum, sed manus cum hoste conserere paratos.
Quod nisi spes semper infinitas, atque inanes per-
sequemur, in quibus tandem mortalium sisti aut
confidi possit non video, si his horuuique similibus
fides non habebitur. Quorum fidelitatis certissimum
pignus, et indubitatum habemus, quod pro republica
vel mortem oppetere, si ita sors tulisset, non recusarint;
pietatis, quod implorato suppliciter dei auxilio, totiesque
ab eo insigniter adjuti, a quo auxilium petere, eidem
gloriam tribuere omnem rerum prospere gestarum
consueverint ; justitise, quod etiam regem in judicium
adduxerint, damnato parci noluerint : moderationis,
quod et earn experti jam diu sumus, et, quam ipsi sibi
peperere pacem, si eorundem per iujuriam rumpatur,
quae mala inde oritura sunt, ipsi primi sint persensuri,
ipsi prima vulnera suis corporibus excepturi, deque suis
omnibus fortunis atque ornamentis feliciter jam partis
rursus dimicaturi ; fortitudinis denique, quod nulli un-
quam libertatem felicius aut fortius recuperaverint;
ne arbitremur ullos alios posse diligentius conservare.
Gestit clarorum virorum nomina commemorare oratio
mea: te primum, Fletuode, quern ego abipsis tjrociniis
ad bos usque militiae honores, quos nunc obtines a
summis proximos, humanitate, mansuetudine, benigni-
tate animi eundem novi; hostis fortem et imperterri-
tum, sed et mitissimum quoque victorem sensit : Te,
Lamberte, qui vix modicae dux manus, ducem Hamil-
tonum juvenis, totius Scotia? juventutis flore ac robore
circumseptum, et progredientem retardasti, et retar-
datum sustinuisti: Te, Desboroe, te, Hualei, qui atro-
cissimas hujus belli pugnas vel audienti mihi vel
legenti, inter hostes confertissimos expectati semper
occurristis : Te, Overtone, mihi multis abhinc annis, et
studiorum similitudine, et morum suavitate, concordia
plusquam fraterna conjunctissime ; te Marstonensi
praelio illo memorabili, pulso sinistro cornu nostro, re-
spectantes in fuga duces stantem cum tuo pedite, et
hostium impetus propulsantem inter densas ulrinque
caedes videre : Scotico deinde bello, ut primum Cromu-
elli auspiciis, tuo marte occupata Fifa? littora, et pate-
factus ultra Sterlinium aditus est, te Scoti occidentales,
te Boreales humanissimum hostem, te Orcades extremae
domitorem fatentur. .Addam et nonnullos, quos toga
celebres et pacis artibus, consiliarios tibi advocasti, vel
amicitia vel fama mihi cognitos ; Huitlochium, Piche-
ringum, Striclandium, Sidnamum, atque Sidneium,
(quod ego illustre nomen nostris semper adhaesisse par-
tibus ketor) Montacutium,Laurentium, summo iugenio
ambos, optimisque artibus expolitos ; aliosque permul-
tos eximiis mentis cives, partim senatorio jampridem
munere, partim militari opera insignes. His et orna-
tissirnis viris et spectatissimis civibus libertatem nos-

tram proculdubio recte commiseris ; immo quibus tutius
committi possit aut concredi, baud facile quis dixerit.
Deinde si ecclesiam ecclesiae reliqueris, teque ac magis-
tratus eo onere, etdimidio si mill et alienissimo, prudens
levaveris ; nee duas potestates longe diversissimas,
civilem et ecclesiasticam, siveris inter se scortari; seque
invicem promiscuis ac falsis opibus in speciem quidem
firm are re autem vera labefactare ac demum subvertere:
si vim omnem ab ecclesia sustuleris; vis autem nun-
quam aberit; quandiu pecunia, ecclesia? toxicum, veri-
tatis angina, enuntiandi evangelii merces, vi etiam ab
nolentibus coacta, erit; ejeceris ex ecclesia nummula-
rios illos, non columbas sed columbam, sanctum ipsum
spiritum, cauponantes. Turn si leges non tot rogaveris
novas, quot abrogaveris veteres; sunt enim sa?pe in
republica, qui multas leges ferendi, ut versificatores
multa carmina fundendi, impetigine quad am pruriunt :
sed leges quo sunt plures, eo fere sunt deteriores ; non
cautiones sed cautes,tu necessariasduntaxat retinueris,
alias tuleris, non qua? bonos cum malis eodem jugo
subjiciant, aut quibus, dum improborum fraudes pra?-
caventur, quod bonis liberum esse debet, vetatur, sed
quae in vitia tantum animadvertant, res per se licitas
abutentium ob noxam, non prohibeant. Leges enim
ad fraenandam maliciam solum sunt comparata?, virtu-
tis libertas formatrix optima atque auctrixest. Deinde
sijuventutis institutioni ac moribus melius prospexeris,
quam est adhuc prospectum, uec dociles juxta atque
indociles, gnavos atque ignavos, impensis publicis ali
a?quum senseris, sed jam doctis, jam bene mentis doc-
torum pra?mia reservavevis. Turn si libere philosophari
volentibus permiseris, quae babent, sine magistelli cu-
juspiam privato examine, suo periculo in lucem pro-
ferre : ita enim maxime Veritas effloruerit ; nee semi-
doctorum semper sive censura, siveinvidia, sive tenuitas
animi, sive superstitio aliorum inventa, omnemque sci-
entiam suo modulo metietur, suoque arbitrio nobis im-
pertiverit. Postremo si ipse neque verum neque fal-
sum, quicquid id est, audire metueris : eos autem
minime omnium audieris, qui sese liberos esse non
credunt, nisi aliis esse liberis, per ipsos non liceat; nee
studiosius aut violentius quicquam agunt, quam ut
fratrum non corporibus modo sed conscientiis quoque
vincula injiciant; pessimamque omnium tyrannidem,
vel pravarum consuetudinum vel opinionum suarum et
in rempublicam et in ecclesiam inducant; tu ab eorum
parte semper steteris, qui non suam tantummodo sectam
aut factionem, sed omnes aeque cives, aequali jure libe-
ros esse in civitate arbitrantur oportere. Ha?c si cui
satis libertas non est, qua? quidem a magistratibus ex-
hiberi potest, is mihi ambitionis atque turbarum, quam
libertatis ingenua? studiosior videtur; praesertim cum
agitatus tot factionibus populus, ut post tempestatem,
cum fluctus nondum resederunt, statum ilium rerum
optabilem atque perfectum, ipse non admittat.

Nam et vos, 6 cives, quales ipsi sitis ad libertatem
vel acquirendam vel retinendam haud parvi interest :
nisi libertas vestra ejusmodi sit, quae neque parari ar-
mis, neque auferri possit, ea autem sola est, quie pie-
tate, justitia, temperantia, vera denique virtute nata,
altas atque intimas radices animis vestris egerit, non

CONTRA INFAMEM LIBELLUM ANONYMUM.

731

deerit profecto qui vobis istam, quam vi atque armis
quaesivisse gloriamini, etiam sine armis cito eripiat.
Multos bellura auxit, quos pax minuit ; si perfuncti
bello, pacis studia neglexeritis, si bellum pax vestra
atque libertas, bellum tantummodd vestra virtus est,
vestra summa gloria, invenietis, mibi credite, ipsam
pacem vobis infestissimam ; pax ipsa vestrum bellum
longedifficillimum,etquam putastislibertatem,servitus
vestra erit. Nisi per veram atque sinceram in Deum
atque homines pietatem, non vanam atque verbosam,
sed efBcacem et operosam, superstitiones animis, religi-
onis verse ac solidee ignoratione ortas, abegeritis, babe-
bitis, qui dorso atque cervicibus vestris, tanquam ju-
mentis insidebunt; qui vos etiam victores bello suam
veluti prsedam sub basta non bellica nundinabuntur :
et ex ignorantia et superstitione vestra, uberem quaestum
facient. Nisi avaritiam, ambitionem, luxuriam menti-
bus, immo familiis quoque vestris luxum expuleritis,
quem tyrannum foris et in acie quserendum credidistis
eum domi, eum intus vel duriorem sentietis, immo
multi indies tyranni ex ipsis praecordiis vestris intole-
randi pullulabunt. Hos vincete in primis, haec pacis
militia est, hae sunt victoria?, difficiles quidem, et in-
cruentse, illis bellicis et cruentis longe pulcbriores ; nisi
hie quoque victores eritis, ilium modo in acie hostem
atque tyrannum, aut non omnino aut frustra vicistis :
nam pecuniae vim maximam in serarium inferendi ra-
tiones posse calidissimas excogitare, pedestres atque
navales copias impigre posse instruere, posse cum le-
gatis exterorum caute agere, societates et foedera perite
contrahere, si qui majus atque utilius ac sapientius in
republica existimavistis esse, quam incorrupta' populo
judicia praestare, afflictis per injuriam atque oppressis
opem ferre, suum cuique jus expeditum reddere, quanto
sitis in errore versati, turn sero nimis perspicietis, cum
ilia magna repente vos fefellerint, haec parva vestro
nunc judicio et neglecta ad versa turn vobis et exitio
fuerint. Quin et exercituum et sociorum, quibus con-
fiditis, fluxa fides, nisi justitiae sola authoritate retine-
atur : et opes atque honores, quos plerique sectantur,
facile dominos mutant: ubi virtus, ubi industria, et
laborum tolerantia plus viget, eo transfugiunt, et igna-
vos deserunt. Sic gens gentem urg-et, aut sanior pars
gentis corruptiorem proturbat : sic vos regios dejecistis.
Si vos in eadem vitia prolabi, si illos imitari, eadem
sequi, easdem inanitates aucupari ceperitis, vos profecto
regii istis, vel eisdem adhuc hostibus, vel aliis vicissim
opportuni; qui iisdem ad Deum precibus, eadem pati-
entia,integritate,solertia freti,qua vos primo valuistis,
depravatos nunc, et in regium luxum atque socordiam
prolapsos, merito subjugabunt. Turn ver6, quod mise-
rum est, videbimini, plane quasi Deum vestri poenitu-
isset, pervasisse ignem ut fumo pereatis : quantae nunc
admirationi, tantae tunc omnibus contemptioni eritis ;
hoc solum quod aliis fortasse, non vobis, prodesse in
posterum queat, salutare documentum relicturi, quantas
res vera virtus et pietas efficere potuisset, cum ficta et
adumbrata, duntaxat belle simulando, et aggredi tan-
tas, et progressus in iis tantos per vos facere valuerit.
Non enim, si propter vestram sive imperitiam, sive in-
constant! am, sive improbitatem tarn praedare facta

male cesserunt, idcirco viris melioribus minus post haec
vel licebit vel sperandum erit. Sed liberare vos denuo
tam facile corruptos nemo, ne Cromuellus quidem, nee
tota, si revivisceret, Brutorum natio liberatorum, aut
si velit, possit, aut si possit, velit. Quid enim quis-
quam vobis libera suffragia et eligendi quos vultis
in senatum potestatem turn assereret, an ut suae quis-
que factiones hominis per urbes, aut qui conviviis unc-
tius vos, et majoribus poculis per municipia colonos ac
rusticos exceperit, eum quantumvis indignum eligere
possitis ? ita non prudentia, non authoritas, sed factio
et sagina, aut ex tabernis urbicis caupones et insti-
tores reipublicae, aut ex pagis bubulcos, et vere pe-
cuarios senatores, nobis creaverit. Illis nempe rem-
publicam commendaret, quibus vel rem privatam nemo
committeret ; illis aerarium et vectigalia qui rem suam
turpiter prodegere ? illis publicos reditus, quos depecu-
lentur, quos ex publicis privatos reddant? an legisla-
tors ut illi extemplo gentis universae fiant, qui ipsi
quid lex, quid ratio, quid fas aut jus, rectum aut cur-
vum, licitum aut illicitum sit, nunquam intellexerint ?
qui potestatem omnem in violentia, dignitatem in su-
perbia atque fastidio positam existiinent ? Qui in senatu
nihil prius agant, quam ut amicis prave gratificentur,
inimicis memores adversentur? qui propinquos sibi ac
necessarios, tributis imperandis, bonis proscribendis,
per provincias substituant, homines plerosque viles ac
perditos, qui suarum ipsi auctionum sectores, grandem
exinde pecuniam cogant, coactam intervertant, rem-
publicam fraudent, provincias expilent, se locupletent
ad opulentiam atque fastum ex mendicitate hesterna
ac sordibus repentini emergant? quis tales ferat servos
furaces, dominorum vicarios ? quis ipsos furura dominos
ac patronos, libertatis idoneos fore custodes crediderit,
aut illiusmodi curatoribus reipublicae (quingenti licet
consueto numero sint ex municipiis omnibus hunc in
modum electi) pilo se factum liberiorem putet, cum et
libertatis ipsi custodes et quibus custoditur, tam pauci
turn sint futuri, qui libertate uti atque frui vel sciant
vel dignisint? Libertate autem indigni, quod omitten-
dum postremd non est, erga ipsos primum liberatores
ingratissimi fere existunt. Quis nunc talium pro liber-
tate pugnare, aut vel minimum adire periculum velit ?
non convenit, non cadit in tales esse liberos ; utut li-
bertatem strepant atque jactent, servi sunt et domi et
foris, nee sentiunt; et cum senserint tandem, et velut
ferocientes equi fraenum indignantes, non veras liberta-
tis amore (quam solus vir bonus recte potest appetere)
sed superbia et cupiditatibus'parvis impulsi, jugum ex-
cutere conabuntur, etiamsi armis rem saspius tentave-
rint, nihil tamen proficient; mutare servitutem fortasse
poterunt, exuere non poteruut. Id quod Homanis etiam
antiquis luxu jam fractis ac diffluentibus persaepe ac-
cidit; recentioribus multo magis ; cum longo post tem-
pore Crescentii Nomentani auspiciis, et postea duce
Nicolao Rentio, qui se tribunum plebis nominaverat,
antiquam renovare gloriam, et rempublicam restituere
affectarent. Scitote enim, ne forte stomachemini, aut
quemquam praeter vosmetipsos inculpare possitis, sci-
tote, quemadmodum esse liberum idem plane est atque
esse pium, esse sapientem, esse justum ac temperantem,

732

DEFENSIO SECUNDA PRO POPULO ANGLICANO.

suiprovidum, alieni abstinentem, atque exinde demum
magnanimum ac fortem, ita his contrarium esse, idem
esse atque esse servum ; solitoque Dei judicio et quasi ta-
lione justissima fit, ut quae gens se regere seque mode-
rari nequit, suisque ipsa se libidinibus in servitutem
tradidit, ea aliis, quibus nollet, dominis tradatur; nee
libens modo, sed invita quoque serviat. Quod etiam
et jure et natura ipsa sancitum est, ut qui impos sui,
qui per inopiam mentis aut furorem suas res recte ad-
ministrare nequit, in sua potestate ne sit ; sed tanquam
pupillus, alieuo dedatur imperio ; nedum ut alienis ne-
gotiis, aut reipublicae prasficiendus fit. Qui liberi igitur
vultis permanere, aut sapite imprimis, aut quamprimum
resipiscite : si servire durum est, atque nolitis, rectee
rationi obtemperare discite, vestrum esse compotes ;
postremo factionibus, odiis, superstitionibus, injuriis,
libidinibus ac rapinis invicem abstinete. Id nisi pro
virili vestra parte feceritis, neque Deo neque hominibus,
ne vestris quidem jam nunc liberatoribus, idonei pote-
ritis videri, penes quos libertas et reipublicae guberna-
tio, et imperandi aliis, quod tarn cupide vobis arrogatis,
potestasrelinquendasit: cum tutorepotiusaliquorerum-
que vestrarum fideli ac forti curatore tanquam pupilla
gens, turn quidem indigeatis. Ad me quod attinet, quo-
cunque res redierit, quam ego operam meam maxime
ex usu reipublicse futuram judicavi, baud gravatim
certe, et ut spero, haud frustra impendi ; meaque arma
pro libertate, non solum ante fores extuli, sed etiam iis
ita late sum usus, ut factorum minime vulgarium jus
atque ratio, et apud nostros et apud exteros explicata,

defensa, atque bonis certe omnibus probata, et ad me-
orum civium summam laudem, et posterorum ad ex-
emplum praeclare constet. Si postrema primis non
satis responderint, ipsi viderint ; ego quae eximia, quae
excelsa, quee omni laude prope majora fuere, iis testi-
monium, prope dixerim monumentum, perhibui, haud
cito interiturum ; et si aliud nihil, certe fidem meam
liberavi. Quemadmodum autem poeta is qui epicus
vocatur, si quis paulo accuratior, minimeque abnormis
est, quern heroem versibus canendum sibi proponit,
ejus non vitam omnem, sed unam fere vitae actionem,
Achillis puta ad Trojam, vel Ulyssis reditum, vel iEnese
in Italiam adventum ornandum sibi sumit, reliquas
praetermittit ; ita mihi quoque vel ad officium, vel ad
excusationem satis fuerit, unam saltern popularium
meorum heroice rem gestam exornasse ; reliqua prse-
tereo, omnia universi populi praestare quis possit ? si
post tarn forti a facinora foedius deliqueritis, si quid vo-
bis indignum commiseritis, loquetur profecto posteritas,
et judicium feret ; jacta strenue fimdamenta fuisse,
praeclara initia, immo plusquam initia ; sed qui opus
exaedificarent, qui fastigium imponerent, non sine
commotione quadam animidesiderabit; tantis incceptis,
tantis virtutibus, non adfuisse perseverantiam dolebit ;
ingentem glorise segetem, et maximarum rerum ge-
rendarum materiam prsebitam videbit, sed materise
defuisse viros : non defuisse qui monere recta, hortari,
incitare qui egregie turn facta, turn qui fecissent, con-
decorare, et victuris in omne aevum celebrate laudibus
potuerit.

AUTHORIS PRO SE DEFENSIO,

ALEXANDRUM MORUM ECCLESIASTEN,

L1BELLI FAMOSI, CUI TITULUS, " REGII SANGUINIS CLAMOR AD CCELUM ADVERSUS PARRICIDAS ANGLICANOS,

AUTHOREM RECTE DICTUM.

[first published 1654.

Nihil eqiridem aut antea inauditum, aut mea turn ex-
pectatione alienum, cum libertatis causam primo accepi
defendendam, usu venturum mihi arbitratus sum, si
liberatores Patriae, cives meos,unus prse caeteris publice
laudassem, tyrannorum jus infinitum atque injurium
coarguissem, ut improborum omnium in me prope
unum ferentur odia, atque redundarent. Praevidebam
etiam turn bellum vobis, Angli, cum hostibus haud
diuturnum, mihi cum perfugis, et eorum mercenariis
sempiternum propemodum fore : ut quorum vos tela de
manibus eripuissetis, eorum in me maledicta atque con-
vitia eo acriiis conjicerentur. In vos ergo furor hos-
tium atque impetus deferbuit: mihi, ut videtur, soli
hujus belli reliquiae supersunt; contemptissimae qui-
dem illae, sed ut fere sunt infirmorum impetus anima-
lium, satis infestae. Non perditorum duntaxat civium,
sed exterorum etiam ut quisque alienarum rerum plus
nimio curiosus, ut quisque importunissimus, corruptis-
simusque est, in me involat, officii tantummodo mei
satagentem ; in me omne virus et aculeos diriget. Quo
fit, ut quod plerique ad commendationem operis, et
audientiam sibi faciendam praefari initio solent, se ab
exili atque humili rerum materia ad res dictu gravis-
simas atque maximas aspirare, id mihi in praesentia
nequaquam concessum sit; ut cui nunc contra vel in-
vito atque nolenti a rebus maximis et gloriosissimis
dicendis ad res obscuras, anonymorum latebras, et ad-
versarii turpissimi per sequenda lustra atque flagitia
necessario sit descendendum. Quod etsi parum exor-
dienti honorificum et ad reddendos lectorum animos
attentiores minus accommodatum esse videatur, habet
tamen quod exemplo haud absimili, cum viris optimis
et praestantissimis idem contigerit, consolari possit :
siquidem et Africanus ipse Scipio, postquam ea gesserat
quibus nihil in eo laudis genere felicius aut majus po-
tuit, inclinatione rerum suarum perpetua et decrescente
semper suae virtutis materia usus esse videtur : et primo
dux quidem summus, atque Hannibale superior, mox

contra hostem Syrum et imbellem legatus, tribunorum
deinde impotentia vexatus, suam tandem communire
villam Liternensem contra fures atque latrones coactus
est : in hac tamen rerum suarum declivitate atque de-
scensu par ipse semper sibi et sequalis dicitur fuisse.
Unde ego, utque aliis aliunde monitis, quicquid sortis
aut provinciae dederit modo Deus, multo licet priore
angustius, atque tenuius, id non aspernari erudior.
Sed quemadmodum dux bonus, (quidni enim bonos in
omni genere liceat imitari ?) contra hostem qualem-
cunque boni ducis officium explebit ; vel si hoc nimis
invidiosum est, ut sutor bonus, ita enim vir sapiens
olim philosophatus est, ex eo quodcunque est ad manum
corio ealceamentum quam potest optimum conficiet, sic
ego ex hoc calceamento (argumentum enim cum insti-
tuissem dicere puduit) trito praesertim jam antea atque
dissuto, siquid concinnare quod legentium auribus tan-
tum non fastidio sit potero, experiar. Parsurus utique
omnino huic operae, nisi accusationes mihi nescio quas
falsas, et mendacia objecisset adversarius, quam ego
maculam aut suspicionem adhaerere mihi minime volo.
Quando hoc necessario tollendum mihi onus est, dabit
quisque veniam, uti spero, si populo qui non defui pri-
dem et reipublicae, mihimet nunc non defuero.

Quoniam itaque " tuam fidem," More, quam in ipso
libelli titulo tu " publicam " vocas, ego publicatam
jamdudum et perditam scio, ita ultro statim nobis ob-
stringis, ut " siquid eorum in te agnosceres," quae de
te ego scripserim, " majorem in modum irascerere," ex
ore imprimis tuo, quo laqueo solet improbus irretiri
semper et capi, judicandum te omnibus atque damnan-
dum addico. Cum enim et ex perpetua calumnia,qua
meum omne dictum aut factum in deterrimam partem
trahis, meque obruere invidia quseris, et ex contumeliis
quas semper iniquissimas undique in me arripis jacien-
das, ex omnibus denique signis atque indiciis irse
facile appareat vehementissime te, quamvis id usque
neges, et apertissime irasci, effugere non potes quin

"3-i


Colophon

This archival text follows the Internet Archive OCR witness for The prose works of John Milton; with an introductory review (London: Westley and Davis, 1834). Internet Archive metadata identifies the creators as John Milton and Robert Fletcher, records the Library of Congress as sponsor and contributor, and states that the Library of Congress is unaware of any copyright restrictions for this item.

The Internet Archive scanning wrapper and surrounding index matter were not included in the reading body. OCR spacing was lightly normalized for the Good Work Library, while the source witness's line structure and wording were otherwise preserved.

This is an archival source-text witness, not a Good Works Translation.

Compiled and formatted for the Good Work Library by the New Tianmu Anglican Church, 2026.

🌲