IA 1834 Latin OCR Witness
AUTORIS EPISTOLARUM FAMILIARIUM
LIBER UNUS:
QUIBUS ACCESSERUNT
EJUSDEM, JAM OLIM IN COLLEGIO ADOLESCENTIS, PROLUSIONES QU^DAM ORATORIO.
[first published 1674.]
Thom^; Junio Praceptori suo.
- Quanquam statueram apud me (prseceptor optime)
epistolium quoddam numeris metricis elucubratum ad
te dare, non satis tamen habuisse me existimavi, nisi
aliud insuper soluto stylo exarassem ; incredibilis enim
ilia et singularis animi mei gratitudo, quam tua ex
debito vendicant in me merita, non constricto illo, et
certis pedibus ac syllabis augustato dicendi genere ex-
primenda fuit, sed oratione libera, immo potius, si fieri
posset, Asiatica verborum exuberantia. Quamvis qui-
dem satis exprimere quantum tibi debeam, opus sit
meis viribus longe majus, etiamsi omnes quoscunque
Aristoteles, quoscunque Parisiensis illedialecticus con-
gessit argumentorum tottsq exinanirem, etiamsi omnes
elocutionis fonticulos exbaurirem. Quereris tu vero
(quod merito potes) literas meas raras admodum et
perbreves ad te delatas esse ; ego vero non tarn doleo
me adeo jucundo, adeoque expetendo defuisse officio,
quam gaudeo et pene exulto eum me in amicitia tua
tenere locum, qui possit crebras a me epistolas efflagi-
tare. Quod autem hoc plusquam triennio nunquam
ad te scripserim, quaeso ut ne in pejus trahas, sed pro
mirifica ista tua facilitate et candore, in mitiorem par-
tem interpretari digneris. Deum enim testor quam te
instar patris colam, quam singulari etiam observantia
te semper prosecutus sim, quamque veritus chartismeis
tibi obstrepere. Curo nempe cum primis, cum tabel-
las meas nihil aliud commendit, ut commendet rari-
tas. Deinde, ciim ex vehementissimo, quo tui afficior
desiderio, adesse te semper cogitem, toque tanquam
praesentem alloquar et intuear, dolorique meo (quod in
amore fere fit) vana quadam praescntiao tuse imagina-
tione adblandiar; vereor profecto, simulac literas ad te
mittendas meditarer, ne in mentem mihi subito veniret,
quam longinquo a me distes terrarum intervallo; at-
que ita recrudesceret dolor absentiae tuce jam prope
consopitus, somniumque dulce discuteret. Biblia
Hebraea, pergratum sane munus luum, jampridcm
accepi. Haec scripsi Londini inter urbana diverticula,
non libris, ut soleo, circumseptus : si quid igitur in hac
epistola minus arriserit, tuamque frustrabitur expecta-
tionem, pensabitur alia magis elaborata, ubi primum
ad musarum spatia rediero.
Lotidino, Martii 26, 1625.
Alexandro Gillio.
- Accepi literas tuas, et quae me mirifice oblecta-
vere, carmina sane grandia, et majestatem vere poeti-
cam, Virgilianumque ubique ingenium redolentia.
Sciebam equidem quam tibi tuoque genio impossibile
futurum esset, a rebus poeticis avocare animum, et
furores illos ccelitus instinctos, sacrumque et sethereum
ignem intimo pectore eluere, cum tua (quod de seipso
Claudianus) " totum spirent prsecordia
Phcebum." Itaque si tua tibi ipse promissa fefelleris,
laudo hie tuam (quod ais) inconstantiam, laudo, siqua
est, improbitatem ; me autem tarn praeclari poe-
matis arbitrum a te factum esse, non minus glorior,
et honori mihi duco, quam si certantes ipsi dii
musici ad meum venissent judicium; quod Tmolo
Lydii montis Deo populari olim contigisse fabu-
lantur. Nescio sane an Henrico Nassovio plus gra-
tuler de urbe capta, an de tuis carminibus : nihil
enim existimo victoriam banc peperisse poematio hoc
tuo illustrius, aut celebrius. Te vero, cum prosperos
sociorum successus tarn sonora triumphalique tuba ca-
nere audiamus, quantum vatem sperabimus, si forte res
nostras demum feliciores tuas musas poscant gratula-
trices. Vale, vir erudite, summasque a me tibi gratias
carminum tuorum nomine haberi scias.
Londino, Maii 20, 1628.
IE idem.
- Priori ilia epistola mea non tarn rescripsi tibi,
quam rescribendi vices deprecatus sum, alteram itaque
EPISTOL^ FAMILIARES.
831
brevi secuturam tacite promisi, in qua tibi me amicis-
sime provocanti latius aliquanto responderem ; verum
ut id non essem pollicitus, hanc utcunque summo jure
deberi tibi fatendum est, quandoquidem singulas ego
literas tuas non nisi meis binis pensari posse existimem,
aut si exactius agatur, ne centenis quidem meis. Ne-
gotium illud de quo scripsi subobscurius, ecce tabellis
hisce involutum, in quo ego, cum tua ad me pervenit
epistola, districtus temporis angustia magno turn pri-
mum opere desudabam : quidem enim aedium nostrarum
socius, qui comitiis his academicis in disputatione
philosopbica responsurus erat, carmina super quaestio-
nibus pro more annuo componenda, praetervectus ipse
jamdiu leviculas illiusmodi nugas, et rebus seriis in-
tentior, forte meae puerilitati commisit. Heec quidem
typis donata ad te misi, utpote quern norim rerum poeti-
carum judicem acerrimum, et mearum candidissimum.
Quod si tua mibi vicissim communicare dignaberis,
certe non erit qui magis iis delectetur, erit, fateor, qui
rectius pro eorum dignitate judicet. Equidem quoties
recolo apud me tua mecum assidua pene colloquia (qua?
vel ipsis Atbenis, ipsa in academia, quaero, desideroque)
cogito statim nee sine dolore, quanto fructu me mea
fraudarit absentia, qui nunquam a te discessi sine
manifesta literarum accessione, et siriddoei, plane quasi
ad emporium quoddam eruditionis profectus. Sane
apud nos, quod sciam, vix unus atque alter est, qui
non philologise, pariter et philosophise, prope rudis et
profanus, ad theologiam devolet implumis ; earn quo-
que leviter admodum attingere contentus, quantum
forte sufficiat conciunculse quoquo modo conglutinandee,
et tanquam tritis aliunde pannis consuendae: adeo ut
verendum sit ne sensim ingruat in clerum nostrum
sacerdotalis ilia superioris sseculi ignorantia. Atque
ego profecto cum nullos fere studiorum consortes hie
reperiam, Londinum recta respicerem, nisi per justitium
hoc eestivuin in otium alte literarium recedere cogitarem,
et quasi claustris musarum delitescere. Quod cum jam
tu indies facias, nefas esse propemodum existimo diu-
tius in praesentia tibi interstrepere. Vale.
Cantabrigia, Julii 2, 1628.
ThomjE Junio.
- Inspectis literis tuis (preceptor optime) unicum
hoc mihi supervacaneum occurrebat, quod tardee scrip-
tionis excusationem attuleris ; tametsi enim literis tuis
nihil mihi queat optabilius accedere, qui possim tamen,
aut debeam sperare, otii tibi tantum a rebus seriis, et
sanctioribus esse, ut mihi semper respondere vacet ;
praesertim cum illud humanitatis omnino sit, officii
minime. Te vero oblitum esse mei ut suspicer, tarn
multa tua de me recens merita nequaquam sinunt.
Neque enim video quorsum tantis onustum beneficiis
ad oblivionem dimitteres. Rus tuum accersitus, simul
ac ver adoleverit, libenter adveniam, ad capessendas
anni, tuique non minus colloquii, delicias; et ab ur-
bano strepitu subducam me paulisper. Stoam tuam
Icenorum, tanquam ad celeberrimam illam Zenonis
porticum, aut Ciceronis Tusculanum, ubi tu in re
modica regio sane animo veluti Serranus aliquis aut
Curius in agello tuo placide regnas, deque ipsis divitiis,
ambitione, pompa, luxuria, et quicquid vulgus homi-
num miratur et stupet, quasi triumph um agis fortunse
contemptor. Caeteriim qui tarditatis culpam depreca-
tus es, hanc mihi vicissim, ut spero, preecipitantiam
indulgebis; cum enim epistolam hanc in extremum
distulissem, malui pauca, eaque rudiuscule scribere,
quam nihil. Vale vir observande.
Cantabrigia, Julii 21, 1628.
Alexandro Gillio.
- Si mihi aurum, aut caelata pretiose vasa, aut
quicquid istiusmodi mirantur mortales, dono dedisses,
puderet certe non vicissim, quantum ex meis faculta-
tibus suppeteret, te aliquando remunerasse. Cum vero
tam lepidum nobis, et venustum Hendecasyllabon
nudiustertius donaveris, quanto charius quidem auro
illud est merito, tanto nos reddidisti magis solicitos.
qua re conquisita tam jucundi beneficii gratiam repen-
deremus ; erant quidem ad manum nostra hoc in genere
nonnulla, sed quae tuis in certamen muneris eequale
nullo modo mittenda censerem. Mitto itaque quod
non plane meum est, sed et vatis etiam illius vere di-
vini, cujus hanc oden altera fetalis septimana, nullo
certe animi proposito, sed subito nescio quo impetu
ante lucis exortum, ad Graeci carminis heroici legem in
lectulo fere concinnabam : ut hoc scilicet innixus adju-
tore qui te non minus argumento superat, quam tu me
artificio vincis, haberem aliquid, quod ad aequilibrium
compensationis accedere videatur ; si quid occurrit,
quod tuse de nostris, ut soles, opinioni minus satisfe-
cerit, scias, ex quo ludum vestrum reliquerim hoc me
unicum atque primum graece composuisse, in Latinis,
ut nosti, Anglicisque libentius versatum. Quandoqui-
dem qui Grsecis componendis hoc saeculo studium
atque operam impendit, periculum est, ne plerumque
surdo canat. Vale, meque die lunce Londini (si Deus
voluerit) inter bibliopolas expecta. Interim si quid
apud ilium doctorem, annuum collegii praesidem, qua
vales amicitia, nostrum poteris negotium promovere ;
cura queeso, ut mea causa quam cito adeas ; iterum
vale.
E nostro Suburbano, Decemb. 4. 1634.
Carolo Diodato.
- Jam isthuc demum plane video te agere, ut ob-
stinato silentio nos aliquando pervincas; quod si ita
est, euge habe tibi istam gloriolam, en scribimus
priores : quanquam certe si unquam heec res in conten-
tionem veniret, cur neuter alteri ovto) Sia %p6vs scripse-
rit, cave putes quin sim ego multis partibus excusatior
futurus : St]\ov ort ug fipaSvg mi oicvnpog tiq ojv (pvaei
irpbg to ypacpsiv, ut probe nosti, cum tu contra sive
natura, sive consuetudine, ad hujusmodi literarias
irpoa<ph)vri<y£ig haud segre perduci soleas. Simul et illud
pro me facit, quod tuam studendi rationem ita institu-
tam cognovi, ut crebro interspires, ad amicos visas,
multa scribas, nonnunquam iter facias ; meum sic est
ingenium, nulla ut mora, nulla quies, nulla ferme illius
832
EPISTOLE FAMILIARES.
rei cura, aut cogitatio distineat, quoad pervadam quo
feror, et grandem aliquam studiorum meorum quasi
periodum conficiam. Atque hincomnino, nee aliunde,
sodes, est factum, uti ad officia quidem ultro defereuda
spissius accedam, ad respondendum tamen, 0 noster
Thcodote, non sum adeo cessator ; neque enim commisi
ut tuam epistolam unquara ullam debita vice nostra
alia ne clauserit. Quid ! quod tu, ut audio, literas ad
bibliopolam, ad fratrem etiam saepiuscule ; quorum
utervis propter vicinitatem satis commode praestitisset,
mihi, si quae essent, reddendas. Illud vero queror, te,
cum esses pollicitus ad nos fore ut diverteres cum ex
urbe discederes, promissis non stetisse : quae promissa
abs te praeterita si vel semel cogitasses, non defuisset
prope necessarium scribendi argumentum. Atque haec
habui quae in te merito, ut mihi videor, declamitarem.
Tu quae ad hasc contra parabis ipse videris. Verum
interim quid est quaeso ? recteue vales ? ecquinam iis
in locis erudituli sunt quibuscum libenter esse, et gar-
rire possis, ut nos consuevimus? quando redis? quam-
diu tibi in animo est apud istos inrep(3ope'iHQ commorari?
tu velim ad haec mihi singula respondeas : sed enim
ne nescias non nunc demum res tuae cordi mihi sunt,
nam sic habeto me ineunte autumno ex itinere ad fra-
trem tuum eo consilio deflexisse, ut quid ageres, scirem.
Nuper etiam cum mihi temere Londini perlatum esset
a nescio quo te in urbe esse, confestim et quasi avrofiou
proripui me ad cellam tuam, at illud aic'iag ovap, nus-
quam enim compares. Quare quod sine tuo incom-
modo fiat, advola ocyus et aliquo in loco te siste, qui
locus mitiorem spem praebeat, posse quoquo modo fieri
ut aliquoties inter nos saltern visamus, quod utinam no-
bis non aliter esses vicinus, rusticanus atque es urbicus,
a\a tovto &
de studiis nostris, sed mallem coram ; et jam eras sumus
rus illud nostrum redituri, urgetque iter, ut vix haec
propere in chartam conjecerim. Vale.
Londino, Septemb. 2. 1637.
Eidem.
- Quod caeteri in literis suis plerunque faciunt
amici, ut unicam tantum salutem dicere sat habeant,
tu illud jam video quid sit quod toties impertias ; ad
ea enim quae tute prius, et alii adhuc sola afferre pos-
sunt vota, jam nunc artem insuper tuam, vimque omnem
medicam quasi cumulum accedere vis me scilicet intel-
ligere. Jubes enim salvere sexcenties, quantum volo,
quantum possum, vel etiam amplius. Nae ipsum te
nuper salutis condum promum esse factum oportet, ita
totum salubritatis penum dilapidas, aut ipsaproculdubio,
sanitas jam tua parasita esse debet, sic pro rege te geris
atque imperas ut dicto sit audiens ; itaque gratulor
tibi, et duplici proinde nomine gratias tibi agam ne-
cesse est, cum amicitiae turn artis eximiae. Literas
quidem tuas, quoniam ita convenerat, diu expectabam;
verum acceptis neque dum ullis, si quid mihi credis,
non idcirco vetcrem meam ergo te benevolentiam tan-
tillum refrigescere sum passus ; immo vero qua tar-
ditatis excusatione usus literarum initio es,ipsam illam
te allaturum essejam animo praesenseram, idque recte,
nostraeque necessitudini convenienter. Non enim in
epistolarum ac salutationum momentis veram verti
amicitiam volo, quae omnia ficta esse possunt; sed altis
auimi radicibus niti utrinque et sustinere se ; cceptam-
que sinceris, et Sanctis rationibus, etiamsi mutua cessa-
rent officia, per omnem tamen vitam suspicione et culpa
vacare : ad quam fovendam non tarn scripto sit opus,
quam viva invicem virtutum record atione. Nee con-
tinue), ut tu non scripseris, non erit quo illud suppleri
officium possit, scribit vicem tuam apud me tua probi-
tas, verasque literas intimis sensibus meis exarat,
scribit morum simplicitas, et recti amor; scribit inge-
nium etiam tuum, haudquaquam quotidianum, et ma-
jorem in modum te mihi commendat. Quare noli
mihi, arcem illam medicinas tyrannicam nactus, terrores
istos ostentare, ac si salutes tuas sexcentas velles, sub-
ducta minutim ratiuncula, ad unum omnes a me repos-
cere, si forte ego, quod ne siverit unquam Deus, ami-
citiae desertor fierem ; atque amove terribile illud tiri-
Tuxi<r[ia quod cervicibus nostris videris imposuisse, ut
sine tua bona venia ne liceat aegrotare. Ego enim ne
nimis rainitere, tui similes impossibile est quin amem,
nam de caetero quidem quid de me statuerit Deus nescio,
illud certe ; dstvov /xoi tpwrct, siTrsp rw aXXw, rov koXov
sv'evTaZe. Nec tanto Ceres labore, ut in fabulis est,
Liberam fertur quaesivisse filiam, quanto ego hanc tov
KaXov idsav, veluti pulcherrimam quandam imaginem,
per omnes rerum formas et facies : (iroWal yap /ioptfai
tu)v Aaifiovicjv :) dies noctesque indagare soleo, et quasi
certis quibusdam vestigiis ducentem sector. Unde fit,
ut qui, spretis quae vulgus prava rerum aestimatione
opinatur, id sentire et loqui et esse audet ; quod summa
per omne aevum sapientia optimum esse docuit, illi me
protinus, sicubi reperiam, necessitate quadam adjun-
gam. Quod si ego sive natura, sive meo fato ita sum
comparatus, ut nulla contentione, et laboribus meis ad
tale decus et fastigium laudis ipse valeam emergere ;
tamen quo minus qui earn gloriam assecuti sunt, aut eo
feliciter aspirant, illos semper colam, et suspiciam, nec
dii puto, nec homines prohibuerint. Caeterum jam
curiositati tuae vis esse satisfactum scio. Multa solicite
quaeris, etiam quid cogitem. Audi, Theodote, verum
in aurem ut ne rubeam, et sinito paulisper apud te
grandia loquar ; quid cogitem quaeris? ita me bonus
Deus, immortalitatem. Quid agam vero ? TrTtpotyvw, et
volare meditor : sed tenellis admodum adhuc pennis
evehit se noster Pegasus, humile sapiamus. Dicam
jam nunc serio quid cogitem, in hospitium juridicorum
aliquod immigrare, sicubi amcena et umbrosa ambulatio
est, quod et inter aliquot sodales, commodior illic habi-
tatio, si domi manere, et op/^r/jpiov ivirptirkartpov quo-
cunque libitum erit excurrere ; ubi nunc sum, ut nosti,
obscure, et anguste sum ; de studiis etiam nostris
fies certior. Graecorum res continuata lectione de-
duximus usquequo illi Graeci esse sunt desiti : Italo-
rum in obscura re diu versati sumus sub Longobardis,
et Francis, et Germanis, ad illud tempus quo illis ab
Rodolpho Germanise rege concessa libertas est; exinde
quid quaeque civitas suo marte gesserit, separatim le-
gere praestabit. Tu vero quid ? quousque rebus domes-
ticis filius familias imminebis urbanarum sodalitatum
EPISTOL.E FAMILIARES.
833
oblitus ? quod, nisi bell urn hoc novercale, vel Dacico,
vel Sarmatico infestius sit, debebis profecto maturare,
ut ad nos saltern in hyberna concedas. Interim, quod
sine tua molestia fiat, Justinianum mibi Venetorum
historicum rogo mittas ; ego mea fide aut in adventura
tuum probe asservatum curabo ; aut, si mavis, haud
ita mul to post ad te remissum. Vale.
Londino, Septemb. 23. 1637.
Benedicto Bonmatth,eo Florentino.
- Quod novas patriae linguae institutiones adornas
(Benedicte Bonmatthaee) jam operi fastigium imposi-
turus, et commune tu quidem cum summis quibusdam
ingeniis iter ad laudem ingrederis, et earn spem, quod
video, eamque de te opinionem apud cives tuos conci-
tasti, ut qui ab aliis quae tradita jam sunt, iis aut lu-
cem, aut copiam, aut certe limam, atque ordinem tuo
marte facile sis allaturus. Quo nomine profecto popu-
lares tuos quam non vulgarem in modum tibi devinx-
eris, ingrati nempe sint ipsi, si non perspexerint.
Nam qui in civitate mores hominum sapienter norit
formare, domique et belli praeclaiis institutis regere,
ilium ego prae caeteris omni honore apprime dignum
esse existimem. Proximum huic tamen, qui loquendi
scribendique rationem et normam probo gentis saeculo
receptam, praeceptis regulisque sancire adnititur, et
veluti quodam vallo circummunire ; quod quidem ne
quis transire ausit, tantum non Romulea lege sit cau-
tum. Utriusque enim horum utilitatem conferre si
libet, justum utrique et sanctum civium convictum alter
ille solus efficere potest ; hie vero solus liberalum, et
splendid um, et luculentum, quod proxime in votis est.
Ille in hostem fines invadentem, ardorem credo excel-
sum, et intrepida consilia suppeditat ; hie barbariem
animos hominum late incursantem, foedam et intesti-
nam ingeniorum perduellem, docta aurium censura,
authorumque bonorum expedita manu, explodendam
sibi, et debellandam suscipit. Neque enim qui sermo,
purusne an corruptus, quaeve loquendi proprietas quo-
tidiana populo sit, parvi interesse arbitrandum est, quae
res Athenis non semel saluti fuit : immo vero, quod
Platonis sententia est, immutato vestiendi more habi-
tuque graves in republica motus, mutationesque por-
tendi, equidem potius collabente in vitium atque erro-
rem loquendi usu, occasum ejus urbis, remque humilem
et obscuram subsequi crediderim : verba enim partim
inscita et pudita, partim mendosa, perperam prolata;
quid nisi ignavos et oscitantes, et ad servile quidvis
jam olim paratos incolarum animos haud levi indicio
declarant? Contra, nullum unquam audivimus impe-
rium, nullam eivitatem non mediocriter saltern floru-
isse, quamdiu linguae sua gratia, suusque cultus con-
stitit. Tu itaque, Benedicte, hanc operam reipublicae
tuae navare modo, ut pergas, quam pulchram, quamque
solidam a civibus tuis necessario gratiam initurus sis,
vel hinc liquido specta. Quae a me eo dicta sunt, non
quod ego te quidquam horum ignorare censeam, sed
quod mihi persuadeam, in hoc te magis multo intentum
esse, quid tute patriae tuae possis persolvere, quam quid
ilia tibi j ure optimo sit debitura. De exteris jam nunc
dicam, quorum demerendi, si tibi id cordi est, persane
ampla in praesens oblata est occasio ; ut enim est apud
eos ingenio quis forte floridior, aut moribus amoenis et
elegantibus, linguam Hetruscam in deliciis habet prae-
cipes, quin et in solida etiam parte eruditionis esse
sibi ponendam ducit, praesertim si Graeca aut Latina,
vel nullo, vel modico tinctu imbiberit. Ego certe istis
utrisque linguis non extremis tantummodo labris ma-
didus ; sed siquis alius, quantum per annos licuit,
poculisinajoribus prolutus, possum tamen nonnunquam
ad ilium Dantem, et Petrarcham, aliosque vestros com-
plusculos, libenter et cupide commessatum ire : nee
me tarn ipsae Athenae Atticae cum illo suo pellucido
Ilisso, nee ilia vetus Roma sua Tiberis ripa retinere
valuerunt ; quin saepe Arnum vestrum, et Faesulanos
illos colles invisere amem. Jam vide, obsecro, num-
quid satis causae fuerit, quae me vobis ultimum ab
oceano hospitem per hosce aliquot dies dederit, ves-
traeque nationis ita amantem, ut non ullius, opinor,
magis. Quo magis merito potes meminisse, quid ego
tanto opere abs te contendere soleam ; uti jam inchoatis,
majori etiam ex parte absolutis, velles, quanta maxima
facilitate res ipsa tulerit, in nostram exterorum gratiam,
de recta linguae pronuntiatione adhuc paululum quid-
dam adjicere. Caeteris enim sermonis vestri consultis
in hanc usque diem id animi videtur fuiss«, suis tantum
ut satisfacerent, de nobis nihil soliciti. Quanquam ille
meo quidem judicio, et famae suae, et Italici sermonis
gloriae, haud paulo certius consuluissent, si praecepta
ita tradidissent, ac si omnium mortalium referret ejus
linguae scientiam appetere : verum per illos non stetit
quo minus nobis videremini vos Itali, intra Alpium
duntaxat pomoeria sapere voluisse. Haec igitur laus
praelibata nemini, tota erit tua, tibi intactam et inte-
grant hucusque se servat; nee ilia minus, si in tanta
scriptorum turba commonstrare separatim non grava-
bere, quis post illos decantatos Florentine linguae auc-
tores poterit secundas haud injuria sibi asserere : quis
tragoedia insignis, quis in comoedia festivus et lepidus;
quis scriptis epistolis aut dialogis, argutus aut gravis ;
quis in historia nobilis : ita et studioso potiorem quem-
que eligere volenti non erit difficile, et erit, quoties va-
gari latius libebit, ubi pedem intrepide possit figere.
Qua quidem in re, inter antiquos Ciceronemet Fabium
habebis, quos imiteris; vestrorum autem hominum
haud scio an ullum. Atque haec ego tametsi videor
mihi abs te (nisi me animus fallit) jam primo impe-
trasse, quoties in istius rei mentionem incidimus, quae
tua comitas est, et benignum ingenium ; nolo tamen id
tibi fraudi sit, quo minus exquisite, ut ita dicam, atque
elaborate exorandum te mihi esse putem. Nam quod
tua virtus, tuusque candor, minimum rebus tuis pre-
tium, minimamque aestimationem addicit; iis ego,
justam volo, et exactam, cum rei dignitas, turn adeo
mea observantia imponat ; et certe hoc aequum est ubi-
que, quanto quis petenti faciliorem se praebet, tanto
minus concedentis honori deesse oportebit. De caetero,
si forte cur in hoc argumento, Latina potius quam
vestra lingua utar, miraris; id factum ea gratia est ut
intelligas quam ego linguam abs te mihi praeceptis ex-
ornandam cupio, ejus me plane meam imperitiam, et
834
EPISTOI^E FAMILIARES.
inopiam Latine confiteri; et hac ipsa ratioue plus me
valiturum apud te speravi simul et illud, si can am ; et
venerandam e Latiomatrem,in filiae causa suae mecum
adjutricem adduxissem, credidi fore ejus authoritati, et
reverentiae, augustaeque per tot saecula majestati, nihil
ut denegares. Vale.
Florentia, Septemb. 10. 1638.
Luc^: Holstenio Romce in Vaticano.
- Tametsi multa in hoc meo Italiae transcursu mul-
torum in me humaniter et peramice facta, et possum, et
saepe soleo recordari; tamen pro tam brevi notitia,
baud scio an jure dicam ullius majora extitisse in me
benevolentiae indicia quam ea quae mihi abs te profecta
sunt. Cum enim tui conveniendi causa in Vaticanum
ascenderem, ig-notum prorsus, nisi si quid forte ab
Alexandro Cherubino dictum de me prius fuerat, sum-
ma cum humanitate recepisti ; mox in musaeum comi-
ter admisso, et conquisitissimam librorum supellectilem,
et permultos insuper manuscriptos authores Graecos,
tuis lucubrationibus exornatos, adspicere licuit : quo-
rum partim nostro saeculo nondum visi, quasi in pro-
cinctu, velut illae apud Maronem,
penitus convalle virenti
Inclusse anirnse superumque ad limen iturse.
expeditas modo tjpographi manus, et nauvTiicfjv poscere
Tidebantur; partim tua opera etiamnum editi, passim
ab eruditis avide accipiuntur ; quorum et unius etiam
duplici dono abs te auctus dimittor. Turn nee aliter
crediderim, quam quae tu de me verba feceris ad prae-
stantissimum Cardin. Franc. Barberinum, iis factum
esse, ut cum ille paucis post diebus dicpoafia illud musi-
cum magnificentia vere Romana publice exhiberet, ipse
me tanta in turba quaesitum ad fores expectans, et pene
manu prehensum persane honorifice intro admiserit.
Qua ego gratia cum ilium postridie salutatum ac-
cessissem, tute idem rursus is eras, qui et aditum mihi
fecisti, et colloquendi copiam ; quae quidem cum tanto
viro, quo etiam in summo dignitatis fastigio nihil be-
nignius, nihil humanius, pro loci et temporis ratione
largiuscula profecto potius erat, quam nimis parca.
Atque ego (doctissime Holsteni) utrum ipse sim solus
tam me amicum, et hospitem expertus, an omnes An-
glos, id spectans scilicet quod triennium Oxoniae Uteris
operam dederis, istiusmodi officiis etiam quoscunque
prosequi studium sit, certe nescio. Si hoc est, pul-
chre tu quidem Angliae nostras, ex parte etiam tuae,
$ica<Tied\ia persolvis ; privatoque nostrum cuj usque
nomine, et patriae publico, parem utrobique gratiam
promereris. Sin est illud, eximium me tibi prae caete-
ris habitum, dignumque adeo visum quicum velis
Ktvlav ttoukjScii, et mihi gratulor de tuo judicio, et
tuum simul candorem pros meo merito pono. Jam
illud vero quod mihi negotium dedisse videbare, de in-
spiciendo codice Mediceo, sedulo ad amicos retuli, qui
quidem ejus rei efficiendae spem perexiguam in presens
ostendunt. In ilia bibliotheca, nisi impetrata prius
venia, nihil posse exscribi, ne stylum quidem scripto-
rium admovisse tabulis permissum ; esse tamen aiunt
Romae Joannem Baptistam Donium, is ad legendas
publice Graecas literas Florentiam vocatus indies ex-
pectatur, per eum ut consequi possis quae velis facile
esse; quamquam id sane mihi pergratum accidisset,
si res tam praesertim optanda quae sit, mea potius
opella saltern aliquando plus promovisset, cum sit
indignum tam tibi honesta et preclara suscipienti, non
omnes undecunque homines, et rationes, et res favere.
De caetero, novo beneficio devinxeris, si eminentissi-
raum cardinalem quanta potest observantia meo no-
mine salutes, cuj us magnae virtutes, rectique studium,
ad provehendas item omnes artes liberales egregie com-
paratum, semper mihi ob oculos versantur; turn ilia
mitis, et, ut ita dicam, summissa animi celsitudo, quae
sola se deprimendo attollere didicit ; de qua vere dici
potest, quod de Cerere apud Callimachum est, diversa
tamen sententia, iOfiara [isv xhau) K£<pct^a ce oi clittet*
oXvpnru). Quod caeteris fere principibus documento esse
potest, triste illud supercilium, et aulici fastus, quam
longe a vera magnanimitate discrepantes et alieni sint.
Nee puto fore, dum ille vivit, Estenses, Farnesios, aut
Mediceos, olim doctorum hominum fautores, ut quis
amplius desideret. Yale, doctissime Holsteni, et si quis
tui, tuorumque studiorum amantior est, illi me quoque,
si id esse tanti existimas, ubicunque sim gentium fu-
turus, velim annumeres.
Florentice, Martii 30. 1639.
Carolo Dato Patricio Florentino.
- Perlatis inopinato Uteris ad me tuis, mi Carole,
quanta, et quam nova sim voluptate perfusus, quando-
quidem non est ut pro re satis queam dicere, volo ex
dolore saltern, sine quo vix ulla magna hominibus de-
lectatio concessa est, id aliquantum intelligas. Dum
enim ilia tua prima percurro, in quibus elegantia cum
amicitia pulchre sane contendit, merum illud quidem
gaudium esse dixerim, praesertim cum uti vincat ami-
citia, operam te dare videam. Statim vero cum incido
in illud quod scribis, ternas te jam olim ad me dedisse,
quas ego periisse scio, turn primum sincera ilia infici,
tristique desiderio conturbari, ccepta est laetitia; mox
etiam gravius quiddam subit, in quo vicem meam do-
lere perssepe soleo, quos forte vicini'ae, aut aliqua nullius
usus necessitudo mecum, sive casu, sive lege conglu-
tinavit, illos nulla re alia commendabiles assidere quo-
tidie, obtundere, etiam enecare mehercule quoties colli-
bitum erit ; quos, mores, ingenium, studia, tam belle
conciliaverant, illos jam pane omnes, aut morte, aut
iniquissima locorum distantia invideri mihi, et ita con-
festim e conspectu plerumque abripi, ut in perpetua
fere solitudine versari mihi necesse sit. Te, quod ais,
ex quo Florentia discessi, mea de salute solicitum, sem-
perque mei memorem fuisse, gratulor mihi sane, par
illud utrique et mutuum accidisse, quod eg'o me solum
sensisse meo fortasse merito arbitrabar. Gravis admo-
dum, ne te celem, discessus ille et mihi quoque filit,
eosque meo animo aculeos infixit, qui etiam nunc al-
tius inhaerent, quoties mecum cogito tot simul sodales
atque amicos tam bonos, tamque commodos una in
urbc, longinqua ilia quidem, sed tamen charissima, in-
EPISTOL.& familiares.
835
vitum me, et plane divulsum reliquisse. Testor ilium
mihi semper sacrum et solenne futurum Damonis tu-
mulum ; in cujus funere ornando cum luctu et moerore
oppressus, ad ea quae potui solatia confugere, et respi-
rare paulisper cupiebam, non aliud mihi quicquam
jucundiusoccurrit, quam vestrum omnium gratissimam
mihi memoriam, tuique nominatim in mentem revo-
casse. Id quod ipse jamdiu legisse debes, siquidem
ad vos carmen illud pervenit, quod ex te nunc primum
audio. Mittendum ego sane sedulo curaveram, ut
esset ingenii quantulumcumque, amoris autem adver-
sum vos mei, vel illis paucis versiculis, emblematis
ad morem inclusis, testimonium haudquaquam obscu-
rum. Existimabam etiam fore hoc modo, ut vel te
vel alium ad scribendum allicerem ; mihi enim si
prior scriberem, necesse erat, ut vel ad omnes, vel si
quern aliis praetulissem, verebar ne in caeterorum,
qui id rescissent, offensionem incurrerem ; cum per-
multos adhuc superesse istic sperem, qui hoc a me
officium vendicare certe potuerint. Nunc tu omnium
primus, et hac amicissima literarum provocatione, et
scribendi officio ter jam repetito dubitas tibi a me jam-
pridem respondendi vices reliquorum expostulatione
liberasti. Quanquam fateor accessisse ad illam silentii
causam, turbulentissimus iste, ex quo domum reversus
sum, Britannise nostrae status, qui animum meum
paulo post ab studiis excolendis, ad vitam et fortunas
quoquo modo tuendas necessario convertit. Ecquem
tu inter tot civium commissa praelia, caedes, fugas,
bonorum direptiones, recessum otio literario tutum dari
putes posse ? Nos tamen etiam inter haec mala, quo-
niam de studiis meis certior fieri postulas, sermone
patrio haud pauca in lucem dedimus ; quae nisi essent
Anglice scripta, libens ad vos mitterem, quorum judi-
ciis plurimum tribuo. Poematum quidem quae pars
Latina est, quoniam expetis, brevi mittam ; atque id
sponte jamdudum fecissem, nisi quod, propter ea quae
in pontificem Romanum aliquot paginis asperius dicta
sunt, suspicabar vestris auribus fore minus grata.
Nunc abs te peto, ut quam veniam, non dico Aligerio,
et Petrarchae vestro eadem in causa, sed meae, ut scis,
olim apud vos loquendi libertati, singulari cum huma-
nitate, dare consuevistis, eandem impetres (nam de te
mihi persuasum est) ab caeteris amicis, quoties de ves-
tris ritibus nostro more loquendum erit. Exequias
Ludovici regis a te descriptas libenter lego, in quibus
Mercurium tuum, non compitalem ilium et mercimo-
niis addictum, quem te nuper colere jocaris, sed facun-
dum ilium, Musis acceptum, et Mercurialium virorum
prsesidem, agnosco. Restat ut de ratione aliqua et
modo inter nos constet, quo literae deinceps nostrae
certo itinere utrinque commeare possint. Quod non
admodum difficile videtur, cum tot nostri mercatores
negotia apud vos, et multa, et ampla habeant, quorum
tabellarii singulis hebdoraadis ultro citroque cursitant ;
quorum et navigia haud multo rarius hinc illinc sol-
vunt. Hanc ego curam Jacobo Bibliopolae, vel ejus
hero mihi familiarissimo, recte, ut spero, committam.
Tu interim, mi Carole, valebis, et Cultellino, Francino,
Fr. snobaldo, Malatestae, Clementillo minori, et si quem
3 H
alium nostri amantiorem novisti ; toti denique Gad-
dianae academioe, salutem meo nomine plurimam dices.
Interim vale.
Londino, Aprilis 21. 1647.
Hermanno Millio, Comitis Oldenburgici Oratori.
- Ad literas tuas, nobilissime Hermanne, 17 De-
cemb. ad me datas, antequam respondeam ; ne me
silentii tam diutini reum fortassis apud te peragas,
primum omnium oportet exponam, cur non responderem
prius. Primum igitur ne nescias, moram attulit, quse
perpetua jam fere adversatrix mihi est, adversa vale-
tudo ; deinde valetudinis causa, necessaria quaedam et
subita in aedes alias migratio, quam eo die forte ince-
perara, quo tuas ad me literae perferebantur ; postremo
certe pudor, non habuisse me quicquam de tuo negotio
quod gratum fore tibi judicabam. Nam cum postridie
in dominum Frostium casu incidissem, exque eo dili-
genter quaererem, ecquod tibi responsum etiamnum
decerneretur ? (ipse enim a concilio valetudinarius
saepe aberam) respondit, et commotior quidem, nihil
dum decerni, seque in expedienda re ista nihil profi-
cere. Satius itaque duxi ad tempus silere, quam id
quod molestum tibi sciebam fore, extemplo scribere,
donee, quod ipse vellem, tuque tantopere expetebas,
libentissime possem scribere ; quod et hodie, uti spero,
perfeci; nam cum in concilio praesidem de tuo negotio
semel atque iterum commonefecissem, statim ille retu-
lit, adeoque in crastinum diem de responso quampri-
mum tibi dando constituta deliberatio est. Hac de re
si primus ipse, quod conabar, certiorem te facerem, et
tibi jucundissimum, et mei in te studii indicium ali-
quod fore existimabam.
Westmonasterio.
Clarissimo Viro Leonardo Philar^e Atheniensi,
Ducis Parmensis ad Regem Gallia; Legato.
- Benevolentiam erga me tuam, ornatissime
Leonarde Philara, nee non etiam prseclarum de nostra
pro P. A. Defensione* judicium, ex Uteris tuis ad do-
minum Augerium, virum apud nos, in obeundis abhac
republica legationibus, fide eximia illustrem, partim ea
de re scriptis cognovi: missam deinde salutem cum
effigie, atque elogio tuis sane virtutibus dignissimo :
literas denique abs te humanissimas per eundem accepi.
Atque ego quidem cum nee Germanorum ingenia, ne
Cymbrorum quidem, aut Suecorum aspernarisoleo, turn
certe tuum, qui et Athenis Atticis natus, et, literarum
studiis apud Italos fceliciter peractis, magno rerum usu
honores amplissimos es consecutus, judicium de me non
possum quin plurimi faciam. Cum enim Alexander
ille magnus in terris ultimis bellum gerens, tantos se
militiae labores pertulisse testatus sit, rrjq Trap X9rjvaiu)v
kvSoZlag eveica ; quidni ego mihi gratuler, meque ornari
quam maxime putem, ejus viri laudibus, in quo jam
uno priscorum Atheniensium artes, atque virtutes illae
celebratissimae, renasci tam longo intervallo, et reflo-
rescere videntur. Qua ex urbe cum tot viri disertissimi
- Pro Populo Anglkano Defensio.
836
EPISTOL.E FAMILIARES.
prodierint, corum potissimum scriptis ab adolescentia
pervolvendis, didicisse me libens fateor quicquid ego
in Uteris profeci. Quod si mihi tanta vis dicendi ac-
cepta ab illis et quasi transfusa inesset, ut exercitus
nostros et classes ad liberandam ab Ottomannico ty-
ranno Grecian), eloquentiae patriam, excitare possem,
ad quod facinus egregium nostras opes pene implorare
videris, facerera profecto id quo nihil mihi antiquius
ant in Totis prius esset. Quid enim vel fortissimi olim
viri, vel eloquentissimi gloriosius aut se diguius esse
duxerunt, quam vel suadendo vel fortiter faciendo eXev-
SepgQ teal av-ov6j.isQ TrouivQai rovg "JLWnvag ? Verum et
aliud quiddam prceterea tentandum est, mea quidem
sententia longe maximum, ut quis antiquam in animis
Graecorum virtutem, industriam, laborum tolerantiam,
antiqua ilia studia dicendo, suscitare atque accendere
possit. Hoc si quis effecerit, quod a nemine potius
quam abs te, pro tua ilia insigni erga patriam pietate,
cum summa prudentia, reique militaris peritia, summo
denique recuperandae libertatis pristine studio con-
juncta, expectare debemus; neque ipsos sibi Graecos
neque ullam gentem Grsecis defuturam esse confido.
Vale.
Londino, Jim. 1652.
ItlCHARDO HETHO.
- Si quam eg*o operam, amice spectatissime, vel
in studiis tuis promovendis, vel in eorum subsidiu com-
parando, unquam potui conferre, quae sane aut nulla
plane, aut perexigua fuit; tamen earn in bona indole,
quamvis serius cognita, tarn bene tamque fceliciter col-
locatam, baud uno profecto nomine gaudeo; earn etiam
adeo frugiferam fuisse, ut et ecclesice pastorem probum,
patriae bonum civem, mihi denique amicum gratissi-
mum pepererit. Quod equidem, cum ex caetera vita
tua atque ex eo, quod de religione et simul de repub-
lica praeclare sentis, turn preecipue ex singulari animi
tui gratitudine, quae nulla absentia, nullo aetatis de-
cursu, extingui aut minui potest, facile intelligo. Ne-
que enim potest fieri, nisi in virtute ac pietate, rerum-
que optimarum studiis, progressus plusquam mediocres
fecisses, ut in eos, qui tibi ad ea acquirenda vel mini-
mum adjumentum attulere, tam grato animo esses.
Quapropter, mi alumne, hoc enim nomine in te utor li-
benter, si sinis; sic velim existimes, te cum primis a
me diligi, nee mihi quicquam optatius fore, quam, si
tua commoda rationcsque ferrent, quod et tibi etiam in
votis esse video, ut possis prope me alicubi degere, quo
frequentior inter nos atque jucundior, et vita? usus et
studiorum esset. Verum de eo, prout numini visum
erit, tibique expediverit. Quod scripseris deinceps,
poteris, si placet, nostro sermone scribere (quanquam tu
quidem Latinis hand parum profecisti) nequando
scriptionis labor alterutrum nostrum segniorem forte ad
scribendum reddiderit, utque sensus animi noster inter
nos, nullis exteri sermonis vinculis constrictus, eo libe-
ries expromere se possit. Literas autem tuas cuivis,
credo, ex ejus famulitio, cujus mentionem fecisti, rec-
tissime committes. Vale.
Westmonasterio, Decemb. 13. 1652.
Henrico Oldenburgo Bremensium ad Sen. A.
Oratori.
- Priores literas tuas, vir ornatissime, turn mihi
sunt datae, cum tabellarius vester diceretur jamjam re-
diturus : quo factum est, ut rescribendi eo tempore
facultas nulla esset : id vero quamprimum facere cogi-
tantem inopinatse quaedam occupationes excepere ;
quae nisi accidissent, librum profecto, defensionis licet
titulo munitum, non ita nudum ad te sine excusatione
misissem; cum ecce tuae ad me alterae, in quibus pro
muneris tenuitate satis superque gratiarum sunt acta?.
Et erat quidem haud semel in animo, Latinis tuis nos-
tra reponere ; ut qui sermonem nostrum exteris omni-
bus, quos ego quidem novi accuratius ac fcelicius addi-
diceris, ne quam occasionem eundem quoque scribendi,
quod aeque te arbitror accurate posse, amitteres. Verum
id prout dehinc impetus tulerit, tua perinde optio sit.
De argumento quod scribis, plane mecum sentis, cla-
morem istiusmodi ad ccelum sensus omnes humanos
fugere : quo impudentior sit is, necesse est, qui audisse
se eum tam audacter affirm av erit. Is autem quis sit,
scrupulum injecisti : atqui dudum, cum aliquoties hac
de re essemus inter nos locuti, tuque recens ex Hol-
landia hue venisses, nulla tibi de authore dubitatio
subesse videbatur; quin is Moms fuisset : earn nimi-
rum iis in locis famam obtinuisse, neminem praeterea
nominari. Si quid igitur hac de re certius nunc de-
mum habes, me rogo certiorem facias. De argumenti
tractatione vellem equidem (quid enim dissimulem) abs
te non dissentire ; id pene ut audeam quid est quod
persuadere facilius possit, quam virorum, qualis tu es,
cordatorum sincerum judicium, omnisque expers adu-
lationis laudatio? Ad alia ut me parem, nescio sane
an nobiliora aut utiliora (quid enim in rebus humanis
asserenda libertate nobilius aut utilius esse possit ?)
siquidem per valetudiuem et banc luminum orbitatem,
omni senectute graviorem, si denique per hujusmodi
rabularum clamores licuerit, facile induci potero : ne-
que enim inersotium unquam mihi placuit, et hoc cum
libertatis adversariis inopinatum certamen, diversis
longe, et amcenioribus omnino me studiis intentum,
ad se rapuit invitum ; ita tamen ut rei gestae, quando
id necesse erat, nequaquam poeniteat : nam in vanis
operam consumpsisse me, quod innuere videris, longe
abest, ut putem. Verum de his alias ; tu tandem, vir
doctissime, ne te prolixius detineam, vale; meque in
tuis numera.
Westmonasterio, Julii 6, 1654.
Leonardo Philar^e Atheniensi.
- Cum sim a pueritia totius Graeci nominis, tua-
rumque in primis Athenarum cultor, si quis alius, turn
una hoc semper mihi persuasissimum habebam, fore ut
ilia urbs proeclaram aliquando redditura vicem esset
benevolentiae erga se mea?. Neque defuit sane tuae
patriae nobilissimae antiquus ille genius augurio meo ;
deditque te nobis et germanum Atticumetnostri araan-
tissimum : qui me, scriptis duntaxat notum, et locis
EPISTOL^ FAMILTARES.
837
ipse disjunctus, humanissime per literas compellaveris,
et Londinura postea inopinatus adveniens, visensque
non videntem, etiam in ea calamitate, propter quam
conspectior nemini, despectior multis fortasse sim,
eadem benevolentia prosequaris. Cum itaque author
mihisis, ut visus recuperandi spem omnem ne abjiciam,
habere te amicum ac necessarium tuum Parisiis Teve-
notum medicum, in curandis prsesertim oculis prse-
stantissimum, quern sis de meis luminibus consulturus,
si modo acceperis a me unde is causas morbi et symp-
tomata possit intelligere; faciam equidem quod horta-
ris, ne oblatara undecunque divinitus fortassis opem
repudiare videar. Decennium, opinor, plus minus est,
ex quo debilitari atque hebescere visum sensi, eodem-
que tempore lienem, visceraque omnia gravari, flati-
busque vexari : et mane quidem, siquid pro more legere
ccepissem, oculi statem penitus dolere, lectionemque
refugere, post mediocrem deinde corporis exercitatio-
nem recreari ; quam aspexissem lucernam, iris queedam
visa est redimere : haud ita multo post sinistra in parte
oculi sinistri (is enim oculus aliquot annis prius altera
nubilavit) caligo oborta, quae ad latus illud sita erant,
omnia eripiebat. Anteriora quoque, si dexterum forte
oculum clausissem, minora visa sunt. Deflciente per
hoc fere triennium sensim atque paulatim altero quoque
lumine, aliquot antemensibus quam visus omnis abole-
retur,quaeimmotusipse cernerem,visa sunt omnia nunc
dextrorsum, nunc sinistrorsum natare ; frontem totam
atque tempora inveterati quidem vapores videntur in-
sedisse ; qui somnolenta quadam gravitate oculos, a
cibo prsesertim usque ad vesperam, plerunque urgent
atque deprimunt; ut mihi haud raro veniat in mentem
Salmydessii vatis Phinei in Argonauticis,
■ itapoQ dk pnv a[X(psica\inp£v
7rop(j)vpeOQ' yaiav Se irkpiZ, kSoicrjoa (pepecrScti
veioSev, a(3\r)xpw <$' ^i K(b[xan /ckXtr' avavdog.
Sed neque illud omiserim, dum adhuc visus aliquan-
tum supererat, ut priinum in lecto decubuissem, meque
in alterutrum latus reclinassem, consuevisse copiosum
lumen clausis oculis emicare; deinde, imminuto indies
visu, colores perinde obscuriores cum impetu et fragore
quodam intimo exilire ; nunc autem, quasi extincto
lucido, merus nigror, aut cineraceo distinctus, et quasi
intextus solet se afFundere : caligo tamen quae perpetuo
obversatur, tarn noctu, quam interdiu, albenti semper
quam nigricanti propior videtur; et volvente se oculo
aliquantillum lucis quasi per rimulam admittit. Ex
quo tametsi medico tantundem quoque spei possit elu-
cere, tamen ut in re plane insanabili, ita me paro atque
compono; illudque saepe cogito, cum destinati cuique
dies tenebrarum, quod monet sapiens multi sint, meas
adhuc tenebras, singulari Numinis benignitate, inter
otium et studia, vocesque amicorum, et salutationes,
illis lethalibus multo esse mitiores. Quod si, ut scrip-
turn est, non solo pane vivet homo, sed omni verbo pro-
deunte per os Dei, quid est, cur quis in hoc itidem non
acquiescat, non solis se oculis, sed Dei ductu an pro-
videntia satis oculatum esse. Sane dummodo ipse mihi
prospicit, ipse mihi providet, quod facit, meque per
omnem vitam quasi manu ducit atque deducit, ne ego
meos oculos, quandoquidem ipsi sic visum est, libens
feriari jussero. Teque, mi Philara, quocunque res ceci-
derit, non minus forti et confirmato animo, quam si Lyn-
ceus essem, valere jubeo.
Westmonasierio, Septemh. 28, 1654.
Leoni ab Aizema.
- Pergratum est eandem adhuc memoriam reti-
nere te mei, quam antea benevolentiam, dum apud nos
eras, me semel atque iterum invisendo, perhumaniter
significasti. Ad librum quod attinet de divortiis, quern
dedisse te cuidam Hollandice vertenclum scribis, mal-
lem equidem Latine vertendum dedisses : nam vulgus
opiniones nondum vulgares, quemadmodum excipere
soleat, in iis libris expertus jam sum. Tres enim ea de
re tractatus olim scripsi : primum duobus libris, quibus
doctrina et disciplina divortii, is enim libro titulus est,
diffuse continetur : alterum qui Tetrachordon inscribi-
tur, et in quo quatuor praecipua loca scriptures supra
ea doctrina quas sunt, explicantur : tertium, Colaste-
rion, in quo cuidam sciolo respondetur. Quern horum
tractatum vertendum dederis,quamve editionem, nescio;
nam eorum primus bis editus est, et posteriori editione
multo auctius. Qua de re nisi certior jam factus sis,
aut si quid a me aliud velle te intellexero, ut vel edi-
tionem correctiorem, vel reliquos tractatus tibi mittam,
faciam sedulo et libenter. Nam mutatum in iis quic-
quam aut additum non est in praesentia quod velim.
Itaque si in tua sententia praestiteris, fidum ego mihi
interpretem, tibi fausta omnia exopto.
Westmonasterio, Feb. 5, 1654.
Ezechieli Spanhemio Genevensi.
- Nescio quo casu accident, ut literas tuoe post
paulo minus tres menses mihi sint redditse, quam abs te
datae : meis profecto expeditiore prorsus ad te com-
meatu plane est opus; quas dum de die in diem scri-
bere constituebam, occupationibus quibusdam continuis
impeditus, in alterum fere trimestre spatium procras-
tinasse me sentio. Tu vero ex hac mea tarditate re-
scribendi velim intelligas, benevolentias erga me tuse
non refrixisse gratiam, sed eo altius insedisse memo-
riam, quo saepius atque diutius de officio meo vicissim
tibi reddendo indies cogitabam. Habet hoc saltern
officii tarda solutio quo se excuset, dum clarius confi-
tetur deberi, quod tanto post tempore, quam quod
statim persolvitur. Ilia te imprimis literarum initio
non fefellit de me opinio ; non mirari si a peregrino
homine salutor: neque enim rectius de me senseris,
quam si sic existimes, neminem me verum bonum in
peregrini aut ignoti numero habere. Talem te esse
facile mihi persuadetur, cum quod patris doctissimi
atque sanctissimi es filius, turn quod a viris bonis
bonus existimaris, turn denique quod odisti malos.
Cum quibus, quandoquidem mihi quoque bellum esse
contigit, fecit pro humanitate sua Calandrinus, deque
mea sententia, ut significant tibi, pergratum mihi fore,
si contra communem adversarium tua subsidia mecum
838
EPISTOL.E FAMILIARES.
communicasses. Id quod his ipsisliteris perhumaniter
fecisti, quarum partem, tacito authoris nomine, tuo erga
me studio confisus, in defensionem meam pro testimo-
nio inserere non dubitavi. Quern ego librum, ut pri-
mum in lucem prodierit, si quis erit cui recte possim
committere, mittendum ad te curabo. Tu interim quas
ad me Kteras destinaveris, Turrettino Genevensi Lon-
dini commoranti, cujus illic fratrem nosti, haud frustra,
puto, inscripseris : per quern ut ad vos hoe nostras, ita ad
nos vestrae, commodissime pervenerint. De caetero
scias velim, et te plurimi tuo merito a me fieri, meque
uti porro abs te diligar, imprimis velle.
Westmonasterio, Martii 24, 1654.
Henrico Oldenburgo Bremensium ad Sen. A.
Oratori.
- Occupatiorem repererunt me tuas literas quas
adolescens Ranaleius attulit, unde cogor esse brevior
quam vellem : tu vero quas abiens promiseras, eas ita
probe reddidisti, ut res alienum nemo sanctius ad ca-
lendas, credo, persolvisset. Secessum istum tibi,
quamvis mihi fraudi sit, tamen quoniam tibi esse
voluptati, gratulor; turn illam quoque foelicitatem
animi tui, quern ab urbano vel ambitione vel otio ad
sublimium rerum contemplationem tam facile potes at-
tollere. Quid autem secessus ille conferat, praster li-
brorum copiam, nescio : et quos illic nactus es studiorum
socios, eos suopte ingenio potius quam disciplina loci
tales esse existimem ; nisi forte ob desiderium tui ini-
quior sum isti loco quia te detinet. Ipse interim recte
animadvertis, nimis illic multos esse qui suis inanissi-
mis argutiis tam divina quam humana contaminent,
ne plane nihil agere videantur dignum tot stipendiis,
quibus pessimo publico aluntur. Sed tu ista melius
per te sapis. Tam vetusti a diluvio usque Sinensium
fasti, quos ab jesuita Marti nio promissos esse scribis,
propter rerum novitatem avidissime proculdubio expec-
tantur : verum auctoritatis, aut firmamenti, ad Mosaicos
libros adjungere quid possint non video. Salutem tibi
reddit Cyriacus noster, quem salutatum volebas. Vale.
Westmonasterio, Junii 25, 1656.
Nobilissimo Adolescenti Richardo Jonesio.
- Parantem me semel atque iterum ad proximas
tuas literas rescribere, subita quasdam negotia, cujus-
modi mea sunt, ut nosti, prasverterunt: postea excucur-
risse te in vicina quasdam loca audiveram ; nunc dis-
cedens in Hyberniam mater tua praestantissima, cujus
discessu uterque nostrum dolere haud mediocriter de-
bemus, nam et mihi omnium necessitudinum loco fuit,
has ad te literas ipsa perfert. Tu vero quod de meo
erga te studio persuasus es, recte facis; tibique tanto
plus indies persuadeas velim, quanto plus bonas indo-
lis, bonaeque frugis in te esse, facis ut intelligam. Id
quod Deo dante, non solum in te recipis, sed quasi ego
te sponsione lacessissem, facturum te satisdas atque
vadaris; et velut judicium pati et judicatum solvere ni
facias, non recusas : delector sane hac tua de temetipso
tam bona spe; cui nunc deesse non potes; quin simul
non promissis modo tuis non stetisse, verum etiani va-
dimonium ipse tuum deseruisse videare. Quod scribis
non displicere tibi Oxonium, ex eo profecisse te quic-
quam aut sapientiorem esse factum, non adducis ut
credam : id mihi longe aliis rebus ostendere debebis.
Victorias principum quas laudibus tollis, et res ejus-
modi in quibus vis plurimum potest, nolim te philoso-
phos jam audientem nimis admirari. Quid enim mag-
nopere mirandum est, si vervecum in patria valida nas-
cantur cornua, quae urbes et oppida arietare valentissime
possint ? Tu magna exempla non ex vi et robore, sed ex
justitia et temperantia ab ineunte aetate ponderare jam
disce atque cognoscere: vale; meoque fac nomine, sa-
lutem ornatissimo viro Henrico Oldenburgo tuo con-
tubernali plurimam dicas.
Westm. Sept. 21, 1656.
Ornatissimo Adolescenti Petro Heimbachio.
- Promissa tua, mi Heimbachi, cseteraque omnia,
quas tua virtus pras se fert, cumulate implevisti, praster-
quam desiderium meum reditus tui quem intra duos ad
summum menses fore pollicebaris ; nunc, nisi me tem-
poris ratio tui cupidum fallit, trimestris pene abes.
De Atlante, quod abs te petebam, abunde praestitisti ;
non ut mihi comparares, sed tantummodo ut pretium
libri minimum indagares : centum et triginta Florenos
postulari scribis; montem ilium opinor Mauritanum,
non librum Atlantem, dicis tam immani pretio coemen-
dum. Ea nunc etiam typographorum in excudendis
libris luxuries est, ut bibliothecas non minus quam villae
sumptuosa supellex jam facta videatur. Mihi certe
cum pictas tabulas ob cascitatem usui esse vix possint,
dum orbem terras frustra cascis oculis perlustro, quanti
ilium librum emissem, vereor ne tanti videar lugere
potius orbitatem meam. Tu banc insuper impendas
mihi operam, rogo, ut cum reversus eris, certiorem me
facere queas, quot sint integri operis illius volumina,
et duarumeditionum,Blavianas videlicet et Jansenianas,
utra sit auctior et accuratior: id quod ex teipso jam
brevi redituro potius quam ex alteris literis, coram au-
diturum me esse spero. Interim vale, teque nobis
quamprimum redde.
Westm. Novemb. 8, 1656.
Ornatissimo Viro Emerico Bigotio.
- Quod in Angliam trajicienti tibi dignus sum
visus, quem piaster caeteros visendum duceres et salu-
tandum, fuit sane mihi et merito quidem gratum ; quod
per literas tanto etiam intervallo nunc denuo salutas,
id aliquanto fuit gratius. Poteras enim primo aliorum
fortassis opinione ductus ad me venisse, per literas nunc
redire, nisi proprio judicio vel saltern benevolentia re-
ductus, vix poteras. Unde est sane, u t posse videar jure
mihi gratulari : multi enim scriptis editis floruere,
quorum viva vox et consuetudo quotidiana nihil fere
prastulitnon demissum atque vulgare: ego si id assequi
possum, ut si qua commode scripsi, iis par animo ac
moribus esse videar ; et pondus ipse scriptis addidero,
et laudem vicissim, quantulacunque ea est, eo tamen
EPISTOL^E FAMILIARES.
839
majorem ab ipsis retulero ; cum rectum et laudabile
quod est, id non mag-is ab authoribus praestantissimis
accepisse, quam ab intimo sensu mentis atque animi
depromisisse purum atque sincerum videbor. De mea
igitur animi tranquillitate in hoc tanto luminis detri-
mento, deque mea in excipiendis exteris hominibus
comitate ac studio, persuasum tibi esse gaudeo. Orbi-
tatem certe luminis quidni leniter feram, quod non tarn
amissum quam revocatum intus atque retractum, ad
acuendam potius mentis aciem quam ad hebetandam,
sperem. Quo fit, ut neque literis irascar, nee earum
studio penitus intermittam, etiamsi me tam male mul-
taverint : tam enim morosus ne sim, Mysorum regis
Telephi saltern exemplum erudiit ; qui eo telo, quo vul-
neratus est, sanari postea non recusavit. Quod ad
ilium librum de modo tenendi parlamenta quem apud
te babes, ejus designata loca ex codice clarissimi viri
Domini Bradsciavi, nee non ex codice Cottoniano, vel
emendanda, vel dubia si erant, confirmanda curavi ; ut
ex reddita hie tibi tua chartula perspicies. Quod autem
scire cupis, num etiam in arce Londinensi autographum
hujus libri extet, misi qui id quaereret ex feciali, cui ac-
torum custodia mandata est, et quo ipse utor familiari-
ter : respondit is, nullum exemplar illius libri iis in
monumentis extare. Tu vicissim quam mihi operam
defers in re libraria procuranda, pergratum habeo ;
desunt mihi ex Bysantinis historiis, Theophanis Chro-
nographia Graec. Lat. fol. Constant. Manassis Breviari-
um Historicum, et Codini Excerpta de Antiquit. C. P.
Graec. Lat. fol. Anastasii Bibliothecarii Hist, et VitaB
Rom. Pontific. fol. quibus Michaelem Glycam, et Joan-
nem Sinnamum, Annas Comnenae Continuatorem,exea-
dem typographia, si modo prodierunt, rogo adjicias :
quam queas minimonon addo ; cum quod, id ut te rao-
neam hominem frugalissimum, non est opus, turn quod
pretium eorum librorum certum esse aiunt, et om-
nibus notum : nummos D. Stuppius numerato se tibi
curaturum recepit, nee non etiam de vectura, quae sit
commodissima, provisurum. Ego vero quae tu vis,
quaeque optas, cupio tibi omnia. Vale.
Westmonasterio, Martii 24. 1656.
Nobili Adolescenti Richardo Jonesio.
- Tardius multo accepi literas tuas quam abs te
datae sunt, post quindecim puto dies quam sepositae
alicubi apud matrem delituissent. Ex quibus tandem
studium erga me tuum gratique animi sensum liben-
tissime cognovi : mea certe erga te benevolentia moni-
taque fidissima, neque optimae matris tuae de me
opinioni atque fiduciae, neque indoli tuae unquam
defuere. Est quidem, ut scribis, amoenitatis atque
salubritatis eo in loco, quo nunc recessisti, est et libro-
rum quod academiae satis esse possit ; si ad ingenium
incolarum tantum conferret ista soli amoenitas quan-
tum ad delicias confert, ad foelicitatem illius loci nihil
deesse videretur. Et bibliotheca etiam illic instructis-
sima est; verum nisi studiosorum mentes disciplinis
optimis instructiores inde reddantur, apothecam libro-
rum illam quam bibliothecam rectius dixeris. Opor-
tere itaque ad haec omnia discendi animum atque in-
dustriam accedere percommode sane agnoscis. Tu ex
ista sententia, nequando tecum agere necesse habeam,
etiam atque etiam vide ; id facillimo negotio evitabis,
si ornatissimi viri Henrici Oldenburgi qui tibi praesto
est, gravissimis atque amicissimis praeceptis diligenter
parueris. Vale mi Richarde dilectissime, et ad virtu-
tem ac pietatem, matris praestantissimae foeminae ex-
emplo, veluti Timotheum alterum, sinito te adhorter
atque accendam.
Westmonasterio.
Illustrissimo Domino Henrico de Brass.
- Video te, domine, id quod perpauci ex hodierna
juventute faciunt, qui oras exteras perlustrant, non
juvenilium studiorum sed amplioris undique compa-
randae eruditionis causa, veterum exemplo philosopho-
rum, recte et sapienter peregrinari. Quanquam ea
quae scribis quoties intueor, ad eruditionem non tam
aliunde capiendam, quam aliis impertiendam, ad com-
mutandas potius, quam ad coemendas bonas merces,
accessisse ad exteros videris. Atque utinam mihi tam
facile esset, ista tua praeclara studia rebus omnibus
adjuvare ac promovere, quam est jucundum sane et
pergratum tuam egregiam indolem id a me petere.
Quod scribis tamen statuisse te ut ad me scriberes,
meaque responsa peteres ad eas difficultates enuclean-
das, circa quas a multis saeculis historiarum scriptores
videntur caligasse, nihil equidem hujusmodi neque
unquam mihi sumpsi, neque ausim sumere. De Sal-
lustio quod scribis, dicam libere, quoniam ita vis plane
ut dicam quod sentio, Sallustium cuivis Latino histo-
rico me quidem anteferre ; quae etiam constans fere
antiquorum sententia fuit. Habet suas laudes tuus
Tacitus; sed eas meo quidem judicio maximas, quod
Sallustium nervis omnibus sit imitatus. Cum haec te-
cum coram dissererem, perfecisse videor, quantum ex
eo quod scribis conjicio, ut de illo cordatissimo scrip-
tore ipse jam idem prope sentias: adeoque ex me
quaeris, cum is in exordio belli Catilinarii perdifficile
esse dixerit historiam scribere, propterea quod facta
dictis exaequanda sunt, qua potissimum ratione id
assequi historiarum scriptorem posse existimem. Ego
vero sic existimo ; qui gestas res dignas digne scrip-
serit, eum animo non minus magno rerumque usu prae-
ditum scribere oportere, quam is qui eas gesserit: ut
vel maximas pari animo comprehendere atque metiri
possit, et comprehensas sermone puro atque casto dis-
tincte graviterque narrare : nam ut ornate, non admo-
dum laboro; historicum enim, non oratorem requiro.
Crebras etiam sententias, et judicia de rebus gestis in-
terjecta prolixe nollem, ne, interrupta rerum serie,
quod politici scriptoris munus est historicus invadat ;
qui si in consiliis explicandis, factisque enarrandis, non
suum ingenium aut conjecturam, sed veritatcm potissi-
mum sequitur, suarum profecto partium satagit. Ad-
diderim et illud Sallustianum, qua in re ipse Cato-
nem maxime laudavit, posse multa paucis absolvere;
id quod sine acerrimo judicio, atque etiam tempc-
rantia quadam neminem posse arbitror. Sunt multi
in quibus vel sermonis elegantiam, vel congestarum
840
EPISTOL.E FAMILIARES.
rerum copiam non desideres ; qui brevitatem cum
copia conjunxerit, id est, qui multa paucis absolvent,
princeps raeo judicio Latiuorum est Sallustius. Has
ego virtutes historico iuesse putem oportere, qui facta
dictis exsequaturum se speret. Verum quid ego tibi
ista? ad quce tu ipse, quo es ingenio, per te sufficis;
quique earn ingressus es viam, in qua si pergis, nemi-
nem te ipso doctiorem poteris brevi consulere : et uti
pergas, quanquam tibi hortatu non opus est cujusquam,
ne omnino tamen nihil pro expectatione tua respon-
disse videar, quantum valere me auctoritate apud te
sinis, hortor magnopere atque auctor sum. Vale,
tuaque virtute et sapientiae acquirendae studio macte
esto.
Westmonasterio, Idibus Quint il. 1657.
Henrico Oldenburgo.
- Quod Salmurium pcregrinationis vestroc, ut puto,
sedem incolumes pervenistis, gaudeo : hoc enim te non
fefellit, id mihi imprimis gratissimum fore ; utqui et te
merito tuo diligam, et suscepti itineris causam tam esse
honestam atque laudabilemsciam. Quod autem audisti
accersitum ecclesiae tam illustri erudiendee Antistitem
tam infamem, id mallem quivis alius in Charon tis,
quam tu in Charentonis cymba audisses : verendum
enim est valde, ne toto ccelo devius frustretur, quisquis
tam foedo auspice perventurum se unquam ad superos
putat. Vae illi ecclesise (Deus modo avertat omen) ubi
tales ministri aurium causa potissimum placent, quos
ecclesia, si reformata vere vult dici, ejiceret rectius
quam cooptaret. Quod scripta nostra nemini nisi pos-
centi impertisti, recte tu quidem et eleganter, neque ex
mea solum, sed etiam ex Horatiana sententia fecisti ;
Ne studio nostri pecces, odiumque libel lis
Sedulus importes opera vehemente.
Commorabatur vir doctus quidam, familiaris meus,
superiore restate Salmurii; is ad me scripsit, librum
ilium iis in locis expeti : unum exemplar duntaxat
misi; rescripsit, placitum esse aliquod doctis, quibus-
cum corumunicaverat, ut nihil supra. Nisi iis rem gra-
tam facturum me fuisse existimassem, parsissem utique
et tuo oneri et sumptui meo. Verum,
Si te forte meoe gravis uret sarcina chartse,
Abjicito potius, quam, quo perferre juberis,
Clitellas ferus impingas,
Laurentio nostro, ut jussisti, salutem nomine tuo dixi:
de ccetero, nihil est quod abs te prius agi, priusve
curare velim, quam ut tu atque alumnus tuus recte
valeatis, votorumque compotes ad nos quamprimum
rcdeatis.
Westmonasterio, Calend. Sextil. 1657.
Nobili Adolescenti Richardo Jonesio.
- Confecisse te sine incommodo tam longum iter,
et spretis Lutetiarum illccebris, tanta ccleritate e6 con-
tcndisse, ubi literate otio, doctorumq. consuetudine frili
possis, et magnopere Isetor, et te tuae indolis laudo.
Illic quoad te continebis in portu eris ; Sjrtes et Sco-
pulos, et Sirenum cantus alias tibi cavendum. Quin et
vindemiam, qua oblectare te cogitas, Salmuriensem
nimium satire te nolim, nisi in animo quoque sit, mus-
tum illud Liberi liberiore Musarum latice quinta plus
parte diluere. Verum ad hasc, me etiam tacente, hor-
tatorem habes eximium, quem si audis, tibimet profecto
optime consulueris, et prtestantissimam parentem tuam
summo gaudio, et crescente indies amore tui affeceris.
Quod uti facere possis, a Deo Opt. Max. petere quoti-
die debes. Vale, et ad nos quam optimus, bonisque
artibus quam cultissimus, fac redeas : id mihi prater
cseteros jucundissimum erit.
Westm. Calend. Sextil. 1657.
Illustrissimo Domino Henrico de Brass.
- Impeditus per hosce dies occupationibus qui-
busdam, illustrissime Domine, serius rescribo quam
volebam. Volebam enim eo citius, quod literas tuas
multa jam nunc eruditione plenas, non tam prsecipiendi
tibi quicquam (id quod a me honoris credo mei, non
usus tui causa postulas) quam gratulandi duntaxat,
reliquisse mihi locum videbam. Gratulor auemt et
mihi imprimis foelicitatem meam, qui Sallustii senten-
tiam ita commode explicasse videar, et tibi tam assi-
duam illius auctoris sapientissimi tanto cum fructu
lectionem. De quo idem tibi ausim confirmare quod
de Cicerone Quintilianus, sciat se haud parum in re
historica profecisse cui placeat Sallustius. Illud autem
Aristotelis prseceptum ex rhetoricorum tertio quod
explicatum cupis, sententiis utendum est in narratione
et in fide, moratum enim est; non video quid habeat
magnopere explicandum, modo ut narratio et fides,
quae et probatio dici solet, ea hie intelligatur, qua
rhetor, non qua historicus utitur : diversoe enim sunt
partes rhetoris et historici, sive narrant, sive probant ;
quemadmodum et artes ipsoe inter se diversse sunt.
Quid autem conveniat historico, ex auctoribus antiquis
Polybio, Halicarnassaeo, Diodoro, Cicerone, Luciano,
aliisque multis, qui eadere prsecepta quaedam sparsim
tradidere, rectius didiceris. Ego vero et studiis tuis
et itineribus secunda omnia atque tuta exopto, dignos-
que successus eo animo ac diligentia, quam rebus
quibusque optimis adhibere te video. Vale.
Westm. Decemb . 16, 1657.
Ornatissimo Viro Petro Heimbachio.
- Literas tuas Haga comitis dat. 18 Dec. accepi :
ad quas, quoniam id tuis rationibus expedire video,
eodem die, quo mihi sunt redditse, rescribendum putavi.
In iis post gratias actas ob beneficia nescio quae mea,
qure vellem sane non essent nulla, ut qui tua causa
quidvis cupiam, petis ut te per D. Laurentium oratori
nostro in Hollandiam designate commendarem : quod
quidem doleo in me situm non esse ; cum propter pau-
cissimas familiaritates meas cum gratiosis, qui domi
fere, idque libenter me contineo ; turn quod is credo,
e portu jam solvit, jamque adventat, secumque habet
in comitatu quem sibi ab epistolis vult esse, quod tu
EPISTOL^ FAMILIARES.
841
munus apud eum petis. Verum in ipso discessu jam
tabellarius est. Vale.
Westmonasterio, Decemb. 18, 1657.
Joanni BadIjEO Pastori Arausionensi.
- Quod tardius ad te rescribo, vir clarissime et
reverende, non recusabit, credo, noster Durseus, quo
minus tardioris culpam rescriptionis a me in ipsum
transferam. Postea enim quam schedulse illius, quam
mihi recitatam volebas, de iis quae Evangelii causa
egisses atque perpessus esses, copiam mihi fecit, non
distuli parare has ad te literas ut ei darem tabellario,
qui primus discessisset, sollicitus quam in partem silen-
tiura meum tam diutuinum interpretarere. Maximam
interim habeo gratiam Molinseo vestro Nemausensi,
qui suis de me sermonibus et amicissima prsedicatione,
tot per ea loca bonorum virorum me in gratiam immisit.
Et sane quanquam non sum nescius, me vel eo quod
cum adversario tanti nominis publice jussus certamen
non detrectaverim, vel propter argumenti celebritatem,
vel denique scribendi genus longe lateque satis inno-
tuisse ; sic tamen existimo, me tantundem duntaxat
habere famfe, quantum habeo bonae existimationis apud
bonos. Atque in eadem te quoque esse sententia,
plane video ; qui veritatis Christianse studio atque
amore accensus, tot labores pertuleris, tot hostes susti-
nueris; eaque quotidie fortiter facias, quibus tantum
abest, ut ullam ab improbis famam tibi quseras, ut
eorum certissima odia et maledicta in te concitare non
verearis. O te beatum ! quern Deus unum ex tot mil-
libus virorum, alioqui sapientum atque doctorum, ex
ipsis inferorum portis ac faucibus ereptum, ad tam
iusignem atque intrepidam Evangelii sui professio-
nera evocavit. Et habeo nunc quidem cur putem Dei
voluntate singulari factum, ut ad te citius non rescri-
berim : cum enim intelligerem ex Uteris tuis, te ab
infestis undique hostibus petitum atque obsessum,
circumspicere, et merito quidem, quo te posses in ex-
tremo discrimine, si itares tulisset, recipere, et Angliam
tibi in primis placuisse, gaudebam equidem non uno
nomine, te id consilii cepisse ; cum tui potiundi spe,
turn te de mea patria tam praeclare sentire : illud dole-
bam, non turn vidisse me unde tibi hie apud nos prse-
sertim Anglice nescienti, pro eo ac deceret prospectum
esset posset. Nunc vero peropportune accidit ut mi-
nister quidam Gallicus aetate confectus, ante paucos
dies e vita migraverit. In ista ecclesia qui plurimum
possunt, teque illis in locis non satis tuto versari intel-
ligunt (non hoc incertis rumoribus collectum, sed ex
ipsis auditum refero) cooptatum te illius ministri in lo-
cum summopere cupiunt, immo invitant; sumptusque
itineris suppeditandos tibi decreverunt; atque ita tibi
de re familiari provisum iri pollicentur, ut ministrorum
apud nos Gallicorum nemini melius ; nee tibi quic-
quam defore, quod ad munus evangelicum apud se li-
benter obeundum possit conducere. Quare advola
quamprimum, si me audis, vir reverende, ad cupidissi-
mos tui, messem hie messurus, etsi commodorum hujus
mundi fortasse non ita uberem, tamen, quam tui similis
potissimum exoptant, animarum, utspcro, numcrosam :
tibique persuadeas, te viris bonis omnibus expectatis-
simum esse venturum ; et quanto citius, tanto gra-
tiorem. Vale.
Westmonasterio, April. 21, 1659.
Henrico Oldenburgo.
- Silentii, quam petis veniam tui, dabis potius
mei ; cujus erant, si memini, respondendi vices. Me
certe non imminuta erga te voluntas, hoc enimpersua-
sissimum tibi esse velim, sed vel studia, vel curae do-
mesticse impediverant, vel ipsa fortasse ad scribendum
pigritia, intermissi officii reum f acit. Quod scire cupis,
valeo equidem, Deojuvante, ut soleo : ab historia nos-
trorum motuum concinnanda,quod hortari videris, longe
absum ; sunt enim silentio digniores quam prseconio :
nee nobis qui motuum historiam concinnare, sed qui
motus ipsos componere feliciter possit, est opus: tecum
enim vereor ne libertatis ac religionis hostibus nunc
nuper sociatis, nimis opportuni inter has nostras civiles
discordias vel potius insanias, videamur; verum non
illi gravius, quam nosmetipsi jamdiu flagitiis nostris,
religioni vulnus intulerint. Sed Deus, uti spero, prop-
ter se gloriamque suam, quae nunc agitur, consilia im-
petusque hostium ex ipsorum sententia succedere non
sinet, quicquid reges et cardinales turbarum mediten-
tur aut struant. Synodo interea protestantium Lao-
dunensi, propediem, ut scribis, convocandre, precor id,
quod nulli adhuc synodo contigit, foelicem exitum, non
Nazianzenicum; foelicem autem huic nunc satis futu-
rum, si nihil aliud decreverit, quam ejiciendum esse
Morum. De adversario posthumo simul ac prodierit,
fac me, rogo, primo quoque tempore certiorem. Vale.
Westmon. Decemb. 20, 1659.
Nobili Adolescenti Richardo Jonesio.
- Quod longo intervallo ad me scribis, modestis-
sime tu quidem te excusas, qui possis ejusdem delicti
me rectius accusare : uthaud sciam profecto utrum non
deliquisse te, an sic excusasse, maluerim. Illud tibi in
mentem cave veniat ; me gratitudinem tuam, si qua
mihi abs te debetur, literarum assiduitate metiri : turn
te gratissimum adversus me esse sensero, cum mea erga
te quas prsedicas merita, non tam in literis crebris, quam
in optimis perpetuo studiistuis ac laudibusapparebunt.
Viam virtutis quidem, in illo orbis terrarum gymnasio
quod es ingressus, recte fecisti ; sed viam scito illam
virtutis ac vitii communem ; illuc progrediendum, ubi
via in bivium se scindit. Teque sic compararejam
nunc mature debes, ut relicta hac communi, amoena ac
florida, illam arduam ac difficilem, qui solius virtutis
clivus est, tua sponte libentius, etiam cum labore ac
periculo, possis ascendere. Id tu prse aliis multo faci-
lius, mihi crede, poteris, qui tam fidum ac peritum nac-
tus es itineris ducem. Vale.
West. Decemb. 20, 1659.
842
EPISTOUE FAMILIARES.
Oniatissimo Viro Petro Heimbachio, Electoris
Brandenburgici Consiliario.
- Si inter tot funerapopularium meorum, anno tarn
gravi ac pestilenti, abreptum me quoque, ut scribis, ex
rumoreprcesertiraaliquo credidisti,mirum nonest; atque
ille rumor apud vestros, ut videtur, homines, si ex eo
quod de salute mea soliciti essent, increbuit, non dis-
plicet ; indicium enim suse erga me benevolentise fuisse
existimo. Sed Dei benignitate, qui tutum mihi recep-
tum in agris paraverat, et vivo adhuc et valeo ; utinam
ne inutilis, quicquid muneris in hac vita restat mihi
peragendum. Tibi vero tam longo intervallo venisse
in mentem mei, pergratum est; quanquam, prout rem
verbis exornas, prsebere aliquem suspicionem videris,
oblitum mei te potius esse, qui tot virtutum diversarum
conjugium in me, ut scribis, admirere. Ego certe ex
tot conjug-iis numerosam nimis prolem expavescerem,
nisi constaret in re arcta, rebusque duris, virtutes ali
maxime et vigere : tametsi earum una non ita belle
charitatem hospitii mihi reddidit : quam enim politicam
tu vocas, ego pietatem in patriam dictam abs te mal-
lem, ea me pulchro nomine delinitum prope, ut ita di-
cam, expatriavit. Reliquarum tamen chorus clare con-
cinit. Patria est, ubicunque est bene. Finem faciam,
si hoc prius abs te impetravero, ut, si quid mendose de-
scriptum aut non interpunctum repereris, id puero, qui
haec excepit, Latine prorsus nescienti velis imputare;
cui singulas plane literulas annumerare non sine mise-
ria dictans cogebar. Tua interim viri merita, quern
ego adolescentem spei eximiae cognovi, ad tam hones-
tum in principis gratia provexisse te locum, gaudeo,
cseteraque fausta omnia et cupio tibi, et spero. Vale.
Londini, Aug. 15. 1666.
JOANNIS MILTONII
Colophon
This archival text follows the Internet Archive OCR witness for The prose works of John Milton; with an introductory review (London: Westley and Davis, 1834). Internet Archive metadata identifies the creators as John Milton and Robert Fletcher, records the Library of Congress as sponsor and contributor, and states that the Library of Congress is unaware of any copyright restrictions for this item.
The Internet Archive scanning wrapper and surrounding index matter were not included in the reading body. OCR spacing was lightly normalized for the Good Work Library, while the source witness's line structure and wording were otherwise preserved.
This is an archival source-text witness, not a Good Works Translation.
Compiled and formatted for the Good Work Library by the New Tianmu Anglican Church, 2026.
🌲