IA 1834 Latin OCR Witness
JOANNIS PHILIPPI RESPONSIO
lupis omnibus patentem, invaderet ; et conciunculis
aliquot ad illorum temporum pravitatem compositis in-
structs, quas de scripto recitandas circumferre solebat,
nobilium hominum mensas, et sacellani pinguem ali-
quam mercedem, siqua ejusmodi ofFa se obtulisset,
ambiebat ; ubi coenis quam lautissimis, precibus quam
brevissimis uterentur. Inter alios Derbiae comiti se
clanculiim ofFerebat. — Tandem vero nequitiis coopertus,
benevolentiam et favorem comitis Strafford iae, proregis
in Hibernia, quern multipliers nomine perduellionis
totus populus ad supplicium tandem poscebat, assenta-
tionibus et impudentia turpiter aucupatus est. Tile
hominem se nactum esse ratus ad omnia facinora pa-
ratum, quique populum adulatoriis et aulicis concio-
nibus suis ad suscipiendum servitutis jugum paratiorem
redderet, episcopum eum Derriensem in Hibernia cre-
avit. Jam vero post expulsos reges et praelatos, ad
priorem vitas inopiam redactus, rursus esuriens, " Cu-
rium" nunc " simulat" qui " Bacchanalia" modo vixit;
utque pietatis obtentu cunctam rabiem in eos effun-
deret, qui et ipsum et caeteros istiusmodi latrones ovili-
bus Ecclesias opimis expulerunt, spe etiam nonnulla
ampliorem aliquem episcopatum, mendaciorum suorum
et audaciae praemium sub minore Carolo devorandi, pel-
lem ovinam induit, nil praeter pietatem et sanctimo-
niam prae se fert ; ita tamen. ut oblonga lupi cauda
infra institam sacerdotalem facile appareat.
En virum egregium prae caeteris qui apologiam pro
rege et populo Anglicano scribendam sibi sumit! Age
vero, pro " rege " ut libet. Sed quid tu pro " populo
Anglicano," qui Dominum tuum Straffordium, hostem
populi acerrimum meritis poenis affecit, teque pessimum
ejus in Ecclesia Hiberniensi ad omnia scelera miiiis-
trum pari supplicio affecisset, nisi aut fuga aut obscu-
ritas tua eorum manibus, qui Dominum plectebaut, te
furem eripuisset. Cur etiam apologiam " pro populo?"
An pro iis qui regem puniverunt? baud credo; dices,
pro iis qui regi favebant periodus ? At illi id non re-
quiruut, ut qui, facta pace, modice multati, sua jam
bona secure possideant, suamque fidem reipublicae nos-
tras obstrinxerint. Unde tua ista apologia autabsurda
plane est, aut nimium intempestiva. Veriim tu is
homo es, qui titulum istum libri tui, utpote speciosum,
vel cum maxima quavis absurditate ampere voluisti :
Contra " Joannis" scilicet " Polypragmatici " defen-
sionem. Sic ejus nimirum contra Claudium Anony-
mum, satis concinne quidem dictum, si Claudium cum
Anonymo conjunxeris, insulse imitaris. Veriim non is
polypragmaticus est, qui libcrtatem laudat, tyrannos
damnat, civium suorum recte et decore facta defendit;
sed tu potius, tuique similes vere sic dici debent, qui
cum ecclcsiasticos esse vos profiteamini, et Ecclesiam
vestra polypragmatica perdidistis, et rerum civilium
admiuistrationem nihil ad vos pertinentem perpetuo
conturbatis. Sed causa suberat gravis cur scriberes,
credo, contra " defensioneni " Miltoni " destructivam."
Brammale die nobis cujum pecus ? anne latinum ?
Non, verum monachorum, illi sic rure loquuntur.
Cognoscite jam hominem in ilia nempe barbarie scho-
lasticorurn quam in clarorum authorum puritate et
sapientia versatiorem, quorum lucem vespertilio iste
ferre nunquam potuit. Unde demum prodeat apologia
ista videamus. " Antverpia;" hoc enim solum prae-
clarus iste protestantium episcopus, asylum, ut videtur,
invenire sibi potuit, inter jesuitarum et monachorum
catervas, quib'uscum tales pseudepiscopi libentissime
esse solent. Recte igitur meo judicio et se digne
faciunt protestantes exteri, qui turbatores istiusmodi
errabundos suis coetibus abigunt. Saltern non ausus
est apud ullam Batavorum civitatem hoc suum opuscu-
lum typis mandare, veritus ne illustrissimi foederatorum
ordines, ut Salmasii nuper sui libellum publice dam-
narunt, ita se quoque extorrem et erraticum nebulo-
nem multo severius punirent. Quod illis quidem in
laudem atque honorem, huic merito in opprobrium
cedere debet.
Jam ad lectorem quaedam proefatur, et pauca sane, sed
quae stultitiam hominis et ignorantiam illiteratam plus
nimio prodant. Queritur " unam tantum " Salmasii
" impressionem," idque ;' magna cum diflicultate in
lucem erupisse;" ejus autem libri quem Miltonus
scripsit " tot esse exemplaria, ut " nesciat " cui lectorem
remitteret." Itaque nihil hie reperio, cur non amico
nostro gratulemur, Salmasium salse rideamus. Annon
haec satis ad arguendam causae tuae fceditatem visa
sunt? Miltonum omnes cum favore et plausu teipso
teste legunt ; Salmasium abjiciunt, nihili faciunt. His
tua pervicacia adeo non movetur, ut omnes idcirco
" mortales veritatem odisse, mendaciorum et convitio-
rum amore flagare," impudentissime accuses, ipse in-
terim non apostolus, non propheta, neque evangelista,
sed scortator et helluo satis notus, et ganeonum dun-
taxat episcopus. Vos vero lectores, quos non huma-
niter appellat, sed in ipso exordio tarn petulanter per-
stringit, tam docti reprehensoris vestri imprimis sen-
sum, deinde literas vereri jam discite ; primum enim
ait Miltoni defensionem " invidiose elaboratam," de-
inde tot excusis exemplaribus approbatissimam esse
fatetur ; haec sane apud omnes qui Latine intelligunt
pugnantia sunt. Turn " tot sunt," inquit, " illius ex-
emplaria, ut nescio cui lectorem remitterem." Satiiis
tu quidem, qui vel prima pagina soloecismos evitare
non potes, ad Orbilii cujusvis flagra remittendus es,
apud quem nulla poteris apologia uti, quin omnes te
pueri virgis et ferulis pulchre depexum atque ornatum
dimittant. Verum te jam primo auguror hac in parte
hand raro peccaturum, qui tam rem mane incipis.
Neque lectorem stulte alloqui satis babes, sed eo etiam
ulterius audaciae processisti (quo vitio ignorantia max-
ime laborare solet) ut Leidensi Academiae celeberrimae
ineptias tuas foetidissimas epistola etiam stultissime
scripta dedicare ausus sis. " Alumnum " te academias
"quondam" fuisse affirmas. Tunc vero academiae
ullius unquam alumnus, cujus infantiae propemodum
illiteratoe quemlibet vel in agris ludum literarium pu-
deret ? Leidensem autem " alumuum " fuisse unquam
te dicere audere, dubium tibi ne sit, quin ilia academia
vehementissime indignetur ; majori enim contumelia
urbem illam afficere non potes, cujus te " quondam
alumnum" fuisse praedicas ; quanquam illud " quon-
dam," si unquam fait, multorum postea annorum era-
AD APOLOGIAM ANONYMI CUJUSDAM TENEBRIONIS.
765
pula in lustris atque popinis jam diu proluisti. Sed et
tu " eorum tutelam expetis." Hominum stupidissime,
tutelam tu tuae barbariae in musarum domicilio quaeris,
quarum hoc ipsum munus est, vinctam barbariem
catenis in terras ultimas exterminare : nescis medios
dilapsus in hostes. Saltern dum academicos.alloqueris,
simula te literatum quempiam esse, vel ad punctum
temporis, si potes. " Salmasius," ais, " mihi ansam
praebuit qui tamen omnibus arripuit:" qusenam ista
balbuties est? Fac modo academia, quam interpellas,
te intelligat alumnum suum, vix credo annotinum.
" Nee calamum," inquis, " in manum sumere aude-
rem " (sapuisses tu quidem si ausus non fuisses) " nisi
Miltoni amentia me invitum provocasset." At ille te
non magis provocavit, quam qui praetereunt importu-
num et improbissimi oris canem, quern inani latratu
insequentem ita contemnit, ut vix fuste te dignetur aut
calce. " Quid vero," inquis, " ab extero qui inter in-
hospitales Caucasos vitam degit, expectari poterit ? "
Nihil sane : Expectationem tu nostram miuime fefel-
listi : neque certe erat opus ut te inter Caucasos vitam
degere faterere, lingua te tua ipsique mores barbarum
clamitant: Tuaque ilia Caucasea "poma" si dare
velles, scito omnes Alcinoos magnopere aspernari. Ad
academiam quereris inter alia quod " Banausi et Me-
chanici in pulpitam ascenderunt." Perdoctus tu qui-
dem et idoneus, qui Banausos, et Mechanicos in pul-
pitum ascendentes insecteris, qui pariter atque illi
grammaticae rudis, haud illismagis pulpitum declinare
potes. Postremo " Alienigenam " te " Anglum " ap-
pellas. " Id" quidem rectissime : Alienaenim sentis,
aliena loqueris, quidni alienigenam te Anglum esse
dicas, id est spurium, quem Angli veluti purgamentum
suae patriae atque piaculum jure quidem ad Caucasos
ablegarunt.
IN PR^LUDIUM AD
PR^EFATIONEM.
Tn prseludiis esse se existimat vir gravis; ludos ut
videtur episcopales mox editurus. Favete spectatores
Ludioni episcopo. Verum putaret quis hominem non
prologum agere, sed in ipso prooemio Orestem insanum
aut Athamanta saltare. " Ne insaniens cacodaernon
Johannes Miltonus, &c." O mitem et mansuetum !
quam non iracunde, quam humaniter exorditur! quod
aliis, quamlibetfurentibus, extremum maledicentiee est,
id huic pro levi tantum praeludio habetur. Sed hoc
novum non est : sic enim Pharisaei olim, veri ejus pro-
genitores, Christum ipsum a cacodaemone agitari dice-
bant; ut nemo vel hoc vel pejus in se dici, praesertim
ab hoc episcopo vere diabolico, moleste ferat. Offen-
ditur imprimis quod Miltonus reipubl. insignia, quem-
admodum Salmasius regis in fronte libri posuit. Haec
ille posita ibi ait tanquam foenum in cornu, " ut cuncti
sibi caverent;" quod hoc ad alios nescio. Te vero
Brammale non miror foenum in cornu usque adeo hor-
rescere, quoties tot tua adulteria animo revolvis. Omitto
deinde quae de cruce furcifer atque etiam de lyra stul-
tissime deliras : et certe praeludia professus, nihil aliud
nisi nugas agis. " Parlamentum et concilium satis
aetatis habent seipsos armis defendere." Atqui tuum
erat potiiis cogitare, satisne aetatis haberes Latine ut
possis ad ipsum scribere. " Sed ringit ilium Salma-
sius," vel ut postea perdocte sane emendavit, " ringit
ille pro Salmasio," (menda an emendatio vitiosior sit,
lectorum esto judicium,) "peregrinos veretur: num tu
credis quod tot nefanda, &c." Vae tibi Prisciane ! nam
soloecismos hie non singulos, sed turmatim eflTundit.
Quam vero peregrinos vereatur Miltonus, et imprimis
ilium Tbrasybombomachidem Salmasium, qui libros
ejus perlegerit abunde norit. " Ego," inquis, " liber-
tatem peto a libero suo populo Anglicano, ut quod in
re tanti ponderis libere proferre possim." Tunc ut
quicquam quod liberum sit libere proferre possis, man-
cipium aulae foedissimum, Straffordii famulus et minis-
ter, gulae etiam atque inguini turpissime serviens epis-
copus ? Quem populus opinor universus de libertate
concionantem veluti obscoenum portentum abomina-
retur ; vel etiam lapidibus obrueret, aut siquid mitius,
ecquis hue vincula et compedes, exclamarent; ut Ro-
mani olim, Claudii quodam aulico ad concionandum
misso, " Io, Saturnalia!" repente clamabant. Nam
servis Romae, nisi festis Saturnalibus, libere loqui non
licebat. " Nos," inquis, " super dejectos cantandoepi-
niceia triumphamus." Recte quidem super hostes qui
propter commoda quaedam sua cum tyranno conjurati,
patriam ad servitutem redigere conabantur: et epinicia
nos quidem minime omnium superbe cantamus, Deo
semper gloriam tribuimus. Verum quid sibi volunt
" epiniceia" tua, Bardocuculle ? An quiatam strenue-
pergraecari solitus es, Greece idcirco intelligere te putas?
"Angit" Miltonum, inquis, "quod Salmasius extra-
neus aliquam notitiam caperetillarum rerum, quae nunc
fiunt in Anglia : " non quod "notitiam caperet," sed
quod rerum nihil ad se pertinentium arbitrum se faceret,
veritatem turpissimis mendaciis perverteret, quos non
norat, in eos convitiis et contumeliis inveheretur.
" Fures," inquis, " lucem timent." Tu igitur fur om-
nium pessimus, qui lucem times et nomen celas. Sacra
etiam impuris manibus attrectas. Prov. 29. Cum
boni regnant, populus gaudet ; cum mali dominantur,
populus dolet : ea de causa cum Carolus dominabatur,
populus dolebat. Quod omnes satis meminerunt. Ne-
que leve signum est, eos jam gaudere, bonis remp. ge-
rentibus; Carolum enim filium, etiam cum exercitu
jam venientem,etlibertatem, quaincedit, omnibus pol-
licentem, tanquam hostem aversantur ubique, et fu-
giunt, vi etiam et armis cum summa alacritate propul-
sant.
Quam autem sis ineptus nunquam clarius perspi-
citur, quam cum de te loqueris, ut hie. " Fateor," in-
quis, " ut huic veteratori respondeam, me multo infe-
riorem bonis omnibus et adjumentis vitae spoliatum."
Quibusnam bonis ? Si bonis animi, doctrina et ingenio
sis inferior, cur non parem tubi congressum potius
quaesivisti ? Sed is puto es, qui esse doctum, esse
eloquentem nihil aliud nisi esse divitem existimes:
766
JOANNIS PHILIPPI RESPONSIO
ut bonis extern is et vitae adju mentis spoliatus si
sis, doctrina quoque et ingenio spoliatus tibi vide-
are. Ain' vero tu " bonis omnibus spoliatum te
esse?" Callidus nimis es et vafer, cupis celare divitias
tuas, verum non potes. Indicabo eg> te et facilitates
tuas. Praster ilia bona, quae erepta tibi esse dicis, re-
stat ad hue tibi, non enim celabis, ingens, eoque ingen-
tius, quod nemo tibi eripiet, solcecismorum peculiam ;
in eo gen ere divitiarum, neminem te locupletiorem
cognovi. Extorrem praeterea te esse queritaris; vah
quam indigne ! Ut perspicias igitur quam sum pro te
sollicitus, est in Cilicia oppidum Soli antiquum, ut per-
bibent, et satis amplum ; illuc omnes qui soloecismos
tam strenue facere solent, coloniam ducunt; sarcinas
igitur quam primum collige, eo enim te, tuasque
omnes facilitates suadeo transferas. Permagna ibi
te latifundia, mihi crede, manent, immo, nisi fallor,
Soloecorum omnium principatum facile unus obtinebis.
Verum quod nullum tibi unquam fuit (si ingenium di-
cis quo inferiorem te factum fateris) id tibi nos scilicet
eripuisse insimulas. Cum te contra ab adversario
multas dictiones, et apte usitata ab eo verba inepte suf-
furari non pudeat. " Superbire" Miltonum ais, " no-
minibus suis et titulis in frontispicio suspensis." Quae
ille nomina praeter suum, quos ille titulos in froute libri
suos posuit ? An ideo superbus, quia se sui neque no-
minis neque causes pudebat? Haeccine tibi " phylac-
teria" sunt? " Salmasium," inquis, Miltonus, " tan-
quam anonymum commitiiset scommatibus scurrilibus
persequitur :" multo certe sermonis lepore et facetiis in
bominem jocatur, tu scurrile quicquam ab eo dictum
nequis ostendere. " Sed seculo venturo omnes Miltoni
hoc nomine misere vapulabunt, ne forte" (id est ejus
loquela, nisi forte) " judicet mundus, &c." Quicquid
de Miltonis seculo venturo fiat, tu vates ventriloquus
et infantissimus fide nulla es dignus. " Sed nil novi
viros optimos nomina sua reticuisse." Nempe quia tu
ita facis. " Sic sanctus Paulus ad Hebraeos;" scripsit
enim ad nationem suo nomini infensissimam, de rebus
admodum novis et parum creditis; tu vero populo An-
glicano, tu exteris tibi et causae tuoe, ut ipse ais, mi-
nime iniquis, de re notissima, et apud omnes gentes, ut
idem ais, receptissima, et tamen male tibi conscius no-
men occultas. " Sic Beza." Recte meministi, scrip-
sit enim " Vindicias contra Tyrannos," quas tu inter
" veritates" illas, " quae, ut nunc temporis, vix biscere
audebant," recenses. " Virtus," inquis, apud nos " vitio
vertitur." Quia Brammali scilicet virtutes, ebrietas,
voracitas, alea, scortatio, vitia habentur. " Sed Canta-
brigia et Oxonium suis invictis declaration] bus se ab
hoc crimine liberarunt." At invictae illse declarationes
fatuitatis et vaecordiae facile evincuntur : academiarum
enim non erant, sed praelatorum factionis, quos ibi re-
liqua erat. Rectius nunc sapiunt academiae. " Gene-
van!," inquis, " Deodatus" hoc crimine " liberavit."
Solus fortasse sensum ille suum, non totius academiae
judicium explicavit. " Leydam quoque Salmasius."
Non Leydensis tamen, sed externus. Leydenses liber-
tate prius recuperata, quam literis clari erant.
" Tot ergo doctorum et bonorum agmine circumval-
latus," vix uno videlicet atque altero, " faciam rem non
difficilem, causam Dei omnipotentis dicturus," Dei
nimirum tui, hoc est ventris, aut Bacchi, qui tibi om-
nipotens est; cujus auspiciis Brammalus
Grammaticus, geometra, minister, alipta, sacerdos,
Augur, sccenobates, medicus, magus, omnia novit.
Brammalus esuriens, in coelum, jusseris, ibit.
Sed eodem credo successu, quo grammaticatur. Nam
" in tantam crevit audaciam, ut quicquid libet dicere,
licet:" haec ejus syn taxis est. " Sed" Miltonus " mo-
narchiam e mundo tollere laborat." Die ubi ? Omni-
bus enim populis semper hoc liberum reliquit, sive mo-
narchiam vellent, sive aliam regiminis formam ; tan-
tummodo nolentibus imponi noluit. Ad soloecismos
tuos redeo, qui jam vix intermittunt; " Quidni Salma-
sio non pepercit rabula ? Videtur tamen sua canina fe-
rocia catenis vinctus vel potius vinciendus, qui omnes
undique mordit." Unde tibi isti nitores orationis et
lumina, Brammale? Fieri non potest, quin omnes ob-
scurorum virorum epistolas et locuios expilaveris. Cri-
mini das Miltono, " quod is in partem adjutorii" (ejus
enim barbarismis utor) " Deum vocet." Facis ut te
decet episcopum atheum et prophanum. Sed miraris
" qua fronte" Miltonus " ausus est dicere," se " haec,
jubente parlamento, evulgasse." Primum Miltonus
hoc nusquam dicet; sed dixisse finge, ut certe fingis,
quid tu contra? " Si vera," inquis, " narrat, ubi Brown,
vel Elsing, vel Scobel, clerici parlamentariorum ? "
Nae tu homo vere minutulus es, et nullius pretii : ni-
hilne putas jubente atque etiam libente parlamento
prodire in lucem posse, nisi cui nomen clerici parla-
mentarii adscribatur ? Mirum est tot tibi nugas cogi-
tanti non hoc etiam in mentem venisse, quod vulgo
dicitur,
Clericus in libro non valet ova duo.
Praesertim cujus tu farinae clericus es, qui mediocriter
saltern Latine non intelligis ; si enim intellexisses, non
hasc ejus verba, " quae authoritate parlamenti scripta
et declarata sunt," de ejus libro dicta existimares, veriim
de publicis parlamenti scriptis, et declarationibus pas-
sim editis. Neque te quicquam ex verbis ejus lucra-
tum esse censisses, quamvis quod dixisse eum falso ac-
cusas, " factionem" rempubl. dixisset; factionem enim
tam in bonam quam in malam partem olim dici vel
pueris notum est. Progrederis deinde. " Una factio
erat et armis se tuetur (non jure) tui." Quid tu hie
tibi velis ? Si capis ipse, bene est, ego quidem non
capio. Ut nee sequentia tua de " parlamento supremo,
concilio summo, de grammatica" denique " comparandi
gradibus laborante." Id te angit potius quod hierar-
chia tua gradibus laborat. " Hunc," inquis, " honorem
Deo ceditis, ut dum vos vestris mundanis gaudeatis,
ne minimam religionis aut animarum curam suscipere
velle, palam profitemini." En iterum foede soloecum !
Sed sane dignum est, et tu, qui animarum cura quid
sit, nunquam scivisti, earn civili gladio commissam cre-
deres. Nos vero, ais, " magno impetu prosternimus
verae religionis cultores." Hostes quidem civiles et
proditorcs, religionis autem cultores, religionis causa
non prosternimus. " Salmasium" deinde crepas: tace
AD APOLOGIAM ANONYMI CUJUSDAM TENEBRIONIS.
767
de Salmasio, iile suos patitur manes, et in Suecorum
aula jam diu friget. Sed Miltonus, ut omnes respub-
licas et " illustrissimos etiam Hollandiae ordines " in
partes suas pelliceret, " illorum principi " oblatrat.
Advertite Hollandi,principem nupermortuum, vestrum
principem appellat, nee vosquidem liberos esse patitur.
Cavete, dum licet, ne pervagante hujusmodi aulicorum
doctrina elatus, alter quispiam apud vos princeps ac
dominus succrescat. Tandem " prseludium" hoc grandi
solaecismo pene claudit, " haereditarium regis imperium,
cui totus populus per multos annos juratus consen-
tierunt." Vos lectores eruditi, quotquot literas huma-
niores amatis, praefantem hunc Bavium, immo barba-
rum, odio quo dignus est, et sibilo prosequimini.
CAP. I.
Pr^ludiis amotis fabulam expectabamus, promissas
nimirum illas Miltoni confutationes. Et certe hoc
sensu revera fabulam agit ; eorum enim quae promisit,
nihil praestat ; sed partim maledictis, partim insulsis
regiae fortunae miserationibus totum hoc caput exhau-
rit. " Non sum," inquit, " tam auclax Phormio, ut
Salmasio me compararem, quam Miltonus, qui se Sal-
masio opponere auderet." Na3 tu Phormio quis fuerit
in comoedia parum videris intelligere. At quid ais ?
" Milton um Salmasio opponere se audere," grammati-
corum Pyrgopolynici? Facinus ingensnarras. "Nam
si authoritate," inquis, " dirimenda lis sit, plus fidei
uni Salmasio, quam mille millenis Miltonis omnes in-
genui et docti darent." At vero qui authoritatem vel
Salmasio vel Miltono dant, nisi quam eorum alteruter
ratione et argumentis sibi acquirit, ipsi neque docti,
neque ingenui sunt. Miltonum exteris antehac ig-
notum Veritas et ratio commendavit: Salmasium inane
nomen, et multae lectionis opinio commendare sine
ratione non valuit, quin ab amicis etiam ejus, et fautor-
ibus longe inferior in hoc certamine sit judicatus. Tu
totam de patribus disputationem satis callide abs te
amoves, et quos nunquam consulueris. " Miltonum in
plurimis Salmasio castigandum relinquis." Munus pro-
fecto satis arduum Salmasio reliquisti, qui Miltoni re-
sponsum cum legeret, ita, ut videtur, perculsus est et
quatefactus, ut, soluta alvo, in latrinam putem coufu-
gisse : unde scripsit ad amicos, cacabundus in base verba :
" Ego istum Miltonum permerdabo et permingam."
Balistam satis validam in postico geras oportet, Salmasi,
qua merdas tam longe contorquere aut explodere te
posse putas. Hinc est quod tam foetida meditantem jam
diu in aula Suecise fcetere te dicant : neque mirum est, si
Sueciae regina, quamvis opinione vulgi primiim decepta,
nunc suo acri judicio compertum te et cognitum tam
olentem Moevium a se abjecerit. Ferunt alii, cum pa-
ginam unam atque alteram responsi illius percurrisset,
furore correptum sic subito rodomontari caepisse. " Ego
perdam istum nebulonem et totum parlamentum." Haec
verba ipsius ad nos delata retuli ; et sane si istiusmodi
homo est, non is idoneus qui castiget alios, sed qui ipse
castigetur, in phreneticorum potius gymnasium depor-
tandus. Progredere, " praetermissis," ut ais, " oratoriis
et verisimilibus et Cicerone, Aristotele, Euripide, So-
phocle, et aliis ethnicorum scriptis. Non enim Christi-
anis necessario recurrendum est ad ethnicos." Nescis
ergo Salmasium tuum banc prius afFectasse viam ?
Miltonus eo tantum adversarium secutus est provocan-
tem. Tu vero interim hypocrita ignavise tuae consulis,
qui cum nullum sane bonum, aut facundum authorem
unquam attigeris, id studio pietatis non fecisse te simu-
las. Miltonus aiebat, " pater nos genuit, non rex."
Tu inde nomen patris a specie ad numerum detorques,
ut captiones hincquasdam et amphibolias frigidissimas
consuere possis; quas ne recitatione quidem dignas exis-
timo, adeo sunt ineptae et mucosas. " Si vero," inquis,
"rex juvenis uxorem ambiens papam patrem sanctissi-
mum appellaverit, non tam acri censura perstrigendus."
Sic Zimri juvenis Moabissam uxorem ambiens a religio-
ne vera defecit ; an excusatior idcirco est ? " Probabile,"
vero, ais, " esse quod literam secretariis suis scribendam
commisit." E6 magis culpandus, qui rem tanti mo-
menti, quaeque religionem atque honorem suum in dubi-
um vocare poterat, secretariis tam minime probis com-
miserit. Veriim et nos " regem Hispaniarum regem
Catholicum" appellamus. Istarum literarum exemplar
aequum est te proferre, si potes, sicuti nos regis ad
papam protulimus. " Et quidni," inquis, " papam
patrem sanctissimum appellaveritis, si in poliiicis vobis-
cum sentiret." Sic scurrae solent deprebensi ; quod se
fecisse constat, id alios facere velle calumniantur.
Hos mores scurrarum lepidissime depingit Plautus :
Nihil est profecto stultius atque stolidius,
Neque mendaciloquius, neque perjurius,
Quam urbani assidui cives, quos scurras vocant ;
Qui omnia se simulant scire, nee quicquam sciunt,
Quod quisquam in animo habet, aut habiturus est, sciunt,
Quse neque futura, neque facta sunt, tamen illi sciunt.
" Si hos vermes," ais, " regum auribus insidiantes, et
velut intus existentes, prohibent alienum, ut neminem
sibi fidelem audire poterat, rex radicitus extirpasset,
&c." Credo istos vermes et auribus et cerebro tuo in-
sidiantes, grammaticae rudimenta, siqua tibi insculpta
erant, penitus exedisse. Rursus " Deodatum " aflfers,
" qui regem nostrum unicum reformatae religionis de-
fensorem insignivit." At, inquam, longius abfuit
Deodatus, quam ut Carolum in cute nosse posset; ne
dicam clausisse oculos, si post Rupellenses reformatos
tam a Carolo praeclare defensos hoc dixerit. Sed pergis,
" vobis qui Carolum e mundo sustulistis, tandem rede-
undi patetvia in ^Egyptum, ex quo aegre detinemini."
Eja solorum decus, quam te jam in municipio tuo so-
lensi oblectas, a quo nemo te possit detinere, ne si
furca quidem expelleret. Miltonus, ais, " nee locum,
nee librum, ubi a se prolata" e summorum theologorum
libris " inveniemus, exhibet." At ista loca Miltonus
facile protulisset, uisi ipse Salmasius adversos sibi
plerosque reformatos theologos haud uno in loco fassus
esset ; quae tamen loca eorum scripta legentibus ita
passim occurrunt, ut hinctua potius ignorantiaconstet,
qui neque illos, neque ipsum Salmasium praelegisse
videris. Jam " Davidis" exemplum omnibus notum
7G8
JOANNIS PHILIPPI RESPONSIO
narras. Rationes autem illas, quas attulit Miltonus ;
cur exeraplura illud ad causam hanc non pertineret,
non attingis ; tantummodo unctum Domini, unctum
Domini ingeminas. Die sodes ergo, estne omnis rex
unctus Domini ? Omnis, ais, praesertim Christianus.
Cur ergo dux Josua quinque unctos Domini uno die
suspendit? Nam Christianos si dices non fuisse, ridicu-
him est; quandoquidem Christianum profiteri, cum sit
maleficus, neminem supplicio debito eximere potest.
" David," inquis, " viam nobis monstravit tolerantiae,
ut Deo judici relinquetur, qui impoenitentem percutiet,
ut morietur." Quid me cogis ? defessus jam pene
sum, solenses tuas delitias perambulando. Ad David-
em recurris; Salmasioresponsum erat eadem inculcanti,
Davidem privatum privatas injurias ulcisci noluisse.
Tu parlamentum omne privatum esse dicis, regem Ca-
rolum, unctum Domini fuisse; nihil tamen horumpro-
bas ; nihil ab adversario dictum cum ratione oppugnas.
" Si ex aura populari," inquis, " diademata regibus
auferenda, quis non vellet se ex infima plebe terrae
filium potius esse quam regem?" Id noli timere ; ut-
cunque non deessent reges. Neque te, credo, hoc de-
terrebat, quo minus episcopatum turpiterambires, quam-
vis populo invisum. " At Miltonus," ais, " dum potes-
tatem populi in reges suos imprudenter praedicat, reges
omnes esse tyrannos instruit." Sic sane ut lex instruit
homicidas, quia vetat.
" Jam Troja maneret," ais,
" Consilio Priami si foret usa senis."
At vero noster Priamus, vel Paris potius, non Trojae
usus consilio, sed Helenoe suae, et se perdidit et regnum
suum. Jam ordine perrupto ad nonum puto vel deci-
mum caput excurris. Miltonum, ais, asseruisse, " nul-
lum membrum parlamenti absque proprio consensu in
judicium vocari posse, regem" autem tu saltern " mem-
brum " parlamenti esse dicis. Praspropere tu quidem
id ibas petitum, quod nusquam erat, neque a quoquam,
quod memini, unquam dictum. Hoc etiam responsum
tulisse regem, cum quinque membra posceret falsissi-
mum est, quod ex ilia re gesta satis liquet. " Nosti,"
inquis, " quod nisi a sicariis vestris impeditus populus
esset, regem e vestris manibus eripuissent." Verum
quos tu populum esse existimas, nos non putamus. An
vero regiorum gregem ilium perditum, totiesque domi-
tum, populum appellas? Nos ita non existimamus :
victi bello, quod ipsi intulerant, jus populi amiserunt.
Miltonum gravitur accusas, quod dixerit, Salmasium
regis mortem inepte plorantem, legentium neminem
pilo tristiorem reddidisse. Non ergo in Miltonum, sed
in stolidissimas conducti ploratoris naenias culpam con-
ferre debes.
Men' moveat quippe, et cantet si naufragus, assem
Protulerim. Verura : nee nocte paratum
Plorabit, qui me volet incurpasse querela.
" Majori patientia," inquis, " ferunt episcopi convitia
tua." Episcoporum sane patientia omnibus nota est.
Hie vero quasi interno dolore perculsus, magno fervore
et conatu, episcoporum caeremonias et ambitiones as-
serere contendis. Unde apertius licet conjicere, te
Brammalum lurconem ilium quern antea diximus esse,
qui episcopos combibones, et commessatores tuos, belli
civilis faces, tam gnaviter defendis. " Quot duxerit
Hippia moecnos," inquis, " innumerabiles sunt." At
multo magis innumerabiles, quot Brammulus fecerit
moechas. " Sed rex noster," ais, " templa nostra de-
center ornavit et honoravit in honorem Dei, nunquam
in equorum stabulos convertebat." Nunquam, mihi
crede, templa vestra tam " decenter ornavit," quam tu
Solorum templa egregiis tuis ornasti soloecismis, quo-
rum monumenta sane sempiterna nunquam interibunt.
Te Deum omnes solceci, te patronum tam praeclare de
illo municipio meritum coleut posthac in secula, et invo-
cabunt ; in memoriam etiam eloquentiae tuce tam asi-
ninae, non scholas discipulis tuis, sed " stabulos " dica-
bunt. Regem autem vestrum aio minime omnium
" templa" ornasse, sed ipsum potius in equorum stabula,
atque in haras etiam convertisse, dum tot immundos
praelatos, tot porcos episcopos, te denique spurcissimum
in Ecclesiam introduxit. — " Regias" jam " partes agi,"
dicis, si Presbyterianos graviiis incusemus. Nee tamen
Christus ipse et Apostoli, falsos Evangelii doctores,
fratres subdititios, religionis praetextu Ecclesiae insidi-
antes, mitius olim increpabant. — An ergo dicta eorum
aut scripta " digladiari in se invicem" dices, quod
suos vel libentes, vel deficientes a fide atque integri-
tate liberrime reprehenderent ? " Ubi mutatur forma
reipublicae ex monarchia in aliam, non datur successio,
&c." Non hunc Miltonus solum, sed Salmasius " obi-
cem Carolo secundo" posuit; ejus enim verba sunt, si
advertisses. Verum tu, aut coecus aut demens, in socios
pariter ac hostes incurris. " Tanta," inquis, " illorum
astutia omnia obliterata sunt, ut conclamatum est de
viribus humanis ; sed nos qui per fidem in Deum ex-
pectamus resurrectionem futuram, &c." Apage sis
temulente. Quid tibi aut vinolentiis tuis cum fide,
quem si porcula tua majora ita consopirent, ut resurgere
nunquam posses, felicius profecto consultum tibi foret.
" Scires libenter quid per populum" velimus. Scirem
ego vicissim, quid Romani per senatum populumque
Romanum volueriut. Quoeris " quod remedium restat
populo contra tyrannidem parlamenti." Turn id quo-
que dicam, cum causae quid erit; nunc supervacua ne
quaere.
CAR II.
Definierat Salmasius regem " Deo solo minorem,
legibus solutum ; si nostram rempub. sic definiret ali-
quis," consensuros nos esse ais, qui tamen regis illam
definitionem oppugnavimus. Institutum hoc tuum
esse video, cum refutare nihil possis, posse saltern ca-
lumniari. " Et qui penetrabit" Miltoni "scripta,"
inquis, "nil praeter barbariem et insaniam inveniet."
Dirumpi ergo necesse est te, qui tot viros doctos et
probos de Miltoni scriptis longe aliter sentire, invitus
quotidie cernis. Barbariem vero tu cuiquam impu-
dentissime ? quem praeter linguae fatuitatem, cum
AD APOLOGIAM ANONYMI CUJUSDAM TENEBRIONIS.
769
sensus belluini et stupor, turn etiam mores in ipsa
vastitate barbariae natum atque nutritum clamant.
Utcunque tamen siquid affers audiamus. " Petrus su-
premum vocat regem." Supereminentetn quidem
vocat; idque vulgari potius loquendi more, quam vere
politico, pro eorum captu ad quos scripsit. Sic consul
Romanus v-rrarog est vocatus, id est supremus, quo modo
et Polonite rex, et dux Venetiarum supremus vocari
potest; qui tamen, si politicas rationes accuratius inire
volumus, et multorum instituta regnorum, supremi non
sunt. Ita igitur supremum vocasse regem Apostolus
censendus est, ut tamen leges cuj usque gentis, et jura,
et reipub. formam inviolatam esse vellet. — Et certe non
tam supremus quis sit, docet aut disputat, quam quas
ob causas et quatenus obedientiam sive supremis, sive
praesidibus praestare debeamus : id Miltonus copiose
explicuit; tu nescio an tuae conscientia vecordiae, con-
sulto praetermittis. " Quasi," inquis, " triginta Atbe-
nis tjranni non plus poterantin damnum populi, quam
unus si maxime tjrannus esse voluerit." At inquam
ego contra, nullus unquam fuit unus, " si maxime tj-
rannus esse voluerit," quin tyrannos non triginta solum,
sed trecentos, atque etiam multo plures in damnum
populi constituere soleret : frustra igitur sub uno sive
monarchia, tyranno melius populo fore speras: nullus
enim in republica tyrannus unquam unus fuit, quin
plurimos sibi adsciscere tyrannos necesse habuerit.
" Rex si abutetur," inquis, " potestate sua in regni de-
trimentum, a suis subditis impediri potest et debet."
Recte concedis: sed quousque impediri possitac debeat
non dicis. Potest enim tyrannus eousque procedere in
detrimentum regni, ut nisi vim vi repellamus, eumque
pro hoste habeamus, impedire nullo modo possimus.
Concedis igitur ipse, et frustra contendis veritate victus,
sed videri concedere non vis, pertinaciae studiosior,
quam veritatis ; nam quod impediri ais tyrannum de-
bere, " non in judicium trabi et capite plecti" vel " ab
uno" vel " ab omnibus," sed " Dei judicio relinquen-
dum esse," nugae sunt, et gratis dictae; quae singula,
non affirmanda, sed probanda tibi restant. Vis mo-
narchiam reipublicae forma esse perfectiorem. Id nos
in praesentia non agimus. Tua tamen argumenta, quo-
niam vacat, videaraus. " Introductam a Deo" dicis
"in ultimum et praestantissimum remedium populo
toties ab inimicis subacto sub judicibus." — Primum cur
illud praestantissimum remedium non primo potius,
quam ad ultimum adhibitum fuerit, cum Deus rempub.
suam quam praestantissimis legibus formaret; deinde
cum Israelitae regem peterent, post annos circiter
quadringentos sub judicibus exactos, si monarcbia prae-
stantissimum illud remedium Deo visum est, cur ab ea
dissuaserit populum suum ac deterruerit, solum. Cur
denique petentes eos peccati gravissimi reos fecerint,
fac quaeso intelligamus : " quod Theocratiam," inquis,
" rejicerent," nempe sub judicibus. At vero illi non
minus in monarcbia theocratiam retinere poterant, ac
debebant; sin minus, tu monarchiam dum praestantis-
simam esse dicis, non theocratiam sed atheocratiam
cave dixeris ; in qua Deus tam prcesens regere suum
populum quam sub judicibus non potuit. Certe si
gubernantibus illis theocratiam in republica fuisse
dicis, ut certe fuit, haud aliam gerendae reipublicae
formam praestantiorem, ut sunt res mortalium, invenire
quisquam poterit. "Respondeat mihi," inquis, "tuus
populus Anglicanus, utrum ligneo Caroli jugo excusso,
aliquam miseriarum relaxationem inveniant." Re-
spondet itaque jugum se Caroli ferreum a conscientiis
suisdepulisse,jugum idem episcoporum; sua vectigalia,
suosque census non nunc aulicae luxuriae, et libidinibus,
sed vincendis hostibus et propagandis imperii finibus
ultro se impendere. " Leges," ais, " Mosi et regibus a Deo
datas quibus regant populum ; num populo lex data, ut
reges regeret ? " Immo aperte leges tam Mosi et regibus,
quam caetero populo sunt datae, ut tam se, quam popu-
lum regerent ; sin minus, ita ut regerentur ab aliis, ut
ne lex Dei cuivis mortalium frustra daretur. " Quis
gerit," inquis, " gladium ? populus?" Immo populus
per magistratum, quem sive unum sive plures ex omni
suo numero elegerit. Neque ullas propterea confu-
siones, quas metuis, excitari necesse erit. " Si vel
pedem," inquis, " fig'eres," de regibus actum erit Sog
7rov frjauj Kal tt]v yrjv Kivrjffu). Utinam pedem ipse
tandem figeres, Silene, si Brammalus es. Nam nos
locum, ubi stes ebrius, dare non possumus, quin ea
quae fixissima sunt et firmissima, tibi in gyrum moveri,
et cum cerebro tuo semper madente circumnatare vide-
antur. " Quis te" inquis, "juramento regi praestito
liberare potuit?" Juramentum ipsum, quo regi non
propter regem, sed reipubl. causa, obstricti fuimus;
quam cum perditum iret, et suum ipse prius jusjuran-
dum violavit, et nostrum solvit. Nihil enim naturae,
nihil rationi aut gentium juri contrarium magis esset,
quam si regi jusjurandum suum violare ad libidinem
liceret, populus servare fidem ad perniciem suam tene-
retur. " Ut dicto audientes Mosi fuimus, ita erimus
tibi, modo Deus tecum sit, quemadmodum fuit cum
Mose." Sic Reubenitae ad Jehosuam. " Conditionem
hie nullam" vides " expressam." Ad Anticyras ergo
naviga, aut domi crapulam edormisce; eras, mihi crede,
nihil expressius videbis, neque tam stulte interrogabis,
" quid si Deus Josuam desereret," sed quid si Josua
Deum desereret : turn enim quid facturi essent Reu-
benitae, tibi respondebimus. " Nutare mihi crede jus
regium videtur." Hoc de jure regio, prout Salmasius
describit, dictum est. Neque est hoc " monarchiam
legitimam in Carolo trucidare," quod tu toties invidiose
et parasitice vociferaris. Nunc quod minime es, vatem
scilicet et concionatorem piissimum multis deinceps
verbis agere cupis ; dumque adulterum videri te
metuis, profers adulterinum. " Digitum Dei agnosci-
mus et veneramur punientem ingratum populum."
At populo bene est et prospere, quem tu nequicquam
ingratitudinis accusas ; tu potius Dei digitum agnosce,
te tuosque una cum omnibus tyranni fautoribus insig-
niter punientem. " Nondum," ais, " Hispania et Pon-
tificii velum abduxerunt." Quid nobis Hispaniam et
Pontificios toties immerito objicis ; qui non iguoremus
Carolum tuum minorem in Belgio commorantem lega-
tes ad Papam misisse, ut vel ab ipso Antichristo rex
reformatio contra patriam et reformatos auxilium im-
ploraret ? " Persecutio," inquis, "jam in Anglia max-
ima est, quae fuerat a tempore quo populus aliquis
770
JOANNIS PHILIPPI RESPONSIO
inhabitabat." An major ea quam Brammalus in
Hibernia nuper excitavit, qui curiam inquisitionis, con-
scientiis hominum tam infestam et tyrannicam, primus
omnium in Hiberniam introduxit. Te vero ilium
ipsum fuisse sequentia clarius ostendunt. In hoc enim
jam totus es, ut Ecclesiasticam tyrannidem defendas.
" Nam quod tanla," inquis, "jam patimur, baec est
ratio prcecipua, quod in aliquibus Anabaptistarum et
caeterorum omnium schismaticorum clamoribus viam
concedentes, uno dato absurdo sequuntur infinita."
Ipsissimus hie Brammalus ille antiquum obtines, qui re-
formatis omnibus schismaticorum nomine infamatisom-
nem conscientire libertatem adimere perpetuo studebas.
Nunc illorum importunitati, id est, conscientiae, etiam
nonnulla unquam concessa fuisse graviter doles.
" Reges Anglorum judicari posse a suis subditis," Mil-
tonum ais docere, " exemplo pravorum temporum, et
jure a sapientibus damnatis chartis obsoletis, et ob
multas corruption es merito explosis." Quid isto ho-
minum genere absurdius aut impudentius ? quaerunt
modo quo jure, qua lege factum quidque a nobis sit,
si leges non recitamus, contra eas fecisse nos judicant ;
si leges nostras proferimus antiquas, ratas, atque notis-
simas, hi statim " obsoletas et merito explosas " esse
aiunt: nee tamen quo tempore explosas aut abrogatae
fuerint, usquam ostendunt. Ita, dum tyrannidem sine
autoritate asserere cupiunt, et vetera et nova pariter
rejiciunt. " Quidni," inquis, Uzzias rex leprosus " a
sacerdotibus templo deturbaretur, cum Deus leprae pro-
bendae, et leprosi omnis excludendi potestatem et
mandatum sacerdotibus dederat." At vero idem
Deus, lex eadem omnis malefici puniendi potesta-
tem et mandatum magistratibus dederat, neque ma-
gis tamen leprosi regis exturbandi, quam malefici
regis puniendi vel hie vel illic mentio facta est. Si
leprae judicio regem eximi non vis, quia nominatim
non excipitur, eadem certe ratione neque ullis aliis
legibus aut judiciis regem exemeris. Sed video
quid agitis, ut regem quamvis vestra sententia supre-
mum, vobis tamen sacerdotibus subjiciatis, utque rex in
populum absoluto atque supremo dominaretur imperio,
vos sacrificuli supremo superiores eodem imperio domi-
naremini in regem. " Consensus," inquis, " populi et
inauguratio tantiim adjuncta necessaria fuere." Hoc
in Saulc, Davide, ej usque posteris concedo, de quibus
nominatim creandis Dei mandatum preecesserat : tu
idem de Carolo aut ullis ejus majoribus ostende.
" Rex," ais, " nunquam pepigit cum populo, ut illi
eum castigarent si aliter quam bene regeret." Neque
populus cum rege pepigit, se illi, quicquid collibitum
est facienti,in perniciem suam obtemperaturos. Neque
vero in privato quovis syngrapho, ullus unquam pepigit
ut creditoribus liceret, si is debitum non solveret, lege
in eum agere, et in carcerem conjicere, ejusque bona
possidere, quoad plene sibi satisfactum esset. Haec et
istiusmodi quae accidere nollemus, in pactionibus et
foederibus vel honoris causa vel boni ominis consulto
non exprimimus; quia cum paciscimur, talia nunquam
eventura optamus; quae etiam sine monitis intelligere
per se quisque et cavere debet. Tu hie tritum illud
ingeris ; " per me reges regant;" fatemur, sicut et per
eum sunt, agunt, et moventur omnia : tu " modo pecu-
liari," inquis. Tu, inquam, de tuo hoc dicis, autori-
tatem verbi divini nullam affers. Subjicis, " alioqui
cui fini ilia praecepta obedientiae in Novo Testamento."
Quoties tibi respondebitur, obedientiam absurdam et
irrationabilem in Novo Testamento non praecipi ; sed
qualis ea, et quibus, et quam ob causam prsestanda sit,
luculentissime doceri. Qui habet aures, audiat. " Qui
repugnant," inquis, " damnabuntur, quod proculdubio
nunquam minaretur Apostolus, si privatorum tantiim
rationem vel paucorum habuerat." Quasi vero multi
privati sine magistratuum authoritate seditiosi esse non
possint; quid hoc ad populum cum magistratibus et
Parlamento contra tyrannos arma sumentem ? " Hoc
honore Deus dilectos suos decoravit, ut gentium reges
viuculis coercerent, &c." Id fieri dicis " Evangelicis
non legalibus catenis." Insipide prorsus. An vindicta
ergo sic exercetur in gentes? An ferreae compedes
Evangelii vincula sunt, quas Psalmus ille regibus et
proceribus minatur ? Tu hoc, ut soles, de sacerdotibus,
non de bonis magistratibus et populo intelligi vis, qui
pontificale quoddam regnum tuorum in omnes Laicos
futurum somnias, " Israelitee," inquis, " quia regem
rejecere, a Salmansore in captivitatem sunt abducti.
Judsei, qui regi Rehoboamo fideles manserant, sub
illius tutela securi vivebant." Historiam sacrae Scrip-
turae si consuluisses, non nescires Hierosolymas sub
ipso statim Rehoboamo a Sesako iEgyptiorum rege
captas, et thesauris suis spoliatas, longe prius quam
Israelites in captivitatem abducerentur. " Jeroboamo
Deus decern tribus assignavit, quod de vestra repub.
nobis non constat." Tam nobis, inquam, de nostra
repub. quam vobis de vestro Carolo : immo longe plus.
" Vestros," inquis, " Capnomantes et Entheos pro Dei
vatibus non recipimus." Neque nos te praesertim
aleatorem, ebriosnm, et scortatorem episcopum : cujus
vaticinia hoc capite soloecorum floribus ornatissima in
gratiam tui studiosorum, nequid tam emuncti authoris
desideraretur, hue in fine congessimus. " Aristocratia
nonnunquam cachistocratia dicenda." Tam orthogra-
phice hoc abs te quam etymologice est dictum, siqui-
dem duo contraria simul vera esse possunt. " Spes
nulla restat ut in pristinam felicitatem restituamur.
Nee dubitamus quin plus apud Deum valebunt miseriae
nostras. Regibus potius mandasset Apostolus populo
obedire, ne solio suo dejiciantur. Non dicimus quin
reges tenentur. Velut defessi reformatae religionis ;
in aliquibus illis viam concedentes, uno dato absurdo
sequuntur infinita, &c."
CAP. III.
" Duobus capitibus a tergo relictis." Etiamne a
fuga incipis, tergiversator ? At nos non tergum, sed
frontem, sed nomen etiam tuum fronti inscriptum
maluimus. Manedum igitur, obverte faciem illam
insignem Brammaleam, non ferri, sed vini vulneribus
sauciam, gemmulis coeruleis, rubeolis, purpureis et
AD APOLOGIAM ANONYMI CUJUSDAM TENEBRIONIS.
771
purulentissimis bullatam atque distinetam ; nam quibus
te quisquam telis, nisi si raphanis fugientem insequatur
moechum, nescio. Sed fortasse more Partbico fugiens
soles tela conjicere : conjice ergo. " Qui populo," in-
quis, " potestatem gladii ascribit, populum impunem re-
linquerenecessehabet; quisenim populum puniret leges
transgredientem ?" Fateor, siquidem universus peccat,
nam universum punire populum, ne rex quidem aut
solet aut potest. Non magis ergo necesse est populum
impunem relinquere, si populus, quam si rex potestatem
gladii solus habeat; ciim in statu populari poems aeque
obnoxius quisque sit atque in monarchia. " Liturgiam
profligavimus." Missale scilicet Papisticum, paucis
admodum mutatis, ex Latino duntaxat Anglice editum,
una cum episcopis qui tarn fraudulenter earn et pa-
pistice concinnarunt, quid ni profligaremus ? nam et
aliam, ut fateris ipse, substituimus, magis videlicet or-
thodoxam, et verbo Dei consentaneam, ut, quirequirit,
habeat, si necesse est, qua salubriter possit uti. " Sub-
jecti estote propter dominum, quamobrem ? quia con-
stituitur potestasa Deo ad ultionem facinorosorum, &c."
At " Rex, cui subjecti esse jubentur, erat Nero vel
Claudius." Generalem doctrinam de magistratu, quis
sit aut esse debeat, tradit Apostolus, deque obedientia,
quare magistratui prsestanda sit, quod tibi satis sit.
Nero an Claudius regnaverit, nihil refert ; desine tan-
dem nugis istis nos obtundere. " Judaeorum," inquis,
" caeremoniis et lege judiciaria liberamur." Incassum
igitur tu tantopere laboras, ut nos regii apud illos im-
perii exemplo in servitutem regibus addicas. ;' Utcun-
que," inquis "de Dei instinctu gloriamini, ad tribunal
divinum sistendi, respondebitis, &c." Quid alii tunc
responsuri sint, ne sit tibi curse. Tu, quid de alea, de
scortis, de ebrietate episcopali respondebit Brammalus,
ipse cogita. Potestates non legitimas, sed quascunque
intelligi, ais, ab Apostolo, quia Deus praefecit Saulem
fet caeteros malos reges Judaeis. At vero Paulus de
& ^testate loquitur, quam et summe legitimam descri-
cu* non loquitur de viro, qui, a Deo licet electus, si
vanea nequissimus evadit, et potestatem exercet longe
oim n, atque a Deo accepit, et cui duntaxat nos illic
obedire jubemur, id sibi, non Deo imputandum erit.
" Verisimilius," inquis, " quod Anglia Carolo filio de-
bellandi, tandem in crepitum putidissimum et ridiculum
erupturi sint." Videsne jam ut Deus, omnium rerum
arbiter, omen hoc tuum, ventriloque, in te tuosque
avertit ? Videsne ut ipse tuus Carolus in crepitum eva-
nuit, immo ipse crepitus fieri putidissimus optaret,
dummodo ex hostium manibus hoc pacto elabi queat.
" Supponemus," inquis, "tuam rempubl. in tjrannidem
degenerare, non teneris obedire illorum potestati?"
Concede tu prius, si rex in tyrannum degeneraret, non
teneri te regi obedire ; turn nos satis mature tibi de re-
publica respondebimus. " Potuit," inquis, " Apostolus
dixisse bonos magistratus." At vero ita dixisse, ex
descriptione magistratus quamibi posuit, aperte liquet.
" Sed nullo," inquis, " argumento fortius evincitur
regis potestas, quam quod Apostoli mandant nullis con-
ditionibus limitatam." At rursus inquam, ipsa potes-
tatis descriptio, qu83 copiosissima ibi est, conditiones
sapienti abunde suppeditat. "Rex," inquis, "a Deo
3 n
missus quantumvis malus ferendus, caetera mala in
pamam veniunt." Quasi vero rex etiam malus in
pcenam non veniret, quod tibi toties in ore est, " re-
mediis" idcirco vel tuo judicio " auferendus. Multum,"
inquis, " Miltono debent orthodoxi, quod tarn ridi-
culam opinionem iis assignaret, populum scilicet uni-
versum regi ignavissimo esse parem." Magno sane
acumine mendacium hoc vibras; sed parum inde lu-
craris. Miltonus enim populum non solum parem regi,
sed superiorem semper affirmavit. Hoc loco sententiam
suam non profert, Salmasium tantummodo perstringit,
quod ex Sorbonistarum scriptis populum regi vel parem
esse negaverit, quern superiorem dixisse oportuerit.
Verum ita misere caecutire soles, ut in Salmasium pro
Miltono impetum saepiuscule facias. Haec praeter in-
eptias densissimas, quas infra omne responsum esse
judico, confutationum tuarum in hoc capite summa est;
unde otium nobis hie etiam tarn pingue accidit, ut
rursus vacet elegantias hominis nitidissimas gleba so-
lorum ubere natas ad ornandas Soloecorum porticus et
spatia decerpere. " Tuba sonitum incertum edit, ut
nemo se ad colendum Deum praeparare potest. Non
dubitamus quin multi religionem Christianam amplexi
sint. Tanquam nulla erat malorum principum po-
testas. Non quin Deus omnia ita disposuit. Si enim
ad populum provocandum (ut vos primo fecistis ut
omnia confundaretis) nemo per diem integrum imperare
poterat. Omnes patres nullius aestimat. Sed utinam
tam humaniter cum Carolo agere voluistis. Populum
contra regem defendere suscipis." Et alia hujusmodi.
CAP. IV.
"In proecedentibus Miltonus leo rugiens, qui reges
omnes devoraret, hie draco occulte insidians, et vulpe-
culam agit, nam quo lapidem non potest, vota jacit."
Aut insanit hie homo, aut versus facit, novas chimaeras,
novas metamorphotras fingit sibi lympbatus. Certe
Miltonus si leo rugiens vobis est visus, facitis haud ab-
surde, ut id sponte fateamini. Te contra asinum ruden-
tem prima voce agnovimus, teque risu perinde et fustibus
excipimus. " Semper," inquis, " populum in adjutori-
um vocat Priapus in horto." Quod Priapus in horto,
id Brammalus in sacello. Verissimum hoc esse tota
fere Hibernia non ignorat. " Quos populus," inquis,
" creat, si nulla Dei ratio habeatur, potius obedientiam
ab iis postularet, quam illis prseberet." Praeter ilia
quae prius respondi, qualem requirat obedientiam Apos-
tolus, scias insuper, Apostolos non toti Romano senatui
et consulibus, neque magno ullius gentis concilio, aut
ullius regni ordinibus conventus legitimos peragentibus
obedientiam praecepisse, sed privatis et singulis. Rex
vero, ut nosti, singulis quidem major, universis vero
minor est. Beneficia deinde Caroli in populum enume-
ras, quae nulla unquam exstitere, sed damna potius et
detrimenta, et summa plane dedecora. " Unctum
Domini," inquis, " vel Christum Domini si dicas Chris-
tianum non tam interest." Atqui Salmasius Saulem
Christum Domini nuncupaverat. Tibi ut videtur, Saul
non solum inter prophetas sed inter Christianos est.
772
JOANNIS PHTLIPPI RESPONSIO
Dicitur autem, 1 Reg-. 11. Salomon obdormivit, et Re-
hoboamus regnavit loco ejus. Et hoc, inquis, dicitur,
"antequam populusSechem venit ut ilium regem face-
rent." Hoc vero non aliter dictum fuisse, quam ut
histories series manifestior esset, ex primo sequentis
capitis versu apparet. Populus enim Sechemum venit,
ut Rehoboamum regem constituerent, vel regnare face-
rent, ut est Hebra'ice ; ergo antea certe aut non regna-
vit, aut in Judaea tantum. " Populum," inquis, "per
incendiarios fuisse incitatum, videlicet Jeroboamum et
comites suos." At vero Jeroboam us non populum, sed
populus ilium incitavit. Jeroboamus enim, audita
Salomonis morte, adhuc in iEgypto morabatur. Sed
Israelitas mittentes accersiverunt eum, 1 Reg. 12. Mira-
ris " impudeutiam" ejus qui affirm aret, "non vocari
rebelles qui in Roboamum arma sumpserunt." Tuam
potius non impudentiam solum, sed impietatem demiror,
qui eos rebelles appellare ausus sis, quos Deus eo ipso
loco fratres sui populi nominavit. At instas, ibidem
etiam dictum esse, " sic rebellavit domus Israel a
domo David." At vero verbum hie " rebellavit " mitius
intelligi pro quacunque defectione, neque in malum
sensum rapi debet. Propterea vertunt alii " defecit,"
non " rebellavit ;'" cujus enim defectionis authorem se
Deus ipse profitetur, scriptura malam et illicitam pro-
culdubio non dicit. Sic Ezechia verbo non minus
duro rebelasse in regem Assyriae dicitur ; quod tamen
ejus factum Deus etiam auxilio coelitus misso approba-
vit. Deus Israelitis regem petentibus graviter iratus
est, quamvis regis petendi, si vellent,ex lege Mosis jus
habuerit? Tu, "num irascitur Deus," inquis, "populo
petenti quod ad illos jure pertinet." Id, inquam,
facile potest fieri ; nihil enim obstat quo minus id ad
populum jure pertineret, et tamen irasci Deus illis
merito potuit, quod cum in eo quod optimum erat ac-
quievisse penes ipsos esset, deterius quod erat antepone-
bant. Affirmas " Deum graviore poena puniise rebelles
Israelitas," quippe u veram sui cognitionem ab iis abs-
tulisse." At ubi id unquam legi^ti, nugator, Israelitas
illam defectionem idololatria luisse, cum Deus ipse
Jeroboamo mox rebellaturo bona omnia pollicitus sit,
seque illi Israelitas traditurum esse, si ejus praeceptis
auscultasset, 1 Reg. 11. Sed orthodoxi, inquis, " semper
cum Carolo fuere, nam quicquid moribus peccant non-
nulli, inopia coacti, religionem tamen reformatam non
deseruerunt." Num vero vestros orthodoxos, cum rege
suo, inopia coegit gentes vicinas ebrio agmine,blasphe-
mo, libidinosissimo ac ferocissimo oberrare, omnique im-
pietatis genere omnes Anglos, tanquam sui similes, infa-
mes reddere ? " Nobiscum" tua sententia " vitulae aureas;
vobiscum mensa dominica, oratio dominica, symbol um
Apostolorum, decern mandata." Atqui ea ipsa sacra quos
apud vos solos esse inaniter jactas, vobis, pro more vestro,
superstitiose et hypocritice abutentibus, nihil aliud pro-
fecto quam vituloe aureas sunt. u Deum," inquis, " sibi
contrarium statuimus." Quidni? An quod argumen-
tum Salmasii nihil valere ostendit Miltonus, idcirco
ne Deum sibi contrarium statuit. Dixerat Salmasius,
omnes reges esse a Deo; Miltonus non omnes rcges,
sed omnes regendi formas, sal litis causa adhibitas, cujus
etidfm causa populi conventus, comitia, et consilia ha-
bentur. Ergo vel ipsius argumento non magis regi
licet resistere populo propter rempubl. convocato,
quam populo licet resistere regi a Deo ordinate, quan-
doquidem et populi conventus legitimi a Deo quoque
sunt ut Sechemi olim contra Roboamum fuisse testifi-
catur ipse Deus. " Utrum," inquis, " ille tyrannus,
qui viginti tribus annis regnans, neminem pro sua
voluntate mori coegit ; an vos qui inter decern annos
regem ipsum et plus quam quingentos mille hominum
trucidastis ? " Quid ais, mille quingentos ? numerum
sane perexiguum narras ; neque ullus unquam, credo
minori jactura bellum tarn sasvum confecit. Profecto
si tarn scires latine quam sis malitiose loqui, non
quingentos mille, sed quingenta millia, opinor te
dicere voluisse. Quis vero Carolo pejor tyrannus,
quis poena dignior, qui per tria regna plus decies
centena hominum millia partim laniena ilia Hiber-
nica, partim bello iniquissimo occidit. Negas quod
superiore argumento dictum est, regem non debere
populo resistere : negas populum quicquam posse
in regem, quia populus " inferior est," rex " supe-
rior." At memineris regem natura superiorem non
esse, sed consensu tantum est suffragiis populi ad earn
esse dignitatem evectum, publicas salutis causa ; quo
ab officio si plane desciveret, superior esse desinit ;
quia cur esset superior causa nulla amplius est. Ciim
munus regium perperam administraverat, ob quod
munus duntaxat, cum unus e multis primo fuerit, fac-
tus omnium supremus est. Ad id quod dixerat Mil-
tonus, non quod Deus jussit tyrannum interimi, ideo
bonum erat, sed quod bonum erat, idcirco Deus jussit,
tu respondes, " cujus contrarium verum est. Nam
quicquid Deus jubet, bonum est, et ideo bonum, quod
Deus jubet." Doctum vero neminem hoc latet, bonum
in positivum et morale divisum esse. Positivum est,
quod ante indifferens, bonum tunc incipit esse, cum a
Deo jubetur. Morale vero bonum, seternum et iramu-
tabile manet, sive Deus jusserit, sive non jusserit
bonum hujusmodi est tyrannum perimi: ad quod faa
nus prseclarum ducem ilium Jehu, turn forte nihil ra-
cogitantem, pras ceteris incitavit. Quod autem ji- ,
" bonitatem a divina voluntate pendere," erras, ut cae-
tera; bonitas enim non minus de essentia Dei est,
quam ipsa Dei voluntas. Verum de his nimis multa
cum stolido et idiota. Percurrimus in hoc capite
quicquid argumenti vim ullam in se habere videatur,
ut bonis viris et intelligentibus quam maxime satisfiat :
casteris ejus ineptiis et nugamentis qui movetur, eum
neque moramur, neque retinemus quo minus in castra
adversarii nostri tarn diserti atque eruditi transire pos-
sit; his etiam floribus, sapientia? et judicii ejus causa,
coronatus, quos hortorum Solensium custos iste ficul-
neus suorum fautorum capiti nectendos largiter paravit.
Olfaciant modo prius quam suave olent. " Nil tarn,
horrendum excogitari possit quin laudabile fiet. Po-
puli conventus, comitia, plebiscitus pariter a Deo.
Non dicimus quin tyrannus impedire debet. Tu ad
Antipodas ablegandus, Londini Constantinopolim.
Coronam ad sejure pertinentem poposcivisse. Passa
marem, miramur hyaenam. Quos tamen rectius sen-
tiisse judicas," cum multis aliis.
AD APOLOGIAM ANONYMT CUJUSDAM TENEBRIONIS.
773
CAP. V.
Omissis quae initio hujus capitis trita jam et toties
refutata stupidissime regeris, venio nunc ad id, in quo
levitatis arguis qui dixerit, jus successionis natura
nullum esse, eo quod " lex Dei primogeniturae legem
tulit;" cum divina autem lege consentire legem na-
turae dictum est. Tuum vero erat, non nescivisse
quantum inter se differant successio in regnum, et
successio in patrimonium : principio enim regnorum,
regnandi successio non filio sed dignissimo cuique
semper delata est; mox regum usurpatio, non populi
consensus filios regum dignioribus praetulit. Hoc
etiam turpe et servile est, libera hominum capita
inter possessiones numerare, qui profectd dum liberi
sUnt, hssreditate nemini obvenire possunt. Tuque
jus haereditarium, quicquid garris, ex lege Dei
nunquam ostenderis. Nam quod soli testatur Deus
Davidi ejusque posteris dedisse se, id universis ac-
cornmodari regnis aut regibus nullo jure potest.
" Jus," inquis, " successionis pacem et concordiam
inter homines nutrit ; est maxime naturale, ne con-
tinuis litibus mundus flagraret." Historias ergo om-
nium gentium percurre ; invenies in monarchia dis-
cordias tetriores, bella saeviora, idque saepius accidisse,
quam in repub. Haud raro ipsi regum filii de summa
rerum inter se bello acerrimo, mutuaque caede conten-
dunt. Unde apud Turcas, ubi jus successionis absolu-
tissimum est, nihil ad pacem publicam magis condu-
cere putatur, quam filio natu maximo regnum ineunte,
caeteros fratres interfici. Nonnunquam de successionis
jure manifesto non constat, hiuc etiam bella saevissima
et maxime diuturna, quarum sub regno calamitatum
nostra imprimis Anglia testis esse potest. Ita neque
monarchia per se neque respub. concordiae parens est;
sed moderatus ubique civium animus et ambitione va-
cuus. Sed summa authoritas " uni contigit ordinis ser-
vandi gratia." At si tyranno, pessimus ille ordo qui
omnem ordinem, jura omnia divina et humana perver-
tit. " Christus," inquis, " suos deputatos et vicege-
rentes in terris reges posuit." Fatemur, si bonos, ty-
ranni autem quo possunt modo Christi vicem gerere ?
Interea non nos " contumaciae," quod ais, sed tu im-
pietatis tuae Christum vindicem expecta; qui regnum
Christi in terris violentum et tyrannicum blasphemus
audes existimare : Vicarius enim, non Christi, qui ejus
exemplum non imitatur, sed diaboli est. Quod regem
deinde confers cum patrefamilias, satis clare ostensum
est a Miltono, jus patris diversissimum esse, et longe
antiquius. Cum autem non solum reges mali, sed mala
omnia " in scelerum poenam, vel ad probandam pati-
entiam nostram a Deo data sint:" eaque omnia justis
remediis ab hominibus summa cum prudentise laude
amoveri et possint et debeant, solos reges vel poenae
causa, vel patientiae ferre, et turpe et ridiculum et ex-
tremae esset insaniae. " Sed variis morbis laborantibus
rex manus imposuit et sanavit ; angelum aureum cuili-
bet segroto dedit." Sive sanavit, sive excantavit nihil
nunc refert ; medendi enim dono nunc infideles, ut Ves-
pasianus olim, saepius hypocritce praediti fuere. Ilium
angelum aureum, quern singulis aegrotis dedit, nou
ilium fuisse, qui Betbesdae aquas commovit; nee sa-
nandi vim ullam habuisse, sat scio ; quo te aureo scilicet
angelo sic opinor stupere, ut ante te Salmasius ccelum
illud Caroli aureum et sericum obstupuit, neque hoc
coelo quicquam altius cernere uterque videmini, aut de
eo quicquam sublimius cogitare, quam aureum esse.
" Florentissima," inquis, " Romanorum respubl. exactis
regibus, nunquam subsistere potuit donee in monar-
chiam redintegrata fuerit." Quod contra omnium his-
toriarum fidem plane est; quae testantur omnes, Ro-
manam rempub. sub consulibus et senatus authoritate
ad illam magnitudinem crevisse : sub imperatorum
vero luxuria, tyrannide, atque inertia statim conse-
nuisse, imperiumque simul et gloriam belli atque jus-
titise in ilia libera civitate olim partam sub imperato-
ribus cito amisisse. " Sed quod Anglia," inquis, " nimio
luxu et libertate perdita fuit, non Caroli tyrannidi, sed
vestrae nequitiae attribuendum est." Immo aulas foe-
dissimae, regisque voluptarii atque ignavissimi exemplo
recte attribuimus, ad cujus vitas rationem quamplurimi
sese composuere. Jam regem defendis, qui Ducem
Buckinghamiae veneficii suspectum " legibus eripuit ;
quasi," inquis, " hoc regibus crimini datetur, quod om-
nibus natura concedit, ut suos familiares amarent."
Itane carnifex ? satisne regem excusari putas, quod
familiarem ilium et amicissimum habuerit, qui patris
ejus veneno sublati a supremo regni concilio postulatus
esset ? At quid poteras in regem atrocius dixisse ?
" Sed credibile non fuit ducem Buckinghamiae Jacobo
insidias struere velle, qui ilium in tantam potestatem
evexit." Quin immo satis notum est, mores Bucking-
hamii Jacobo tandem graviter displicuisse, unde is
magnum malum sibi metuens, duas maxime res dein-
ceps agere instituit, ut et patri necem strueret, et filio
os subliniret, ejusque gratiam omni studio captaret ;
quod sane, objectis juveni mollissimo voluptatum om-
nium illecebris, statim perfecit. Reprehendis, quod
Carolus Neroni collatus sit. " Nam," inquis, " Metro-
polim vestram non diripuit,'1 scilicet quia non potuit;
at qui nunc Scotis, nunc sicariis suis, morem sibi modo
gererent, haud semel diripiendam obtulit. Restat ut
rosarum hujus Solensium fasciculum in fine exhiberem ;
et possem quidem ubertim, sed cum viam jam toties
digito monstraverim, ubi germinant, ubi crescunt, ju-
cundius fortasse cuique erit proprio ung-ue decerpere.
CAP. VI.
" Regum et bonorum omnium hoste prostrato (suis
telis in faciem suam resilientibus) recurrere coactus est
ad elumbes aliquot argutias, et trita argumenta." Pros-
trato hoste, quis sodes est coactus, egregie soloecista ?
nomen enim licet attuleris nullum, cognomen certe hoc
apud omnes in posterum reportabis. Ain' vero " suis
telis in faciem resilientibus ?" Si sua sponte, Dedalea
pro facto narras, aut Vulcaniaquaedam nova automata?
An vero, te retorquente, resiliunt tela ilia ? Tene ergo
774
JOANNIS PHILIPPI RESPONSIO
ilium prostravisse hostem, asine, cujus argunientum vel
levissinium omni mole concutere, aut movere loco non
vales ? Ex id tan tern asiuum in apologo herus verberibus
male multavit, quid triumphante hoc asino faciamus ?
praesertim qui neque purpuram indutus, neque pellem
leoninam, sed propria palam scabritie notus, rictu isto
asinino, istoque miserrimo clangore atque ridiculo trl-
umphum canere audeat. " Omnes," inquis, " in suis
regnis monarches absoluti 7ran(3a<ji\uae exercent, quod
et Galli de suo rege multum gloriantur." Ad scrip-
tores Gallos si recurrisses, Girardum, Hottomannum,
Sesellium, pluriraosque alios, nunquam id affirmares.
Galli liberos se, et vere Francos passim gloriantur: ab
omni memoria penes se fuisse, regum salutis omnium
causa, vel eligere vel abjicere. Hac ratione Pipino,
necnon post eum aliis imperium Galliae delatum: quod
vulgo notum est. Hac etiam estate cum multae civi-
tates, turn etiam Burdegalenses idem sentire sese factis
ostenderunt, dum vi et armis vel sui regis vel ejus
praesidum ira^aaiXeiav et tyrannidem strenue propul-
sant. " Si cui Deus vult," inquis, " populus regnum
tradit, jam die aliud de tribus capellis, unde tot quaes-
tiones et lites ?" Unde nisi a te, tuique similibus, qui
id perpetuo contenditis, ut regnum iis tradatur, quibus
populus non vult, ac proinde nee Deus. Deus enim,
si cui regnum vellet, facile perficeret, ut regnum illi
traderet populus. Jam tu die aliquid de tribus capellis.
" Quantumvis," inquis, " nummi nobis desint, nun-
quam tamen deerunt parati ad tuendam veritatem."
Nummi quidem vobis et merito desunt, et tamen longe
major apud vos virtutis, honestatis, sapientiae, pudoris
penuria est, quam nummorum. Id quod mores vestri
perditissimi exteris jam passim graves et odiosi testan-
tur. Deesse autem non magis nummos quam ad cau-
sam vestram tuendam paratos, argumento ipse maximo
es, qui homo indoctissimus cum sis et inertissimus, pri-
mus omnium et adhuc fere solus, ad hoc te munus ac-
cinxeris. Dixerat Salmasius, quamvis id falso, " re-
giminis Anglorum formam non popularem sed milita-
rem esse." Tu hoc Miltonum " concedere coactum
esse," dicis : " nee tamen ab Aristotele talem regiminis
formam recensitam usque meministi." Vel hinc con-
stat te neque Miltonum attente satis, neque Aristotelem
omnino forsan legisse. Apud Miltonum enim conees-
sionem illam nusquam invenies. Apud Aristotelem
^rnctTriyio dicis, id est " ducis perpetui," qui in quibus-
dam civitatibus summae rerumpraeficeretur, mentionem
saepe factam esse meminisses. Jam de " diabolo por-
cos tondente" stolide nugaris, " ubi ingens clamor, sed
nulla lana ;" parcius itaque diabolus porcos suos
tondebat, quam Brammalus oves Hibernicas deglubere
consuevit ; a quibus et lanam et pellem multo cum
clamore populi detrahere solebat. " Scoti," inquis,
" inaudito ostracismo Montisrossanum interfecere."
Inauditus ille quidem ostracismus quipatibulo homines
affigit. Nam vel sciolos non fugit, ostracismum non
mortis, sed relegationis genus fuisse. " Reges," in-
quis, " sub potestate populi collocates pejori conditione
nobis rcpraesentas, quam ex populo universo perditissi-
mus." At vel ista conditione noli metuere ne qui reges
in postcrum esse velint; utcunque enim non deerunt
reg-es. Csetera hujus capitis, qua seria, qua Iudicra,
insulsa adeo et inficeta sunt, ut quamvis nihil mini
tribuam, quod non admodum exiguum sit, posniteat
tamen nonnunquam et pene suppudeat, cum adversario
tamen nihili manus conseruisse. Postremo casus sui
regis graves sane et tragicos ad comoediam redigit.
" Jovem " adulterum, " Amphytrionem " maritum,
" Mercurium et Sosiam" servos, " super mundi the-
atrum" agit. Nil possum rectius facere quam ut istius-
modi phrases praeteream : nam in bominem tam stultum
et nullius pretii quicquid aut serid dixeris aut joco, et
operam perdideris et salem. Preestat tamen hunc vel
incassum defricare, quam responsione licet indignum,
nostro tamen silentio tumentem et jactabundum dimit-
tere.
CAP. VII.
Hactenus opusculi tui futilissimi dimidium percur-
rimus, et quanquam te plus satis indoctum,insipidum,
soloscum, arrogantem, et languidum jamdudum iuve-
nimus, tamen quo longius procedimus, eo inanior, eoque
jejunior semper occurris, et praeter adagia quaedam et
disticha vulgata, quae memoriter, credo, elementarius
puer didiceras, quaeque ne negent forte lectores vel se-
midoctulum te esse, per fas et nefas inserere laboras,
caeteram omnem argumentorum, sensus, Latinitatis
perpusillam annonam exhausisse videris. Nihil est
igitur in hoc capite quod agam, quam ut captiunculas
quasdam tuas, et gryphos dissolvam, quibus dum ad-
versarium capere te existimas, teipsum capi ostendam.
Dixerat Miltonus jure naturali regem quemque bonum
senatum vel populum habere sibi semper et parem et
superiorem. Ad haec tu, " quis unquam," inquis,
" talia ctav^ara audivit ? Si par est, non est superior :
si superior, non par." Quis plumbeo potuit gladio
quicquam acutius ? At nescin' quid Laelius ille sapiens
apud Ciceronem ? Maximum est in amicitia superiorem
parem esse inferiori. Quin hie quoque vociferare,
" quis unquam talia aav^ara audivit ? " Disputatum
est a multis, sitne par regi populus vel senatus. Infit
Miltonus, utrumlibet regi et parem esse et superiorem.
Cur ista negas posse consistere ? Certe si juxta regu-
lam, omne majusin se continet minus, superior qui est,
nihil obstiterit, quo minus idem par sit. Jam eccum
tibi "nodum hunc sine (Edipo solutum," Dave. Nunc
ad secundam hominis tendiculam venio. " Si Davidi
private non licuit Saulem tyrannum interficere, quo-
medo jam unicuique concedis, si viribus plus valet."
Sumis quae nemo est largitus, tyrannum fuisse Saulem.
Non enim qui facta quaedam tyrannica in unum atque
alterum per iram aut libidinem perpetrat, is statim est
tyrannus; ut nee injustus, qui injusta quaedam. Sed qui
consilio, institute, viribus, dolis hoc solum studet atque
molitur, ut potentiam legibus majorem sibi arripiat, jus
omnc populi et libertatem subvertat, vindicare se co-
nantibus vim atque bellum inferat, is vere atque propne
tyrannus est; quo in genere nullus unquam Carolo
pejor fuit. Qui igitur Davidem privatas adversum se
AD APOLOGIAM ANONYMI CUJUSDAM TENEBRIONIS.
775
regis injurias ulcisci noluisse dixit, potuit idem nihil
sibi repugnans dicere, tyranuum interficere cuivis licere
qui viribus plus valeat. Dixerat Miltonus ad servitu-
tem natas istas nationes quae talem dominum agnos-
cant, cui se sine assensu suo haereditate obvenisse cre-
dant. " Ergo," inquis, " tu ad servitutem natus qui
Carolum haereditarium multos annos agnoscebas, aut
cum multis aliis dissimulabas." Hanc tu sententiam
detruncas, ejus loco subdititia ponis, " quae regem
haereditarium agiioscunt." Parlamenta autem Angliae,
praeterito saepe haereditatis obtentu, diadema, cui visum
est, suisliberis suffragiis, imponere consueverunt; quod
multis exemplis demonstrari potest. Non ergo Angli
ad servitutem nati, quod tu nequiter probare niteris,
verna Canopi. Quartum hoc est, in quo adversarium
cepisse te somnias. Ob earn causam affirmaverat ille,
homines in unum primo convenisse, non ut unus omnes
insultaret, sed ut quocunque alterum leedente, ne lex
deesset neve j udex inter homines, quo laesus defendatur,
aut vindicetur. Ad haec tu, " Nemo," inquis, " a te
plus petiit quam tu per lucida intervalla tua sponte
concedis." Lucidum certe intervallum vel ad punctum
temporis contigisse unquam tibi vix reor, ita semper
falleris. Quae enim petis, non regibus solum sed ma-
gistratibus omnibus concessimus ; quorum nihil est
quod in tyrannum convenire possit. Leg*em enim
primo constituimus, deinde judicem ex lege rectum et
incorruptum. Horum quodcunque petis et impetra-
veris, tuam causam minime juvabit.
CAP. VIIT.
Quod superiiis praedixi fore, ut post tritas argutias
quasdam potius quam argumenta & aulicorum velita-
tiones toties profligatas, ad summam inopiam homuncio
iste redigeretur, neque reliquum ei quicquam fore
praeter maledicta et rabiem, id hoc capite manifestius
liquet. Et sane ad priora ilia quae attulit, quamquam
primo statim conspectu sensus et ingenii inanissima
ubique apparuere vestigia, tamen quia quandam ratio-
nis et argumenti speciem prae se ferebant, utcunque
paucis respondimus. In hoc autem capite cum Milto-
nus antiquas Anglorum leges ac monumenta regiae
causae passim tarn adversa diligentissime protulisset ;
iste e contra, cum neque doctrinam, neque antiqui-
tatem, neque acumen, neque authoritatem ullam, qua
suam tueatur causam, afferre possit, hoc tantum ha-
bet quod respondeat, misere balbutiens jura ilia nos-
tra notissima, vetustissima, et maxime rata, " obsoleta
jam et tineis comesta esse.'' Verum non tarn dubito
quin omnes docti et intelligentes viri huic fatuanti non
responderi oportere judicent, quam vereor ne reprehen-
dant, si insanienti et rabioso operam dedero. Qui vero
hujus mendaciis et maledicentia a veritate abduci se
patiuntur, eos profecto lam parvi pendimus, ut quam-
cunque ad partem accesserint, susque deque nobis sit;
immo contra nos isto animo quam nobiscum stare ma-
lumus.
CAP. IX.
Huic etiam capiti prions haud absimili responsum
prorsus idem conveniet. Nam qui contra legem Dei
et naturae dilucide explicatam, contra rationes eviden-
tissimas, juraque gentium plurimarum, turn nostras
etiam firmissima, contra testimonia denique optimorum
virorum uberrima nihil praeter commenta tantum sua,
atque deliria opponere, aut in medium proferre potest,
ejus profecto ita disputantis rationem ullam siquis ha-
buerit, certe non doctus, non disertus, non diligens,
non acutus, sed male feriatus duntaxat merito videatur.
Quod autem nos impudentissime accusare non dubitat,
quasi Papae authoritatem in Angliam reducere medite-
mur, a quo et dictis et factis abhorruisse semper nos tarn
palam omnibus existit, id sane et ridendum maxime
est, turn etiam ostendit quanta caeteroqui cum malitia,
quam nulla cum fide in accusandis nobis versetur, qui
crimen omnium judicio a nobis alienissimum, cunctis
absolventibus, imputare atque affigere non vereatur.
Ad CAP. X. XI.
De duobus quae sequuntur capitibus, idem quod de
praecedentibus duobus dicendum est. Tenuissimus
modo et inanissimus qui fuit, nunc est plane nullus,
aut siquid nihilo minus est : hujus igitur inanitati re-
spondere si vellem, responderem certe nemini : quidni
igitur conticescam ?
CAP. XII.
Jam ad metam enervis et languid us properans soloe-
cista, tamen ut ultimo conatu erigere se paululiim vi-
deatur, ad priorem verborum sine rebus prolixitatem et
taedium redit. Quare ne quis nos propter virium aut
rationis defectum priora capita tanta brevitate percur-
risse existimet, aut per ignaviam quicquam remisisse,
quae alicujus modo momenti videantur, non sum arbi-
tratus praetereunda esse, " Parlamentum," inquis, " per-
petuum est instar nullius parlamenti ; hoc enim est
funditus parlamentum tollere." Ecquem tu jam nisi
Carolum ipsum criminaris ? Qui ipse parlamentum hoc
perpetuum esse jussit, et facto gloriatus, inter ea quae
vocare acta gratiae solebat, saepissime recensuit, non ut
populum beneficio aliquo afficeret, sed arte quadam ty-
rannica dum perpetuum esse juberet, ut quod ex temet-
ipso jam accipimus, funditus tolleret. Cum autem
" catharticum remedium sit," quemadmodum ais, tolli
certe aut dissolvi non debet; donee morbi, quorum re-
medium est, tollantur, et libertati sua nrmitas bonaque
valetudo redeat. Siquid nos Carolum peccasse dicimus;
tu verbis totidem, velut amoebaea canens lyturgica,
paria commisisse parlamentum accusas, deque Carolo
nihil non verum esse concedis, dummodd idem de par-
lamento occinere tibi liceat: verum hoc non est Caro-
77G
JOANNIS PHILIPPI RESPQNSIO, &c.
him purgare, aut noxa eximere, quo minus meritas
pcenas dederit. " Sed antequam parlamentum hoc
inccepit, ne verbum," inquis, " vel minima scintilla
de Caroli scilicet malefactis eluxit." At vero populi
clamores, gemitus et suspiria, partim propter gravissi-
mas tributorum exactiones, partim propter episcoporum
persecutiones, tarn acerbas, ut multi patriam deserere
cogerentur, regia item consilia, edicta, facta, ab ipsis
regni ejus initiis, et parlamentorum omnium quee con_
vocavit intempestiva semper et infensa dissolutio rem
longe aliter se habere declarant ; adeo ut hac de causa
populus, sive prudentiae regis', sive voluntati diffisus,
unicam sibi in parlamento spem, praesidiam, refugium,
salutem reliquam esse palam testaretur; unde rex ira
et livore prorsus tyrannico exardescens, ut populi
gemitus per vim etiam comprimeret, crudelissimo edicto
sanxit, nequis parlamenti convocandi mentionem fa-
ceret, donee tandem metu populi ob bsec minime qui-
escentis parlamentum invitissimus convocaret. Multa,
inquis, " a vobis fingi quis non credet ut crimen ves-
trum in regem exonerare possitis, numquid tale apparet
in ejus libro divinitus scripto ?" Malo te libri illius
admiratorem esse, quam me ; quid enim habet preeter
fucos et jactationes inanissimas? Diceres & tu idem,
si epistolas ejus pr&elio Nasibiensi captas,manu propria
scriptas et obsignatas, incorrupto et integro judicio
perlegisses, ubi se suasque artes tyrannicas non celat.
" Independentes" Jesuitis similes esse ais, " qui regem
abrogarunt, statum reipub. mutarunt, et tamen professi
sunt nunquam sibi in animo fuisse haec facere." Quid
ad nos Jesuitae ? Quasi vero prudential non esset, non
Jesuitismi, posteriora saepe consilia prioribus anteferre,
siquidem meliora esse postmodum didiceris. Primo
nobis prodire tenus aliquid visum est, immo magnum
tarn ad ecclesiae quam reipub. restitutionem ; cum a
Deo ultra dari sentiremus, an ejus nos prassentiam, et
providentiam ad facta tarn egregia prseeuntem asper-
naremur, aut sequi nollemus, ne progressus nostros
felices et plane inopinatos, hostis et invidus levitatis et
inconstantiae nomine perstringeret ? Sa?pe arguis quod
parlamentum pro " corpore solo" sine capite sumamus.
Verum si metaphoras amovere malles, rectius continuo
saperes, sciresquc parlamentum ejusmodi corpus esse,
cui caput adjungi non sit necesse; neque enim vel
caput vel cauda, sed commune ac liberum gentis con-
cilium facit, ut parlamentum sit atque dicatur. " Vi,"
inquis, " hanc infamiam et calumniam apud exteras
nationes nobis exulantibus amovcam," scilicet eorum
ex numero non esse qui causam regiam latine sciret
defendere, " huic rabuloe respondeo." Egrcgium sane
responsorem ! Tune vero lucifuga verberabilissime
pras ceteris electus, qui nos ex latebris aggrederere, et
pro tuis omnibus unus responderes ? Doctum procul-
dubio gregem, praeclara ingenia necesse est esse, quo-
rum tu ductor es, tam grandis non Arcadicus aut Rea-
tinus, sed solcecus asinus. Latine tu ut responderes,
cujus barbarismis et soloecismis omnes paginse, ut pri-
orum capitum, sic hujus ultimi, refertae sunt ? " Tam
castus ut exemplum praebuit. Tu hasc refricas ut regi
convitiare. A famulis rimari. Nisi fulcientur. Tanta
caligine, ut justitiam causa? metiuntur. Ne millesima
pars petitionum ad earn deferrerentur. Toties purgatum
ut nil praeter nomen manere potest. Tanto acumine
ut maxima pars mundi mirantur ac stupent. Tanto
strepitu ut caetera theatra pro tempore silent. Non
quin indies precamur. Non mitius eorum consilium
interpretarer. Carolum filium reum causatis." Digni
profecto regii tam stupido propugnatore, qui, cum cau-
sam nequissimam susceperis tuendam et literas profes-
sus, tam illiteratus sis, ab ipsis clientibus tuis quos tui
pudeat, ad ilia gurgustia et tenebras, unde tam stolide
emersisti cum sibilo et flagris reducendus es ; aut certe
carnifici potiiis in disciplinam crucis tradendus, ut cum
nihil aliud percipere possis, elemeuta discas patibularia.
" Quicquid," inquis, " erravero in hac apologia meae
tenuitati imputandum est." Ita prorsus existimo : at ;
pessime interim meo quidem judicio consuluit tibi
tenuitas tua, qua3 te impulit, ut, cui par non eras, oneri
succedere auderes, sub quo praetumidum et inflatum eo
faciliiis comminui te et frangi necesse erat. Ego certe
tenuem te magis an crassum dixerim vixdum scio, ita
omni plane dimensione et forma rudis indigestaque
moles, vacare mihi videris. Jam te aulici, qui " regis
auro vescuntur," si prius neglexerint, quod misere
quereris, et fame perire sinant, post causam eorum tam
male et ridicule abs te defensam multo justius oderint,
atque contempserint ; nisi forte periscelide ilia regia,
quam tanti facis, fauces tuas de rege tam nequiter
meritas elidendas potiiis quam offis aulicis, quas esuris,
farciendas putant. Jam praesertim cum a regis laude
ad regis et regiorum gravem vituperationem transeas,
et nobis ex adversario percommodus repente homo
factus sis ; testis enim ipse novus accedis, regem suo
officio vel imparem fuisse, vel minime intehtum, quod
" petitiones" nimirum subditorum raro legeret. " Quod
nemo ausus esset de proditoribus queri, proditorum
metu," quibus maxime auscultabat : quod " cameraris
et famulis " omnia crederet, otio ipse deditus. Unde
libet profecto exclamare cum illo sene in fabula :
iC Ita me dii amabunt ut hunc ego ausculto lubens;
Nimis lepide facit verba" de regiis suis.
" Neque compellare volo ilium, ne desinat
Memorare mores" regis et regiorum.
Eorum enim plurimos qui quidem regis gratia maxime
pollebant, eos fatetur fuisse qui commodorum potissi-
mum suorum et libidinum causa regem sequerentur,
vel mente captum potius, quo vellent, ducerent. Si-
nam itaque et praeteribo, ut et regis perjuria hand
minori impietate atque inscitia excusantem, et statim
tam acriter damnantem. Neque occurrit praeterea
quod refutatione ilia indigeat. Ad ultimum enim,
consumptis in nos maledictis, diris execrationibus, cha-
ritatem nescio quam suam ostentare cupit. Verum
nos cujus convitia et imprecationesnon veremur, etiam
vota pro nobis et preces haud pluris aestimamus, Fi-
niam itaque certamen hoc, haud libenter quidem a me
cum isto nugigerulo susceptum; solum hoc est in quo
si non aliis, at mihimet saltern aliqua ex parte placeo,
earn mihi scribendi occasionem prirnam oblatam esse,
ex qua et patria in se rectum atque pium, et amici
gratum senscrint.
Colophon
This archival text follows the Internet Archive OCR witness for The prose works of John Milton; with an introductory review (London: Westley and Davis, 1834). Internet Archive metadata identifies the creators as John Milton and Robert Fletcher, records the Library of Congress as sponsor and contributor, and states that the Library of Congress is unaware of any copyright restrictions for this item.
The Internet Archive scanning wrapper and surrounding index matter were not included in the reading body. OCR spacing was lightly normalized for the Good Work Library, while the source witness's line structure and wording were otherwise preserved.
This is an archival source-text witness, not a Good Works Translation.
Compiled and formatted for the Good Work Library by the New Tianmu Anglican Church, 2026.
🌲