IA 1834 Latin OCR Witness
LITERS OLIVERII PROTECTORIS
NOMINE SCRIPTVE.
Comiti Oldenburgico.
Illustrissime Domine;
Per literas vestras Januarii die vigesimo 1654 datas,
certior sum factus, nobilem virum Fridericum Matthiam
Wolisogum seeretarium vestrum, et Christophorum
Griphiandrum, cum certis mandatis ab illustrissima
dignitate vestra in Angliam missos fuisse. Qui ciim
ad nos accessissent, et susceptam Anglicanas reipublicae
administrationem nobis vestro nomine gratulati sunt ;
et uti vos vestraque ditio in hanc pacem, quam cum
foederatis Belgii ordinibus proxime fecimus, assumere-
mini : ut denique salvam-guardiam ill am quam vulgo
vocant, a parlamento nuper vobis concessam, nostra
nunc autboritate confirmaremus, petiverunt: ob istam
itaque gratulationem tarn amicam maximas, ut aequum
est, gratias agimus : et ilia duo postulata libenter con-
cessimus ; nulli etiam occasioni in posterum defuturi,
quae studium in vos nostrum poterit ullo tempore de-
clarare. Idque ex supradictis oratoribus vestris plenius
vos arbitror intellecturos; quorum fides, ac diligentia,
in hoc vestro apud nos negotio praeclare constitit. Quod
reliquum est, vobis, rebusque vestris felicitatem, atque
ex voto pacem omnem exopto.
Westmonaste?'io, Jun. 27, 1654.
Illustrissimse dignitatis vestra? studiosissimus,
Oliverius, Anglioe, Scotias, Hiberniae, &c.
Protector.
Comiti Oldenburgico.
Illustrissime Domine;
Literas vestras Maii secundo die Oldenburgo datas
accepi baud uno nomine gratissimas ; cum quod essent
ipsas singular! erga me humanitate ac benevolentia re-
fertae; turn quod illustrissimi Domini Comitis Antonii
perdilecti filii vestri nianu redditas. Id quod e6 magis
honorificum mihi duco, ex quo illius virtutes tanta
stirpe dignas, moresque eximios, studium denique in
me egregium, non tarn acceptum ab aliis, quam re ipsa
cognitum atque perspectum, jam habeo. Neque du-
bium esse potest, quin eandem quoque suis donii spem
faciat, fore se patris optimi prasstantissimique similli-
mum; cuj us praeclara virtus atque prudentia perfecit,
ut tota ilia ditio Oldcnburgica permultia ab annis, ct
summa pace frui, et pacis commoda percipere, inter
saevissimos undique circumstrepentium bellorum tu-
multus, potuerit. Talem itaque amicitiam quidni ego
quam plurimi facerem, qua? potest inimicitias omnium
tam sapienter ac provide cavere ? Pro munere denique
illo magnifico est, Illustrissime Domine, quod gratias
habeo ; pro jure est ac merito tuo, quod ex animo sum
Ulustrissiime dignitatis vestras studiosissimus,
Oliverius, Anglias, Scotias, Hibernioe, &c.
Protector.
Westmonasterio, 29 Junii, 1654.
Illustrissimo Domino Antonio Gunthero, Comiti
in Oldenburgh, et Delmenhorst, Domino in Jeh-
vern, et Kniphausen.
Oliverius Protector Reipub. Anglice, Scotice, Hiber-
nian, fyc. Serenissimo Principi Carolo Gustavo
Succorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno
Principi Finlandice, Duci Esthonia, Carelice, Bre-
mtz, Verdte, Stctini, Pomerania, Cassubice et Vanda-
li&, Principi Rugice, Domino Ingrics, Wissmarice,
necnon Comiti Palatino Rheni, Bavaria, Jul. Clivice
et Montium Duci, fyc. Salutem.
Serenissime Rex ;
Cum Suecorum regnum per bosce dies summis populi
studiis, omniumque ordinum suffragiis liberrimis, trans-
latum ad vos esse, toto orbe terrarum percrebuerit, id
maluisse majestatem vestram suis Uteris amicissimis,
quam vulgata fama nos intelligere, et summae benevo-
lentioa erga nos vestras, et honoris inter primos attributi,
argumentum baud leve esse ducimus. Mam itaque
vestris meritis egregiis accessionem dignitatis, prasmi-
umque virtute tanta dignissimum, et sponte et jure
vobis gratulamur : idque ut majestati vestras, Sueco-
rurnque genti, reique toti christianoe, bonum atque
f'austum sit, quod et vobis maxime in votis est, junctis
precibus Deum oramus. Quod autem foederis inter
hanc rempublicam Sueciasque regnum recens icti con-
servationem majestas vestra, quod ad se attinet inte-
gerrimam, usque eo curas sibi fore confirmat, ut quae
nunc intercedit amicitia, non permanere solum, sed, si
id fieri potest, augescere etiam indies possit, id vel in
dubium vocare nefas esse, tua tanti principis fide inter-
posita, cujus eximia virtus non solum in peregriua terra
regnum tibi luereditarium peperit, sed tantum etiam
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
793
potuit, ut augustissima regina, Gustavi filia, cui parem
omni laude heroinam multa retro secula non tulere,
possessione imperii justissima inopinanti tibi ac nolenti
ultro cederet. Vestrum denique tam singulare erga
nos studium, tamque praeclarain animi significationem
nobis esse gratissimam, omni ratione persuasum esse
vobis cupimus ; nullumque nobis pulcbrius certamen
fore, quam ut vestram bumanitatem nostris officiis nullo
tempore defuturis, si id potest fieri, vincamus.
TTr . . j. Majestatis vestrae studiosissimus,
W estmonasterio, die -' . . '
ATI- la-A Oliverius, Reip. Angliae, Scotiae,
Hibernian, &c. Protector.
Illustrissimo Domino Ludovico Mendezio de Haro.
Quod accepi ex literis suis, iilustrissime Domine,
constitutum ac nominatum jam esse ab serenissimo
Hispaniarum rege legatum, qui de suscepta a me An-
glicana republica gratulatum hue primo quoque tempore
veniret; cum est merito per se gratum, turn tu id, qui
exte imprimis hoc me cognoscere voluisti, ut esset mibi
aliquanto gratius atque jucundius, singulari tuo studio
atque officii celeritate effecisti. Sic euim diligi atque
probari me abs te, qui virtute tua atque prudeutia tan-
tam apud regem tuum authoritatem tibi conciliasti, ut
vel maximis illius regni negotiis par animo prassis,
haud minori profecto mihi voluptati debet esse, quam
judicium praestantissimi viri ornamento mihi intelligo
fore. De meo autem in serenissimum Hispaniarum
regem propenso animo, et ad amicitiam cum isto regno
couservandam, atque etiam indies exaugendam,promp-
tissimo, et huic qui nunc adest legato satisfecisse me
spero, et alteri, cum advenerit, cumulate satisfacturum.
De caetero, iilustrissime Domine, qua nunc flores apud
reg'em tuum dignitate ac gratia, earn tibi perpetuam
exopto; quasque res geris bono publico et administras,
volo tibi prospere feliciterque evenire.
Amplitudinis tuae ill ustrissimae studiosissimus,
Oliverius Protector Reipub. Angliae, Scotiae,
Hiberniae, &c.
Alba Aula, Septembris die, 1854.
Serenissimo Principi Carolo Gustavo Adolpho, Sue-
corum, Gothorum, Vandalorumque Regime.
Cum de voluntate vestrae majestatis in me singulari
ex vestris sim nuper literis persuasus, quibus et ipse
pari studio rescripserim, videor mihi ex ratione prorsus
amicitiae nostras deinceps facturus, si quemadmodum
qua? grata accideriut ad laetitiam mutuam communicem,
ita quae contraria, de iis vobis tanquam amicissimis,
animi mei sensum doloremque aperiam. De me equi-
dem sic existimo, eo me in loco reipub. jam esse consti-
tutum, ut communi Protestautium paci imprimis, et
quantum in me est, consulere debeam. Quo gravius
necesse est feram quae de Bremensium et Suecorum
prseliis mutuisque cladibus ad nos perferuntur. Illud
primum doleo, amicos utrosque nostros tam atrociter,
tamque Protestantium rationibus periculose, inter se
decertare ; pacem deinde illam monasteriensem, quae
reformats omnibus summo presidio credebatur fore,
ejusmodi peperisse infoelix bellum : ut nunc arma Sue-
corum in eos conversa sint, quos inter ceeteros paulo
ante religionis causa acerrime defenderent : idque po-
tissimum hoc tempore fieri, cum pontificii per totam
fere Germaniam reformatos ubique rursus opprimere,
et ad intermissas paulisper injurias, vimque pristinam,
redire palam dicantur. Cum itaque intelligerem di-
erum aliquot inducias ad Bremam urbem jam esse fac-
tas, non potui sane quin majestati vestrae, occasione
hac data, significarem quam cupiam ex animo, quam-
que enixe Deum pacis orem, uti istae induciee utrique
parti feliciter cedant ; utque in pacem firmissimam ex
compositione utrinque commodapossintdesinere: quam
ad rem si meam operam conferre quicquam, aut usui
fore,majestas vestrajudicaverit, earn vobis libentissime,
ut in re Divino Numini proculdubio acceptissima, pol-
liceor atque defero. Interea majestatis vestrae consilia
omnia ut ad communem christianoe rei salutem dirigar.
Deus atque gubernet, quod idem non dubito quin et
vos maxime velitis, animitus exopto.
Alba Aula, Oct. Majestatis vestrae studiosissimus,
26, 1653. Oliverius Prot. Reip. Angliae, &c.
Magnificis amplissimisque Consulibus ac Senatoribus
Civitatis Breinensis.
Ex literis vestris per oratorem vestrum Henricum
Oldenburgum ad nos datis, coortum civitati vestrae
cum vicino potentissimo dissidium, quasque exinde ad
angustias redacti sitis, eo majore cum molestia ac do-
lore intellig'o, quo magis Bremensem civitatem, praeter
caeteras orthodoxa religione prsestantem, diligo atque
amplector; neque in votis quicquam habeo antiquius,
quam ut universum Protestantium nomen fraterno
consensu atque concordia in unum tandem coalescat.
Laetari interim communem reformatorum hostem hisce
nostris contentionibus, et ferocius passim instare, certis-
simum est. Ipsa autem controversia, cum decisiouis
nostrae non sit quae vos jam nunc exercet, Deum itaque
oro ut quae coeptae sunt induciaepossintfoelicem exitum
sortiri. Equidem quod petistis, ad Suecorum regem ea
de re scripsi suasor pacis atque concordiae, Deo niini-
rum imprimis gratoe, meamque operam ut in re tam
pia libens detuli, vos uti sequum animum, neque ab
ullis pacis conditionibus, honestis quidem illis, abhor-
rentem suadeo geratis; vestramque civitatem divinae
tutelae ac providentiae commenclo.
Alba Aula, Get. Amplitudinis vestrae studiosissimus,
26, 1654. Oliverius Prot. Reipub. Angliae, &c.
Oliverius Protector Reip. Anglice Illustrissimo
Principi Tarentino, S. P. D.
Perspectus ex literis tuis ad me datis religionis
amor tuus, et in ecclesias reformatas pietas eximia,
studiumque singulare, in ista praesertim generis nobili-
tate ac splendore, eoquesub regno in quo deficientibus
ah orthodoxa fide tot sunt nobilissimis quibusque spes
uberes propositae, tot firmioribus incommoda subeunda,
permagno me plane gaudio ac voluptate affecit. Nee
minus gratum erat placuisse me tibi eo ipso religionis
794
LITERJE OLIVERII PROTECTORIS.
nomine, quo tu raihi dilectus atque chains imprimis
esse debes. Deum autem obtestor ut quam de me
spem ecclesiarum et expectationem esse ostendis, pos-
sim ei aliquando vel satisfacere, si opus erit, vel de-
monstrare omnibus, quam cupiam non deesse. Nullum
equidem fructum laborum meorum, nullum hujus quam
obtineo in repub. mea sive dignitatis sive muneris, nee
ampliorem existimarem, nee jucundiorem, quam ut
idoneus sim, qui ecclesiae reformatae vel amplificationi
vel incolumitati, vel quod maximum est, paci inser-
viam. Te vero hortor magnopere ut religionem ortho-
doxam, qua pietate ac studio a majoribus acceptam
profiteris, eadem animi firmitate atque constantia ad
extremum usque retineas. Nee sane quicquam erit te
tuisque parentibus religiosissimis dignius, nee quod pro
tuis in me mentis quanquam tua causa cupio omnia,
optare tibi melius aut prseclarius queam, quam si sic
te pares atque instituas, ut ecclesiae, praesertim patriae,
quarum in disciplina tarn felici indole tamque illustri
loco natus es, quanto caeteris praeluces, tanto firmius
in te presidium suis rebus constitutum esse sentiant.
Vale.
Alba Aula, die Aprilis, 1655.
Oliverius Protector Reipub. Anglice Serenissimo
Principi Immanueli Sabaudice, Duci Pedemontii
Principi, Salutem.
Serenissime Princeps ;
Redditje sunt nobis Geneva, necnon ex Delphinatu
aliisque multis ex locis ditioni vestrae finitimis literse,
quibus certiores facti sumus, reg-alis vestras celsitudinis
subditis reformatam religionem profitentibus, vestro
edicto atque authoritate imperatum nuper esse, uti tri-
duo quam hoc edictum promulgatum erit suis sedibus
atque agris excedant poena capitis, et fortunarum
omnium amissione proposita, nisi fidem fecerint se, dere-
licta religione sua, intra dies viginti catholicam religi-
onem amplexuros : Cumque se supplices ad celsitudi-
nem vestram regalem contulissent, petentes uti edictum
illud revocetur, utque ipsi, pristinam in gratiam recepti,
concessas a serenissimis majoribus vestris libertati resti-
tuantur, partem tamen exercitus vestri in eos impetum
fecisse, multos crudelissime trucidasse, alios vinculis
mandusse, reliquos in deserta loca montesque nivibus
coopertos expulisse, ubi familiarum aliquot centuriae
eo loci rediguntur, ut sit metuendum ne frigore et fame
brevi sint misere omnes periturae. Haec cum ad nos
perlata essent, baud sane potuimus quin, hujus afrlic-
tissimi populi tantacalamitate audita, summo dolore ac
miseratione commoveremur. Cum autem non humani-
tatis modo, sed ejusdem religionis communione, adeoque
fraterna penitus necessitudine cum iis conjunctos nos
esse fateamur, satisfieri a nobis neque nostro erga Deum
officio, neque fraternoe charitati, neque religionis ejus-
dem profes^ioni posse existimavimus, si in hac fratrum
nostrorum calamitate ac miseria solo sensu doloris affi-
ceremur, nisi etiam ad sublevanda eorum tot mala
inopinata, quantum in nobis est situm, omnem operam
nostram conferamus. Itaque a vestra imprimis celsi-
tudine regali majorcm in modum enixe pelimus et ob-
testamur, ut ad instituta serenissimorum majorum
suorum, concessamque ab iis omni tempore et confir-
matam subditis suis Vallensibus libertatem, velit ani-
mum referre. In qua concedenda atque confirmanda,
quemadmodum id praestiterunt, quod Deo per se gra-
tissimum proculdubio est, qui conscientiae jus inviola-
bile ac potestatem penes se unum esse voluit, ita dubium
non est quin subditorum etiam suorum meritam rati-
onem habuerint, quos et in bello strenuos ac fidelissi-
mos, et in pace dicto semper audientes, experti fuissent.
Utque serenitas vestra regalis in caeteris omnibus et
benigne et gloriose factis avorum suorum vestigiis
optime insistit, ita in hoc nolit ab iisdem discedere
etiam atque etiam obsecramus ; sed et hoc edictum,
et si quod aliud inquietandis reformatae religionis causa
subditis suis rogatum sit, uti abroget ; ipsos patriis se-
dibus atque bonis restituat ; concessa jura ac libertatem
pristinam ratam iis faciat; accepta damna sarciri, et
eorum vexationibus finem imponi jubeat. Quod si fe-
cerit regalis eelsitudo vestra, etrem Deo acceptissimam
fecerit, miseros illos et calamitosos erexerit et recrearit,
et a suis omnibus vicinis, quotquot reformatam religi-
onem colunt, maximam gratiam inierit; nobisque po-
tissimum, qui vestram in illos benignitatem atque cle-
mentiam obtestationis nostrae fructum arbitrabimur.
Quod et ad omnes officiorum reddendas vices nos obli-
gaverit; nee stabiliendse solum verum etiam augendae
inter hanc remp. vestramque ditionem necessitudinis
et amicitise fundamenta firmissima jecerit. Neque vero
hoc minus ab justitia vestra et moderatione animi nobis
pollicemur : quam in partem Deum Opt. Max. oramus
uti mentem vestram et cogitationes flectat : vobisque
adeo vestroque populo pacem, ac veritatem, et successus
rerum omnium felices, ex animo precamur.
Alba Aula, Maio, 1655.
Oliverius Protector Reipub. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Transylvania, Salutem.
Serenissime Princeps ;
Ex Uteris vestris sexto-decimo Novembris 1654, ad
nos datis, singularem erga nos benevolentiam veslram
atque studium perspeximus; et internuntius vester,
qui illas nobis literas dedit, de contrahenda nobiscum
societateet amicitiavoluntatem vestram amplius coram
exposuit. Nos certe occasionem hanc esse datam, uude
nostrum quoque erga vos animum, et quanti celsitu-
dinem vestram merito faciamus, declarare atque osten-
dere possimus, haud mediocriter sane gaudemus. Cum
autem vestra in rempublicam christianam praeclara
merita laboresque suscepti ad nos usque fama perve-
nerint, et hasc omnia certius, et quae amplius rei chris-
tianae vel defendendos vel promovendae causa in animo
habcatis, eelsitudo vestra suis literis communicata no-
bis amicissime voluerit, ea uberiorem insuper laetandi
materiam nobis attulere : Deum nempe iis in regioni-
bus excitasse sibi tarn potentem atque egregium suae
glorias ac providenthe ministrum ; qui, cum virtute at-
que armis tantum possit, de religione communi Protes-
tantium tuenda, cui nunc undique male et dictum et
factum est, nobiscum una sociare consilia cupiat. Deus
LITER/E OLIVERII PROTECTORY.
?95
autem, qui utrisque nobis, tametsi locorum intervallo
tarn longe disjunctis, eundem religionis orthodoxse de-
fendendce studium atque animum injecit, dubium non
est quin earum prsecipue rationum author nobis futurus
sit, unde et nobis, et inter nos, et reformatorum reliquis
principibus ac civitatibus, bac in re maximo esse adju-
mento atque usui possimus, occasionibus certe omnibus
intenti, si quas Deus obtulerit, iis quod ad nos attinet,
eodem Deo bene juvante, non deerimus. Interea celsi-
tudini vestrae sine summo dolore commemorare non
possumus, quanta inclementia dux Allobrogum subditos
suos Alpinarum quarundam vallium incolas, ortho-
doxam religionem retinentes, persequutus sit. Quos non
solum severissimo edicto, quotquot Romanam religio-
nem suscipere recusarunt, sedes avitas bonaque omnia
relinquere coegit; veriim etiam suo exercitu adortus
est, qui multos crudelissime concidit, alios barbare per
exquisitos cruciatus necavit, partem vero maximam in
montes expulit fame et frigore absumendam, exustis
domibus, et siqua eorum bona ab illis carnificibus non
sint direpta. Haec ut ad vos jamdudum nuntiata sunt,
et celsitudini vestrao tantam crudelitatem graviter dis-
plicuisse, et vestram opem atque auxilium, quantum in
vobis est, illis miserrimis, siqui tot ccedibus atque misei iis
adbuc supersunt, non defuturum, nobis facile persuade-
tur. Nos literasduci Sabaudiae, ad deprecandum ejus
infensum in suos animum, jam scripsimus; sicut et
Gallorum regi, idem ut is etiam velit facere ; vicinis
denique reformatas religionis principibus, uti de ilia
seevitia tarn immani quid nos sentiamus intelligere pos-
sint: quse quanquam in illos inopes primum coepta est,
idem tamen omnibus eandem religionem profitentibus
minatur : eoque majorem illis prospiciendi sibi in com-
mune suisque omnibus consulendi necessitatem impo-
nit : quam et nos eandem rationem, prout Deus nobis
in animum induxerit, semper sequemur. Id quod cel-
situdo vestra persuadere sibi poterit quemadmodum et
de singulari nostro erga se studio atque atTectu, quo
prosperos rerum omnium successus vobis animitiis ex-
optamus; et vestra incoepta omnia atque conatus, qui-
bus Evangelii cultorumque ejus libertati studetis, foeli-
cem exitum sortiri volumus.
Alba Aula, Maio, 1655.
Oliverius Protect. Serenissimo Principi Carolo
Gustavo Adolpho, Suecorum Regi, Salutem.
Pervenisse nupe-r in regna vestra illius edicti acer-
bissimi famam, quo dux Sabaudiae subjectos sibi Alpi-
nos incolas, reform atam religionem profitentes, fundi-
tus afflixit, et nisi religione Romana suam mutare
fidem a majoribus acceptam intra dies viginti velint,
patriis sedibus exterminari jussit, unde multis inter-
fectis, caeteri spoliati, et ad interitum certissimum ex-
positi, per incultissimos montes byememque perpetuam,
fame et frigore confecti, cum conjugibus ac parvulis
jam nunc aberrant; et haec graviter tulisse majestatem
vestram nobis persuasissimum est. Nam Protestantium
nomen atque causam, tametsi inter se de rebus non
maximis dissentiunt, communem tamen et pene unam
esse, adversariorum par in omnes Protestantes odium
facile demonstrat. Et Suecorum reges suam cum re-
formatis conjunxisse semper causam, illatis etiam in
Germaniam armis ad Protestantium religionem sine
discrimine tuendam, nemo est qui ignoret : petimus
imprimis igitur, idque majorem in modum, a majes-
tate vestra (nisi id jam fecerit, quod et reformato-
rum alias respublicae et nos fecimus) ut cum Sabau-
diae duce per literas velit agere; suaque authoritate
interposita, et hanc tantam edicti atrocitatem ab homi-
nibus cum innocuis turn religiosis deprecando, si
fieri potest, avertere conetur : etenim baec initia tarn
saeva quo spectent, quid nobis omnibus minentur, ad-
monere vestram majestatem supervacuum esse arbitra-
mur. Quod si is irae suae, quam nostris omnium preci-
bus, auscultare maluerit : nobis profecto, siquod est
vinculum, siqua religionis charitas aut communio cre-
denda atque colenda est, communicate prius vestra cum
maj estate caeterisque reformatorum primoribus consiiio,
alia quamprimum ineunda ratio erit, qua provider!
mature possit, ne tantainnocentissimorum fratrum nos-
trorum multitudo omni ope destituta miserrime pereat.
Quod idem quin majestati vestrae visum jam sit atque
decretum cum nullo modo dubitemus, nihil consultius,
ut nostra quidem fert sententia, esse poterit quam ut
gratiam, authoritatem, consilia, opes, et siquid aliud
necesse est, in hanc rem primo quoque tempore confe-
ramus. Interea majestatem vestram Deo Opt. Max.
commendatarn ex animo volumus.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Excehis et
Prcepotentibus Dominis Fcederati Belgii Ordinibus.
Edictum ducis Sabaudiae nuperrimum in subjectos
sibi Alpinos incolas, orthodoxam religionem antiquitus
profitentes, quo illi edicto, ni intra dies viginti fidem
Romanam amplectantur, exuti fortunis omnibus, pa-
trias quoque sedes relinquere jubentur, et quanta crude-
litate in homines innoxios atque inopes, nostrosque,
quod maxime refert, in Christo fratres, illius edicti
auctoritas grassata sit, occisis permultis ab exercitus
parte contra eos missa, direptis reliquis atque domo ex-
pulsis, unde illi cum conjugibus ac liberis fame et
frigore conflictari inter asperrimos montes nivesque
perpetuas jamdiu coacti sunt, rumoreet vicinis undique
ex locis creberrimis Uteris ac nunciis cognovisse vos
jamdudum existimamus. Qua autem animi commoti-
one, quo sensu fraternae calamitatis, baec vos affecerint,
facile ex dolore nostro qui certe est gravissimus intelli-
gere videmur. Qui enim eodem religionis vinculo con-
juncti sum us, quidni iisdem plane affectibus in tarn
gravi atque indigna fratrum nostrorum commoveremur?
Et vestra quidem in ortbodoxos, ubicunque locorum
disjectos atque oppressos, spectata pietas atque in multis
ecclesiarum difficultatibus et adversis rebus jam ssepe
cognita est. Ego certe, nisi me fallit animus, quavis
in re potius, quam studio et charitate erga fratres reli-
gionis causa violatos atque afflictos, vinci sustineam :
quandoquidem ecclesiarum salutem atque pacem in-
columitati etiam proprise libens praatulerim. Quod
igitur bactenus potuimus, ad Sabaudiaa ducem scripsi-
mus; suppliciter pene rogantes, ut in hos homines in-
796
LITERS OLIVER!! PROTECTORIS.
nocentissimos et subditos et supplices suos placatiorem
animum ac voluntatem suscipiat, suas sedes atque for-
tunas miseris reddat, pristinam etiam in religione liber-
tatem concedat. Scripsimus praeterea ad sumraos
Pro testan tiu m principes et magistratus, ad quos haec
maxime pertinere judicavimus, ut in Sabaudiae duce
exorando suam conferre operam nobiscum una velint.
Haec eadem, et plura, forsitan vos quoque fecistis.
Nam exemplum hoc tam periculosum, et instaurata
nuper in reformatos tanta crudelitas, si auctoribus bene
cedat, quantum in discrimen adducta religiositvestram
commonefacere prudentiam nihil attinet. Et is quidem
si flecti nostris omnium precibus et exorari se passus
erit, praeclarum nos atque uberem susceptihujuslaboris
fructum ac praemium reportabimus. Sin ea in sententia
perstiterit, ut apud quos nostra religio vel ab ipsis
evangelii primis doctoribus tradita per manus et in-
corrupte servata, vel multo ante quam apud caeteras
gentes sinceritati pristinae restituta est, eos ad summam
desperationem redactos, deletos funditiis ac perditos
velit, paratos nos esse commune aliquod vobiscum
caeterisque reformatis fratribus ac sociis consilium ca-
pere, quo etsaluti pereuntium justorum consulere com-
modissime queamus, et is demum seutiat orthodoxorum
injurias atque miserias tam graves non posse nos neg-
ligere. Valete.
Civitatibus Helvetiorum Evangelicis.
Non dubitamus quin ad aures vestras aliquanto citius
quam ad nostras ilia nuper calamitas pervenerit Alpi-
norum hominum religionem nostvam profitentium, qui
Sabaudiae ducisin fide acditione cumsint, suiprincipis
edicto patriis sedibus emigrare jussi, ni intra triduum
satisdedissent se Romanam religionem suscepturos,
mox armis petiti et ab exercitu ducis sui occisi, etiam
permulti in exilium ejecti, nunc sine lare, sine tecto,
nudi, spoliati, afflicti, fame et frigore moribundi, per
montes desertos atque nives cum conjugibus ac liberis
miserrime vagantur. Multo est minus cur dubitemus
quin h?ec, ut primum vobis nuntiata sunt, pari atque
nos tantarum miseriarum sensu, eoque fortasse graviore
quo illorum finibus propiores estis, dolore affecerint.
Vestrum enim in primis orthodoxa? fidei studium egre-
gium, summamque in ea cum retinenda constantiam
turn defendenda fortitudinem, abunde novimus. Cum
itaque religionis arctissima communione fratres, vel
potius unum corpus, cum his miseris vos pariter nobis-
cum sitis, cujus membrum nullum affligi sine sensu,
sine dolore, sine detrimento atque periculo reliquorum
potest, scribendum ad vos hac de re et significandum
censuimus, quanti nostrum omnium interesse arbitre-
mur, ut fratres nostros ejectos, atque inopes communi
ope atque auxilio, quoad fieri potest, juvemus et con-
solemur; nee eorum tantummodo malis et miseriis re-
movendis, verum etiam nequid serpat latins, nequid
periculi exemplo atque eventu vel nobis omnibus creari
possit, mature prospiciamus. Literas nos quidem ad
Sabaudiae ducem scripsimus, quibus, uti cum subditis
suis fidelissimis pro dementia sua lenius agat, eosque
jam prope perditos suis sedibus ac bonis restituat, vche-
menter petivimus. Et his quidem nostris, vel nostrum
potius omnium conjunctis precibus, exoratum iri prin-
cipem serenissimum, quodque ab eo tanto opere peti-
vimus, facile concessurum speramus. Sin illi in men-
tern secus venerit, communicare vobiscum consilia
parati sumus, qua potissimum ratione oppressos tot in-
juriis atque vexatos innocentissimos homines, nobisque
charissimos in Christo fratres, sublevare atque erigere,
et ab interitu certissimo atque indignissimo conservare,
possimus. Quorum salutem atque incolumitatem pro
vestra pietate vobis quam maxime cordi esse confido :
Ego earn certe vel gravissimis meis rationibus, immo
incolumitate propria, potiorem habendam esse ex-
istimem. Valete.
Westmonasterio, Mail 19, 1655. O. P.
Superscript.
Illustribus atque amplissimis Dominis, Helve-
ticorum Pagorum Protestantium et Confoede-
ratarum Civitatum Consulibus ac Senatoribus,
Salutem.
Serenissimo potentissimoque Principi Ludovico Gallice
Regi.
Serenissime potentissimeque Rex ;
Ex literis majestatis vestrae, quibus ilia ad meas
quinto et vigesimo Maii proximi datas rescribit, facile
intelligo nequaquam fefellisse me earn opinionem, qua
mihi quidem persuasum erat, caedes illas immanissimas,
barbaramque eorum hominum stragem, qui religionem
reformatam in Sabaudia profitentur, a cohortibus qui-
busdam vestris factam, neque jussu vestro neque man-
dato accidisse. Quae quantum majestati vestrae dis-
plicuerit, id vos vestris militum tribunis, qui haec tam
inhumana suo solo irapetu injussi perpetraverant, ita
mature significasse, deque tanta crudelitate ducem ip-
sum Sabaudise monuisse, pro reducendis denique istis
miseris exulibus unde pulsi sunt, vestram omnem gra-
tiam, necessitudinem, authoritatem tanta cum fide atque
humanitate interposuisse, majorem equidem in modum
sum la3tatus. Ea nempe spes erat, ilium principem
voluntati ac precibus majestatis vestree aliquid saltern
hac in re fuisse concessurum. Verum cum neque
vestro, neque aliorum principum rogatu atque instantia,
in miserorum causa quicquam esse impetratum per-
spiciam, baud alien um ab officio meo duxi, ut hunc
nobilem virum, extraordinarii nostri commissarii mu-
nere instructum, ad Allobrogum ducem mitterem ; qui
tantae crudelitatis in ejusdem nobiscum religionis cul-
toves, idque ipsius religionis odio adhibitos, quo sensu
afficiar, uberiiis eidem exponat. Atque hujus quidem
legationis eo feliciorem exitum speravero, si adhibere
denuo et adhuc majore cum instantia suam authorita-
tem atque operam majestati vestrae placuerit ; et quem-
admodum fideles fore illos inopes dictoque audientes
principi suo ipsa in se recepit, ita velit eorundem inco-
lumitati atque saluti cavere, ne quid iis hujusmodi in-
juriae et calamitatis atrocissimae innocentibus et pacatis
deinceps inferatur. Hoc cum in se justum ac vere re-
gium sit, necnon benignitati vestrae atque clementiae,
quae tot subditos vestros eandem illam religionem se-
LITERS OLIVERII PROTECTORY.
797
quentes ubique salvos et incolumes prsestat, summe
consentaneum, a majestate vestra, ut par est, non pos-
sumus quin expectemus. Quae hac simul opera,
cum universos per sua regna Protestantes, quorum
studium erga vos summaque fides maximis in rebus
perspecta jam saspe et cognita est, arctius sibi de-
vinxerit, turn exteris etiam omnibus persuasum red-
diderit, nihil ad hoc facinus contulisse regis con-
silium, quicquid ministri regii atque praefecti con-
tulerunt. Praesertim si majestas vestra poenas ab iis
ducibus ac ministris debitas repetiverit, qui authoritate
propria, suaque pro libidine, tarn immania patrare
scelera sunt ausi. Interea cum majestas vestra factum
hoc inhumanissimum, quo dignum est odio, aversari se
testetur, non dubito quin miseris illis atque aerumnosis
ad vos confugientibus, tutissimum in regno suo recep-
tum atque perfugium sit prasbitura; nee subditorum
suorum cuiquam, ut contra eos duci Allobrogum aux-
ilio adsit, permissura. Extremum illud est, ut majes-
tatem vestram, quanti apud me sua amicitia sit, certi-
orem faciam : Cujus rei neque fructum ullo tempore
defuturum confirmo.
Alba Aula, Julii Majestatis vestrce studiosissimus,
29, 1655. Olive rius Prot. Reip. Angliae, &c.
Eminentissimo Domino Cardinali Mazarino.
Eminentissime Domine Cardinalis ;
Cum nobilem hunc virum cum literis, quarum exem-
plar hie inclusum est, ad regem mittere necessarium
statuissem, turn ei, ut eminentiam vestram meo nomine
salutaret, simul in mandatis dedi, certasque res vobis-
cum communicandas ejus fidei commisi : Quibus in
rebus eminentiam rogo vestram, uti summam ei fidem
habere velit, utpote in quo ego summam fiduciam re-
posuerim.
Alba Aula, Julii Eminentiae vestrae studiosissimus,
29, 1655. Oliverius, Prot. Reipub. Angliae.
Olive ri us Protector Reip. Anglice, Serenissimo Prin-
cipi Frederico III. Danice, Norwegits, §*c. Regi,
Salutem.
Quam severo nuper et inclementi edicto, Allobrogum
dux Immanuel suos ipse subditos Alpinarum vallium
incolas, innoxios homines et religionis cultu purioris
jam multis ab seculis notos ac celebres, religionis causa
finibus patriis exegerit, et, occisis permultis, reliquos
per ilia desertissima loca malis omnibus et miseriis in-
opes ac nudos exposuerit, et audisse jamdudum arbi-
tramur majestatem vestram, et gravissimum ex ea re,
prout tantum reformatae fidei defensorem ac principem
decuit, dolorem percepisse. Siquidem pro institutis
christianae religionis quae mala atque miserias pars ali-
qua nostrorum patitur, earum sensu penitus eodem
tangi omnes debemus ; et sane omnibus nobis et uni-
verso Protestantium nomini hujus facti eventus atque
exemplum, quid periculi ostendat, nemo vestra majes-
tate, si nos ejus pietatem atque prudentiam recte novi-
mus, melius videt. Scripsimus itaque libenter, ut
quern dolorem ob hanc fratrum iimocentissimorum ca-
lamitatem, quam sententiam, quod judicium de re tota
vestrum esse speramus, idem plane et nostrum esse sig-
nificemus. Itaque ad ducem Sabaudiae literas dedi-
mus, in quibus uti miseris atque supplicibus parcat,
illudque atrox edictum porrd esse ratum ne sinat, mag-
nopere ab eo petivimus. Quod si majestas vestra caste
rique reformatorum principes fecerint, ut jam fecisse
credimus, spes est leniri posse serenissimi ducis animum,
et hanc iram suam tot saltern vicinorum principum in-
tercession! atque instantiae condonaturum ; sin perse-
verare in instituto suo maluerit, paratos nos esse tes-
tamur, cum majestate vestra, caeterisque religionis re-
formatae sociis, earn inire rationem, qua tot miserorum
hominum subvenire quamprimum inopiae, providere
saluti ac libertati, pro virili parte nostra possimus.
Vestra? interea majestati bona omnia atque fausta a
Deo Opt. Max. precamur.
Westmonasterio, Maio, 1655.
Oliverius Prot. Reipub. Anglice, fyc. Amplissimis
Consulibus et Senatoribus Civitatis Genevensis, Sa-
lutem.
Summum dolorem nostrum quern ex maximis et
inauditis Protestantium calamitatibus valles quasdam
Pedemontanas incolentium percepimus, quos Allobro-
gum dux tanta crudelitate persequutus est, jampridem
vobis exposuissemus, nisi id magis operant dedissemus,
ut eodem tempore intelligeretis tantis eorum miseriis
non affici nos solum, verum etiam de sublevandis iis
atque solandis, quantum in nobis est, prospicere.
Quapropter eleemosynas per hanc totam rempublicam
colligendas curavimus : quas ejusmodi fore haud im-
merito expectamus, quae nationis hujus affectum erga
fratres suos tarn immania perpessos demonstrare pos-
sint, et quemadmodum religionis eadem utrinque com-
munio est, ita sensum quoque eundem calamitatum
esse; interea dum pecuniae collectio maturatur, quod
sine spatio temporis fieri nequit, et miserorum istorum
egestas atque inopia pati moram non potest, necessa-
rium duximus duo millia librarum Anglicarum, quanta
fieri potuit celeritate, prasmittere inter eos distribuenda
qui praesentissima ope atque solatio indigere maxime
videbuntur. Cum autem nescii non simus innocentis-
simorum hominum miseriae atque injuriae quantopere
vos affecerint, nee vobis quicquam labori aut molestiae
fore quod illis adjumento atque auxilio esse possit,
praedictam pecuniae summam illis calamitosis curan-
dam ac numerandam ad vos transferre non dubitavimus ;
idque vobis negotii dare, ut pro vestra pietate ac pru-
dentia providere velitis qua ratione sequissima quam
primum ilia pecunia egentissimis quibusque distribui
queat, ut quamvis summa sane exigua sit, aliquid
tamen sit saltern, quo illi inopes recreari ac refici in
praesens aliquantum possint, donee uberiorem iis co-
piam suppeditare poterimus : vos hanc vobis datam
molestiam asqui bonique consulturos esse cum non
dubitemus, turn etiam Deum Opt. Max. oramus, uti
populo suo religionem orlhodoxam profitenti det ani-
mum sui in commune defendendi, sibique mutuo opem
ferendi contra hostes suos immanissimos ; qua in re
798
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
nostram quoque operam ecclesioe utcunque usui fore
laetaremur. Valete.
Mille quingentae librae de praedictis
bis millibus a Gerardo Hensh
Junii 8, 1655. Parisiis, quingentae reliquae per
literas a Domino Stoupio, cura-
buntur.
Oliverius Protector Reip. Anglice, Serenissimo
Principi Venetiarum Duel.
Serenissime Princeps;
Cum rebus vestris omnibus contra hostem praesertim
christiani nominis prospere gestis lastari semper con-
suevimus, turn et illo navalis praelii novissimo successu
nequaquam sane dolemus, quamvis id aliquo nostro-
rum cum detrimento accidisse intelligamus. Ostend-
erunt enim nobis, per libellum supplicem, negotiatores
quidam nostri, Gulielmus et Daniel Gulielmi necnon
Edoardus Bealus, navem suam, cui nomen Princeps
Magnus, Constantinopolim ab se commercii causa
missam nuper fuisse : earn navem ab aulae Turcicae
ministris ad commeatum et milites in Cretam insulam
deportandos retentam, dum in ilia classe Turcarum
coacta eo navigaret, quae a classe Venetorum oppug-
nata in itinere et superata est, captam et Yenetias
abductam, ab maritimarum causarum judicibus adjudi-
catam publico fuisse. Cum itaque, inscientibus domi-
nis et nullo modo probantibus, navis ilia Turcis operam
dare invitissima coacta sit, seque ex ea pugna expli-
care militibus referta non potuerit; serenitatem ves-
tram magnopere rogamus, ut sententiam illam mari-
timae curiae velit nostrae amicitiae condonare.navemque
illam suis dominis, de vestra republica nullo suo facto
male meritis, restituendam curare. Qua in re impe-
tranda, nobis praesertim petentibus, cum mercatores
ipsos de vestra dementia bene sperare videamus, nos
utique de ea dubitare non debemus : quiet praeclara
vestra concilia remque Venetam terra marique maxime
uti pergat fortunare Deus omnipotens ex animo op-
tamus.
Serenitatis vestrae Venetaeque Reip. studiosissimus,
Oliverius Protector Reip. Angliae, &c.
Westmonasterio, Decemb. 1655.
Oliverius Prot. Reip. Anglioe, fyc. Serenissimo Prin-
cipi Ludovico Galliarum Regi.
Serenissime Rex ;
Mercatores aliquot nostrates, quorum nomina sunt
Samuel Mico, Gulielmus Cocainus, Georgius Poy-
nerus, aliique complures, per libellum supplicem
nobis ostenderunt se, anno 1650, in navem quandam,
cui insigne unicornus erat, permagnas rationes suas
contulisse: earn navem bombyce, oleo, aliisque mer-
cibus onustam, quae, plus minus, triginta quatuor milli-
bus librarum nostrarum ab iisdem scstimata sunt, ab
nave praetoria et propraetoiia majestatis vestreein Medi-
terraneo Mari Orientali oppressam atque captam fuisse :
nostros autem ilia in navi, propterea quod nobis co
tempore cum Gallis illibata pax erat, cum contra naves
regias vi se defendere noluissent, promissis Pauli et
Terrerii navarcborum inductos, qui velle se nostros
dimittere aiebant, prolatis onerum libellis, marilimis
legibus paruisse : mercatores proinde supra dictos pro-
curatorem suum, qui navem illam ac bona restituenda
sibi peteret, in Galliam misisse : ibi post triennium
eoque amplius consumptum, cum ad sententiam de re-
stitutione ferendam perventum jam esset, cardinalis
Mazarini eminentiam eorum procuratori Hugoni Mo-
rello factam mercatoribus istis injuriam agnovisse ;
datumque iri satisfactionem, ut primum confirmata
pax inter utramque gentem, fcedusque, quod turn agi-
tabatur, confectum atque ratum esset, in se recepisse :
immo recentius majestatis vestrae apud nos legatum
excellentissimum dominum de Bordeaux, ex mandato
vestro vestrique concilii, disertis verbis confirmasse,
bujus navis atque bonorum peculiari exceptione ha-
bitum iri rationem, etiam seorsim ab iis controversiis,
de quibus in commune decidendis ex foedere provisum
est: hujus promissi legatum ipsum, qui nunc percom-
mode negotiorum quorundam suorum causa ad vos
transmeavit, testem esse posse locupletem. Quae cum
ita sunt, j usque horum mercatorum in repetendis rebus
suis tarn praeclare constet, a majestate vestra majorem
in modum petimus, ut in eo obtinendo nulla iis mora
diutius afferatur, velitque nostro rogatu has nobis
redintegratae amicitiae et instaurati recens foederis esse
primitias. Quod et fore confidimus, vobisque fausta
omnia vestroque regno a Deo Opt. Max. precamur.
Westmonasterio, Majestatis vestrae studiosissimus,
Decemb. 1655. Oliverius Prot. Reip. Angliae, &c.
Civilatibus Helvetiorum Evangelicis.
Ex vestris ad nos tarn actis publicis per commissarios
nostros Geneva transmissis, quam Uteris 27 Decembris
Tyguri datis, quo in loco res vestrae sint, cum non sin t
optimo, satis superque intelligimus : In quo etsi pacem
vestram, tamque diuturnum sociale foedus ruptum, dole-
mus, tamen cum id vestra culpa nequaquam accidisse
appareat, novam hinc vobis ex adversariorum iniquitate
et pertinacia illustrandae fortitudinis, constantiaeque
vestrae in evangelica fide jam olim cognitse, parari
rursus materiem confidimus. Nam Suitenses, qui, re-
ligionem nostram si quis amplectatur, capitale censent,
quid moliantur, quibus hortatoribus tarn bostiles spiritus
in orthodoxam religionem susceperint, latere neminem
potest, cui modo indignissima ilia fratrum nostiorum
in Pedemontio facta strages animo nondum excidit.
Quapropter, dilectissimi amici, quod soletis esse, aspi-
rante Deo fortes estote; jura vestra atque fcEdera,immo
conscientiae libertatem, religioncmque ipsam idolorum
cultoribus obculcandam, concedere nolite ; vosque ita
parate, ut non propriae duntaxat libertatis atque salutis
propugnatores esse videamini, sed ut fratribus quoque
vicinis, Pedemontanis praesertim illis oerumnosissimis,
quibus potestis rebus, opitulari atque adesse possitis:
hoc ccrto persuasi per illorum corpora ac neces ad ves-
tra latcra ilium nuper aditum fuisse patefactum. De
me scitote, incolumitatem vestram resque prosperasnon
minus mibi curie ac solicitudini esse, quam si in hac
LITERS OLIVERII PROTECTORY.
799
nostra Rep. coortum hoc incendium, quam si in nos-
tras cervices expeditse Suitensium secures illae (sicuti
revera sunt in omnes reformatos) strictique enses essent.
Ut primum itaque a vobis de statu rerum vestrarum, et
obstinato bostium animo, certiores facti sumus, adhibitis
in concilium viris quibusdam honestissimis, et ecclesiee
aliquot ministris pietate spectatissimis, de subsidio
vobis mittendo, quantum quidem rationes nostras in
prcesentia ferre possunt, ea decrevimus, quae commissa-
rius noster Pellus vobiscum communicabit. De cgetero
vestra omnia consilia, causamque imprimis hanc ves-
tram justissimam sive pace sive bello tuendam, Deo
Opt. Max. fautori commendare non desinimus.
Vestrarum amplitudinum ac dig-
Westmonasterio, nitatum studiosissimus,
Jan. 1655. Oliverius Prot. Reip. Angliae, &c.
Oliverius Protector Reip. Anglics, fyc. Serenissimo
Principi Carolo Gustavo, Dei Gratia Suecoi-um,
GotJwrum, Vandalorumque Regi, Magno Principi
Fitilandicz, fyc.
Serenissime Rex ;
Cum amicorum inter se mutua omnia, tarn adversa
quam prospera, atque communia debere esse nemo non
intelligat, quod jucundissimam amicitiae partem majes-
tas vestra, gaudium nempe suum impertitum nobis, per
suas literas voluerit, non potest id quidem nobis non
esse longe gratissimum : quandoquidem et hoc singu-
laris indicium bumanitatis vereque regise est, ut nee
vivere, ita ne gaudere quidem sibi soli velle nisi amicos
quoque et foederatos eadem, qua se, lsetitia affectos esse
sentiat. Itaque regi tarn praestanti et natum esse filium
principem, quem paternse virtutis atque gloriae spere-
mus haeredem, merito gaudemus, et idem quod regi
olim fortissimo, Pbilippo Macedoni, sive felicitatis sive
decoris, domi simul et foris, contigisse gratulamur :
Cui eodem tempore et natus Alexander filius, et Illyri-
corum gens potentissima subacta, memoratur. Nam et
Polonioe regnum vestris armis ab imperio papano, quasi
cornu quoddam, avulsum, et cum duce Brandenburgico
pax piorum votis omnium exoptata, frendentibus licet
adversariis, facta, quin ad ecclesiae pacem atque fruc-
tum permagnum sit momentum babitura non dubita-
mus. Detmodo finem Deus tam praeclaris initiis dig-
num ; det modo filium, virtute, pietate, rebusque gestis
patri similem : id quod et aug;uramur sane, et a Deo
Opt. Max. tam vestris rebus jam ante propitio, ex ani-
mo precamur.
Westmonasterio, Majestatis vestrae studiosissimus,
Feb. 1655. Oliverius Prot. Reip. Angliae, &c.
Danicc Regi.
Serenissime ac potentissime Princeps ;
Questi sunt per libellum supplicem, suo aliorumque
mercatorum Londinensium nomine nobis exhibitum,
Joannes Fremannus et Philippus Travesius, hujus reip.
cives, se circiter mensem Octobris 1653, cum in navem
quandam Sunderburgensem, cui nomen Salvatori, Ni-
colao Weinsbinks magistro, merces varias, pannum
laneum, aliamque vestem textilem ac mercimonia plus
tribus millibus librarum aestimata impo3uissent, magis-
tro mandasse, ut per fretum Balticum recto cursu Dan-
tiscum navigaret, utque ad Elsenorum vectigalsolveret,
eique etiam pecuniam ad earn rem curasse : supradictum
tamen magistrum perfidiose, et contra quam ipsi a merca-
toribus mandatum erat, prsetervectum Elsenorum nullo
portorio soluto Balticum pernavigasse. Navisque per
banc causam cum toto onere, non sine magno mercato-
rum damno, publicata atque retenta est. Quorum in
gratiam jampridem ad legatum majestatis vestrae, Lon-
dini tunc temporis commorantem, scripsimus; qui, ut
ipsi aiunt, pollicitus est, ut primum ad majestatem
vestram rediisset daturum operam, uti ratio mercato-
rum haberetur. Yerum cum is postea aliis in regioni-
bus majestatis vestrae negotia obiret, et ante discessum
ejus et postea frustra se eum adiise ostendunt: unde
procuratovem suum mittere coacti sunt, qui jus suum
Hafnise persequeretur, navemque illam ac bona liberari,
sibique reddi, flag'itaret : verum exinde nullum se fruc-
tum percepisse, nisi ut ad damna Vetera novas impen-
sas, et susceptum frustra laborem, adjungerent: cum
fisco damnata, et retenta bactenus sint bona, tametsi
ex lege Danise, quemadmodum ipsi in libello suo de-
monstrant, magister quidem navis ob suum delictum
est ipse puniendus, navisque, non bona proscription!
sunt obnoxia : eoque gravius accidisse sibi hoc malum
existimant, quod, sicuti nobis perlatum est, vectigal
illud, quod Elsenorae solvere debuisset, est admodum
exiguum. Quapropter, cum mercatores nostri nullam
proscriptioni causam prasbuisse videantur, confessusque
ipse magister paulo ante obitum sit, suo solum delicto
illatum hoc mercatoribus detrimentum esse, cumque
pater defuncti jam magistri ipse per libellum supplicem
majestati vestree exhibitum, sicuti nos accepimus, cul-
pam omnem in filium suum contulerit, mercatores absol-
vent, haud sane potuimus quin navis illius bonorumque
retentionem iniquissimam esse arbitraremur; adeoque
confidimus, simulatque majestas vestra hac de re certior
facta erit, fore ut non modo has ministrorum suorum in-
jurias improbet, verum etiam ipsos rationem reddere,
bonaque ilia suis dominis eorum ve procuratoribus quam-
primum restitui, damnaque inde data sarciri, jubeat.
Quod et nos a majestate vestra majorem in modum pe-
timus, utpote rem usque adeo sequam et rationi consen-
taneam, ut sequiorem petere aut expectare in causa
tam justa nostrorum civium non posse videamur, haud
minus sequa vestris subditis, quoties data occasio erit,
reddituri.
Serenissimo Principi Joanni Quarto Lusitania, frc.
Regi.
Serenissime Rex ;
Quam pacem et amicitiam cum Angiicana republica
majestas vestra, legatione amplissima ac splendidissima
jampridem ad nos missa, expetivit, earn a parlamento,
quae turn potestas rebus praefuit, inchoatam, et a nobis
summo semper studio exoptatam, Deo imprimis fa-
vente, proque ea quam accepimus reipublicfe adminis-
tratione, feliciter tandem confecimus, et in perpetuum,
800
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
uti spes est, sanximus. Itaque legatum vestrura ex-
traordinarium dominum, Joannem Rodericum de Saa
Meneses, comitem Pennaguiadanum, virura cum ma-
jestatis vestrae judicio comprobatum, turn humanitate,
ingenio, prudentia, fide, praestantissimum a nobis re-
pertum, cum expleti muneris egregia laude, et reportata
secura pace, vobis reddimus. Quod autem, per literas
secundo die Aprilis Uljssipone datas, majestas vestra
quauti nos faciat, quamque impense dignitati nostrae
faveat, nosque rempublicam suscepisse gubernandam
quantopere laetata sit, baud obscuris indiciis singularis
benevolentiae testatur, id vero mihi gratissimum esse,
ex meis in majestatetn vestram paratissimis omni tem-
pore officiis, dabo operam ut facile postbac omnes in-
telligant. Neque segniiis interea pro incolumitate
vestra, vestrique regni felici statu, rerumque prospero
successu, conceptis ad Deum precibus contendo.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius Reipub. Angliae, Scoriae,
Hiberniae, &c. Protector.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Excelsis et
Preepotcntibus Fcederati Belgii Ordinibus, S. D.
Excelsi et praepotentes Domini, amici charissimi ;
Ostendunt nobis mercatores quidam, cives nostri,
Thomas Busselus, Richardus Bearus, aliique socii, na-
vem quandam suam, Edmundi et Joannis nomine in-
signitam, dum ab ora Brasiliana Olyssiponem conten-
deret, ab navi quadam praedatoria Flissengensi, cui
nomen Rubro Leoni, magister Lambertus Bartelsonus,
oppugnatam se dedidisse ; verum ea lege et pacto (id
quod ipsum Lamberti chirograph um obsignatum testa-
bitur) ut navis, et quaecunque in ilia fuissent Anglorum
bona, Flissingae restituerentur : eo cum appulsum est,
navem quidem et nauticorum peculia reddita, merca-
torum Anglicorum bona adempta, eorumque auctionem
statim esse factam : se, mercatores nempe quibus hoc
damni datum est, cum in foro Flissingensium suas res
repeterent, iniquissima sententia lata, litem cum gran-
dibus impensis post quinquennium perdidisse, ab iis
nimirum judicibus abjudicatam, quorum nonnulli, cum
in ilia navi prsedatoria suas rationes collatas habuissent,
et judices et adversarii et rei simul erant: nihil jam
sibi superesse spei nisi in vestra aequitateet incorrupta
fide, ad quam nunc demum confugiunt : earn sibi fore
propensiorem existimarunt, si nostra commendatio ac-
cessisset. Et hominibus condonandum hoc sane est,
si in hac tanta fortunarum suarum dimicatione omnia
timentibus, quid ab summa auctoritate atque potentia
vestra sibi metuendum, quam quid apud integros prae-
sertim judices de sua causa sit bene sperandum,saepius
in mentem veniat: nos quin religione, justitia, inte-
gritate vestra potius quam rogatu nostro adducti, quod
aequum, quod justum, quod vobis denique dignum est
judicaturi sitis, non dubitamus. Deus vos vestramque
rempub. ad gloriam suam, suaequeecclesiae praesidium,
conservet !
Oliverius Protector Reip. Angliae, &c.
Westmonasterio, April. 1, 1656.
Oliverius Protector Reipub. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Carolo Gustavo, Suecorum, Gothorum,
Vandalorumque Regi, Magno Principi. Finlandice,
Duel Esthonice, CarelicB, Bremce, Verdce, Stetini,
Pomeranice, Cassubice et Vandalia, Principi Rugics,
Domino Ingria, Wismarice, necnon Comiti Palatino
Rheni, Bavarice, Jul. Clivice et Montium Duci} fyc.
Serenissime Princeps ;
Perfunctus legatione sua apud nos Petrus Julius
Coictus, atque ita perfunctus ut sua debita laude non
inornatus a nobis dimittendus sit, ad majestatem ves-
tram revertitur. Fuit enim cum vestro praecipue nomine,
quod jure apud nos plurimi esse debet, nobis gratissi-
mus, turn suo etiam merito, suo nempe munere diligen-
tissime obito, haud parum acceptus. Quam igitur
commendationem vestram de eo accepimus, earn (si
quid ad earn accedere testimonio ullo potest) et ab ipso
impletam, et a vobis meritissime datam, libentes utique
testamur : quemadmodum et is poterit nostrum erga
majestatem vestram singulare studium et observantiam,
eadem fide atque integritate ad vos referre, verissimeque
exponere. Extremum illud est ut majestati vestrae
felicitatem omnem victoriarumque cursum contra omnes
hostes ecclesiae perpetuum, a Deo Opt. Maximoque
optemus.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius, Protector Reip. Angliae, &c.
Westmonasterio, April. 17, 1656.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo ac
potentissimo Principi Ludovico Gallice Regi, S. D.
Serenissime Princeps ;
Adierunt ad nos, per libellum supplicem, Joannes
Dethic urbis Londini in hunc annum praefectus, et
Gulielmus Wakefield mercator, conquesti, se anno
1649, Calendas circiter Octob. navem quandam, cui
nomen Jonae Londinensi, Jona quoque cognomento
Lighthaghe magistro, suis mercibus, quae Ostendam
mitterentur, onerasse : earn navem a praedone quodam
Barkingensi, cui nomen White, (is filii regis Caroli
defuncti nomine piraticam faciebat,) in ipso Thamesis
ostio oppressam, atque inde Dunkirkam, quae eo tem-
pore in ditione Gallorum erat, fuisse abductam : cum
autem edicto majestatis vestrae ann. 1647, et ann. rursus
1649, aliquot etiam consilii regii decretis, in gratiam
parlamenti Anglicani, cautum esse intelligerent, ne
naves ullae aut merces, illius belli tempore, quoquo
obtentu Anglis ereptae, in majestatis vestrae portus
quoscunque asportarentur, venalesve essent, misisse se
statim Dunkirkam procuratorem ' suum, Hugonem
Morellum negotiatorem, qui a domino Lestrado, illius
oppidi per id tempus praefecto, reddi sibi suam navem
cum mercibus postularet, cum eas praesertim magna ex
parte adhuc integras, neque dum permutatas aut diven-
ditas, in ipso oppido deprehendisset. Respondit prae-
fectus, se regis Galliae dono, ob navatam reipub. operam,
praefecturam earn accepisse : curaturum proinde, uti ea
sibi pretium operae sit. Hoc responso frustratus, post
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
801
magnum cum temporis turn pecuniae dispendium, pro-
curator domum revertitur. Petitores, quae restat sibi
spes, earn in vestra sola dementia atque justitia reposi-
tam esse vident; ad quam per nostras literas faciliorem
sibi aditum fore crediderunt: ea ne desit hominibus,
contra jus omne et repetita vestra interdicta spoliatis,
rogamus. Quod tamen si impetrabimus, quandoquidem
hoc sane sequissirnum videtur, ab insita sequitate
vestra, potius quam rogatu nostro, impetratum id esse
statuemus.
Majestatis vestra?, studiosissimus,
Oliverius, Protector Reip. Anglise, &c.
Westmonasterio, Maio, 1656.
Oliverius Protector Reip. Angliae, fyc.Excelsis etprce-
potentibus Dominis Fcederati Belgii Ordinibus, S. D.
Excelsi et pnepotentes Domini, amici charissimi ;
Demonstrarunt nobis, per libellumsupplicem, Joan-
nes Brunus, Nicolaus Gulielmus, aliique Londinenses,
se, cum in navem, cui Bonae Esperantzae Londinensi
nomen inditum erat, in Orientalem Indiam navigatu-
ram, sortem quisque suam contulisset, procuratori suo
negotium dedisse Februario mense 1644, ut bis mille
quadringentaslibras Belgicas ad illiusnavis periculum
praestandum Amsterodami curaret : ea navis cum in
itinere, ad oram ipsam India?,, ab Hollandica quadam,
quae ex navibus orientalis illius societatis erat, capta
esset; qui praestando periculo se obligaverant, pactam
pecuniam numerare recusasse ; et sextum jam annum
posse nostros, qui summa cum assiduitate maximisque
impensisjus suum persecuti sunt, dilationibus variis
eludere. Quod cum petitoribus grave admodum atque
iniquum videatur, et nonnulli ex iis qui se obligarunt
vel jam diem obierint vel solvendo non sint, nequid
forte ad priora damnasummi discriminis accedat, mag-
nopere a vobis petimus, ut per totannos in foro jactatis
ac proprie naufragis istis vestram aequitatem portum
esse atque perfugium velitis ; utque de causa sua, quam
illi justissimam esse confldunt, primu quoque tempore
judicium fiat. Vobis interim omnia ad Dei g'ioriam,
ecclesiaeque praesidium, fauste atque feliciter evenire
volumus.
Excelsarum et praepotentium dominationum
vestrarum studiosissimus,
Oliverius, Prot. Reip. Anglise, &c.
Westmonasterio, Maio, 1656.
Oliverius Protector Reip. Anglia, fyc. Excelsis et
prcepotentibus Dominis Fcederati Belgii Ordinibus,
S. D.
Excelsi et praepotentes Domini, amici charissimi ;
Conqueruntur apud nos graviter iidem, de quibus
antea circa idus Septemb. superioris anni literas ad vos
dedimus, Thomas et Gulielmus Lower, defunctiNicho-
lai Lower haeredes legitimi, se adversariorum suorum
sive gratia sive opibus oppressos, quamvis causa sua
imprimis optima, et, cum id satis non esset, literis etiam
nostris ter deinceps commendati fuissent, impetrare
hactenus nullo modo posse ut relictam testamento
haereditatem adire sibi liceat : Ab Hollandiae foro, ubi
primum actio instituta erat, vestram ad curiam rejecti,
indein Zelandiam transmissi, (quae tria in loca totidem
nostras literas attulerunt,) ab Zelandia nunc rursus ad
vestrum summum judicium baud inviti remittuntur :
ubi enim potestas summa est, ibi aequitatem quoque
summam esse sperant: si ea spes fallat, elusi atque
irriti, post hanc tantam juris obtinendi causa concursa-
tionem suam, quem demum consistendi locum habituri
sint, nesciunt : nam de literis nostris, si his jam quartis
nos viderint nihil proficere, non est ut in posterum quic-
quam sibi polliceantur. Nobis certe gratissimum erit,
si post tot rejectiones, facto sine mora judicio, haeredes
plurimum quidem in aequitate atque justitia vestra, ali-
quid etiam in authoritate apud vos nostra praesidii sibi
fuisse intellexerint. Quorum de altero non dubitamus,
alterum vel amicitiae nostras daturos vos esse confi-
dimus.
Excelsarum et praepotentium dominationum
vestrarum studiosissimus,
Oliverius Protector Reipub. Angliae, &c.
Westmonasterio, Maio, 1656.
Oliverius Protector Reipub. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Joanni Lusitanice Regi.
Serenissime Rex;
Cum mercatoribus quibusdam Anglis, a nonnullis
mercatoribus Lusitanis ex societate Brasiliensi, vecturae
commorationisque nomine, ann. 1649, et 1650, grandis
pecunia debeatur, quae pecunia a supradicta societate
jussu majestatis vestrae retinetur, expectabant quidem
dicti mercatores uti ea pecunia ex conditionibus prox-
imi foederis jampridem sibi numerata esset. Verara ne
amputetur sibi spes omnis ac ratio recuperandi sua de-
bita verentur, ex quo intelligunt statuisse majestatem
vestram ut quam pecuniam Brasiliensis societas ipsis
debuisset in aerarium vestrum inferretur, utque portorii
dimidia pars solvendis iis debitis impenderetur; atque
hoc pacto mercatores legitimum duntaxat lucrum, sive
foenus pecuniae suae, accepturi essent; ipsa forte interim
funditus intereunte. Quod nos nobiscum reputantes
quam durum sit, eorumque justissimis precibus victi,
has nostras ad majestatem vestram literas ipsis con-
cessimus: hoc potissimum a vobis postulantes, uti
praestandum curetis, ut supradicta societas Brasili-
ensis hujus reipub. mercatoribus quamprimum satis-
faciat, tarn de summa pecuniae cuique eorum debita,
quam de foenore quinquennali : cum hoc et per se jus-
tum sit, et foederi nuper vobiscum inito consentaneum :
quod et nos eorum nomine a maj estate vestra peramice*
petimus.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius Prot. Reip. Angliae, &c.
Ex palatio nostro Westmonasterio,
die Julii, 1656.
802
LITERS OLIVERII PROTECTORIES.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Carolo Gustavo, Suecorum, Gothorum,
Vandalor unique Regi, Sfc.
Serenissime Rex;
Cum amicitiam majestatis vestrae, tanti principis re-
busque gestis tarn clari, merito plurimi faciamus, turn
is, cujus opera foedus inter nos arctissimum sancitum est,
illustrissimus dominus Christiernus Bondus, legatus
vester extraordinarius necesse est gratus nobis et com-
mendabilis hoc nomine imprimis fuerit. Hunc itaque
hac leg'atione laudatissime perfunctum, non sine summa
caeterarum etiam virtutum egregiarum laude, ad vos
dimittendum censuimus: ut qui antea in pretio apud
vos atque honore fuit, nunc uberiores assiduitatis atque
prudentiae suae fructus ex hac nostra commendatione
percepisse se sentiat. Qua? reliqua transigenda sunt, de
iis legationem brevi mitten dam ad majestatem vestram
decrevimus: quam interim Deus incolumem defendendae
ecclesiae suae reique Sueciae columen conservet.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius Prot. Reip. Angliae, &c.
Ex palatio nostro Westmonasterii,
Julii An. Bom. 1656.
Oliverius Protector Reipub. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Ludovico Gallia Regi, S. D.
Serenissime Rex, amice ac foederate charissime ;
Detulerunt ad nos, per libellum supplicem, mer-
catores quidam Londinenses, Richardus Baker ejusque
socii, navem quandam Anglicanam ab se conductam,
cui nomen vernaculum The Endeavour, magister Gu-
lielmus Joppus, trecentis atque tredecim vini optimi
culeis ex Tenariffa insula Londinum advehendis onus-
tam, dum inter Palmam et supradictam insulam cur-
sum teneret, a. quatuor navibus Gallicis, in speciem
quidem onerariis, sed praedatorium in modum armatis,
quibus iEgidius de la Roche navarchus erat, primo ac
vigesimo Novembris die, An. Dom. 1655, occupatam
fuisse, atque in Orientalem Indian), quo is iter sibi
esse praedicabat, cum omni onere ac plerisque nautarum
abductam; reliquis quatuordecim ad Guineam Nigri-
tarum in littus quoddam expositis. Quod eo consilio
yEgidius fecisse se dictitabat, nequis eorum, ex terra
tam longinqua et inhumana forte elapsus, testimonio
loederet. Fatebatur enim, se neque mandatis instructum,
ut Anglorum naves caperet, neque alias quas poterat
antea cepisse, ut propterea quod inter Gallos nostram-
que remp. per eos ipsos dies convenisse pacem non ig-
norabat: sed cum in Portugallia constitutum sibi esset
commeatus accipere, et a,b adversis ventis rejectus at-
tingere ea loca non potuisset, coactum se, ad supplen-
dum quae opus sibi essent, iis uti quae in ista nave re-
perisset : credere se proinde, illarum navium domlnos
de damno satisfacturos. Damnum autem constat supra
sedecim mihe libras Anglicas, id quod ex juratis testi-
bus facile apparebit, mercatoribus nostris datum. Ve-
riim si tam levibus de causis temerare acta principum
religiosissima, et quasi ludibrio habere, negotiatoribus
quibusvis ob sua commoda licuerit, concidet profecto
omnis postbac foederum sanctitas, omnis principum fides
atque authoritas obsolescet, proque nihilo habebitur.
Quapropter non rogamus tan turn, sed majestatis ves-
trae quam maxime interesse arbitramur, ut qui regis
sui foedus, jusque jurandum sanctissimum, primi om-
nium tam facile violare sunt ausi, quamprimum dent
pcenas tantae perfidiae atque audaciae debitas ; utque
illarum interea navium domini de damno, etiam ipso
suorum praejudicio, mercatoribus nostris summam per
injuriam illato, satisfaciant. Deus majestatem vestram
diutissime conservet, remque Gallicam contra commu-
nem utriusque nostrum hostem tueatur atque sustineat.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius Protector Reip.
Ex palatio nostro Westmonasterii,
die Augusti An. Dom. 1656.
Oliverius Protector Reip. Anglice Eminentissimo
Domino Cardinali Mazarino.
Eminentissime Domine ;
Cum dandae mihi literae ad regem essent, eandem
quoque ad eminentiam vestram scribendi occasionem
arbitrabar mihi oblatam: cujus enim unius viri pru-
dentia singularis Gallorum res maximas, summaque
regni negotia, pari fide, consilio, ac vigilantia, modera-
tur, eum celari qua de re scriberem non convenire ex-
istimabam. Foedus enim a vobis, quod dubitare nefas
esset, sanctissime percussum, eodem pene die spretum
ac violatum a Gallo quodam yEgidio, quatuor navium
praefecto, ejusque sociis nequaquam inscientibus, que-
rimur : quemadmodum et ex Uteris nostris ad regem
datis, et ex ipsis mercatorum nostrorum postulatis,
facile poterit cognoscere eminentia vestra ; quam praeter
caeteros non fugit, quanti non magistratuum duntaxat,
verum etiam ipsius regiae majestatis, intersit violatores
foederum primos eos severius puniri. Verum illi for-
tasse, quo tendebant, in Orientalem Indiam jam nunc
appulsi, nostrorum bona, contra jus omne atque fidem
in recentissimo foedere erepta, veluti praedam ab hos-
tibus captam sibi habent Mud est interea quod emi-
nentiam vestram rogamus, ut quae ab navium praefecto,
tanquam itineri suo necessaria, nostris ablata sunt, ea
ab illarum navium dominis, id quod ipsi praedatores
aequum esse censebant, restituantur : qua in re vestram
eminentiam, qua valet authoritate, plurimum posse in-
telligimus.
Eminentiae vestrae studiosissimus,
Oliverius, Prot. Reip. Angliae, &c.
Ex palatio nostro Westmonasterii,
die Augusti An. 1656.
Oliverius Prot. Reipub. Anglice, fyc. Excelsis et prce-
potentibus Dominis Fcederati Belgii Ordinibus, S. D.
Excelsi et praepotentes Domini, amici
ac fcederati charissimi ;
Non dubitamus nos quidem quin omnes testimonium
hoc nobis perhibituri sint, nullas in contrahendis ex-
ternis amicitiis rationes defendenda religionis ventute
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
803
potiores unquam nobis fuisse, nee conjungendis eorum
animis, qui Protestantium vel amici ac defensores, vel
saltern non hostes essent, antiquius nos quicquam
Labuisse. Quo graviore animi dolore commovemur,
quoties annuntiatum est, Protestantium principes ac
civitates, quae sibi mutuo amicissimae summeque Con-
cordes esse debercnt, suspectos inter se esse et non op-
time animates; vos praesertim regemque Sueciae, qui-
bus fortiores orthodoxa fides defensores non babet, neque
socios nostra respub. sibi conjunctiores, videri non
seque ac consuevistis vobis invicem confidere, immo
indicia qusedam vel nascentis inter vos dissidii, vel
vacillantis amicitioe, baud obscura apparere. Causae
qu£e fuerint utrinque, et usque quo progressa animorum
alienatio sit, ignotum esse nobis profitemur : verun-
tamen baud potuimus quiu gravem sane molestiam
animo caperemus ex ipsis initiis vel minimae dissen-
sionis inter fratres coortae, ex qua tantum creari Protes-
tantium rebus discrimen necesse sit; quoeque si ingra-
vescent (quod Deus ne siverit) quantum inde Reformatis
Ecclesiis periculum impenderet, quanta triumpbandi
materies inimicis nostris, et Hispanis potissimum, dare-
tur, latere vestram prudentiam usumque rerum solertis-
simum non potest. Hispano certe tantum hinc fiduciae,
tantum spiritus, accessit, ut non dubitaverit, per legatum
suum apud vos commorantem, sua vobis consilia, idque
de summa Reip. vestra?, audacissime obtrudere : etpar-
tim injecto renovandi belli metu terrere,partim ostentata
utilitatis falsa specie sollicitare vestros animos est ausus,
ut relictis ejus hortatu amicis vetustis ac fidelissimis,
Gallo, Anglo, atque Sueco, arctissimam cum hoste ac
tyranno quondam vestro, pacato nunc scilicet, et, quod
maxime metuendum est, blandiente, coire societatem
velletis. Sane qui ex hoste inveteratissimo, arrepta tarn
levi occasione pro consiliario repente vestro se g'erit,
quid est quod iste sibi non sumeret, quo non audaciae
progrederetur, si cernere id semel oculis posset, quod
nunc animo duntaxat concipit atque molitur, discordi-
ara nempe inter Protestantes ac bellum intestinum.
Nescii non sumus, vos, pro sapientia vestra, qui sit
Europae universae status, quae Protestantium prsesertim
conditio, saepius cum animis vestris cogitare ; Helveti-
orum pagos, orthodoxam fidem sequentcs, ncvorurn
motuum apopularibussuis fidcm papaesequentibus jam
jamque ciendorum expectatione suspensos teneri, ex
co vix dum bello emersos, quod religionis plane causa
ab Hispano, qui hostibus eorum et duces dederat et
pecuniam suppeditaverat, conflatum est atque accen-
sum; vallium Alpinarum incolis consilia Hispanorum
eandem rursus macbinari caedem atque perniciem, quam
superiore anno crudelissime intulerunt ; Protestantes
Germanos sub ditione Caesaris gravissime vexari, sedes-
que patrias aegre retinere; regem Sueciae quern Deus,
uti speramus, fortissimum religionis orthodoxae propug-
11 atorem excitavit, cum potentissimis reformats fidei hos-
tibus bellum anceps atque asperrimum totis regni
viribus gerere ; vestris provinciis infesta vicinorum
papistarum, quorum princeps Hispanus est, nuper icta
focdera minitari; nos denique indicto Hispanorum regi
bello esse occupatos. In hac rerum inclinatione siqua
inter vos regemque Sueciae discordia existeret, reforma-
3 F
tarum totius Europae ecclesiarum quam miseranda con-
ditio esset, quae immanium hostium crudelitati ac furori
objicerentur? Haec nos cura haud leviter tangit ; eun-
demquevestrum esse sensum confidimus,proque vestro
in communi Protestantium causa praeclaro semper
studio, utque pax inter fratres eandem fidem, eandem
spem sequentes intemerata servetur, vos vestra consilia
ad has rationes esse accommodaturos, quae caeteris
quibuscunque anteponendae sunt, nee quod paci inter
vos Sueciaeque regem stabiliendae possit conducere,
quicquam esse omissuros. Qua in re si nos usiis ullius
esse possumus, quantum apud vos vel authoritate vel
gratia valemus, nostram vobis operam libentissime pro-
fitemur, Sueciae quoque regi eandem deferre paratissimi,
ad quem etiam legationem quamprimum mittere in
animo habemus, quae hac de re quid nostras sentential
sit exponat. Deumque vestros utrinque animos ad
moderata consilia flexurum esse speramus, vosque co-
hibiturum, nequid ab alterutra parte fiat quod irritare
possit, remque ad extrema deducere: sed ut, contra,
pars utraque removere velit quicquid alterutri offensum
aut suspiciosum esse queat. Id si feceritis, et hostes
frustrabimini, et amicis solatio eritis, et vestrae denique
sal uti reipubl. quam optime prospicietis. Hoc etiam
uti persuasissimum sit vobis rogamus, daturos nos esse
operam, quoties facultas oblata erit, uti nostrum erga
foederatas Belgii provincias summum studium benevo-
lentiaque appareat. Deum proinde assiduis precibus
obtestamur, ut vestram remp. pace, opibus, libertate,
atque imprimis Christiana? fidei amore ac vero cultu,
florentissimam conservare perpetuo velit.
Vestrarum celsitudinum potentium studiosissimus,
Oliverius Protector Reip. Anglise, &c.
Ex Palatio nostro Westmon. die Aug. 1656.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Joanni Lusitanice Regi, S. D.
Serenissime Rex ;
Die undecimo Julii proximi, stylo veteri, sanctionem
pacis a majestate vestra jam ratae, a legato vestro extra-
ordinario Londini transactae, necnon arcanorum et prae-
liminarium articulorum, per Thomam Maynardum
accepimus : perque literas a Philippo Meadow, nostro
Olyssipone internuntio, eodem tempore datas, nostram
etiam dictae pacis et articulorum sanctionem, pro iis
mandatis quae a. nobis ea de re acceperat, majestati
vestrae ab ipso redditam intelligimus : cum supra-
dicta sanctionis instrumenta ineunte Junio proximo
vicissim data acceptaque fuissent, adeo ut nunc inter
utramque gentem pax firmissima sancita sit. Qua
ex pace nos quidem voluptatem haud mediocrem per-
cipimus ; propterea quod earn et communi utrius-
que gentis utilitati fore arbitramur, hostiumque com-
munium haud levi detrimento : qui ut prioris foederis
turbandi rationem aliquam primd invenerunt, ita nunc,
ne idem instaurari foedus posset, intentatum nihil re-
liquerunt. Neque dubium nobis est, quin suspicionurn
utrinque offensionumque inter nos materiam creandi
occasionem nullam praetermissuri sint. Quas nos qui-
dem, quantum in nobis est, quam longissime amovere
804
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
ammo nostro ita constanter decrevimus, imrao at ma-
jorem indies mutuam fiduciam haec nostra pariat neces-
sitndo, tam vehementer cupimus, ut eos pro hostibus
habituri simus, qui ullis artibus amicitiam nostram im-
minuere conabuntur, inter nos nostrosque populos hac
pace stabilitam ; eundemque esse majestatis vestrae
animum ac voluntatem facile nobis persuademus :
Cumque placuerit majestati vestrae suis in literis ad
nos quarto ct vigesimo Junii, stylo novo, datis, et die-
bus aliquot post instrumentuin confirmatae pacis datum
atque acceptum nostro internuntio traditis, clausularum
quarundam hujus foederis mentionem facere, quas ali-
quantumiramutatas velit, ut quaehuicreipublicae,quem-
admodum majestas vestra censet, levis admodum sint
momenti, Portugalliae regno raaximi, peculiari tracta-
tione agere iis de rebus quae a majestate vestra propo-
nuntur, et si quidpraetereafoederi stabiliendo, vel etiam
arctius obstringendo, conducere alterutri parti videbi-
tur, parati erimus: in qua majestatis vestrae, suique
populi baud secus atque nostri, ut utrisque aeque sa-
tisfiat, rationem babebimus : atque haec omnia Olyssi-
pone an Londini agitanda ac transigenda sint, vestra
optio erit. Veriim hoc fcedere jam rato, signisque
gentis utriusque rite obsignate, date denique vicissim
atque accepto, immutare partem ejus ullam idem esset
atque totum rescindere ; quod majestatem vestram mi-
nime velle pro certo habemus. Majestati vestrae fausta
omnia ac prospera exoptamus.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius Protector Reip. Angliae, &c.
Ex Palatio nostra Westmonasterii,
Augusti die 1656.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Joanni Lusitanice Regi, S. D.
Serenissime Rex ;
Perlatum ad nos est facinus illud inhumanum ac
nefarium, quo csedes Philippi Meadowes, internuntii
apud vos nostri, transigendas pacis causa a nobis missi,
attentata est : cujus atrocitas tantafuit, ut divino plane
numini atque tutelae ejus conservatio attribuenda sit.
Nosque ex litteris majestatis vestra?, sexto et vigesimo
Maii proximi ad nos datis, perque Thomam Maynardum
nobis redditis, permotam facti indignitatc majestatem
vestram de authoribus jussisse quacri intelligimus, ut
suppliciura de iis, pro eo ac meriti sunt, sumatur.
Vcrum comprehensos esse ullos ex iis, aut jussa vestra
hac in parte quicquam effecisse, nondum accepimus.
Quapropter nostrum esse duximus palam significare,
tentatum illud facinus barbarum, et partim commissum,
quam indigne feramus : atque adeo k majestate vestra
postulamus, ut ab illius facinoris authoribus, sociis, ad-
ministris, supplicium debitum repetatur : Et quo hoc
maturius fiat, ut honestissimi integerrimique viri, qui-
que gentis utriusque paci quam maxime student, buic
quaestioni praeficiantur, quo res penitus investigari,
tamque in authores sceleris quam in ministros severius
animadverti possit. Id nisi fiat, neque majestatis
vestra? justitia, neque nostra hujusque reipub. existi-
matio, viudicari, neque conservandce inter utramque
gentem amicitiae ulla ratio firma esse, poterit. Majes-
tati vestrae foelicia faustaque omnia precamur.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius Protector Reipub. Angliae, &c.
Ex Palatio nostro Westmonasterii,
Aug. die 1656.
Oliverius Protector Reip. Anglice, 8fc. Illustrissimo
Domino Comiti Mirano, S. D.
Illustrissime Domine ;
Singulare tuum erga me atque hanc rempub. stu-
dium haud mediocriter nos demeruit, tibique devinxit:
id vestris ex literis, 25 Junii proximi ad me scriptis,
facile perspexi, turn etiam ex iis, quas ab internuntio
nostro Philippo Meadowes, conficiendae pacis causa ad
Lusitaniae regem a nobis misso, accepi : quibus is de
eximio vestro studio atque opera in hac pace transi-
genda abunde nos docuit: hujus novissimam sanctionem
et accepi libentissime, mihiquepersuadeo fore, ut neque
collate? in hanc pacem operae tuae, neque in Anglos be-
nevolentia?, neque fidei erga regem hac in re spectatse,
unquam te poeniteat: quandoquidem, annuente Deo,
sperandum est, hanc pacem et utrique genti permagna
emolumenta, et hostibus incommoda haud exigua, esse
allaturam. Quod solum in hoc negotio triste atque in-
faustum accidit, fuit illud facinus in internuntium nos-
trum Philippum Meadowes nefarie susceptum atque
tentatum : Cujus in occultos auctores haud segnius in-
quiri oportuit, quam in manifestos sceleris ministros :
neque de regis vestri justitia ac severitate in tanto
scelere puniendo, neque de tua cum primis ad earn rem
opera, ut qui fas piumque colas, et pacis inter utram-
que nationem studiosus fueris, dubitare possum : quae
quidem stare nullo modo potest, si facta hujusmodi ne-
faria impunita atque inultaibunt. Veriim tua facinoris
illius nota detestatio facit, ut necesse mihi non sit plura
de hac re in praesentia dicere. Cum itaque de mea erga
te benevolentia, quam et rebus omnibus demonstrare
paratissimus ero, certiorem te fecerim, extremum illud
est, ut te tuaque omnia divinae benignitati ac tutelae
a me scias esse commendatissima.
4mplitudinis vestrae studiosissimus,
Oliverius Prot. Reip. Angliae, &c.
Ex palatio nostro Westmonasterii,
Aug. die 1656.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Carolo Gustavo Suecorum, Gothorum,
Vandalorumque Regi, 8fc.
Serenissime Rex, amice ac foederate charissime ;
Cum eundem nobiscum animum, idem consilium, in
majestate vestra inesse animadvertam, Protestantium
fidei defendendae contra hostes ejus, hoc tempore, si
unquam alias, infestissimos, unde est quod tam prosperis
successibus vestris victoriarumque nuntiis pene quoti-
die laetemur, turn illud sane vehementer doleo, quod
unum laetitiam hanc nostram turbat atque corrumpit,
perfcrri ad nos, inter laeta caetera, vestram cum foedera-
tis Belgii provinciis amicitiam pristinam non satis con-
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
805
stare ; remque eo deductam inter vos, in mari praeser-
tim Baltico, ut ad discordiam spectare videatur. Cujus
causas quidem ignorare me fateor; eventum certe (nisi
Deus avertat) Protestantium summae rei periculosissi-
mum fore facile perspicio. Quapropter pro ilia artissi-
ma necessitudine, quae cum utrisque vestram nobis in-
tercede, proque eo, quo duci omnes imprimis debemus,
religionis reformatae studio atque amore, nostrum esse
censuimus, quemadmodum foederatos Belgii ordines ad
pacem et aequanimitatem magnopere hortati sumus, ita
nunc majestatem vestram hortari. Satis superque hos-
tium Protestantibus ubique est: nunquam acrioribus
odiis inflammati conspirasse in exitium nostrum un-
dique videntur. Testes Alpinee valles, haud ita pridem
miserorum csede ac sanguine redundantes ; testis Aus-
tria, edictis nuper et proscriptionibus Caesariis con-
cussa; testis Helvetia; quid enim attinet pluribus ver-
bis tot calamitatum recentium memoriam luctumque
revocare ? Haec omnia loca quis nescit Hispanorum et
Romani pontificis consilia incendiis, cladibus, vexationi-
bus orthodoxorum, per hoc biennium miscuisse ? Si ad
haec tot mala Protestantium fratrum inter se dissensio
accesserit, inter vos praesertim, quorum in virtute, opi-
bus, constantia, presidium ecclesiis reform atis consti-
tutum est maximum, quantum humanae opis est, peri-
clitari religionem ipsam reformatam, atque in summo
discrimine versari, necesse erit. Quod contra, si uni-
versum Protestantium nomen ea qua decet inter se
fraterna consensione perpetuam pacem coluerit, nihil
omnino erit quod pertimescamus, quid bostium vel artes
vel vires incommodare nobis possint, quos sola nostra
concordia vel propulsabit vel frustrabitur. Quapropter
majestatem vestram majorem in modum oro atque ob-
secro, ut ad confirmandam cum fcederatis provinciis
amicitiam pristinam, si qua in parte collapsa est aut
imminuta, propensum atque benignum animum afferre
velit. Siquid est in quo mea opera, fides, diligentia,
ad compositionem usui esse possit, earn omnem vobis
profiteor atque defero. Deus modo aspiret, faustumque
esse jubeat, quod cum summa felicitate cursuque per-
petuo rerum prosperarum majestati vestrae exopto.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius Protector Reipub. Angliae, &c.
Ex palatio nostro Westmonasterii, die Aug. 1656.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Ordinibus
Hollandice.
Excelsi et praepotentes Domini, amici charissimi ;
Demonstratum est nobis a Gulielmo Coopero, pas-
tore Londinensi, civeque nostro, Joannem le Maire
Amsterodamensem, socerum suum, ante annos circiter
triginta-tres rationem quandam excogitasse, qua reip.
vestrae reditus, sine ullo populi onere, multo auctiores
fierent ; factaque cum Joanne Van den Brook societate
partiendi inter se praemii, quod ex illo invento suo re-
portassent, (id autem erat parvi sigilli in provinciis
constitutio,) ob hoc cclsitudines vestras praepotentes
supradicto Van den Brook ej usque posteris tria millia
geldricorum (quae trecentas libras valent) in singulos
annos pensitanda spospondisse : jam vero, etsi inventa
ilia parvi sigilli ratio facilis admodum et expedita re-
perta est, magnosque ex eo tempore reditus celsitu-
dinibus praepotentibus vestris, nonnullisque vestris pro-
vinciis, retulit, tamen ad hodiernam usque diem, quam-
vis multa sollicitatione petitum, illius pacti praemii
nihildum adnumeratum esse: unde postquam supra-
dictis Van den Brook et le Maire longarum dilationum
pertaesum est, actionem illam in supradictum Guliel-
mura Cooperum civem nostrum jure esse translatam :
qui, cum fructum industriae soceri sui percipere cupiat,
ad nos per libellum supplicem se contulit, ut banc ejus
postulationem celsitudinibus vestris praepotentibus com-
mendare vellemus ; quod ei non esse denegandum
censuimus. Quapropter celsitudines vestras praepotentes
amice rogamus, uti petitionem supradicti Gulielmi
Cooperi ea de re benigne audire velitis, pactumque in-
dustriae prasmium, atque stipendium tarn justum, et pro
numero tot annorum praeteritorum et annua deinceps
pensione solvendum curare. Quod cum non dubitemus
quin celsitudines vestrae praepotentes libenter facturae
sint, utpote et justum, et munificentia vestra dignum,
parati et nos vicissim erimus, vestris quoque populari-
bus in postulatis suis, quoties nobis edentur, aeque pro-
penso animo favere.
Vestrarum celsitudinum praepotentium studiosissimus,
Oliverius Protector Reip. Angliae, &c.
Ex palatio nostro Westmonasterii,
die Septemb. an. 1656.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Ludovico Gallice Regi.
Serenissime Rex, amice ac federate cbarissime;
Inviti facimus ut majestatem vestram de suorum in-
juriis, post pacem instauratam, toties interpellemus :
verum et vos factas nolle confidimus, et nos nostrorum
querimoniis deesse non possumus. Navem Antonium
Diepensem ante fcedus jure captam ex judicumsenten-
tia, curiae nostrae maritimae praesidentium, facile con-
stat. Ejus prsedae partem, quatuor millia plus minus
coriorum, Robertus Brunus, mercator Londinensis, ab
iis qui auctioni praefuerunt, quod et ipsi testantur, co-
emit : ex iis circiter ducenta cum Diepam advecta post
ratam pacem coriario cuidam Diepensi vendidisset
pecuniamque redegisset, ea pecunia in manibus procu-
ratoris sui occupata atque retenta, litem sibi impingi,
suumque jus illo in foro se obtinere non posse, queritur.
Quocirca majestatem vestram rogandum censuimus, ut
ad consilium suum de re totareferri velit, pecuniamque
illam iniquissima lite extricari. Etenim si ante pacem
facta et judicata, post pacem rursus in controversiam
atque judicium vocabuntur, quis sit fructus foederum
futurus, non videmus. Verum hujusmodi querelarum
nullus finis erit, nisi in foedifragos hosce tarn frequentes
exemplum aliquod severitatis mature statuatur ; id
quod majestativestraequamprimum curae fore speramus:
Quam Deus interim tutela sua sanctissima dignetur.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius Protector Reip. Angliae, &c.
Ex palatio nostro Westmonasterii,
die Septemb. an. 1656.
800
LITER.E OLIVERII PROTECTORIS.
Oliverius Protector Reipub. Angliae, ^c. Serenissimo
Principi Joanni Lusitanice Regi.
Serenissime Rex ;
Transacta jam feliciter inter banc rempub. Lusita-
niaeque regnum pace, necnon ad commercium quod
attinet recte atque exordine cautum atque sancitum cum
sit, necessarium esseduximus Thomam Maynardum, a
quo hie literae perferuntur, ad raajestatem vestram mit-
tere; qui cousulis munere negotiatorio, vestra in di-
tione, ad mercatorum res rationesque ordinandas, fun-
gatur. Cum autem hoc saepius usu venire possit, ut
adeundi majestatem vestram fieri sibi copiam nonnun-
quam postulet, tarn de commercio quam aliis de rebus
quae nostra buj usque reip. interesse possint, a majestate
vestra petimus, ut illi, quoties audito opus sit, benignum
velitis aditum atque aurem prcebere; id vestrae erga
nos benevolentiae pro argumento singulari atque in-
dicio habebimus : interim majestati vestrae Deum Opt.
Max. fortunare omnia volumus.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius, Protector Reipub. Angliae, &c.
Ex Aula nostra Westmonasterii,
die Octob. 1050.
Suecorum Regi.
Serenissime potentissimeque Rex ;
Tametsi ea est solita majestatis vestrae et spontanea
in viros bene meritos benevolentia, ut omnis eorum
commendatio supervacanea possit videri, tamen nobi-
lem bunc virum Gulielmum Yavasorem, equitem aura-
tum, majestatis vestrae sub signis merentem, et ad vos
jam proficiscentem, noluimus sine nostris ad majesta-
tem vestram Uteris dimittere. Quod eo libentius feci-
mus, posteaquam significatum nobis est, jampridem
eum, majestatis vestrae auspicia secutum, multis in
praeliis vestra causa suum sanguinem profudisse : adeo
ut Suecorum reges proximi ob militarem ejus peritiam,
operamque saepe in bellostrenuenavatam, eum agro et
annuis pensionibus, veluti virtutis praemio, remunera-
verint. Neque vero dubitamus quin majestati vestrae
in hodiernis bellis permagno sit usui futurus, cum sit
fide ac bellicarum rerum scientia jamdiu spectata.
Eum itaque majestati vestrae, pro eo ac meritus est,
commendatum cupimus ; simulque rogamus, ut quae illi
praetcrita stipendia processerint solvantur. Hoc nobis
erit gratissimum ; nee gratificari vicissim majestati
vestrae, quoties facultas erit, gravabimur ; cui fausta
omnia ac prospera exoptamus.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius Protector Reip. Angliae, &c.
Ex palatio nostro Westmonasterii,
die Octob. an. 1050.
Oliverius Protector Reip. Angliae, fyc. Serenissimo
Principi Jo axni Lusitanice Regi, S. D.
Serenissime Rex, amice ac federate charissimc;
Exhibuit nobis libellum supplicem Thomas Evans
nauclerus, civis noster, in quo ostendit, se an. 1049, et
1050, cum navi sua, cui nomen Scipioni, quadringen-
tarum amphorarum, et cui ipse praefuit, societati Bra-
siliensi operam navasse : earn navem, cum onere toto
et apparatu, majestatis vestrae jussu ereptam sibi esse:
unde damnum homini factum, praeter amissum ex
tanta sorte sexennii lucrum, commissarii, ex foedere ad
decidendas controversias utrinque dati, plus septem
millibus librarum nostrarum, sive bis totidem milreis
Lusitanicis, aestimarunt; quemadmodum et ad nos re-
tulerunt. Quod detrimentum tarn grave cum supra-
dictum Thomam vehementer afflixerit, coactus ad re-
petendas ex foedere res suas Oljssipponem navigare,
petiit suppliciter a nobis, ut literas nostras hac de re
ad majestatem vestram sibi daremus : nos, tametsi in
communi causa mercatorum, quibus a societate Brasi-
liensi debebatur, superiore anno scripsimus, tamen ne
cui nostram opem poscenti defuisse videamur, majes-
tatem vestram pro amicitia rogamus, nt hujus nomina-
tim hominis ratio habeatur; utque velitmajestas vestra
suis omnibus ita praecipere, ut ne quid obstare possit,
quo minus is in ea urbe, quod sibi a societate Brasi-
liensi vel aliunde debetur, sine ullo impedimento exi-
gere, et sine mora possit recuperare. Deus majestatem
vestram perpetua felicitate augeat ; nostramque amici-
tiam faxit quam diuturnam.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius Protector Reipub. Angliae, &c.
Ex palatio nostro Westmonasterii,
die Octob. an. 1050.
Oliverius Protect. Reipub. Angliae, Sec. Illustri et
Magnifico Civitatis Hamburgensis Senatui, S. D.
Amplissimi, magnifici, et spectabiles
viri, amici charissimi ;
Gravem detulerunt ad nos querimoniam Jacobus et
Patricius Hays, cives hujus reip. se, sui fratris Alex-
andri, qui intestatus diem obiit, haeredes legitimi cum
sint, atque ita ipsius curiae vestrae sententia, ante annos
duodecim secundum se lata, contra fratris viduam pro-
nuntiati fuissent, bonaque defuncti fratris cum fructi-
bus, excepta solum viduae dote, adjudicata sibi ex eo
judicio essent, non potuisse tamen hactenus, neque pro
suo jure, neque Uteris Caroli olim regis eadem de re
scriptis, ullum laborum suorum ac sumptuum ex ea
sententia fructum consequi : obesse sibi scilicet poten-
tiam atque opes Alberti van Eizen, decurionis apud
vos primarii, apud quern bonorum pars maxima de-
posita est; eum agere omnia, ne ea bona baeredibus
restituantur. Elusi, ac dilationibus confecti, summam
denique ad inopiam redacti, supplicant nobis ne se
negligamus tantis injuriis, foederata in civitate, oppres-
sos. Quod nos cum officii imprimis nostri intelligamus
esse, ut nequis civis noster praesidium suis rebus, atque
susceptum patrocinium in nobis requirat, petimus quod
a civitate vestra videamur facile impetrare posse, ut
sententiam ipsimet vestram hisce fratribus ratam esse
velitis ; neque per causam provocationis ad Spirensem
Cameram, vel primo simulatae vel nunc irritae, moram
justitioe fieri diutius patiamini. Nam dc summa ipsius
causaejurisperitorumnostrorumsententiasrequisivimus;
LITERS OLIVERII PROTECTORY.
807
unaque descriptas obsignatasque ad vos misimus. Quod
si rogando nihil proficitur, erit necessario, idque ex
consueto jure gentium, quod tamen minime vellemus,
ad reciproca deveniendum : id ne accidat, vos pro ves-
tra prudeutia provisuros esse confidimus.
Amplitudinum vestrarum studiosissiraus,
Oliverius Protector Reipub. Anglian, &c.
Ex palatio nostro Westmonasterii,
die Octob. 16. an. 1656.
Oliverius Protector Reipub. Anglia, Serenissi?no ac
potentissimo Principi Ludovico Gallice Regi, S. D.
Serenissime potentissimeque Rex, amice ac
federate charissime ;
Pervenisse ad majestatem vestram literas nostras
arbitramur, Maii quarto-decimo superioris auni datas :
in quibus Joannem Dethicum, eodem anno Londini
urbispraafectum, et Gulielmum Wakefeild,mercatorem,
per libellum supplicem nobis ostendisse scripsimus,
navem Jonam suis mercibus onustam, quas Ostendam
veherentur, Dunkirkam, quae turn temporis in Gallica
ditionc erat, a preedone quodam Caroli Stuarti filii
auspiciis piraticam faciente ex ipso Thamesisostio fuisse
abreptam : se, cum ex edictis vestris vestrique consilii
decretis, quibus erat cautum, nequa navis Anglorum, ab
hostibus parlamenti capta, vestris portubus reciperetur,
venalisve esset, a domino Lestrado, illius oppidi prae-
fecto, postulassent, ut reddi sibi navem suam atque bona
juberet, responsum ab eo tulisse, sane neque viro pri-
mario dignum, neque eo qui regi suo satis dicto audiens
videretur, se scilicet ab rege Galliae, ob navatam in bello
operam, hanc prcefecturani praemio accepisse; curatu-
rum proinde uti ca quam maxime qusestui sibi sit; per
fas videlicet ac nefas: id enim minime laborare vide-
batur. Quasi vero hanc prsefecturam atque provinciam
majcstatis vestrae dono accepisset, ut socios juxta spo-
liaret, vestraque edicta in eorum gratiam promulgata
pro nihilo haberet. Quod enim rex Galliae, si maxime
ab hostibus factum contra nos voluisset, facti tamen
participes suos esse vetuit, id regius prsefectus, contra
regium interdictum, non modo fieri est passus, ut nos
vestris in portubus diriperemur, praedaeque essemus,
verum etiam ipse diripuit, ipse prsedae habuit, seque facti
authorem palam professus est. Hoc itaquc responso
mercatores, inf'ecto negotio, irriti atque elusi discessere:
nosque hsec itidem superiore anno majestati vestrae per
literas significavimus, successu licet haud multo meli-
ore ; nihildum enim responsi ad eas literas habuimus.
Quod non habuerimus accidisse id credimus, prop-
terea quod eo tempore prsefectus ille apud exercitum
in Flandria fuit ; nunc in urbe ipsa Parisiorum degit,
vel potius per urbem, perque aulam, uostrorum spoliis
locupletatus impune volitat. A majestate igitur vestra
nunc denuo id petimus, quod ipsius majestatis vestrse
interest in primisprovidere,nequis ad sociorum injurias
edictorum regiorum contemptionem audeat adjun-
gere : sed neque ad legatos sive commissarios de con-
troversiis communibus utrinque dandos rcjici proprie
haec causa potcrit ; quandoquidem hie non sociorum
jus duntaxat, sed auctoritas ipsa vestra, regiique no-
minis reverentia, agitur. Ulud enim mirum sit, si
mercatores damna sua molestiiis quam majestas vestra
sui ferat imminutionem. Earn si non ferat, cadem
opera simul perficiet, ut neque amicissimorum derepub.
nostra edictorum poenituisse, neque in suorum injuriis
connivisse, neque nostrse postulationi non tribuisse quod
par sit, videatur.
Majestati vestne voluntate, amicitia, foedcre,
devinctissimus,
Oliverius Prot. Reip. Angliae, &c.
Ex Aula nostra Westmonasterio,
die Novemb. an. 1656.
Oliverius Protector Reip. Anglice, Sfc. Serenissimo
potentissimogue Principi Frederico III. Danicc,
Norvcgice, Vandalorum, Gothorumque Regi; Duci
Slcsvici, Holsatiee, Stormarice, et Dithmarsicc ; Co-
mitiin Oldenburgh et Delmenhorst, fyc. S. D.
Serenissime potentissimeque Rex, amice ac foederate
charissime ;
Literas majestatis vestne sexto-decimo Februarii
Hafnia datas ab ornatissimo viro Simone de Petkum,
oratore apud nos vestro, accepimus. lis perlectis, ct
voluntatis erga nos vestrte prseclara significatio, et ipsius
rei, de qua scriptum erat, pondus usque eo nos permovit,
ut statim ad majestatem vestram mittere qui, mandatis
nostris instructus, nostra consilia vobis hac de re ple-
nissime exponeret, in animo haberemus. Etquanquam
idem nobis etiamnum animus manet, hactenus tamen
idoneum aliquem cum iis mandatis dimittere, quai
gravissimumhujusmodi neg^otium postularet, non potu-
imus ; quemadmodum jam brevi facturos nos esse spe-
ramus. Interea non omittendum diutius existimavimus
majestatem vestram certiorem facere, prassentem reruni
inEuropastatumhaud mediocri noscuraac cogitatione
sollicitos tenuisse : cum ab aliquot jam annis summo
cum dolore videamus Protestantium principes, ac civi-
tatum primores, (quos, ex communi religiouis atque
salutis vinculo, omnem sese mutuo confirmandi ac de-
fendendi inire rationem oporteret,) inter se indies magis
magisque infirm e animatos, quid quisque moliatur,
quidve struat, suspectum habere ; metum amicis, spem
hostibus praebentes, inimicitias atque dissidia potius
hac rerum inclinatione portendi, quam firmum inviccm
animorum cousensum, ad pnesidium mutuum ac defen-
sionem. Atque hasc quidem sollicitudo eo altiiis animo
nostro insedit, quo magis in majestate vestra regeque
Suecios adhuc aliquid residere mutuaa suspicionis vide-
tur; vel saltern non earn existere voluntatum conjunc-
tionem, quam communis nostrum omnium in orthodox-
am religionem amor ac studium flagitaret ; dum
majestati vestras injecta forte aliqua suspicio est, fore
ut ab rege Suecise detrimentum aliquod ditiouis vestrie
commerciis afferatur; suspicante vicissim Suecorum
rege, ne, per vos, et bellum quod nunc gerit difficilius
et coutrahendarum societatum ratio imped itior, sibi
reddatur. Non prasterit majestatem vestram, pro ea
summa prudentia, quam adhibere suis omnibus in rebus
solet, quantum discriminis Protestantium summtE rei
impendat, si istiusmodi suspicioues inter vos diu verseu-
808
LITERiE OLIVERII PROTECTORIS.
tur; quantoniagis, quod Deusavertet, siquod hostilita-
tis indicium erumperet. Utcunque haec se babeant,
nos, quemadmodura et Suecorum regem, et fbederati
Belgii ordines, ad pacem et moderata consilia magno-
pere bortati sumus, (adeoque redintegrari inter eos pa-
cem atque concordiam vehementer gaudemus, nam et
capita quoque illius foederis a dominis Ordinibus trans-
missa ad nos sunt,) ita nostras esse partes duximus, nos-
traeque amicitiae quam maxime convenire, ut qui sensus
noster bis de rebus sit, majestatem vestram ne celaremus,
(prassertim cum, ut ita faciamus, majestatis vestrae literis
amicissimis tam studiose invitemur ; id quod etiam
benevolentiae erga nos vestrae pro argumento singu-
lari sane habemus atque amplectimur,) vestraeque
majestati ante oculos poneremus, quantum nobis ne-
cessitatem, qui Protestantium religionem sequimur, di-
vina providentia imposuerit colendi inter nos pacem,
idque nunc maxime, cum hostes nostri acerrime, si un-
quam alias, rem gerere, et conjurasse undique in per-
niciem nostram, videntur. Valles Alpinas, miserorum
nuper incolarum caede ac sanguine madentes, comme-
morare nihil attinet ; nee conquassatam per eosdem
dies Caesareis proscriptionibus atque edictis Austriam;
nee denique contra Helvetios Protestantes Helvetiorum
Papistarum infestos impetus. Quis nescit Hispanorum
dolos ac machinationes per hosce aliquot annos haec
loca omnia incendiis, ruinis, cladibus Protestantium,
permiscuisse ? Si ad baec mala refonnatorum fratrum
inter se dissensio velut cumulus accedat, inter vos prae-
sertim, qui nostrarum virium tanta pars estis, et in qui-
bus tantum praesidii ac roboris Protestantium dubiis
temporibus comparatum atque repositum est; quod ad
opem humanam attinet, pessum ire Protestantium res,
et in extremo discrimine atque occasu versari, necesse
erit. Quod contra, si pax constet inter vos vicinos, cae-
terosque orthodoxos principes, si concordiae fraternae
omni ex parte studeatur, non erit cur, Deo bene juvante,
vel vim vel versutiam nostrorum hostium pertimesca-
mus; quorum con atus nostra sola consensio vel dissipabit
vel frustrabitur. Neque vero dubitamus quin majestas
vestra ad banc pacem beatam impertiri suam operam,
quam potes maximam, et libens velit, et velle desitura
non sit. Qua in re ipse etiam communicare consilia cum
majestate vestra, atque conjungere, paratissimus ero ;
utpote et veram amicitiam professus, et cui non solum
pactam inter nos tam auspicato servare pacem delibe-
ratum omnino sit, verum etiam necessitudinem hanc,
quae nunc intercedit, prout Deus facultatem dabit, arc-
tiori vinculo constringere. Idem Deus interim majes-
tati vestrae secunda ac prospera omnia concedat.
Majestati vestrae amicitia, fcedere, ac voluntate,
conjunctissimus,
Oliverius Protector Reipub. Angliae, &c.
Dabantur ex Aula nostra Westmonasterii,
Decern, an. 1656.
Oliverius Protect. Reipub. Anglic?, fyc. Serenissimo
illustrissimoque Principi ac Domino, Domino Gu-
lielmo, Hassice Langravio, Principi Herefeldice,
Comiti in Cattimeliboco, Decia Ligeuhain, Nidda et
Schaumburgo, fyc.
Serenissime Princeps;
Ad literas celsitudinis vestrae non sic altero post
anno, quod prope jam pudet, rescripsissemus, nisi nos
admodum invitos permulta sane, eaque gravissima,
quorum curam, pro nostro in repub. munere, differre
non potuimus, interpellassent. Quae enim literae de-
bebant esse nobis gratiores, quam quae a principe reli-
giosissimo, majoribus quoque religiosissimis orto, de
pace religionis, deque concordia ecclesiarum concilianda,
sunt scriptae ; quae etiam literas eundem plane animum,
idem pacis christianae promovendae studium, non solum
suo, verum etiam universi fere orbis christiani opinione
ac judicio, et ips&e nobis tribuunt, et universim attribu-
tum esse gratulantur ? Et nos quidem per tria base olim
regna quid hac in parte simus conati, quidque hortando,
ferendo, praseundo, divino maxime auxilio, efFecerimus,
et norunt nostri plerique, et in summa conscientias
tranquillitate sentiunt. Eandem prassertim Germaniae
totius ecclesiis, ubi acrius fcr^, jamque diu nimis dis-
sidetur, pacem optavimus ; perque nostrum Duraeum,
hoc idem multos jam annos frustra molientem, siquid
earn in rem nostra opera conferre posset, ex animo de-
tulimus. In eadem nos etiamnum sententia permane-
mus ; eandem illis ecclesiis fraternam inter se charita-
tem optamus: sed quam sit boc arduum conciliandae
pacis negotium inter ipsos pacis, ut pree se ferunt,
filios, summo cum dolore satis superque intelligimus.
Nam, ut utrique Reformati nempe et Augustani in unius
ecclesiae communionem aliquando coalescant, speran-
dumvixest; suam utrique sententiam ne possint vel
voce vel scriptis defendere, prohiberi sine vi non pote-,
runt ; vis autem cum pace ecclesiastica consistere non
potest : hoc tantum se sinant exorari qui dissentiunt,
ut bumanius saltern et moderatius velint dissentire, ni-
hiloque minus inter se diligere ; utpote non hostes, sed
fratres in levioribus licet dissentientes, in summa tamen
fidei conjunctissimos. Haec nos inculcando, haec sua-
dendo nunquam defatigabimur; quod ultra est, humanis
neque viribus neque consiliis datur: Deus quod suum
solius est suo tempore perficiet. Tu interim, serenis-
sime princeps, praeclaram in ecclesias declarationem
animi tui, sempiternum sane monumentum et majori-
bus tuis dignum et omnibus posthac principibus imi-
tandum reliquisti. Nos celsitudini vestras, pro eo ac
merita est, felicitatem caeteris in rebus quantum ipsa
cupit, mentem, ea quam nunc habes, haud meliorem
(quid enim potest esse melius?) a Deo optimo maximo
precamur.
Westmonasterio, die Martii, an. 1656.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Seirnissimo
Principi Duci Curlandice.
Serenissime Princeps ;
De benevolentia celsitudinis erga nos vestrae et alias,
et turn quidem aliunde nobis constitit cum orationcm
nostram ad Moscovioe Ducem iter facientem, et in
ditione vestra per aliquot dies commorantem hospitio
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
809
benigne accepisti: nunc justitise et aequitatis suae baud
leviora indicia daturam esse celsitudinem vestram et
suopte^ingenio et nostro rogatu confidimus. Cum
enira Joannes Jaraesonus, Scotus, navis cujusdam ves-
trae magister, fidelem naucleri operam septennioque
cognitam vobis navaverit, seque illam navem Balenam
sibi commissam, in ostio fluminis, ut mos est, guber-
natoi*i vestro appellendara in portum tradidisset, eumque
iraperite suo munere fungentem quod solum potuit
saepius monuisse multis testibus probaverit, non ejus
profecto culpa, sed gubernatoris vel imperitia vel per-
vicacia fractam esse navem nemini non liquet. Quod
cum ita sit, a celsitudine vestra majorem in modum
petimus, ut supradicto Joanni magistro neque illud
naufragium imputare, neque earn idcirco stipendio de-
bito velit privare ; cujus spe sola jam altero naufragio
bonis omnibus amissis, se utcunque in extrema inopia
sustinet et solatur.
Ex Aula nostra Westmonasterio
die Martii, An. 1657.
Oliverius Protector Reipub. Anglice, fyc, Amplis-
simis Consulibus ac Senatoribus Reip. Gedanensis,
S. P. D.
Amplissimi, magnifici viri, amici cbarissimi ;
Urbem vestram industria, opibus et optimarum ar-
tium studiis florentem cum nobilissimis quibusque
urbibus semper esse duximus conferendam : nunc pos-
teaquam in hoc bello, quod vestris jamdiu in finibus
geritur, Polonorum sequi partes quam Suecorum malu-
istis, sane et religionis causa quam colitis, etcommercii
quod cum Anglis vetustum jam habetis, optavimus ut
ea vobis maxime consilia placerent, quae cum Dei glo-
ria urbisque vestrae dignitate ac splendore viderentur
esse conjunctissima. Quocirca petimus pro amicitia,
quae vobis cum Anglorum gente multo usu firmata
jamdiu constat, et siqua in gratia apud vos nostrum
quoque nomen est, ut insignem inter primos Suecorum
duces Conismarcum, egregium praesertim bello virum,
casu et suorum proditione mari interceptum belli lege,
non acerbissime adhuc gesti, dimittere velitis, sin id
minus vestris rationibus convenire arbitramini, ut leni-
ore saltern ac liberiore custodia habendum censeatis.
Utrum horum vobis faciendum decreveritis, id profecto
imprimis quod existimatione urbis vestrae dignum est
decernetis ; deinde ab omnibus praeclaris belli ducibus
magnam gratiam inibitis ; nos denique, quicquid id
vestra interesse putatis, haud mediocri sane beneficio
devincietis.
Ex Aula nostra Westmonasterio,
Aprilis, an. 1657.
Vestrarum amplitudinum studiosissimus,
Oliverius, Protector Reipub. Angliae, &c.
Oliverius Protector Reipub. Anglian, Scotia, Hiber-
nice, Sfc. Serenissimo ac Potentissimo Principi ac
Domino Imperatori Ducique magno univcrscc Russia,
Soli Domino Voladomteri, Moschoce, Novogrodi,
Regi Cazani, et Astracani, Sgberia, Domino Vobs-
coce, Magno Duci Smolenchi,'Tuerscoice et aliarum,
Domino ac Magno Duci Novogrodce, Inferiorumque
Regionum Chcrnigoi, Rezanscoce et aliarum, Domino
omnis plagce Septentrionalis, item Domino Everscoce,
Cartalinsca aliarumque permultarum ; S. P. D.
Anglorum genti cum imperii vestri populis vetus
amicitia magnusque usus, id quod nemo nescit, amplis-
simumque commercium jamdiu fuit ; ilia vero virtus
singularis, Imperator Augustissime, qua majoribus suis
majestas vestra longe pr&elucet, et quae de ea est vici-
norum omnium principum opinio, potissimum nos
movet, ut majestatem vestram et eximio studio cola-
mus, etque communicata cupiamus, quae et rei christi-
anae et rationibus vestris haud parum conducere, nee
minus nominis vestri gloria? serviare posse existime-
mus. Quapropter ornatissimum virum Dominum
Richard um Bradsbaw, summa fide, integritate, pru-
dentia, usuque rerum, ex aliis etiam legationibus, nobis
cognitum, ad majestatem vestram misimus oratorem ;
qui et singulare erga vos nostrum studium, summam-
que observantiam vobis exponat, et supradictis de rebus
agere cum majestate vestra possit. Eum itaque ut
benigne nostro nomine accipiatis, eique ut, quoties
commodum erit, liberum aditum, auresque benignas,
fidem denique in iis omnibus quae proposuerit aut
transegerit, eandem atque nobismetipsis, si coram ad-
fuissemus, praebere velitis rogamus ; adeoque majes-
tati vestrae atque imperio Russico fausta omnia a Deo
opt. max. precamur.
Ex Aula nostra Westmonasterii, die
April, an. Dom. 1657.
Majestatis vestrae studiosissimus,
Oliverius, Protector Reip. Angl. &c.
Oliverius, Protector Reipub. Anglice, fyc. Serenissimo
ac Potentissimo Principi Carolo Gustavo, Sueco-
rum, Gotliorum, Vandalorumque Regi, Magno Prin-
cipi Finlandia, Duci Esthonice, Carelice, Bremce,
Verda, Stetini, Pomeranice, Cassubice et Vandalice,
Serenissime potentissimeque Rex,
amice ac foederate charissime,
Vir nobilissimus Gulielmus Jepsonus, militum tri-
bunus, et parlamenti nostri senator, cui hoc munus ho-
nori erit, quod majestati vestrae hasce literas dabit, cer-
tiorem earn faciet, quanta cum perturbatione ac dolore
nuntium accepimus belli illius funcsti inter majestatem
vestram Daniaeque regem coorti; quamque nobis cordi
ac studio sit, nullam nostram operam aut officium prae-
termittere, quoad Deus facultatem dederit; ut huic
ingruenti malo remedium aliquod mature arTeratur,
eaeque simul calamitates avertantur, quas inferricx hoc
bello religionis causae communi necesse erit; hocprae-
sertim tempore, quo adversarii nostri contra orthodoxae
fidei professionem et professores cum consilia perni-
ciosissima turn vires arctissime conjungunt. Haec
atque alia nonnulla permagna ad utriusque gentis
commoda rationesque publicas momenti adduxere nos,
ut hunc virum ornatissimum internuntii extraordinarii
praedictum munere ad majestatem vestram mittercmus:
810
LITERS OLIVERII PROTECTORIS
Quern nil amice recipiatis, eique, iis in rebus quas cum
majestate vestra nostro nomine communicaverit, sum-
mam fidcm adhibeatis rogamus ; cum is sit cujus fidei
atque prudentiae nos quoque plurimum tribuamus.
Simul et illud petimus, ut majestas vestra nostram erga
se resque suas benevolentiam singularem, atque studium
persuasissimum sibi habeat; cujus nos argumenta cer-
tissimam per omnem occasionem et propenso animo et
officiis paratissimis pra?bebimus.
Ex Aula nostra Westynonasterii,
Aug. an. Dom. 1657.
Majestatis vestrce amicus et foederatus conjunctissimus,
Oliverius Protector Reip. Angl. &c.
Excellentissimo Domino, Domino de Bourdeaux, Se-
renissimi Regis Oalliarum Legato extraor dinar io.
Excellentissime Domine,
Mercatores quidem Londino-derrienses Samuel
Dausonus, Joannes Campsejus, et Joannes Nevinus,
per libellum supplicem, Serenissimo Domino protectori
ediderunt, se, posteaquam fcedus inter hanc rempub.
regnumque Galliee redintegratum intellexerant, an.
Dom. 1655 navem quandam, cui nomen Anglice The
Speedwell, melioris ominis causa, quam eventus ferebat,
impositum, cujus Joannes Ker magister erat, mercibus
quibusdam ex portu Derriensi Burdegalam convehen-
dis onerasse ; earn navem illic onere exposito, vinoque
aliisque mercibus inde impositis, captam in reditu die
24 Novembris anni supra dicti a duabis Brestensum
navibus armatis, quarum alteri Adrianus Vindmian
Swart, alteri Jacobus Jonsonus, prsefuit, ab iisdem etiam
in portum Brivatem, vulgo Brestensem, fuisse abductam ;
ibique et jure captam judicatam esse, et auctione ven-
ditam, cum mille centumque libras nostras aestimatione
justa valuisset, extra damnum mille librarum praeterea
datum : de quibus recuperandis omni se honesta ratione
cum illius loci prasfectis egisse: id sibi hactenus frus-
tra fuisse : se etiam moribus edictum curiae maritimae
consecutos esse, quo ckarentur in judicium qui navem
illam ccpissent, autem jure esse captam defendere sta-
tuissent. Edictum hoc et recte atque ordine promul-
gatum et redditum : idque ab ejusdem curiae ministris
publicis mature Domino legato Galliae signification
esse : cum nemo contra comparuisset, testes aliquot
juratos de re judicanda interrogates esse. Quae res
cum a petitoribus ad celsitudincm Domini protectoris
delata sit, ab eaque cognitioni atque sententiae concilii
mandata, cumque de facto et testimoniis juratis libello
supplici adjunctis abunde constet, petitoribusque libe-
rum commercium Burdegalse sit datum, mercesque
illic emptae atque impositae vi sint in reditu ercptae et
occupatas contra foederis fidem, ut supra demonstration
est, quis non videt hoc esse aequissimum, aut navem
cum onere petitoribus restitui, aut de damno cum cap-
tae navis turn juris persequendi plene satisfied ? Peto
igitur ab cxcellentia vestra, atque etiam serenissimi
domini protectoris nomine peto, omnem velit operam
dare, omnique operae authoritatem etiam sui muneris
adjungere, ut primo quoque tempore horum alterutrum
fiat. Cum neque in causa oequiore laborare possit, ne-
que mihi gratiore ; qui eo diligentius curasse quod
mandatum mihi est videbor. quo excellentia vestra
maturius quod suum est praestiterit.
Ex Alba Aula, Augusti an. Dom. 1657.
Olive rius Protector Rcip. Anglia, fyc. Serenissimo
Principi D. Frederico Wilhelmo Marchioni
Brande7iburgcnsis, Sacri Romani Imperii Archi-
Camerario, ac Principi E lectori Magdeburgi, Prus-
sia, Julia, Clivia, Montium, Stctini, Pomeranice,
Cassubiorum Vandalorumque,necnon in Silesia Cros-
nce et Carnovice Duci, Burggravio Norinbergensi,
Principi Halbcrstadii et Mindce, Comiti Marcos et
Ravensbe^gi, Domino in Ravenstein : S. P. D.
Serenissime Princeps, amice ac federate charissime,
Cum ea sit celsitudinis vestra? singularis virtus et
pace et bello terrarum orbe toto jam clara, ea magni-
tudo animi atque constantia, ut amicitiam vestram
omnes fere principes vicini ambiant, amicum et socium
nemo fideliorem sibi aut constantiorem cupiat, ut nos
quoque in eorum numero esse intelligatis, qui de vobis
vestrisque egregiis de rep. christians meritis quam
optime quamque prseclare sentiunt, nobilissimum virum
Gulielmum Jepsonum, tribunum militum et Parlamenti
nostri senatorem, ad vos misimus, qui vobis nostro no-
mine et plurimam salutem dicat, et rebus vestris f el i-
citatem omnem ominetur atque exoptet ; nostram deni-
que benevolentiam summumque studium erga vestram
serenitatem verbis amplissimis exponat; eique proinde
fidem, iis in rebus de quibus vobiscum egerit, eandem
habeatis rogamus, ac si a nobismetipsis testata omnia
atque confirmata coram esscnt.
Ex Aula nostra Westmonasterio Augusti
an. Dom. 1657.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Amplissimis
civitatis Hamburgensis Consulibus ac Senatoribus :
S. P. D.
Amplissimi, magnifici, et spectabiles viri,
Amici charissimi ;
Cum vir ornatissimus Gulieimus Jepsonus, tribunus
militum, et parlamenti nostri senator, ad Suecorum
rcgem serenissimum a nobis missus vestram per urbem
iter faciat, in mandatis dedimus, uti vos quoque ne
praeteriret nostro nomine insalutatos; neque non roga-
tos, ut si qua in re vestra authoritate, consilio aut prae-
sidio opus sibi esse judicaverit, ei quibus rebus potestis
praesto esse velitis. Id quo libentius feceritis eo ma-
jorem a. nobis iniise vos gratiam intelligitis.
Ex Aula nostra Westmonasterio, die Aug.
an. Dom. 1657.
Amplissimis Civitatis Bremensis Consulibus ac Sena-
toribus. S. P. D.
Amplissimi, magnifici, et spectabiles Viri,
Amici charissimi ;
Qui noster animus erga vestram civitatem, quaeque
bencvolentia, cum propter puriorem apud vos religio-
LITERS 0LIVER1I PROTECTORY.
8U
nis cultum, etiam propter urbis celebritatem, sit, et
sensistis alias, et quoties facultas dabitur sentietis.
Nunc, cum ornatissimus vir Gulielmus Jepsonus, tri-
bunus militum, et parlamenti nostri senator, ad serenis-
simum regem Sueciae per urbem vestram oratoris rau-
nere instructus iter faciat, hoc tantum in praesentia
voluimus, ut et vos ille perarnanter pcrque amice nostro
nomine salutet, et siquid accident in quo vestra ope
atquc amicitia usus sibi esse possit, id uti a vobis pro
nostra necessitudine peteret. Qua in re non magis de-
futuros vos esse confido, quam de nostro erga vos amore
singulari ac studio dubitare debetis.
Westmonasterio, ex Aula nostra die Aug.
an. Dom. 1657.
Oliverius Protector Reipub. Anglice, 8fc. Amplissimis
Civitaiis Luhecensis Consulibus ac Senatoribus,
S. P. D.
Amplissimi, magnifici, et spectabiles viri,
amici charissimi,
Gulielmus Jepsonus, vir nobilissimus, militum tribu-
nus, et parlamenti nostri senator, ad serenissimum
Suecorum regem ab urbe vestra baud longe castra
habentem publico munere ornatus proficiscitur, qua-
propter ei per urbem vestram aut ditionem iter facenti
ut omni adjumento, si opus erit, atque praesidio, pro
nostra amicitia atque commercio, adesse velitis roga-
mus. De caetero et salutatos vos esse nostro nomine
peramice volumus, deque nostro erga vos propenso
animo ac voluntate esse persuasissimos.
Westmonasterio, ex Aula nostra, die Aug.
an. Dom. 1657.
Oliverius Protect. Reipubl. Anglice, Sfc. Amplissimis
Civitatis Hamburgensis Consulibus ac Senatoribus,
S. P. D.
Amplissimi, magnifici, et spectabiles viri,
amici charissimi,
Qui hasce ad vos literas perfert, Philippus Meadovves,
oratoris munere a nobis instructus ad serenissimum
Daniae regem per urbem vestram proficiscitur. Eum,
siquid erit, in quo vestram authoritatcm adjumento sibi
fore aut praesidio existimaverit, commendatum vobis
magnopere volumus. Nostraque commendatio, quo
solet esse apud vos pondere, eodem uti nunc sit roga-
mus : vobis vicissim. siquid ejusmodi occurrit non de-
futuri.
Ex Aula nostra Westmonasterio, die Aug. an. 1657.
Oliverius Protector Reipub. Anglice, Sfc. Serenissimo
Principi Frederico Hceredi Norwegice, Duci Sles-
vici, Holsatice, Stormarice, Ditmarsia, Comiti in
Oldcnburgh et Delmenhorst.
Serenissime princeps, amice cbarissime,
Missus a nobis vir domi nobilis Gulielmus Jepsonus,
militum tribunus, et parlamenti nostri senator, ad sere-
nissimum Suecorum regem, quod paci communi reique
Christianas felix faustumque sit, legationem obit. Ei
inter alia negotium dedimus, utcum in itinere salutem
plurimam serenitati vestrae nostro nomine, dixisset,
pristinamque nostram benevolentiam et constantissima
studia significasset, ab eo quoque peteret, ut authoritate
vestra munitus iter tutum atque commodum habere per
vestram ditionem possit. Quo beneficio cclsitudo ves-
tra nos nostraque vicissim officia majorem in modum
demerebitur.
Westmonasterio, ex Aula nostra, die Aug. an. 1657
Oliverius Protector Reip. Angliec, Serenissimo Prin-
cipi Ferdinando Magno Duci Hctrurice.
Serenissime Dux magne, amice charissime,
Ostendit nobis per libellum supplicem societas
mercatorum nostrorum, qui ad oras Mediterranei maris
orientalis negociantur, praefectum quendam navis Lo-
doviculi, sive Anglice The Little Lewis, nomine Guli-
elmum Ellum, cum Alexandras in Egypto esset, con-
ductum a Satrapa Memphitico ut oryzam, saccharum
et caphiam, ipsius Turcarum principis in usum, Con-
stantinopolim aut Smyrnam comportaret, classi se Otto-
raanicae in itinere subduxisse, et, contra datam fidem,
navis totum onus Liburnum avertisse : ibi praeda poti-
tum nunc agere. Quod facinus, pessimi sane exempli,
cum Christianum nomen probro, mercatorum fortunas
degentium sub Turca direptionis periculo objiciat,
petimus a celsitudine vestra, ut ilium hominem com-
prehend i et in custodiam tradi, navemque et bona re-
tineri, jubeat, quoad significatum a nobis erit curasse
nos res illas Turcarum principi reddendas. Vestrae
celsitudini sicubi nostris officiis usus vicissim erit, para-
tissima omni tempore fore profitemur.
Westmonasterio, ex Aula nostra,
die Scptemb. an. 1657.
Celsitudinis vestrae studiosissimus,
Oliverius Protector reip. Angliae, &c.
Oliverius Protector Reip. Anglia, fyc. Serenissimo
Principi ac Domino D. Frederico Wilhelmo,
Marchioni Brandenburgensi, Sacri Romani Imperii
Archi-Camerario, ac Principi E lectori Magdeburgi,
Prussian, Julia, Clivice, Montium, Stetini, Pomera-
nice, Cassubiorum Vandalorumque, necnon in Sile-
sia, Crosnce et Carnovice Duci, Burggravio Norin-
bergensi, Principi Halberstadii et Mindce, Comiti
Marcce et Ravensbergi, Domino in Ravenstein.
Serenissime Princeps, amice ac fcederate charissime,
Alteris ad celsitudinem vestram literis per oratorem
nostrum, Gulielmum Jepsonum, aut redditis aut brevi
redditis leg'ationis ipsi a nobis mandatae fidem fecimus;
idque sine vestrarum virtutum aliqua mentione, nos-
trapque erga vos benevolentiae, significatione facere non
potuimus. Verum nequis vestra de rebus Protestan-
tium egregie merita, quae summa omnium praedicatione
celebrantur, nos obitu tetigisse tantum videamur, re-
sumendum nobis nunc idem argumentum, nostraque
officia non libentius quidem aut animo propensiore,
aliquanto tamen prolixius deferenda serenitati vestrae,
censuimus. Et mcrito sane, cum ad aures nostras
812
LITERS OLIVER!! PROTECTORIS.
quotidie perferatur, fidem vestram atque constantiam
omnibus tentatam machinis, solicitatam technis, labe-
factari tamen, et ab amicitia fortissimi regis ac socii,
nullo modo posse dimoveri ; idque cura eo loco Sueco-
rura res nunc sint, ut in retineuda eorum societate cel-
situdinem vestram reformatae potius religionis causa
communi, quam suis commodis duci manifestum sit;
cumque hostibus vel occultis vel jam prope imminen-
tibus cincta undique et pene obsessa sit, copiae ut sint
validce non tamen sint maximae, ea tamen firmitate
animi ac robore esse, eo consilio ac virtute imperatoria,
et una vestra voluntate niti totius rei summa ac moles,
bellique faujus maximi exitus pendere videatur. Qua-
propter nihil est quod dubitet celsitudo vestra, quin de
amicitia nostra summoque studio polliceri omnia sibi
possit: qui vel ipsi ab omni laude derelicti nobis vide-
remur, si prseclara ista fide atque constantia caeterisque
vestris laudibus minus delectaremur, aut vobis ipsis
communi religionis nomine minus deberemus. Quod si
rebus ab ornatissimo viro Joanne Frederico Scblezer
consiliario et oratore apud nos vestro propositis respon-
dere, pro co ac studemus, hactenus non potuimus
(quanquam is omni assiduitate ac diligentia id agit
atque contendit) conditioni rerum nostrarum hoc velit
imputare celsitudo vestra rogamus; sibique imprimis
persuadere nihil nobis esse antiqnius aut optatius,
quam ut vestris rationibus cum religionis causa tam
conjunctis usui quam plurimum atque subsidio esse
possimus. Interim tam clara virtus ac fortitudo ne
ullo tempore deficiat aut opprimatur, dignave laude
aut fructu careat Deum opt. max. precamur.
Ex aula nostra, Westmonasterio, die Sept. an. 1657.
Celsitudinis vestrae studiosissimus,
Oliverius, Protector Reip. Angliae, &c.
E xcellentissimo Domino, Domino de Bourdeaux, Se-
renissimi Galliarum Regis Legato extraor dinar io.
Excellentissime Domine,
Postulavit a serenissimo Domino protectore, Lucas
Lucius mercator Londinensis de sua quadam navi, cui
nomen Maria, qure cum ab Hibernia Bajonam peteret,
vi tempestatis ad fan urn Divi Joannis de Luz, appulsa,
ibi retenta et occupata est actione Martini cujusdam de
Lazon ; nee restituta donee a procuratoribus mercatoris
illius satisdaretur, se de ilia navi atque onere cum
Martino lege expertmos. Tulitenim prae se Martinus
deberi sibi grandem a parlamento Angliae pecuniam,
mercium quarundam suarum nomine, quae in navi qua-
dam Sancta Clara anno 1642 parlamenti auctoritate
sunt retentae. Verum cum satis constaret, Martinum
ilium earum mercium verum dominum non esse, sed
cum Antonio quodam Fernandez verorum dominorum
Richaldi et Iriati jus persequi, dissidentibusque inter
se Martino et Antonio, decreverit parlamentum uti
merces ills retinerentur quoad lege esset decisum utri
eorum reddendae essent, paratusque fuerit semper An-
tonius lege agere ; contra, neque Martinus neque pro
eo quisque in judicio hactenus comparuerit, quae omnia
ex Lucae petitoris libellis libello supplici annexis li-
quet] t; iniquissimum sane est, ut is, qui jus suum sup-
posititium cum Antonio collega suo de aliems bonis
experiri apud nos recusat, cog-eret nostros homines ve-
rosque dominos de suis bonis in aliena ditione conten-
dere : Quin idem sequitati vestrae atque prudentiae
videatur, non dubitat serenissimus dominus protector;
a quo sum jussus, hanc Lucae Lucii causam aequissi-
mam excellentiae vestrae singularem in modum com-
mendare: ne Martino, qui jus alienum apud nos per-
sequi negligit, eo obtentu aliis eripiendi jus suum apud
vos potestas detur.
Westmonasterio, die Octob. an. 1657.
Excellentiae vestrae studiosissimus.
Oliverius, Protector Reip. Anglia, fyc. Serenissimo
Duci ac Senatui Reip. Venetce.
Serenissime Dux atque Senatus, Amici charissimi;
Nuncii rerum vestrarum contra Turcas felicissime
gestarum tam crebri ad nos perferuntur, ut nobis non
saepius ulla de re ad vos scribendum, quam de iusigni
aliqua victoria gratulandum sit. Hanc recentissimam,
et reipublicae vestrae quam maxime lagtam atque oppor-
tunam cupimus, et quod gloriosissimum est, chvistia-
norum omnium sub Turca servientium quam maxime
liberatricem. Nominatim Thomam Galileum navis, cui
nomen The Relief, olim praefectum, serenitati vestrae
ac senatui, tametsi non nunc primum, nunc tamen eo
libentius quo latiori tempore, quinquennalem captivam
commendamus. Ei cum a vobis imperatum esset, ut
cum navi sua reipublicae vestrae operam navaret, solus
cum multis hostium triremibus congressus, nonnullas
depressit, magnamque stragem edidit; tandem com-
busta navi captus vir fortis, deque Veneta rep. tam
bene meritus, quintum jam annum in misera servitute
barbarorum degit. Unde se redimat facultatum nihil
est ; nam quicquid erat, id a celsitudini vestra et
senatu, vel navis vel bonorum vel stipendii nomine de-
bere sibi ostendit. Verum ut facultates non deessent;
hostes tamen non alia lege dimissuros seeum profiten-
tur, quam si suorum aliquis, qui illis in pretio aeque sif,
permutetur. Petimusitaque magnopere a vestra atque
senatus celsitudineserenissima, petit per nos senex mi-
serrimus, captivi pater, moeroris et lacbrymarum plenus,
quae nos quidem permoverunt, ut primum quoniam ex tot
prosperis praeliis Turcarum tanta copia captorum vobis
est,unam aliquem ex eo numero, quem illi recipiant,hos-
tem vestro milite fortissimo, nostro cive, senis moestissi-
mi filio unico commutare velitis. Deinde, ut quod
stipendii, vel aliis nominibus ipsi a, repub. debetur, id
quam primum velitis patri aut-procuratori ipsius annu-
merandum curare. Priori quidem rogatu nostro, vel
potius aequitate vestra effectum est, ut statim re cognita,
putatisque rationibus constitutum esset quid debeatur:
verum ilium supputationem ingentibus fortasse aliis
negotiis, nulla solutio secuta est. Nunc miseri conditio
dilationem salutis diutius non fert : euro, si omnino
salvum vultis, danda opera est, ut squalore illo carceris
teterrimo quam primum liberetur. Id sine mora, sine
hortatu etiam nostro humanissima voluntate vestra
facturos vos esse confidimus : quandoquidem justitia,
moderatione, atque prudentia non minus quam belli
LITER/E OLIVERII PROTECTORIS.
813
gloria victoriisque floretis : atque ut diutissime florea-
tis, devicto hoste potentissimo, Deum opt. max. pre-
carnur.
Westmonasterio, ex Aula nostra,
die Octob. an. 1657.
Celsitudinum vestrarum studiosissimus,
Oliverius, Prot. Reip. Angliae, &c.
Oliverius Protector Reip. Anglice, Sfc. Excelsis et
procpotentibus Dominis Fcederati Belgii Ordinibus,
S. P. D.
Excelsi et pracpotentes Domini, amici ac
focderati charissimi ;
Redit ad vos vir illustrissimus Galielmus Nuport
legatus vester annis jam aliquot apud nos extraordina-
rily : sed ita redit, petito ad tempus duntaxat a vobis
commeatu, ut eum brevi reversurum speremus. Ea
enim est fide, vigilantia, prudentia, aequitate apud nos
in suo munere versatus, ut majorem in unoquoque
genere virtutem ac probitatem neque nos desiderare in
legato, viroque optimo, neque vos possitis ; eo animo ac
studio ad pacem inter nos et amicitiam sine fuco et
fraude conservandam,ut, illo hanc legationem obeunte,
quid inter nos offensionis aut scrupuli suboriri queat
aut pullulare, non videamus. Et discessum sane ejus
molestiore animo ferremus, hac praesertim rerum ac
temporum inclinatione, nisi persuasissimum nobis hoc
esset, neminem melius posse aut fidelius vel rerum
utrobique statum, vel nostram erga celsitudines vestras
benevolentiam studiumque integrum coram exponere.
Quapropter hunc ut virum undiquaque praestantissi-
mum, deque rep. et sua et nostra optime meritum, ac-
cipere redeuntem velitis rogamus : sicuti et nos veris-
simo nostrarum laudum testimonio ornatum abeuntem
dimisimus prope inviti. Deus ad ipsius gloriam eccle-
siaeque praesidium orthodoxae vestris rebus felicitatem,
nostrae amicitise perpetuitatem concedat.
Westmonasterio, ex Aula nostra,
die Nov. an. 1657.
Celsitudinem vestrarum studiosissimus.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Excelsis et
prcepo tend bus Dominis Focderati Belgii Ordinibus,
S. P. D.
Excelsi et proepotentes Domini, amici nostri ac
focderati charissimi ;
Georgius Duningus vir nobilis nobis est multis ac
variis negotiis, summa fide, probitate ac solertia, per-
spectus jamdiu et cognitus. Eum ut apud vos oratoris
munere fungatur, mittendum censuimus, mandatisque
nostris amplissime instruximus. Eum itaque amico,
ut consuevistis, animo recipiatis rogamus: et quoties
habere se significaverit, quod nostro nomine vestrum
cum excelsis ordinibus agat, amice audire, fidemque
adhibere ; et quae vos vicissim communicanda nobis
censebitis, ea omnia, sicuti recte potestis, perinde ac si
nos ipsi coram essemus, ei committere velitis. De
csetero vobis vestrceque reip. ad Dei gloriam eccle-
siceque praesidium secundas res omnes ex animo pre-
camur.
Westmonasterio, ex Aula nostra, die
Deccmb. an. Dom. 1657.
Celsitudinum Vestrarum studiossissimus,
Oliverius, &c.
Ordinibus Hollandice.
Cum ea nostras reip. cum vestra intercedat necessi-
tudo, ea sint utrinque negotia, ut sine oratore atque in-
terprete vel hinc vel inde misso res tantce ad utilitatem
utriusque gentis constitui commode vix possint, ex usu
communi fore arbitrati sumus, ut Georgium Duningum
virum nobilem, multis ac variis negotiis summa fide,
probitate ac solertia spectatum, jam diu nobis et cog-
nitum, eo munere instructum mitteremus : qui nostro
nomine apud vos maneat, iis maxime officiis intentus,
quibus nostra amicitia sarta tecta conservari posse
quam diutissime videatur. Hacde re cum ad excelsos
et preepotentes ordines scripsimus, turn vos quoque qui
in Provincia vestra summae rei pragsidetis, et Fcederati
Belgii tanta pars estis, certiores faciendos per literas
duximus; ut et nostrum oratorem ea ratione qua con-
venit accipiatis, et quae ille cum excelsis Dominis ordi-
nibus transegerit, ea vobis persuadeatis perseque firma
ac rata nos esse habituros, ac si ipsi rebus transactis
coram interfuissemus. Deus consilia vestra et facta
omnia ad gloriam suam et ecclesiae pacem dirigat.
Westmonasterio, fyc. Decemb. 1657.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Ferdinando Magno Duci Hetrurice.
Serenissime Dux Magne, amice noster
plurimum colende,
Permagnam nobis attulere voluptatem literae celsi-
tudinis vestrse decimo Nov. Florentia data?; in quibus
bene^ olentiam erga nos vestram eo vidimus perspecti-
orem, quanto res ipsje verbis, facta promissis certiora
benevolentis animi indicia sunt : qua3 nempe rogavi-
mus celsitudinem vestram, juberet ilium navis Lodovici
parvi pisefectum Gulielmum Ellum, qui fidem Turcis
datam turpissime fregerat, et ipsum comprehendi, et
navem cum mercibus in portu retineri, quoad Tuvca-
rum qua3 essent redderentur, ne nomen Christianum
per istiusmodi furta labem aliquam susciperet, ea om-
nia, et summo quidem studio, quod satis intelligimus,
scripsit celsitudo vestra se prsestitisse. Nos itaque cum
pro accepto beneficio gratias agimus, turn hoc porro
nunc petimus, quandoquidem satisfactum iri Turcis
mercatores in se receperunt, utetpraefectusille custodia
liberetur, et navis cum mercibus quamprimum dimit-
tatur; ne Turcarum forte rationem potiorem, quam
nostrorum civium habuisse videamur. Interim celsi-
tudinis vestras spectata voluntate erga nos singulari, et
sane gratissima sic libenter fruimur, ut ingratitudinis
notam non recusemus, nisi pari promptitudine vobis
vicissim gratificandi occasionem quam prim urn dari
nobis exoptamus, ex qua nostram quoque in reddendis
814
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
officiis promptitudinem animi rebus ipsis erga vos de-
monstrare possimus.
Westmonasterio, ex Aula nostra,
Deceinb. an. 1657.
Celsitudinis vestrse studiosissimus,
Oliverius, &c.
Olive ri us Protector Reip. Anglice, Sfc. Serenissimo
ac potentissimo Principi Carolo Gustavo Sueco-
rum, Gothorum, Vandalor ■unique Regi.
Serenissime potentissimeque Rex, amice ac
federate invictissime ;
Multa simul attulere nobis literge majestatis vestrae
21 Feb. in castris Selandicis data?, cur, et privatim nos-
tra, et totius reipub. Christiange causa, lactitia baud
mediocri afficeremur: primum quod rex Dania?, non
sua credo voluntate aut rationibus, sed hostium commu-
niura artibus factus hostis, repentino vestro inintimum
ejus regnum adventu, sine multo sanguine, eo sit re-
dactus, ut, quod res erat, utiliorem sibi pacem bello
contra vos suscepto tandem judicaverit: deinde cum is
earn nulla se ratione citius posse consequi existimaret,
quam si delata sibi jamdiu ad conciliandam pacem
nostra opera uteretur, quod majestas vestra solis inter-
nuntii nostri literis exorata, tarn facili pacis concessione
ostenderit, quantum nostra amicitia atque gratia inter-
posita apud se valeret : meumque imprimis in hoc turn
pio negotio officium esse voluerit, ut pacis tam saluta-
ris protestantium rebus, uti spero, mox futuree ipse po-
tissimum unus conciliator atque auctor propemodum
essem. Cum enim religionis hostes conjunctas opes
vestras alio pacto frangere se posse desperarent, quam
si vos inter vos commisissent, habebunt nunc, profecto
quod pertimescant, ne armorum animorumque, ut spero,
vestrorum haec inopiuata conjunctio ipsis belli hujus
conflatoribus in perniciem vertat. Tu interim, rex
fortissime, macte tua egregia virtute; et quam felici-
tatem in rebus tuis gestis victoriarumque cursu contra
regem nunc socium bostes ecclesise nuper admirati sunt,
eandem in sua rursus cladc, Deo bene juvante, fac sen-
tiant.
Westmonasterio, ex Palatio nostro,
30 die Martii, 1658.
Oliverius Protector Rcip. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Ferdinando Mac/no Duci Hetrurice.
Serenissime Princeps,
Quod satisfacturum arbitramur celsitudini vestroe de
nostro classis praefecto qui ad portus vestros nuper est
delatus, vestro apud nos oratori respondimus: interim
per libellum supplicem nobis ostendit Joannes Hosie-
rus Londinensis, cujusdam navis, cui Dominse nomen,
magister, se, cum anno 1656, mense Aprili, navcm
suam ex syngrapha (chartam partitam jus nostrum vo-
cat) Josepho Armano Italo cuidam locasset, isque fac-
tas in syngrapha pactiones ter aperte fregisset, coactum
esse demum, ne navem suam, totumque onus ejus, sor-
tem deniquetotam aniitteret, more mercatorio, declarata
publice ejus fraude, ct in tabulas publicas relata, Li-
burni in jus eura vocare : eum autem, ut fraudem fraude
tueretur, adhibitis in societatem duobus aliis negotiato-
ribus litigiosis, dc pecunia Thomse cujusdam Clutter-
buxi sex mille octonos, conficto quodam obtentu, peti-
toris hujus nomine occupasse: se, post multas impensas
consumtumque tempus, jus suum Liburni obtinere
non posse ; ne audere quidem, propter adversariorum
minas atque insidias, in judicio illic comparere. Peti-
mus itaque a celsitudine vestra, ut ciim huic homini
oppresso subvenire, turn hujus adversarii insolcntiam
pro consueta sua justitia velit coercere : frustra enim
authoritate principurn leges essent civitatibus latae, si
vis atque injuria, cum, ne omnino sint leges, efficere
non possint, possint efficere terrore ac minis, ne quis
ad eas audeat confugere. Verum in hujusmodi auda-
ciam quin mature animadversura sit celsitudo vestra,
non dubitamus; cui pacem prosperaque omnia a Deo
opt. max. precamur.
Westmonasterio ex Aula nostra,
die 7 April, an. 1658.
Serenissimo Potentissimoque Principi Ludovico Gal-
liarum Regi.
Serenissime potentissimeque Rex, amice ac
fcederate augustissime ;
Meminisse potest majestas vestra quo tempore inter
nos de renovando fosdere agebatur; quod optimis aus-
piciis initum multa utriusque populi commoda, multa
hostium communium exinde mala testantur, accidisse
miseram illam Convallensium occisionem, quorum
causam undique desertam atque afflictam vestra mise-
ricordise atque tutelae summo cum ardore animi ac
miseratione commendavimus. Nee defuisse per se arbi-
tramur majestatem vestram officio tam pio, immo vero
tam humano, pro ea qua apud ducem Sabaudiee valere
debuit vel auctoritate vcl gratia : nos certe aliique
multi principes ac civitates, legationibus, literis," pre-
cibus interpositis, non defuimus. Post cruentissimam
utriusque sexus omnis aetatis trucidationem, pax tan-
dem data est, vel potius inducti pacis nomine hostilitas
qutedam tectior : conditiones pacis vestro in oppido
Pinarolii sunt latae ; dura? quidem illre, sed quibus
miseri atque inopes dira omnia atque immania perpessi
facile acquiescerent, moda iis, dura? ct iniquse ut sint,
staretur; non statur; sed enim earum quoque singula-
rum falsa interpretatione variisque diverticulis fides
eluditur ac violatur ; antiquis sedibus multi dejiciuntur,
rcligio patria multis interdicitur, tributa nova exigun-
tur, arx nova cervicibus imponitur, unde milites crebro
erumpentes obvios quosque vel diripiunt vel trucidant:
ad lmec nuper nova) copiae clanculum contra eos paran-
tur; quique inter eos Romanam religionem colunt, mi-
grare ad tempus jubentur; ut omnia nunc rursus vide-
antur ad illorum internecionem miscrrimorum spectare,
quos ilia prior lanicna reliquos fecit. Quod ergo per
dextram tuam, rex christianissime, quae foedus nobis-
cum et amicitiam percussit, obsecro atque obtestor, per
illud christianismi tituli decus sanctissimum, fieri ne
siveris: nee tantam sseviendi licentiam non dico piin-
cipi cuiquam (neque enim in ullum principem, multo
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
815
minus in ietatem illius principis teneram, aut in mn-
liebrem matris animum tanta saevitia cadere potest) sed
sacerrimis illis sicariis ne permiseris ; qui cum Christi
servatoris nostri servos atque imitatores sese profitean-
tur, qui venit in hunc mundum ut peccatores servaret,
ejus mitissimo nomine atque institutis ad innocentium
crudelissimas caedes abutuntur: eripe quipotes, quique
in tanto fastigio dignus es posse, tot supplices tuos
homicidarum ex manibus, qui cruore nuper ebrii, san-
guinem rursus sitiunt; suaeque invidiam crudelitatis
in principes derivare consultissimum sibi ducunt. Tu
vero nee titulos tuos aut regni fines ista invidia, nee
evangelium Christi pacatissimum ista crudelitate foe-
dari te regnante patiaris. Memineris hos ipsos avi tui
Henrici protestantibus amicissimi dedititios fuisse ;
cum Diguierius per ea loca, qua etiam commodissimus
in Italiam transitus est, Sabaudum trans Alpes ceden-
tem victor est insecutus : deditionis illius instrumentum
in actis regni vestri publicis etiamnum extat ; in quo
exceptum atque cautum inter alia est, ne cui postea
Convallenses traderentur, nisi iisdem conditionibus qui-
bus eo avus tuus invictissimus in fidem recepit. Hanc
fidem nunc implorant, avitam abs te nepote supplices
requirunt : tui esse, quam cujus nunc sunt, vel permu-
tatione aliqua, si fieri possit, malint atque optarint : id
si non licet, patrocinio saltern, miseratione atque per-
fugio. Sunt et rationes regni quae hortari possint ut
Convallenses ad te confugientes nerejicias: sed nolim
te, rex tantus cum sis, aliis rationibus ad defensionem
calamitosorum quam fide a majoribus data, pietate,
regiaque animi benignitate ac magnitudine permoveri.
Ita pulcherrimi facti laus atque gloria illibata atque
integra tua erit, et ipse patrem misericordiae ej usque
filium Christum regem, cujus nomen atque doctrinam
ab immanitate nefaria vindicaveris, eo magis faventem
tibi atque propitium per omnem vitam experieris.
Deus opt. max. ad gloriam suam, tot innocentissimorum
hominum christianorum tutandam salutem, vestrumque
verum decus majestati vestrae hanc mentem injiciat.
Westmonasterio, Mail, an. 1658.
Civitatibus Helvctiorum Evangelicis.
Illustres atque amplissimi Domini,
amici charissimi ;
De Convallensibus vicinis vestris afflictissimis, quam
sint a principe suo gravia et intoleranda religionis
causa passi, cum propter ipsam rerum atrocitatem hor-
ret prope animus recordari, turn ad vos ea scribere qui-
bus notiora multo sunt, supervacuum duximus. Ex-
empla etiam literarum vidimus quas legati vestri pacis
jamdudum Pinarolianae hortatores atque testes ad
Allobrog:um ducem illiusque Taurinensis consilii prae-
sidem scripserunt ; in quibus ruptas esse omnes pacis
conditiones, illisque miseris fraudi potius quam securi-
tati fuisse singulatim, ostendunt atque evincunt. Qua-
rum violationem ab ipsa statim pace data in hunc usque
diem continuatam, et indies graviorem nisi eequo
animo patiuntur, nisi se conculcandos plane et pessum-
dandos prosternunt atque abjiciunt, religione etiam
ejurata, impendet cademcalamitas, eadem strages, quae
ipsos cum conjugibus ac liberis tertio abhinc anno sic
miserabilem in modum attrivit atque afflixit, et sub-
eunda iterum si est, funditus eradicabit. Quid agant
miseri? quibus nulla deprecatio, nulla respiratio, nul-
lum adhuc certum perfugium patuit; res est cum feris
aut cum funis, quibus priorum caedium recordatio nul-
lam pcenitentiam, aut suorum civium miserationem,
nullum sensum humanitatis aut fundeudi sanguinis sa-
tietatem attulit. Haec ferenda plane non sunt, sive
fratres nostros Convallenses orthodoxae religionis cul-
tores antiquissimos, sive ipsam religionem salvam vo-
lumus. Et nos quidem locorum iutervallo plus nimio
disjuncti, quod opis aut facultatis nostrae fuit, et prae-
stitimus ex animo, et praestare non desinemus. Vos
qui non modo fratrum cruciatibus ac pene clamoribus,
verum etiam eorumdem furori hostium proximi estis,
prospicite per Deum immortalem, idque mature, quid
vestrarum nunc partium sit; quid auxilii, quid praesidii
vicinis ac fratribus, alioqui mox perituris, ferre possitis
ac debeatis, prudentiam vestram ac pietatem, fortitu-
dinem etiam vestram consulite. Causa certe eadem
est religio, cur iidem hostes vos quoque perditos velint,
immo cur eodem tempore, eodem superiore anno, fcede_
ratorum vestrorum intestino marte perditos voluerint.
Vestra duntaxat in manu post opem divinam videtur
esse, ne purioris ipsa stirps religionis vetustissima in
illis priscorum fidelium reliquiis excindatur : quorum
salutem in extremum jam discrimen adductam si neg-
ligitis, videte ne vosmetipsos paulo post proximae vices
urgeant. Hsec dum fraterne ac libere hortamur, ipsi
interea non languescimus : quod solum nobis concedi-
tur tam longinquis, cum ad procurandam periclitantium
incolumitatem turn ad sublevandam egentium inopiam,
omnem operam nostram et contulimus et conferemus.
Deus det utrisque nobis earn domi tranquillitatem ac
pacem, eum rerum ac temporum statum, ut omnes nos-
tras opes atque vires, omne studium ad defendendam
ecclesiam suam contra hostium suorum furorem ac ra-
biem, convertere possimus.
Westmonasterio, ex Aula nostra,
Maii die, an. 1668.
Eminentissimo Domino Cardinali Mazarino, Salutem.
Eminentissime Domine,
Tllat^: nuper protestantibus, qui valles quasdam Al-
pinas in ditione ducis Sabaudiae incolunt, gravissimae
calamitates caedesque cruentissimae fecere, ut inclusas
has literas ad majestatem regiam, hasque alteras ad
eminentiam vestram scripserim. Et quemadmodum
de rege serenissimo dubitare non possum, quin hasc
tanta crudelitas, qua in homines innoxios atque inopes
tam barbare saevitum est, vehementer ei displiceat atque
ofFensa sit; ita mihi facile persuadeo, quae ego a majes-
tate regia illorum causa miserorum peto, ad ea impe-
tranda vestram quoque operam atque gratiam, velut
cumulum, accessuram. Cum nihil plane sit, quod
Francorum genti benevolentiam apud suos omnes vici-
nos reformatae religionis cultores majorem conciliaverit,
quam libertas ilia ac privilegia, quae ex edictis suis
atque actis publicis permissa protestantibus atque con-
816
LITEKJE OLIVERII PROTECTORIS.
cessa sunt. Et haec quidem respublica cum propter
alias turn hanc potissimum ob causam Gallorum ami-
citiam ac necessitudinem majorem in modum expetivit.
De qua constiluenda jamdiu cum legato regio apud
nos agitur, ej usque tractatio jam pene ad exitum per-
ducta est. Quid ! quod etiam singularis benignitas
emincntise vestrae, ac moderatio, quam in summis regni
rebus gerendis erga protestantes Galliae semper testata
est, a prudentia vestra et magnitudine animi ut hoc
sperem atque expcctem, facit ; qua ex re et fundamenta
arctioris etiam necessitudinis inter hanc rempublicam,
regnumque Gallicum eminentia vestra jecerit, meque
sibi privatim ad officia omnia humanitatis ac benevo-
lcntiae vicissim reddenda obligaverit: adeoque hoc
velim eminentia vestra sibi persuasissimum habeat.
Eminentipe vestrae Studiosissimus.
Oliverius Protector Reip. Anglian, Serenissimo ac
Potentissimoque Principi Ludovico Galliarum Regi.
Serenissime potentissimeque Rex, amice ac federate
augustissime,
Thomam Vicecomitem Falconbrigium generum
meum in Galliam proficiscentem, et ad testificandum
obsequium suum ct observantiam, qua majestatem ves-
tram colit, venire in conspectum vestrum, regiam ma-
num osculari cupientem, tametsi propter consuetudinem
ejus jucundissimam invitus dimitto, tamen cum non
dubitem quin ab aula tanti regis, in qua tot viri pru-
dentissimi fortissimique versantur, multo instructior ad
res quasque laudatissimas, et quasi consummatus ad
nos brevi sit reversurus, obsistendum esse ejus animo
ac voluntati non sum arbitratus. Et quanquam is est,
nisi ego fallor, qui per se satis commendatus, quocunque
accesserit, videri possit, tamen si se mea gratia majes-
tati vestrae aliquanto commendatiorem fuisse senserit,
eodem me quoque beneficio affectum atque devinctum
arbitrabor. Deus majestatem vestram incolumem,
nostramque amicitiam firmissimatn communi orbis
christiani bono quam diutissime conservet.
Westmonasterio, ex Aula nostra, Mali die, an. 1658.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Eminentissimo
Domino Cardinali Mazarino.
Eminentissime Domine,
Cum Thomam Vicecomitem Falconbrigium generum
mcum proficiscentem in Galliam serenissimo regi com-
mendavcrim, non potui quin ea de re eminentiam ves-
tram certiorem facerem, nee non vobis etiam eundem
commendarem : id quantum ponderis atque mumenti
ad superiorem quoque commendationem allaturum sit
non nescius. Quern certe fructum commorationis apud
vos suae, sperat autem non mediocrem hunc fore, per-
cepturus est, ejus maximam partem favori \estro ac
benevolentise non poterit non debere; cujus prope sola
mens ac vigilantia res tantas eo in regno sustinet ac
tuetur. Quicquid ei gratum eminentia vestra fecerit,
id mihi fecisse se cxistimet; id ego in multis vestris
erga me humaniter et amice factis numerabo.
Westmonasterio, Mail, an. 1658.
Oliverius Protect. Reipub. Anglice* <^c. Eminentis-
simo Domino Cardinali Mazarino.
Eminentissime Domine,
Cum illustrissimum virum Thomam Bellassisum
Vicecomitem Falconbrigium generum meum serenis-
simi regis adventum in castra ad Dunkirkam gratula-
tum mitterem, eidem prsecepi, ut vestram quoque emi-
nentiam adiret, meoque nomine et plurimam salutem
dicat, et gratias vobis agat, cujus potissimum fide, pru-
dentia, vigilantia perfectum est, ut res Gallica tarn di-
versis in partibus, et praesertim in vicina Flandria con-
tra Hispanum hostem communem tam prospere geratur:
a quo nunc celeriter, uti spero, fraudum et insidiarum,
quibus se maxime tuetur, aperta atque armata virtus
posnas reposcet : quod uti fiat quam eitissime, nos certe
neque copiis, quantum possumus, neque votis deerimus.
Westmonasterio, ex Aula nostra, Maii, an. 1658.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
ac Potentissimo Principi Ludovico Gallia Regi.
Serenissime potentissimeque Rex, amice ac federate
augustissime,
Ut nuntiatum est venisse in castra majestatem ves-
tram, tantisque copiis infame illud opidum piratarum
atque asylum Dunkirkam obsedisse, et magnam cepi
voluptatem, et spem certam, fore nunc brevi, Deo bene
juvante, ut infestum minus posthac latrociniis mare
tutius navigetur ; fore ut Hispanicas fraudes, ducem
alterum ad Hesdenae proditionem auro corruptum,
alterum ad Ostendam dolo captum, virtute bellica ma-
jestas vestra nunc brevi vindicet. Mitto itaque nobi-
lissimum virum Thomam Vicecomitem Falconbrigium
generum meum, qui et adventum vestrum in tam pro-
pinqua nobis castra gratularetur, et coram exponat
quanto nos studio majestatis vestrse res gestas non
junctis solum viribus nostris, sed votis etiam omnibus
prosequamur, uti Deus opt. max. et ipsam incolumem,
et nostram amicitiam firmissimam communi orbis
Christiani bono quam diutissime conservet.
Westmonasterio, ex Aula nostra, Maii, an. 1658.
Serenissimo Principi Ferdinando, Duci Magno He-
trurice.
Serenissime Dux Magne,
Cum celsitudo vestra in omnibus quidem Uteris suis
summam erga nos benevolentiam suam nobis semper
significaverit, dolemus id prsefectis vestris ac ministris
aut tam obscure significatum, aut tam male esse intel-
lectum, ut in portu Libernensi, ubi maxime quae ves-
tra sit erga nos benevolentia intelligi oporteret, nos
nullum ejus fructum aut indicium percipere queamus ;
immo alienum potius et hostilem vestrorum in nos
animum indies experiamur. Quam enim non amicis
nostra classis Liburnensibus usa nuperrime sit, quam
nullis adjuta rebus, quam hostiliter denique accepta
bis ab illo oppido discedere coacta sit, cum ex eo ipso
loco multis testibus fide dignis, turn ex ipso navarcho
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
817
nostro, cui ciira classera credamus, narrandi fidem de-
rogare non possumus, satis videraur nobis nimisque
certo cognovisse. Priore ejus adventu cal. Jan. post
redditas celsitudini vestrae literas nostras, vestraque
omnia humanitatis officia nostvis hominibus ultro de-
lata, petentibus ut portus Ferrarii commoditate uti lice-
ret, responsum est, id concedi non posse, ne rex His-
panise scilicet noster liostis offenderetur. Et tamen
quid est quod princeps amicus arnico prsebere commu-
nius possit, quam littoris ac portus aditum? quid est
quod nos expectare ab hujusmodi amicitia possimus,
quae hostium nostrorum animum ne ofFendat, incom-
modare nobis quam commodare, ant vel minimis re-
bus subvenire paratior sit ? Et primo quidem ex sin-
gulis navibus duobus vel tribus nautis duntaxat excen-
sus in terram, sive commercium (quam vos practicam
vocatis) est datum : mox ut auditum est in oppido, na-
vem quandam Belgicam, quae frumentum in Hispaniam
portabat, a nostris esse interceptam, quod erat antea
commercii statim adimitur; Longlandius, qui nostris
illis mercatoribus praesidet, classem adire non permit-
titur; aquatio, quaa omnibus non plane hostibus libera
est, non sibi nisi sub armatis custodibus iniquo pretio,
et quidem eg'errime praebetur : tot nostris mercatoribus,
qui non sine maximo vestrorum emolumento illic ver-
santur, suos ne invisant populares aut ulla re adjuvent
interdicitur. Posteriore ejus adventu, sub exitum men-
sis Martii, egressus ex navibus nemini datur: quinto
post die cum naviculam quandam Neapolitan am prae-
toria navis nostra incidentem in nos forte excepisset,
ducenta plus minus tormenta ab oppido classem versus
disploduntur, quorum nullum ictu nos laesit ne attigit
quidem : quod argumento esse potest quam longe base
a portu atque castelli ditione in alto gererentur, quae
vestros quasi portu violato sic sine causa irritarunt :
confestim aquatorum nostrorum scapbae intra portum
oppugnantur ; una capitur, detinetur ; reposcentibus
neque scapbam neque homines redditum iri responde-
tur, nisi capta ilia navis Neapolitana reddatur, quam
constat libero mari captam, ubi capi licuit. Ita nostri
multis modis incommodati sine illo commeatu, quern
numerata pecunia coemerant, abire denuo coguntur.
Haec si celsitudinis vestrae voluntate ac jussu quod spe-
ramus non fiunt, pctimus id ostendat proefecti illius sup-
plicio, qui amicitias domini sui violare tarn facile in
animum induxit : sin est ut sciente ac volente vestra
celsitudine commissa haec sint, cogitet nos, ut benevo-
lentiam vestram plurimi semper fecimus, ita apertas
injurias a benevolentia dignoscere didicisse.
Westmonasterio, ex Aula nostra, Mail die an. 1658.
Vester quoad licet bonus amicus
Oliverius Protector Reip. Anglise, &c.
Oliverius Protector Reip. Anglice, Sfc. Serenissimo
Potentissimoque Principi Ludovico Gallice Regi.
Serenissime potentissimeque rex, amice ac federate
augustissime,
Quod tarn celeriter illustri missa legatione majestas
vestra meum officium cumulo rependit, cum singularem
benignitatem, animique magnitudinem testata est suam,
turn meo etiam honori ac dignitati quantopere faveat,
non mihi solum declaravit, verum etiam universo po-
pulo Anglicano : quo nomine majestati vestrae, pro eo
ac de me merita est, gratias et ago et habeo maximas.
De victoria quam conjunctis nostris copiis Deus contra
hostes felicissimam dedit, vobiscum una lyetor; nostros-
que in eo praelio neque subsidiis vestris, neque majorum
suorum bellicae gloriae, neque suae denique virtuti pris-
tinae defuisse,perquam etiam gratumest. De Dunkirka,
quam deditioni proximam majestas vestra sperare se
scribit, earn nunc deditam tarn cito posse me rescribere
insuper gaudeo : neque unius urbis jactura duplicem
perfidiam Hispanum propediem esse luiturum spero;
quod capta urbe altera effectum esse, velim majestas
etiam vestra tarn cito possit rescribere. Quod reliquum
pollicetur meas rationes curse sibi fore, de eo regi op-
timo atque amicissimo pollicenti, ejusque legato ex-
cellentissimo atque ornatissimo viro duci Crequiensi
idem confirmanti, non diffido ; Deumque opt. max.
majestati vestrae reique Gallicae domi bellique propi-
tium exopto.
Westmo?iasterio, die Junii, an. 1658.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Eminentissimo
Domino Cardinali Mazarino.
Eminentissime Domine,
Cum regi serenissimo per literas gratias agam, qui ho-
noris et gratulationis reddendae causa, suaeque loetitiae de
nobilissima recenti victoria mecum communicandae le-
gationem splendidissimam misit, ingratus tamen sim,
nisi eminentise quoque vestrae debitas simul gratias per
literas persolvam ; quae ad testandam suam erga me
benevolentiam, meique rebus omnibus quibus potest
ornandi studium, nepotem suum praestantissimum atque
ornatissimum adolescentem una misit, et siquem ha-
beret apud se propinquiorem aut quern pluris faceret,
eum potissimum f uisse missurum scribit : addita etiam
ratione, quae ab judicio tanti viri profecta ad meam
baud mediocrem laudem atque ornamentum pertinere
existimo ; nempe ut qui sanguine conjunctissimi sibi
sunt in me honorando atque colendo eminentiam suam
imitarentur. Et humanitatis quidem, candoris, ami-
citias vestrum in me diligendo exemplum baud postre-
mum fortasse habuerint ; summae virtutis summaeque
prudentice alia in vobis longe clariora ; quibus regna
resque maximas summa cum gloria administrare dis-
cant. Qua res uti possit eminentia vestra quam diutis-
sime quamque felicissime gerere ad totius regni Gallici,
immo totius reip. Christianae commune bonum, ves-
trumque proprium decus, non defutura mea vota polli-
ceor.
Westmonasterio, ex Aula nostra,
die Junii, an. 1658.
Eminentiae vestrae studiosissimus.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
Potentissimoque Principi Carolo Gustavo, Succo-
rum, Gothorum, Vandalorumque Regi, fyc.
818
LITERiE OLIVERII PROTECTORIS.
Serenissime potentissimeque Rex, amice ac fuederate
cbarissime,
Quoties communium religionis hostium importuna
consilia variasqiie artes intuemur, toties nobiscum repu-
tamus, quam uecessarium orbi Christiano, quamque sa-
lutare sit futurum, quo facilius adversariorum conati-
bus iri obviam possit, protestantium principes inter se,
et potissimum majestatem vestram cum repub. nostra
arctissimo foedere conjungi. Id anobisquantopere fit,
quantoque studio expetitum, quam denique gratum no-
bis accidisset, si Suecorum nostrseque res ea conditione
ac loco fuissent, ut foedus illudex utriusque auimi sen-
tentia sanciri, alterque alteri opportunissimo auxilio
esse potuisset, oratoribus vestris, ex quo primum illi
hoc apud nos egerunt, testatum reddidimus. Neque
vero illi suo muneri defuerunt; sed quam cseteris in
rebus consueverunt, eandem bac quoque in parte pru-
dentiam ac diligentiam adhibuerunt. Venim ea nos
domi improborum civium perfidia exercuit qui in fidem
saepius recepti, res novas tamen moliri, et cum exulibus,
etiam cum hostibus Hispanis discussa jamsaepe et pro-
fligata consilia repetere non desinunt, ut in propulsan-
dis periculis propriis occupati, neque curam omnem,
neque integras opes quod in votis erat, ad communem
religionis causam tuendam convertere hactenus potue-
rimus. Quod licuit tamen, quantumque in nobis situm
erat, et antea studiose praestitimus, et siquid in poste-
rum majestatis vestrae rationibus conducere videbitur,
id non velle solum, veriim etiam summa ope vobiscum
una agere per occasiones non desistemus. Interea
majestatis vestrae rebus prudentissime fortissimeque
gestis gratulamur atque ex animo laetamur : eundem-
que uti velit Deus felicitatis atque victoriae cursum esse
quam diuturnum ad sui numinis gloriam assiduis pre-
cibus exoptamus.
Wcstmonasterio, ex Aula nostra, Junii die, an. 1658.
Oliverius Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
Principi Lusitanice JRegi. S. P. D.
Serenissime Rex, amice ac federate,
Ostendit nobis per libellum supplicem Joannes
Buffield, mercator Londinensis, se anno 1649, merces
quasdam Antonio Joanni et Manueli Ferdinando Cas-
taneo Tamireusibus tradidisse, ut iis divenditis earum
rationem mercatorum more sibi redderent: turn in
Angliam dum navigaret, in piratas incidisse, spolia-
tunique ab iis damnum baud mediocre accepisse: hoc
audito, Antonium et Manuelem eo quod hunc interfec-
tum credebant, traditas sibi merces statim pro suis ha-
buisse, adhuc etiam retinere, rationemque omnem de
iis recusare ; atque huic fraudi subsecutam paulo post
Anglicarum mercium proscriptionem obtendere; co-
actum se demum superiore anno, hyeme media in Lu-
sitaniam redire, sua repetere ; sed frustra ; hos enim
neque bona neque rationem ut reddant adduci posse;
et quod mirum sane videatur, privatam illarum mer-
cium possessionem proscriptione publica defendere :
cum videret se hominem longinquum deteriore condi-
tione cum Tamircnsibus in sua patria contendere, ad
majestatem vestram se confugisse; conservatoris judi-
cium, qui judicandis Anglorum causis constitutus est,
supplicem poposcisse ; k majestate vestra rursus ad
forensem ill am cognitionem, unde confugerat, rejectum
esse. Quod etsi per se iniquum non est, tamen cum
perspicuum sit Tamirenses istos vestro edicto publico
ad suam privatam fraudem abuti, a majestate vestra
majorem in modum petimus, ut causam hujus multis
casibus afflicti, ad inopiamque redacti, ad conservato-
rem potius judicem proprium velit pro sua dementia
integram remittere : quo possit inops fortunarum sua-
rum quod superest ab illorum hominum infida societate
recuperare: id, re cognita, quin majestati vestrae no-
biscum una maxime placeat non dubitamus.
Westmonasterio, ex Aula nostra, die Aug. an. 1658.
Serenissimo Principi Leopoldo Austria Archiduci,
Provinciarum in Belgio sub Philippo Hispaniarum
Regi Prcesidi.
Serenissime Domine,
Carolus Harbordus, vir equestris apud nos ordinis,
per libellum supplicem ad nos detulit, se bona quaedam
et suppellectilem cum ex Hollandia Brugas in ditionem
vestram asportasset, de iis, ne sibi per vim atque inju-
riam eripiantur, inopinatd periclitari. Ea nempe, cum
a Comite Suffolchiensi pro quo se grandi aere alieno
obstrinxerat, ex Anglia an. 1643. missa ad se idcirco
fuissent, ut haberet, quo sibi satisfaceret, siquid pro illo
dissolvere cog-eretur, a Richardo Grenvillo, qui et ipse
equestris ordinis esse fertur, occupari, et quo in loco
custodiebantur, eflfractis foribus atque articulis possi-
deri : hoc solo titulo, deberi sibi nescio quid a Theo-
philo SufFolchiensi comite defuncto, ex quodam nostras
curias Can cell ariae decreto, eaque proinde bona quasi
Theopbili Comitis essent, eique decreto obnoxia,se re-
ferenda in tabulas curasse : cum ex nostris legibus ne-
que ipse comes, qui nunc est, et cujus hsec bona sunt,
eo decreto teneatur, neque bona ejus occupari aut re-
tineri debeant : id quod ex sententia ejusdem curiae
una cum hisce literis ad vos missa, declaratur, quas
quidem literas supradictus Carolus Harbordus a nobis
petiit, uti per eas celsitudinem vestram rogatam velle-
mus, ut bona ilia et recensione omni, et iniqua ista
Richardi Grenvilli actione, primo quoque tempore libc-
rentur: cum hoc contra morem jusque gentium plane
sit, at cuiquam in aliena ditione ea de re actio detur,
quae in ea regione, ubi causa actionis orta est, legitime
dari non possit. Hanc causam ut celsitudini vestrae
commendaremus, et ipsa justitke ratio, et prsedicata
passim vestra aequanimitas permovit. Quod siquo
tempore usus venerit, ut de jure aut commodis vestro-
rum apud nos agatur, haud remissa profecto nostra
studia, immo omni tempore propensissima experturos
vos esse polliceor.
Westmonasterio.
Celsitudinis Vestrse Studiosissimus,
Oliverius, Protector Reip. Anglias, Sec.
LITERS OLIVERII PROTECTORIS.
819
Supremce Curia Parlamenti Parisiensis.
Nos commissarii magni sigilli Augliae, &c. supre-
mam curiam parlamenti Parisiensis rogatam volumus
curare velit uti Miles, Gulielmus, et Maria Sandys, de-
functi nuper Gulielmi Sandys et Elizabethae Soamae
uxoris ejus liberi, natione Angli, aetate nondum adulta,
Parisiis, ubi nunc in supradictoe curiae tutela sunt, ad
nos quamprimum redirepossint; eosque liberos Jacobo
Mowato Scoto, viro probo atque honesto velit commit-
tere, cui nos hanc curam delegavimus, ut eos et inde
acciperet, et ad nos hue adduceret: recipimusque, oc-
casione hujusmodi oblata, jus idem atque sequum sub-
ditis Galliae quibuscunque ab hac curia redditum iri.
Colophon
This archival text follows the Internet Archive OCR witness for The prose works of John Milton; with an introductory review (London: Westley and Davis, 1834). Internet Archive metadata identifies the creators as John Milton and Robert Fletcher, records the Library of Congress as sponsor and contributor, and states that the Library of Congress is unaware of any copyright restrictions for this item.
The Internet Archive scanning wrapper and surrounding index matter were not included in the reading body. OCR spacing was lightly normalized for the Good Work Library, while the source witness's line structure and wording were otherwise preserved.
This is an archival source-text witness, not a Good Works Translation.
Compiled and formatted for the Good Work Library by the New Tianmu Anglican Church, 2026.
🌲