IA 1834 Latin OCR Witness
LITERS RICHARDI PROTECTORIS
NOMINE SCRIPTS.
Richardus Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
ac Potentissimo Principi Ludovico Galliarum Regi.
Serenissime ac potentissime Rex, amice ac federate,
Cum serenissimus pater meus gloriosae memoriae
Oliverius reip. Ang-liae protector, omnipotente Deo sic
volente, supremum jam diem tertio Septembris obierit,
ego successor ejus in hoc magistratu legitime declara-
tus, tametsi in summo moerore ac luctu, non potui tamen
quin de re tanta primo quoque tempore majestatem
vestram per literas certiorem facerem, quam et mei
patris et hujus reip. amicissimam hoc nuntio repentino
haud laetaturam esse confido. Meum nunc est a vestra
majestate petere, de me sic velit existimare, ut qui nihil
^deliberates in animohabeam, quam societatem et ami-
citiam qua? gloriosissimo meo parenti vestra cum ma-
jestate fuit, summa fide atque constantia colere; ejusque
fcedera, consilia, rationes vobiscum institutas eodem
studio ac benevolentia observare ratasque habere : le-
gatum proinde apud vos nostrum eadem qua prius
potestate preeditum volo : quicquid id nostro nomine
vobiscum egerit, ita accipere velitis rogo quasi a me
ipso actum id esset. Vestrae denique majestati compre-
cor fausta omnia.
Westmonasterio, ex Aula nostra, 5 Septemb. 1658.
Eminentissimo Domino Cardinali Mazarino.
Eminentissime Domine,
Quanquam nihil mihi acerbius accidere potuit, quam
de serenissimi et praeclarissimi patris mei obitu scribere,
tamen cum sciam quanti ille fecerit eminentiam vestram,
quanti vos ilium, neque dubitem quin eminentia vestra,
cui summa rei Gallicae commissa est, amici ac foederati
tam constantis tamque conjuncti mortem molestissime
latura sit, permagni referre arbitratus sum, ut earn
quoque, simul cum rege, de hoc casu gravissimo per
literas monerem; vobisque etiam, quoniam id sequum
est, confirmarem, me ea omnia sanctissime praestiturum
ad quae praestanda vobis, rataque habenda serenissimas
memoriae pater meus foedere tenebatur : perficiamque
ut ilium, utpote vobis amicissimum omnique laude flo-
rentem, cum amissum merito doletis, quam minime
3 G
tamen quod ad servandam societatis fidem attinet, de-
sideretis : cui etiam ad utriusque gentis commune bonum
vestra quoque ex parte servandae Deus eminentiam
vestram quam diutissime" conservet.
Westmonasterio, Septemb. 1658.
Richardus Protector Reip. Anglice, Sfc. Serenissimo
ac Potentissimo Principi Carolo Gustavo, Sue-
corum, Gothorum, Vandalorumque Regi, fyc.
Serenissime potentissimeque rex, amice ac foederate,
Cum videar mihi paternam virtutem vix satis posse
imitari, nisi easdem quoque amicitias colam et retinere
cupiam, quas ipse et virtute sibi quaesivit, et sibi esse
maxime colendas ac retinendas judicio singulari duxit,
non est quod dubitet majestas vestra, quin eodem se
prosequi studio ac benevolentia debeam, qua pater
meus memoriae serenissimae est prosecutus. Tametsi
igitur in hoc magistratus ac dignitatis initio non eo
loco res nostras reperiam, ut in praesentia possim ad quae-
dam capita respondere, quae oratores vestri in medium
protulerunt, tamen et institutum a patre foedus cum
majestate vestra continuare, et arctius etiam conjungere,
mihi quidem magnopere placet; rerumque utrinque
statum simul ac plenius intellixero, ad ea transigenda
quae cum utriusque reip. commodis potissimum conjunc-
ta esse videbuntur, ero equidem semper, ad me quod
attinet, promptissimus. Deus interim majestatem ves-
tram, ad gloriam suam et orthodoxae ecclesiae tutelam
atque praesidium, quam diutissime conservet.
Westmonasterio, ex Aula nostra, Octob. 1658.
Richardus Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
ac Potentissimo Principi Carolo Gustavo, Sue-
corum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno
Principi Finlandice, Duci Scania, Esthonia, Ca-
relice, Bremce, Verdcc, Stetini, Pomeranice, Cassubice,
et Vandalice, Principi Ritgice, Domino Ingrice et
Wismarice, necnon Comiti Palatino Rhcni, Bavaria,
Juliaci, Clivice, et Montium Duci.
Serenissime, potentissime rex, amice ac foederate,
Binas accepi a majestate vestra literas ; alteras per
nuncium suum, alteras legato nostro D. Philippo Mea-
820
litem: bichardi protectory.
(lows, ad me transmissas. Ex quibus nou solum do-
lorem suum de obitu patris mei serenissimi veris animi
sensibus expressum, deque ipso majestas vestra quam
preclare senserit, verum etiam de me quoque ejus in
locum suspecto quantam spem ceperit cognovi. Et ad
paternae quidem laudis cumulum nihil posthac amplius
aut illustrius tanto authore accedere potest, meis certe
in capessenda repub. auspiciis nihil felicius tanto gratu-
latore, ad virtutes denique patrias tanquam haereditatem
optimam adeundas nihil quod accendat vehementius
tanto hortatore potuit accidere. Ad rationes majes-
tatis vestrae de communi Protestantium causa no-
biscum initas quod spectat, sic velim existimet, me
quidem ex quo ad hsec gubernacula accessi, quan-
quam eo loco res nostrae sunt, ut summam diligenti-
am, curam, vigilantiam domi potissimum requirant,
nihil tamen antiquius aut deliberates habuisse aut
habere, quam paterno foederi cum majestate vestra per-
cusso quantum in me erit non deesse. Classem itaque
in mare Balticum mittendam cum iis mandatis curavi,
quseinternuncius noster, quem ad hoc totum negotium
amplissime instruximus, majestati vestrae communica-
bit. Quam Deus opt. max. incolumem, prosperisque
rerum successibusfortunatissimam, ad orthodoxam fidem
tutandam diutissime conservet.
Westmonasterio, ex Aula twstra,
die 13 Octob. 1658.
Richardus Protector Serenissimo ac Potentissimo
Principi Carolo Gustavo, Sueco?-um, Gotlwrum,
Vandalor unique Regi, 8fc.
Serenissime, potentissimeque rex, amice ac federate,
Mitto ad majestatem vestram, quo nihil dignius aut
praestantius possum mittere, virum vere egregium, vere-
que nobilem Georgium Aiscoum, equitem auratum, non
solum belli, et navalis praesertim scientia multis ex re-
bus fortiter gestis cognitum jam saepe atque spectatum,
verum etiam probitate, modestia, ingenio, doctrina
praeditum, moribus suavissimis nemini non charum, et,
quod nunc caput rei est, sub signis majestatis vestrae
virtute bellica toto orbe terrarum florentissimae jam diu
mereri cupientem. Velimque sic habeat majestas ves-
tra, quicquid huic viro muneris commiserit, in quo
fides, fortitudo, experientia constare vel etiam praelucere
possit, neque fideliorineque fortiori, nee facile peritiori
posse se quicquam committere. Quae autem ego illi
negotia dedero communicanda vestrae majestati, in iis
expeditum aditum, aurem benignam velit rogo prae-
bere, eamque fidem, quam nobismetipsis coram fuisset
habitura; eum denique honorem, quem tali viro et suis
meritis et nostra commendatione ornatissimo convenire
judicaverit. Deus res vestras ad gloriam suam et or-
thodoxae ecclesiae prassidium felici exitu fortunet.
Westmonasterio ex Aula nostra,
die Octob. 1658.
Richardus Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
Potentissimoque Principi Carolo Gustavo, Sueco-
rum, Gotlwrum, V andalorumque Regi, fyc.
Serenissime potentissimeque rex, amice ac fcederate
charissime,
Detulit ad nos per libellum supplicem Samuel Pig-
gottus, Londinensis mercator, se nuper naves duas
(quarum alteri nomen Postac, magister Tiddeus Jaco-
bus ; alteri The Water-Dog, magister Garbrand Peters)
Londiuo in Galliam negotiandi causa misisse ; eas inde
sale onustas Amsterodamum petisse ; Amsteroclamo
alteram saburra tantum, alteram halece impositas cu-
jus cum Petro quodam Heinsbergo societas erat in
mare Balticum Stetinum usque Pomeraniae, quae in
vestra ditione est, ad exponendam illic halecem navi-
gasse ; verum utrasque hasce naves accepisse se alicubi
maris Baltici a copiis quibusdam vestris detineri ;
tametsi ut huic malo occurreret cum utraque nave syn-
grapham sigillo curiae maritimae obsignatam una, cura-
verit mittendam, qua et navium harum et mercium,
excepta halecis parte supradicta, unum se esse ac legi-
timum dominum demonstraret. Cujus rei cum fidem
apud nos plenam fecerit, peto magnopere a majestate
vestra (quandoquidem duarum navium jactura sine
summo hominisdetrimentofortunarumque forte omnium
naufragio vix posse accidere videtur) uti mandet suis
atque imperet illarum navium liberam primo quoque
tempore dimissionem. Deus majestatem vestram, ad
gloriam suam ecclesiaeque ortbodoxae praesidium, quam
diutissime servet incolumem.
Westmonasterio, ex Aula nostra, Jan. 27. an. 1658.
Richardus Protector Reip. Anglice, fyc. Celsis et
Potentibus Dominis Occidentalis Frisicc Potestati-
bus, S. D.
Celsi et potentes domini, amici ac fcederati charissimi,
Gravem ad me detulit querelam per libellum sup-
plicem Maria Grinderia vidua, ciim sibi a Thoma Kil-
legraeo vestro milite pecunia bene magna ante annos
octodecim debeatur, se eum ne nullo modo adducere
per procuratorem posse, neque ut debitum solvat, neque
ut de jure suo, si quid sit, velit lege experiri ; id ne a
procuratore viduae cogi possit, petisse eum a celsitudi-
nibus vestris per libellum supplicem, ne cui liceat eum
lege persequi ullius pecuniae ab se in Angliae debitae.
Ego vero si celsitudinibus vestris hoc tantum signifi-
cavero, viduam esse, egenam esse, multorum matrem
parvulorum, cujus iste omnes prope fortunas avertere
conatur, non committam ut apud vos, quibus divina
praecepta atque adeo de viduis pupillisque non oppri-
mendis notissima esse confido, graviore ulla utendum
cohortatione putem, ne hoc fraudandi privilegium pe-
titioni istius concedere velitis : id quod nunquam con-
cessuros vos esse mihi persuadeo.
Westmonast. ex Aula nostra, Jan. 27. 1658.
Richardus Protector Reip. Anglice, Sfc. Serenissimo
Potentissimoque Principi Ludovico Gallia Regi.
Serenissime potentissimeque rex, amice ac fcederate
augustissime,
Accepimus, idque non sine dolore, quasdam in pro-
vincia protestantes ecclesias ab homine quodam male
LITERS RICHARDII PROTECTORIS.
821
feriato ita indigne fuisse in sacris concionibus interpel-
latas, ut ea res magistratibus, ad quos hujus causae
cognitio Gratianopoli ex lege pertinebat, gravi animad-
versione digna censeretur: sed conventum Cleri, qui
iis in locis proxime habebatur, a majestate vestra im-
petrasse, ut res integra Parisios ad concilium regium
revocaretur: a quo dum nihil hactenus decernitur, ec-
clesias illas et praesertim Aquariensem, convenire ad
colendum Deum probiberi. Vehementer itaque a
majestate vestra etiam atque etiam peto, primiim, ut
quorum preces ad Deum pro salute sua rebusque regni
prosperis non interdicit, eorum coitus publicos ad pre-
candum interdicere ne velit : deinde ut in ilium homi-
nem rei divinae interpellatorem ex sententia illorum
judicum, quibus hujusmodi causarum legitima atque
consueta cognitio Gratianopoli data est,animadvertatur.
Deus majestatem vestram quam diuturnam atque inco-
lumem conservet ; ut si haec nostra vota vobis accepta
sunt, Deoque grata esse existimatis, eadem ab illis
etiam protestantibus ecclesiis quibus nunc interdicitur,
pro vobis publice fieri, sublato illo interdicto, quam
primum velitis.
Westmonasterio, 18 Feb. an. 1658.
Eminentissimo Domino Cardinali Mazarino.
Eminentissime domine cardinalis,
Proficiscitur in Galliam, ibique ad tempus com-
morari cogitat illustrissima domina defuncti nuper du-
cis Richmondiae uxor cum duce filio adolescentulo.
Eminentiam itaque vestram magnopere rogo, ut siquid
accident in quo iis vestra authoritate, favore, patrocinio,
utpote peregrinis, usus esse possit, ita eorum digni-
tatem tueri, vobisque baud vulgariter commendatam
rebus omnibus babere velitis, ut ad vestram humanita-
tem erga omnes, praasertim tarn illustri genere oriundos,
eximiam, sentiant nostris literis quod accedere potuit
cumuli accessisse : simul et hoc sibi persuadeat emi-
nentia vestra commendationem suam, si quid a me
hujusmodi postulabit, apud me non minus valituram.
Westmonasterio, 29 Feb. 1658.
Richard us Protector Reip. Anglice, fyc. Serenissimo
ac Potentissimo Principi Joanni Portugallice Regi.
Serenissime potentissimeque rex, amice ac foederate,
Tametsi multa sunt quae ad regem amicum et reip.
nostras conjunctissimum necessario scribam, nihil est
tamen quod faciam libentius quam quod nunc facio, ut
majestati vestrae, regnoque Portugalliae insignem hanc
proximam de communi hoste Hispano victoriam gra-
tuler : qua non ad vestram tantummodo, verum etiam
ad Europse totius pacem ac respirationem, permagnum,
atque in multos fortasse annos, allatum esse momentum
nemo est quin intelligat. Alterum est in quo victori-
arum certissimum pignus justitiam majestatis vestrae
agnoscam, qua ex articulo foederis 24, per arbitros Lon-
dini datos, mercatoribus nostris est satisfactum, quorum
naves onerarias Brasiliensis societas conduxit. Unus
est Alexander Bencius, mercator Londinensis, cui, cum
navis ejus, quae Tres Fratres vulgo nominatur, magistro
Joanne Wilkio, duas navigationes conducta onerata-
que navaverit, pactum stipendium persolvere societas
recusat : cum caeteris qui semel tantum navigarunt,
jampridem persolutum sit. Quod cur sit factum non
intelligo, nisi si eorum judicio mercede dignior est, qui
semel quam qui bis meruerit. Vehementer itaque peto
a majestate vestra, ut huic uni Alexandro, cui duplum
debetur, debita navatae operas satisfactio ne defiat; velit-
que pro authoritate sua quam brevissimum solutionis
diem damnique simul sarciendi sociis Brasiliensibus
constituere : quorum dilationibus effectum est, ut datum
inde mercatori damnum mercedem ipsam jam pene
superat. Deus majestatem vestram laetis rerum succes-
sibus contra hostem augere indies et fortunare pergat.
Westmonasterio, ex Aula nosfra, 23 Feb. an. 1658.
Richardus Protect. Reip. Anglice, Sfc. Eminentissimo
Domino Cardinali Mazarino.
Eminentissime domine,
Per literas ad eminentiam vestram octo circiter ab-
hinc mensibus Jun. 13 datas, causam Petri Petti, viri et
singulari probitate praediti et egregiis artibus in re na-
vali nobis reique publicae utilissimi, commendavimus.
Ejus nave Edwardo anno 1646 a quodam Gallo, cui
nomen Basconi, Thamesis in ostio, ut scripsimus, cap-
ta, et in portu Bononiensi vendita, quanquam rex in
concilio regio 4 Novemb. anno 1647 decreverat, ut
quam censuisset consilium pecuniae summam damni
acccpti loco dandam, satisfactioni daretur, is tamen ex
eo decreto nihildum se fructus percepisse ostendit. Cum
autem dubium mihi non sit, quin eminentia vestra meo
rogatu id omne mandaverit quod ad decretum illud
primo quoque tempore exequendum pertineret, denuo
nunc majoremque in modum peto, ut videre velit quid
impedimento sit, cujusve negligentia aut contumacia
factum, ut decreto regio post annos jam decern non ob-
temperetur ; velitque pro sua authoritate instare, ut
decreta ilia pecunia, quam irrogatam jamdiu existima-
mus, et exigatur quamprimum, et petitori nostro solva-
tur. Ita rem justitiae imprimis gratam eminentia vestra
fecerit, et a me singularem praeterea gratiam inierit.
Westmonasterio, ex Aula nostra, 22 Feb. 1658.
Duae sequentes Literae, Richardo abdicato, Restituti
Parlamenti nomine scripti sunt.
Parlamentum Reipub. Anglice serenissimo potentissi-
moque Principi Carolo Gustavo, Suecorum, Go-
thorum, Vandalorumque Regi, fyc.
Serenissime potentissimeque rex, amice charissime,
Cum visum sit Deo optimo atque omnipotenti, penes
quem solum conversiones omnes regnorum, rerumque
publicarum sunt, nos pristinae auctoritati summaeque
rerum Anglicarum administrandae restituere, et majes-
tatem vestram ea de re certiorem esse faciendam im-
primis duximus, et vobis porro significandum, nos cum
822
LITER.E RICHARDI PROTECTORIS.
majestatis vestraa utpote Protestantium principis poten-
tissimi turn pacis inter vos Daniaeque regem, et ipsum
quoque Protestantium principem prrepotentem, non
sine nostra opera atque officio benevolentissimo recon-
ciliandse, quantum in nobis situm est, esse studiosissi-
mos. Volumus itaque ut internuntio nostro extraor-
dinario, Philippo Meadowes, quo munere ab hac repub.
apud majestatein vestram hactenus fungitur, idem om-
nino munus nostro nunc nomine prorogetur : eique
adco his nostris Uteris potestatem proponendi, agendi,
transigendi cum maj estate vestra facimus plane1 ean-
dem quae ei proximis literis commendatitiis facta est :
quicquid ab co transactum nostro nomine atque con-
clusum erit, id omne ratum nos esse habituros, Deo
bene juvante, nostra fide spondemus. Deus ille majes-
tatem vestram quam diutissime conservet, rebus Pro-
testantium columen atque presidium.
Gruil. Lenthall, Prolocutor Parlamenti
Reipub. Anglise.
Westmonasterio, Maii 15, an. 1659.
Parlamentum Reipub. Anglice Serenissimo Principi
Frederico Danice Regi.
Serenissime rex, amice cbarissime,
Cum voluntateac nutu summi rerum omnium mode-
ratoris Dei opt. max. factum sit ut nos demum restituti,
pristinum locum atque munus in republica gerenda ob-
tineamus, placuit imprimis ea de re nee majestatem
vestram, utpote vicinum nobis et amicum regem, esse
celandam, et quem ex adversis rebus vestris capiamus
doloremsimul essesignificandum: id quod ex eo studio
eaque diligentia nostra facile perspicietis quam ad pa-
cem inter majestatem vestram regemque Suecise recon-
ciliandam et adhibemus nunc, et, quoad opus erit, adhi-
bebimus. Quapropter internuntio nostro ad serenissimum
Suecorum regem extraordinario Philippo Meadowes
negotium dedimus, ut majestatem vestram his de rebus
nostro deinceps nomine adeat, ea communicet, pro-
ponat, agat atque transigat, quae commissa sibi a nobis
et mandata esse ostendet. Quam ei fidem majestas
vestra hoc in munere habuerit, earn nobismetipsis ha-
bere se credat, rogamus. Deus majestati vestrae ex
istis omnibus rerum suarum difficultatibus, in quibus
tamen forti et magno animo versatur, felicem laetumque
exitum primo quoque tempore concedat.
Guil. Lenthall, prolocutor Parlamenti
Reipub. Angliae.
Westmonasterio, Maii 15, an. 1659.
Colophon
This archival text follows the Internet Archive OCR witness for The prose works of John Milton; with an introductory review (London: Westley and Davis, 1834). Internet Archive metadata identifies the creators as John Milton and Robert Fletcher, records the Library of Congress as sponsor and contributor, and states that the Library of Congress is unaware of any copyright restrictions for this item.
The Internet Archive scanning wrapper and surrounding index matter were not included in the reading body. OCR spacing was lightly normalized for the Good Work Library, while the source witness's line structure and wording were otherwise preserved.
This is an archival source-text witness, not a Good Works Translation.
Compiled and formatted for the Good Work Library by the New Tianmu Anglican Church, 2026.
🌲