IA 1834 - Literae Senatus Anglicani

✦ ─── ⟐ ─── ✦

IA 1834 Latin OCR Witness


LITERS SENATUS ANGLICANI;

C ROM WE L L I I, &c.

NOMINE AC JUSSU CONSCRIPTS.

Senatus Populusque Anglicanus Amplissimo Civi-
tatis Hamburgensis Senatui, Salutem.

Quam diu, quamque multis de causis instituta a raa-
joribus nostris cum amplissima vestra civitate amicitia
in hunc usque diem permanserit, et vobiscum una li-
benter agnoscimus, et ssepiiis etiam recolere non est
molestum. De eo autem quod ex Uteris vestris 25
Junii datis intelligimus, homines quosdam nostros non
ea qua soliti sunt fide ac probitate in suis apud vos
negotiis versari, nos quidem ad certos ejusmodi rerum
peritos statim retulimus, ut in lanarios, caeterosque
panni opiflces acrius inquirerent ; eamque porro ope-
rant daturos nos esse pollicemur, ut et sequi bonique
studium apud nos, et nostra omnia erga vos officia
constare sentiatis. Verum et quiddam est quod etiam
a vobis vicissim non nos duntaxat, sed ipsum jus et fas
omne postulat; ut nostrae gentis mercatoribus, vestris
hospitibus et sua privilegia conservare, eteorum vitam,
atque fortunas, prout ea civitate dignum est, vestris
opibus defendere velitis. Quod, ut prioribus Uteris
enixe petivimus, ita nunc etiam ut vehementius effla-
gitemus, faciunt quotidiance mercatorum querela?,
quas ad nos deferunt ; suam nimirum salutem atque
rem omnem rursus apud vos in dubio esse Quamvis
enim literarum nostrarum quas pridem ad vos dedi-
mus fructum aliquem ad tempus percepisse se fate-
antur, et ab injuriis nef'ariorum hominum aliquantum
respirasse, nunc tamen post adventum Cocbrani illius
in urbem vestram (de quo etiam prius questi sumus)
qui mandatam jam sibi a Carolo defuncti nuper regis
filio legationem nescio quam praedicat, se omnibus con-
tumeliis, minis, armis etiam Sicariorum petitos solita
vestra defensione atque tutela caruisse. Adeo ut cum
unus atque alter e mercatoribus cum ipso etiam socie-
tatis praefecto, in navem quandam praedatoriam per in-
sidias abducti essent, cseterique vestram fidem implo-
rarent, a vobis tamen nullum auxilium impetrare
potuerint, donee ipsi suo marte mercatores, non sine
magno suorum discrimine captos in eo flumine, cujus
vestra urbs domina est, ex latronum manibus eripere
cogerentur. Quos cum ill! bonis auspiciis domum re-

duxissent, et ab indigna servitute veluti manu asseruis-
sent, captos etiam piratas ipsos in custodiam dedissent,
Cochranum ilium perfugam et perduellem eo audacise
processisse accipimus, ut et prredatores dimitti liberos,
et mercatores tradi sibi vinctos postulet. Vos autem
etiam atque etiam hortamur etobtestamur, si pactiones,
et foedera, et pervetustum utriusque gentis commercium,
id quod petitis, inviolate servari studetis, ut nostri cer-
tum aliquod atque firmum sibi presidium in vestra fide,
prudentia, authoritate collocare demum possint ; vos
autem uti eos his de rebus benigne audiatis ; tarn de
Cochrano, cseterisque sceleris illius sociis, quam de iis
qui nuper in concionatorem, impune adhuc, impetum
fecerunt supplicium sumere velitis, aut e finibus exire
jubeatis. Neque pulsos atque exules Tarquinios ami-
citiae atque opibus populi Anglicaui anteferendos exis-
timetis. Si enim per vos non steterit quo minus reipub.
nostras hostes quidvis licere sibi contra nos in. urbe
vestra confidant, quam non tuta aut honesta amplius
nostrorum ibi commoratio sit, vos cum animis vestris
cogitate. Haec vestrre prudentias et aequitati ; vos ipsos.
Divino Numini commendatos volumus. Valete.
Westmonasterio, dat. Aug. 10, 1649.

Senatui Hamburgensi.

Perspecta nobis sequanimitas vestra dubiis in rebus
nostris, facit nunc ut sane prosperis, ac bene gestis,
de vestra voluntate, et amico in nos animo nequaquam
dubitemus. Nos quidem, confecto jam paene bello, et
profiigatis ubique patriae hostibus, nihil sequius, aut
ad pacem, remque publicam stabiliendam firmius esse
duximus, quam ut illi qui vel libertatem, ductore sem-
per Deo, per nos adepti sunt, vel vitam atque fortunas
post belli civilis facinora, nostro dono atque gratia
receperunt, nobis vicissim suis magistratibus fidem et
officium, solenni, si opus esset, more testarenter, atque
praastarent. Praesertim cum tot homines inquieti et
inimici, semel atque iterum in fidem accepti, nullum
neque domi neque foris perfidiose agendi, novasque
turbas excitandi finem faciant. Itaque form u lam
quandam sponsionis perscribendam curavimus, qua

778

LITERS SENATUS ANGLICANI.

ora nes qui aut munus aliquod in repub. sustineretit,
aut legum praesidio muniti incolumitate, otio, caeteris-
que vitae commodis fruerentur, conceptis verbis se
obstringerent. Hanc etiain per omnes Colonias et
quacuuque gentium nostri cives negotiandi causa
agerent, mittendam censuimus ; ut eorum quibus prae-
ficimur, fidem, prout decet atque necesse est, explora-
tam et cognitam babeamus. Quo magis mirari subit
quod ex urbe vestra mercatores nostri scribunt, sibi
mandata nostra per unum atque alterum vestri ordinis
exequi non licere. Sane quod potentissimae foedera-
torum in Belgio provinciae suarum rerum et rationum
coiisultissima?, nihil ad se pertinere existimaverunt, si
peregrini scilicet Angli debitam suis domi magistrati-
bus in haecvel ilia verba fidem astringant, id quo pacto
vestrae civitati suspectum aut molestum esse possit,
fatemur plane nos nescire. Verum hoc a privato quo-
rundam sive studio sive formidine profectum, quos
errabundi quidam et pulsi patria Scoti, minis dicun-
tur impulisse, ut mercatores rnostros a fide sua nobis
obliganda deterrerent, civitati non imputamus. Inter-
ea tamen summo vos opere hortamur atque etiam
rogamus (non enim mercatura jam, sed respub. ipsa
agitur) ut ne quenquam apud vos patiamini, cujus
hoc nihil potest interesse, authoritati quam nos in
nostros populares, non exterorum arbitrio aut judicio,
sed jure patrio obtinemus, suam quamcunque authori-
tatem interponere. Quis enim non aegre ferat, si nos
vestris hie Hamburgensibus sua erga vos fide interdi-
ceremus. Valete.
Dat. Jan. 4. 1649.

Serenissimo ac potentissimo Principi Philippo Quarto
Hispaniarum Rec/i, Parlamentum Reipub. Anglic,
Salutem.

Antonium Aschamum virum probum, eruditum, et
luculenta familia ortum, de rebus in commune, tam
Hispanorum, quam Anglorum genti, ut spes est, valde
utilibus, ad majestatem vestram legamus. Quamobrem
ut ei honestum iter, atque tutum in urbem regiam, sicut
moris est, necnon et reditum concedere, et praestare
velis, parem referre gratiam parati, officiose petimus.
Sin id minus placuerit, ut quae vestra hac in parte sit
voluntas, ei quam primum significetur, utque tuto quo
volet abeundi potestas fiat.

Dat. Feb. 4. 1049.

Serenissimo ac potentissimo Principi Philippo Quarto
Hispaniarum Rec/i, Parlamentum Reipub. Anglic,
Salutem.

Quis rerum nostrarum status sit, quamque atrocibus
injuriis subacti, sumptis tandem armis, capessendae
libcrtatis consilium ceperimus, constituta qua nunc
utimur republicae forma, neque majestatem vestram
potest latere, neque alium quern vis, qui evulgata super
hac re scripta nostra aequo animo perlcgerit. Nobis
profecto fidem nostram, aequitatem, patientiam, testa-
tarn cu ctis et probatam reddere, authoritatem etiam,
honorcm et decus nostrum adversus infancies exulum et
perfugarum linguas tueri, apud idoneos rerum aestima-

tores difficile non debet esse. Nunc quod exterarum
nationum magis interest, deletis, aut depressis patriae
hostibus, Deo nempe mirifice adjuti, ad pacem et ami-
citiam omni imperio potiorem cum vicinis gentibus ha-
bendam, paratos nos esse palam atque ex animo pro-
fitemur. Has ob causas spectatae solertiae et probitatis
virum Antonium Aschamum in Hispaniam ad majes-
tatem vestram misimus ; qui de amicitia deque solito
inter utramque gentem commercio cum majestate ves-
tra agat ; vel etiam ad novas pactiones, si ita visum
fuerit, de integro sanciendas viam muniat. Huic
igitur vestrae majestatis adeundi copiam ut faciatis,
ej usque incolumitati, necnon etiam honori, quoad isto
apud vos munere perfuncturus est, velitis prospicere
rogamus : ut et ea quae a nobis mandata habet, utrique
genti, ut speramus, profutura, libere exponat ; et men-
tis vestrae qui sensus his de rebus sit, nos quam primum
certiores faciat.

Westmonasterio, dat. Feb. 4. 1649.

Serenissimo Principi Joanni Quarto Lusitanle Regi,
Parlamentum Reipub. Anglle, Salutem.

Multa nos et infidae pacis, et intestini belli mala
ultima perpessos, eo demum loci redactos fuisse, ut si
salvam rempubl. vellemus, ejus administrandi ratio
magna ex parte immutandi esset, ex iis quae a nobis
hac de re scripta publice et declarata sunt, majestati
vestrae jam pridem notum esse arbitramur. Quibus, ut
par est, si fides potius haberetur, quam improbissimis
perditorum hominum calumniis, sane qui foris de re-
bus nostris pessime jam sentiunt, iis fortasse multo
aequioribus uteremur. Nam quod nos jure nostro, pro-
que gentilitia Anglorum libertate, recte et majorum
more fortiter fecisse contendimus, de eo pravas et ob-
stinatas nequissimorum hominum opiniones ex animis
evellere, bumanae opis aut ingenii certe non est. Nunc
autem quod nobis cum nationibus externis commune,
et in rem utrinque magis existit, amicitiam et com-
mercium quod nostris hominibus, cum vicina quacum-
que gente consuevit esse, non imminutum, sed auctum
atque ratum magnopere cupimus. Cumque vestro in
regno populares nostri permagna et per utrique genti
quaestuosa babeant negotia, iis ne impedimentum ali-
quod aut incommodum afferatur, quantum in nobis est,
curabimus. Id vero praedicimus frustra fore, dum piratis
et defectoribus nostris perfugium sibi vestris in portubus
reperire, et onerariis Anglorum navibus, vi captis atque
direptis, bona civium nostrorum sub hasta vendere
Olissipone, ut nuntiatur, permissum est. Huic malo
quo maturius occuratur, et de ea, quam petimus, ami-
citia clarius ut constet, nobilissimum virum Carolum
Vane, oratoris munere praeditum, cum mandatis atque
diplomate, commissi sibi muneris teste, ad majestatem
vestram legavimus. Eum itaque benigne audire,
fidem ei adhibere, ejus denique incolumitati atque
honori, per omnes regni vestri fines, ut velis consulere
obtestamur. Haec omnia et nobis pergrata, et ma-
jestati vestrae, si forte usus venerit, nostra omnium
officia mutua fore pollicemur.

Westmonasterio, dat. Feb. 4. 1649.

LTTERiE SENATtJS ANGLICAN!.

779

Serenissimo Principi Joanni Quarto Lusitani^e Regi,
Parlamentum Reipub. Anglic, Salutem.

Quotidiani fere, et perquam graves afferentur ad
nosnuntii, classiarios quosdam nostros, et gubernatores,
qui, abductis per scelus atque proditionem, quibus
praeerant, navibus, superiore anno a nobis defecerant,
elapsos demum ex eo porta Hiberniae, in quo aestate
ferme tota obsessi, vix poenam suis flagitiis dignam
effugerant, ad Lusitaniae nunc oram, Tagique fluminis
ostium se yecepisse : Ibi captis atque direptis quae ad
mercaturam ultro citroque commeant Anglorum na-
vigiis, piraticam strenue facere, et vicina quaeque
maria, fretumque omne Gaditanum latrociniis infestum
atque infame reddidisse. Cui malo nisi primo quoque
tempore obviam eatur, actum esse de commercio, quod
nostris hominibus cum Lusitanis peramplum et per
utrique genti quaestuosum est, quis non videt? Quam-
obrem a vestra majestate etiam atque etiam petimus,
tit piratas nostros et defectores, Portugalliae finibus
exire jubeas; et siqui a Carol o Stuarto pseudolegati
adsunt, eorum uti rationem ne habere digneris ; nosque
potius agnoscas, ad quos Anglicarum jam summa re-
rum, Deo plane aspirante, rediit; utque nostrae amico-
rum classi, non minus vestris quam Anglorum com-
modis inservienti, Lusitaniae portus, atque flumina
praecludi ne sinas. * * *

Philippo Quarto Hispaniarum Regi.

Quam graviter quamque acerbe tulerit majestas
vestra nefariam illam Antonii Aschami oratoris nostri
caedem, et quid puniendis ejus interfectoribus hactenus
efFectum sit cum ex literis vestris, turn ex Domino
Alphonso de Cardenas legato vestro percepimus. Ve-
runtamen facinoris illius atrocitatem quoties nobiscum
reputamus quae et ipsam vel habendi vel conservandi
commercii rationem funditus tollit, si legatorum jus
apud omnes nationes sanctissimum impune tanto scelere
violabitnr, non possumus quin majestatem vestram
summa instantia iterum efflagitemus ut supplicium de
illis parricidis primo quoque tempore debitum sumatur,
utque justitiam ulla mora aut obtentu religionis frus-
trari diutius ne sinat. Et quanquam potentissimi regis
amicitiam plurimi cert£ facimus, tamen ut tarn infandi
parricidii authores dignas suo scelere poanas persolvant
omnem dare operam debemus. Humanitatem quidem
illam, quam jussu vestro in Hispaniae portubus nostri
homines persensere, praeclaram etiam vestrse majestatis
in nos voluntatem, quam nuper amplissimis verbis
vestro nomine legatus nobis exposuit, grato animo
agnoscimus, neque non voluptati nobis erit eadem pa-
riter officia, si quis usus venerit, vestrse majestati et
Hispanorum genti reddere. At nisi justitise sine mora
satisfiat quod jamdiu petimus, quo niti fundamento
amicitia sincera ac diuturna possit non videmus, cujus
tamen conservandae a nobis quidem nulla honesta oc-
casio facile omittetur, cui etiam fini prcesentiam legati
apud nos vestri conducere existimamus.

Legato Hispanico.

Excellentissime Domine,

Concilium Status, quam primum per gravissima
reipub. negotia licuit, in parlamentum attulit quatuor
ilia scripta quae visum est excellentiae vestrae undevi-
gesimo proximi Decembris cum concilio communicare,
concilium a parlamento in mandatis habet, quod ad pri-
mum scriptorum illorum caput, de nuperi scilicet resi-
dents sui Dom. Aschami nefariis interfectoribus, re-
sponsum hoc reddere :

Parlamentum tamdiu, toties, tamque merito, debitum
eorum supplicium postulasse ut ampliiis dicere opus
non sit in re tanta, ubi (ut excellentia vestra pulchre
meminit) regiae majestatis ipsa agitur authoritas: Et
sine qua re omnis ratio societatis humanae et conser-
vandae inter gentes amicitiae tolli necesse erit. Neque
sane ullo ab religione petito argumeuto intelligere
possumus, innocentium sanguinem scelestissima csede
effusum non esse vindicandum. Etiamnum itaque
instat parlamentum et ab regia majestate expectat, ut,
juxta priora sua postulata, satisfactio sibi re ipsa atque
effectu detur.

Serenissimo Principi Leopoldo Austria Archiduci,
Provinciarum in Belgio sub Philippo rege Prcesidi.

Ut primum ad nos non sine gravissima querela
perlatum est, Janam Puccheringam illustri et opu-
lenta familia puellam haeredem, cum adhuc propter
aetatem sub tutoribus esset, haud procul ea domo, in
qua turn forte Grenovici agebat, de manibus et com-
plexu famularum raptam fuisse, et parato ad id na-
vigio in Flandriam subito deportatam, Walcii cujusdam
insidiis, qui per fas et nefas omni molitus est, ut pu-
pillam locupletem, vel ostenso mortis metu, ad nuben-
dum sibi adigeret, huic tam atroci tamque inaudito
sceleri primo quoque tempore occurrendum esse rati,
dedimus quibusdam negotium, ut cum praefectis Neo-
porti et Ostendae (nam in ea forte loca infelix ilia dice-
batur appulsa) agerent de ingenua raptoris manibus
eripienda. Qui utrique pro sua singulari humanitate
et honesti studio, captivae, perque latrocinium domo
abductas opem libenter tulerunt; ilia verd ut praeda-
torum vim quoquo modo effugeret, in coenobium vota-
rum virginum veluti sequestro deposita est. Quam ut
ille Walcius inde abduceret, actionem in foro eccle-
siastico Iprensis episcopi de contracto secum matrimo-
nio instituit. Veruntamen, cum et raptor et rapta nos-
trates omnino sint, ipsum etiam facinus in nostra
ditione perpetratum, quod juratis testibus abunde li-
quet, haereditas denique tam lauta, quam ilium im-
primis inhiasse constat, in nostra potestate sit, hujus
propterea causae cognitionem totam, atque judicium
ad nos duntaxat pertinere arbitramur. Veniat hue
igitur qui se sponsum nominat, suam hie litem instruat,
quamque jure suam contendit esse uxorem, tradi sibi
postulet. Hoc interim a vestra celsitudine vehemen-
ter petimus, quod et per nostrum internuntium Brux-
ellis commorantem jam aliquoties petivimus, ut afflic-

80

LITERS SENATUS ANGLTCANI.

tarn et ind ignis modis habitam puellam, honestis
parentibus ortam, sua ex patria praedatorium in rao-
dum abductam, quoad potes, liberam et incolumem
redire domum sinas. Hoc abs te non nos tantiim,
siquam vestrae celsitudini parem a nobis gratiam,
parque beneficium reddi posse accident, sed ipsa etiam
humanitas, ipse pudor qui ad tuendum sexus illius
honorem et pudicitiam viris bonis atque fortibus inesse
debet, junctis una precibus afflagitare videntur. Vale.
Westmonasterio, Martii 28, 1650.

Serenissimo Principi Joanni Quarto Lusitani^e
Regi.

Quod Oratorem nostrum et honorifice acceperit ma-
jestas vestra, et benigne statim audierit, nullam inter-
ponendam esse moram statuimus, quin alteris quam
primum Uteris nostris intelligeres, gratissimum id
nobis accidisse ; nosque nihil sanctius decrevisse, quam
pacem, amicitiam, commercium, quod nobis cum na-
tionibus plerisque exteris, et inter eas cum Lusitanis
jam diu est, nullo nostro dicto aut facto, non prius
lacessiti, violare ; nee alia mente aut consilio classem
Anglicanam Tagi fluminis ad ostium misisse, quam
hostes jam toties fugatos persequendi, resque nostras
repetendi, quas per vim et proditionem suis dominis
ablatas, colluvies ista perfugarum vestras in oras, ip-
samque etiam Olissiponem, tanquam ad certissimas
latrocinii sui nundinas, asportavit. Verum isti homi-
nes cujus audaciae, furoris, et insaniae sint, ex ipsorum
moribus flagitiosissimis omnes jam pene Lusitanos
abunde pcrspexisse arbitramur. Quo faciliusa majes-
tate vestra impetraturos nos esse confidimus, primum
ut illustrissimo viro Odoardo Poppamo, quem huic
novae classi praefecimus, quibus potes rebus ad praeda-
tores hosce debellandos adjumento esse velis, utque eos
cum duce suo, non hospites, sed piratas, non merca-
tores, sed commercii pestes, jurisque gentium viola-
tores, intra regui vestri portus, et munimenta diutius
consistere ne sinas; sed qua patent Lusitaniae fines,
terra marique pelli jubeas: sin hoc minus, ut nobis
saltern pace vestra liceat defectores nostros, et praedones
propriis duntaxat viribus aggredi, et, si Deus dederit,
in nostram potestatem redigcre. Hoc ut prioribus
Uteris vehementur petivimus, sic jam idem studio
maximo atque opere ab maj estate vestra contendimus.
Hac sive aequitate, sive beneficio, non justitiae solum
tuae famam per omnes gentes bene moratas adauxeris,
sed et nos imprimis, populumque Anglicanum Lusi-
tanis jam ante a minime adversum, tibi tuoque populo
majorem in modum devinxeris. Vale.

Westmonasterio, dat. 27 Aprilis, 1650.

Hamburgensibus.

De controversiis mercatorum, nonnullis etiam aliis
de rebus quae Reipubl. nostrae dignitatem aliquanto
proprius attingere videntur, scriptum inter nos baud
semel, atque responsum est. Cum vcro istiusmodi
negotia solis literis confici vix posse intelligamus, esse
autem a Carolo Stuarto immissos in urbem vestram

seditiosos quosdam, nulla re magis quam scelere atque
audacia instructos, qui id agunt, ut nostrorum homi-
num, quorum praesertim fides in patriam perspectior sit,
commercium tam vetustum in civitate vestra funditus
tollant, idcirco virum nobilem et spectatissimum Rich-
ardum Bradshaw nostrum apud vos internuntium esse
jussimus: qui secundum ea quae a nobis mandatahabet,
de rebus iis atque negotiis quae cum utriusque reipubl.
utilitatibus conjuncta sunt, vobiscum uberius commu-
nicare, et transigere possit. Hunc igitur ut benevole
quam primum audiatis rogamus ; utque ei per omnia
fides ea, isque honos habeatur, qui hujusmodi munus
recte obeuntibus ubique gentium haberi solet. Valete.
Westmonasterio, dat. 2 Aprilis, 1650.

Hamburgensibus.

Amplissimi, magnifici, et spectabiles Viri,
Amici charissimi;

Studia vestra quibus venientem ad vos residentem
nostrum accepistis, tam propensa, tamque egregia ex-
titisse, et libenter intelligimus, et in eadem erga nos
voluntate atque animo perseverare velitis magnopere
hortamur. Idque eo vehementius, quod perlatum ad
nos est, exules illos nostros, de quibus jam ssepe scrip-
simus, efferre se solito insolentius in urbe vestra, nee
contumelias solum, sed et minas quasdam atrocissimas
in oratorem nostrum palam projicere. Hujus itaque
salutem atque etiam debitum honorem hisce rursus
literis commendatissimum vobis esse volumus. In illos
autem perfugas et sicarios, tam veteres quam recentes,
si maturius animadvertetis, et nobis gratissimum, et au-
thoritate vestra atque prudentia dignum feceritis. Valete.

Westmonasterio, dat. 31 Maii, 1650.

Philippo Quarto Hispaniarum Regi.

Antonium Aschamumanobis ad majestatem vestram
nuper missum oratorem, eoque nomine a prsefectis ves-
tris perhumaniter et publice acceptum, post itineris
pericula tam longinqui, primo statim adventuin urbem
regiam, omni praesidio nudatum, tam foedo parricidio
confossum in diversorio quodam, et cum Joanne Bap-
tista de Ripa ejus interprete mactatum esse, magno
sane cum dolore accepimus. De illis autem parricidis
jam comprehensis, ut fertur, et in custodiam datis, qui
non nos duntaxat per illius latera, sed vestram quoque
fidem atque honorem consauciare ac paene transfigere
sunt ausi, deque eorum quibuscunque hortatoribus ac
sociis ut supplicium tanto scelere dignum primo quoque
tempore sumatur, opere quam maximo a majestate
vestra petimus. Quanquam id nihilo minus factum
iri, quod petimus, utpote a rege sua sponte pio atque
justo, etiamsi nemo peteret, non dubitamus. Quod re-
liquum est, ut corpus exanime amicis suis atque famulis
in patriam deportandum tradatur, utque eorum saluti
qui supersunt ea,quse par est, ratione consultum atque
provisum tantisper sit rogamus, donee responso ad
hasce literas, si fieri potest, secum ablato, vestrae pieta-
tis atque justitiae testes ad nos quam primum redierint.

Westmonasterio, Dat. 28 Junii, 1650

LITERS SENATUS ANGLICANI.

781

Excellent issimo Domino Antonio Ludovico de la
Cerda, Medina Celi Duci, Andaliti^e Prcesidi ;
Consilium Status Parlamenti Anglije authoritate
constitutum, Salutem.

Accipimus ab ornatissimis viris quosnuper in Portu-
galliam ad persequendos proditores, resque nostras
repetendas cum classe misiraus, se ab Amplitudine
Vestra, quoties contigit ut Gallaeciae oram legerent,
quae praefectura vestra est, et perhumaniter illis portu-
bus exceptos fuisse, et iis rebus omnibus adjutos, quae
navigantibus usui solent esse. Ei vestra humanitas,
cum pergrata nobis omni tempore fuisset, turn est nunc
praficipue, cum aliorum iniquum in nos animum nullo
merito nostro aliquibus in locis experimur. Petimus
itaque abs te, " Illustrissime Domine," ut in eadem erga
nos voluntate ac benevolentia permanere velis : utque
nostris hominibus, quoties ad ea littora naves appule-
rint, pro solita humanitate tua, favere et adjumento esse
pergas ; tibique persuadeas nihil nos beneficii loco abs
te petere quod non eodem studio vel tibi vel tuis red-
dere, si quando similis occasio nobis dabitur, parati
erimus.

Westmonasterio, Dat. 7 Novemb. 1650.

Signat. Consilii sigillo,

Jo. Bradshaw Praeses.

Illustriet Magnifico Civitatis Gedanensis Senatui.

Magnifici atque Amplissimi Domini, AmiciCharissimi;
Frequentes ad nos literae mercatorum nostrorum, qui
Borussiae per oram negotiantur, allatae sunt, quibus
tributum grave quoddam et insolitum nuper in magno
Polonorum concilio imponi sibi queruntur : ut decimam
scilicet facultatum suarum omnium partem sublevando
Scotorum regi, nostro hosti, suppeditarent. Quod cum
juri gentium contrarium plane sit, tractari bunc in
modum hospites et mercatores, iniquissimum etiam, ut
cujus tyrannide sint domi, divina ope, liberati, iidem in
aliena republica stipendia persolvere cogerentur, non
dubitamus quin pro ilia libertate, qua frui vos intelligi-
mus, tam grave onus mercatoribus imperari in urbe
vestra pati nolitis ; in qua amicitiam et commercium,
nee sine magno vestrae civitatis emolumento, per tot
annos habuere. Si est igitur ut nostrorum hominum
apud vos mercaturam faciendum tutelam suscipere
velitis, quod quidem cum ab asquitate et prudentia
vestra, turn etiam a. dignitate splendidissimae urbis haud
dubitanter expectamus, earn operam dabimus, ut gra-
tissimum id esse nobis omni tempore sentiatis ; quoties
in ditione nostra Gedanenses vel negotia habuerint, vel
naves, quod saepe fit, ad portus nostros appulerint.
Westmonasterio, Dat. 6 Feb. 1650.

Internuntio Portugallico.

Illustris Domine,
Literas tuasbujus mensisquintodecimo Hamptona
ad nos datas accepimus. In quibus significas te a rege
Portugallia3 ad Parlamentum Reipublicae Anglise mis-

sum esse : quo autem muneris titulo, sive legati, sive
agentis, sive internuntii non dicis ; id quod ex literis
quas a rege babes commendatitias sive credentiales in-
telligere velimus ; quarum exemplar ad nos poteris
quam primum mittere ; simul et illud scire, satisne plena
potestate instructus venias ad eas injurias expiandas,
damnaque earesarcienda, quas a rege vestro illata huic
reipublicae sunt : dum hostem nostrum tota restate
proxima suis portubus tutatus classem Anglicanam in
rebelles et perfugas quos eo usque insecuta erat, impe-
tum facere parantem cohibuit, hostem ab invadendis
nostris non cohibuit. De his omnibus ut satisfacias, si
ampla et libera mandata accepisse te scripseris, et ilia-
rum quas diximusliterarum exemplar una miseris, dein-
ceps curabimus, ut ad nos fide publica primo quoque
tempore tuto commeare possis : ubi cum regis literae
perlectas fuerint, tibi, quae mandata porro attulisti ea
libere exponendi facultas dabitur.

Parlamentum Reipitb. Anglic Serenissimo Principi
D. Ferdinando Secundo, Magno Duci Etruri^:,
fyc. Salutem.

Literas celsitudinis vestrae 22 Aprilis 1651, Flo-
rentise datas, et a residente vestro domino Almerico
Salvetti nobis redditas accepimus, in quibus Anglico
nomini quantopere faveat celsitudo vestra gentemque
earn quanti faciat, facile perspicimus, id quod non so-
lum mercatores nostri, qui in portubus vestris multos
jam annos negotiantur, verum etiam adolescentes qui-
que nostras nationis nobilissimi, atqne honestissimi, qui
vestras per urbes aut iter fecere, aut excolendi ingenii
causa commorati sunt, testantur atque confirmant, quas
cum nobis pergrata sane sint, et acceptissima, turn hoc
etiam atque etiam petimus, ut quo animo, quoque
studio in nostros mercatores, aliosque nostrae reipublicae
cives Hetruscam ditionem peragrantes, serenitas vestra
consuevit esse, in eo velit perseverare : nosque vicissim
pollicemur atque recipimus, quod ad Parlamentum at-
tinet, nihil defuturum, quod et commercio et amicitiae
mutuae, quae inter utramque gentem jam diu invetera-
vit, firmandae ac stabiliendae possit conducere; quam
quidem omnibus utrinque humanitatis officiis, mutua-
que observantia, in perpetuum conservari cupimus at-
que optamus.

Westmonasterio, 20 Januarii, 1651.
Subscripsit et Parlamenti sigillum apponi fecit

GrjLIELMUS LENTHALL,

Prolocutor Parlamenti Reipub. Angliae.

Parlamentum Reipub. Anglic Illustri et magnifico
Civitatis Hamburgensis Senatui, Salutem.

Amplissimi, magnifici, etspeclabiles viri,
Amici charissimi;
Parlamentum Reipublicas Angliae cum antiquam
amicitiam, mutuumque commercium, quae inter gentem
Anglicam vestramque civitatem est, continuatum mag-
nopere vellet et conservatum, haud ita pridem Richard-
um Bradshaw, armigerum, residentis munere praeditum
illuc misit, eique inter alia mandata eo spectantia di-

782

LITERS SENATUS ANGLICAN!.

sertis verbis mandavit, ut contra quosdam vestrae ditionis
justitiam efflag'itaret, qui societatis Ang-licae conciona-
torera interficere sunt conati, quique deputatoillius so-
cietatis impias maims injecere, et mercatoribus quibus-
dam ejus societatis praecipuis impias manus injecere,
eosque in navem praedatoriam abduxerant, et quamvis
praedictus residens, cum exciperetur primum et audi-
retur, accepta ab hac republica mandata ilia sigillatim
vobis nota fecerit, quibus justitiae vestrae exemplum in
maleficos illos edendum expectabatur, tamen cum ex-
pectation! nostrae responsum non esse intelligeremus,
illud nobiscum cogitantes quanto in periculo et nostri
homines et illorum facultates versarentur, si de incolu-
mitate illorum et tutela adversus hostium malitiam et
iniquos oppugnatores non satis provisum esset, rursus
praedicto residenti in mandatisdedimus, ut nostrum ejus
rei sensum representaret : utque hujus reipublicae no-
mine vos ut amicitiam et necessitudinem inter banc
rempub. vestramque civitatem initam magnumque
usum qui huic reipub. cum vestra civitate intercedit
conservare, adeoque mercatores nostros cum eorum pri-
vileges sine ulla violatione protegere velitis hortare-
tur; utque nominatim in quemdam, cui nomen Garmes
est, qui se in banc rempublicam contumeliose gessit,
certosque ex societate mercatorum Anglica, vestra in
urbe commorantes, ad contumeliam hujus reipublicae
magnamque nostrorum mercatorum molestiam, in Spi-
rensem cameram publice citavit: quare reparationem
ejusmodi expectamus quae aequitati et justitiae consen-
tanea est.

De hisce capitibus, et si quid amplius ad hujus rei-
pub. cum vestra civitate amicitiam pertinuerit, praedic-
tum residentem hujus reipublicae nomine ad vos jussi-
musaccedere: cui, ut fidem amplam in iis quae hue
spectantia proposuerit habeatis, rogamus.

Westmonasterio, dat. 12 Martii, 1651.
Subscripsit, et Parlamenti sigillum imprimendum
curavit, Prolocutor, &c.

Parlamentum Reipub. Anglic serenissimce Chris-
tians, SuECORUM, GOTHORUM, VaNDALORUMQUE
Regince, fyc. Salutem.

Serenissima Regina;

Majestatis vestrae literas ad parlamentum reipub.
Angliae 26 proxime elapsi Septembris Stockholma da-
tas per Petrum Spiering Silvercroon accepimus, et per-
legimus: et veterem quidem amicitiam, nee non com-
mercium magnumque usum, qui Anglis cum Suecorum
gente antiquitiis intercedit, permanere atque indies au-
gere vehementer atque ex animo cupimus: Neque du-
bitamus, quin legatus a majestate vestra ampliter in-
structus venerit ad ea maxime proponenda, quae in rem
atque decus genti utrique futura imprimis fuissent,
quaeque nos audire ex eo paratissimi f'uissemus, et quod
utrinque potissimum salubre atque utile videretur, id
primo quoque tempore efFectum reddidisse. Verum
summo rerum moderatori Deo ita visum est, ut is ante-
quam audiri se petiisset de iis quae parlamento expo-
nenda ab majestate vestra in mandatis habebat, evenit

ut ex hac vita excederet (cujus quidem desiderium ita
aegr£ atque acerbe tulimus, ut qui simul in divina vo-
luntate acquiescere debeamus) unde et majestatis ves-
trae quae mens esset adhuc scire nequeamus, ej usque
rei progressibus in presens injecta mora sit: quocirca
optimum nobis visum est hisce literis, quas, misso hac
ipsa de re nuntio nostro, dedimus, significare vestrae
majestati, quam gratae literae vestrae quamque accep-
tus vester publicus minister parlamento reipub. Angliae
fuerit ; simulque vestrae majestatis amicitiam quanto-
pere expectamus ; quamque etiam, ut par est, tantae
principis amicitiam plurimi faciemus : deque illo quod
inter hanc rempub. et majestatis vestrae regnum est
commercio exaugendo, ita existimabimus quemadmo-
dum de re maximi utrobique momenti existimare de-
bemus : quod et ea de causa parlamento reipub. An-
gliee acceptissimum erit. Adeoque vestram majestatem
divinae tutelae recommendare volumus : Quorum no-
mine et authoritate.

Datis Westmonasterio die Martis aim. Dom. 1651.
Subscripsit et Parlamenti Sigillum imprimendum
curavit Prolocutor Parlamenti Reipub. Angliae.

Parlamentum Reipublica Anglic Serenissimo Prin-
cipi Ferdinando Secundo Hetrurus Macjno Duci,
Salutem.

Literas celsitudinis vestrae 22 Aprilis 1651, Floren-
tia datas, et a, residente vestro domino Almerico Salvetti
nobis redditas accepimus ; in quibus Anglico nomini
quantopere faveat celsitudo vestra, gentemque earn
quanti faciat, facile perspicimus : id quod non solum
mercatores nostri, qui in portubus vestris multos jam
aunos negotiantur, verum etiam adolescentes quique
nostrae nationis nobilissimi atque honestissimi, qui ves-
tras per urbes autiter fecere, aut excolendi ingenii causa
commorati sunt, testantur atque confirmant. Quae
cum nobis pergrata sane sunt et acceptissima, turn hoc
etiam atque etiam petimus, ut quo animo quoque studio
in nostros mercatores, aliosque nostrae reipublicae cives
Hetruscam ditionem peragrantes serenitas vestra con-
suevit esse, in eo velit perseverare : nosque vicissim
pollicemur atque recipimus, quod ad parlamentum at-
tinet, nihil defuturum, quod et commercio et amicitiae
mutuae, quae inter utramque rempub. tarn diu invete-
ravit, firmandae ac stabiliendae possit conducere: quam
quidem omnibus utrinque humanitatis ofBciis, mutua-
que observantia, in perpetuum conservari cupimus at-
que optamus.

Westmonasterio, Maii 22, 1651.

Parlamentum Reipublicce Anglic serenissimo ac po-
tentissimo Principi Philippo Quarto Hispaniarum
Regi, Salutem.

Permagnas nobis querelas deferunt hujus reipub.
mercatores, qui in ditionibus vestrae majestatis merca-
turam f'aciunt, de vi multa atque injur iis sibi allatis,
deque novis etiam tributis sibi impositis a prefectis
aliisque officialibus vestrorum portuum et locoruin, ubi
negotia habent, et nominatim in insulis Canariis,

LITERS SENATUS ANGLICANI.

783

idque contra foederis articulos, quos commercii causa
utraque natio inter se sanxit. Quas eorum querelas
veras esse jurejurando confiruiavere. Nobisque demon-
strant, nisi jus suum obtinere possint, suaque damna
resarciantur, nisi denique contra vim istiusmodi atque
injurias praesidiuni aliquod certum, atque tutelam et
sibi et fortunis suis babituri sint, non posse se amplius
iis in locis negotiari. Quibus eorum querelis graviter
a nobis perpensis, cumque facta illorum ministrorum
iniqua, aut non omnino aut secus quam res se habet ad
notitiam vestrae majestatis pervenisse existimemus,
visum est nobis ipsas eorum querelas cum hisce litteris
ad majestatem vestram una mittere ; nee dubitamus
quin majestas vestra, cum ipsius justitias amore, turn
etiam commercii causa, quod vestris baud minus quam
nostris bominibus fructuosum est, suis praecipere velit,
ut ab iniquis illis nostrorum vexationibus abstineant,
utque bujus gentis mercatores expeditam justitiam ob-
tinere queant, necnon debitam earum injuriarum repa-
rationem, quae a domino Petro de Carillo de Guzman,
atque aliis, allatae sibi sunt, contra praedictos foederis
articulos, utque perficere velit majestas vestra, ut prae-
dicti mercatores fructum illorum articuloruui percipere
queant, in eaque vestra tutela sint, ut tarn ipsi quam
fortune suae ab omni injuria liberae et incolumes esse
possint. Hoc autem magna ex parte consecuturos se
esse putant, si ademptam sibi illam de judice conser-
vatoire schedulam, qui eos a novo quodam consulatu in
se quidem iniquiore defendat, majestas vestra rursus
concesserit; ne si nullum ab injuria refugium sibi de-
tur, abrumpi illud commercium, quod utrique g-enti
commoda baud parva attulit, violatis bunc in modum
foederis articulis, necesse sit.
Westmonasterio, Augusti, 1651.

Serenissimo Principi Venetiarum Duci, Senatuique
Celsissimo, Concilium Status Parlamenti Reipub.
Anglic Authoritate constitution, Salutem.

Serenissime Princeps, celsissime Senatus,
Amici charissimi ;
Mercatores quidam nostri, quorum alteri Joannes
Dickons, alteri Job Throckmorton nomen est, simulque
alii apud nos questi sunt, quod cum Novembris octavo
et vigesimo 1651, ex jure et authoritate curias nostras
ammiralatus occupassent in navi Hirundine vulgo
nuncupata, cui in Dunis consistent Isaacus Taylor
magister erat, centum dolia caveari vulgo dicti, quae
sua propria bona essent, inque sinu Moscovitico Arch-
angeli dicto eadem in navem imposita; atque in ea
curia, prout lege agitur, decretum obtinuissent, quo
dicta caveari dolia sibi traderentur, fide sua priiis inter-
posita, se in illius curiae sententia acquieturos; quodque
eadem curia, quo lis ilia ad exitum perduceretur, cum
pro more scripsisset ad magistratus judicesque Venetos,
literas, quibus petebant uti Joannem Piattum (Veneta
sub ditione digentem, qui cavearum ilium sibi vendi-
cat) citarent quo re per procuratorem in ammiralatus
curia Anglica se sisteret, ubi lis ista pendet, j usque
suum probaret, tamen idem Piattus, et quidam David
Rutts Hollandus, dum causa baec in nostro hie foro

pendet, multum supradicto Joanni Dickons, aliisque
illis mercatoribus de cavearo isthoc negotium facessit ;
eorumque bona et facultates nexu occupandas Venetiis
curat: quae omnia singulatim, et quid hactenus in
predicta nostra curia sit actum in literis illis requisito.
riis fusius exponitur; quas postquam a nobis inspectas
essent, ad serenissimam Venetiarum rempub. ut mer-
catoribus in hac causa adjumento esse possint, trans-
mittendas censuimus ; atque ab ea vehementer peti-
mus, ut non solum illae literas vim suam atque pondus
illic habere queant, sed etiam ut bona ilia et facultates
mercatorum, quas praedictus Piattus et David Rutts
nexu illigandas curarunt, liberentur ; dictique rei ad
nostram hie curiam remittantur, quid sui sit juris in
hoc cavearo sibi vendicando lege experturi. Qua in
re celsitudo vestra et serenissima respub. feceritet quod
eequissimum in se est, et quod illibata utriusque reipub.
amicitia est dignum, quod denique, oblata quavis oc-
casione, pari hujus reipub. benevolentia atque ofliciis
compensabitur.

Datis ab Alba Aula, die Feb. 1652.

Siibscripsit et Concilii Sigillum imprimendum
curavit, Consilii Praeses.

Ad legatum Hispanicum.

Excellentissime Domine,

Concilium Status cum ex mandate parlamenti secun-
do die mensis Martii accepto de cbarta excellentiae ves-
tra?. 17 Feb. commissariis hujus concilii exhibita delibe-
rationem seriam babuerit, in qua excellentiae vestrae
visum est, proponere uti duobus capitibus illis nominatis
quasi praeviis responderetur, responsum hoc excellentiae
vestrae reddendum censet.

Parlamentum, ubi ad ea respondit, quas ab excellentia
vestra cum primum audiretur proposita sunt, turn etiam
in iis literis quas ad Serenissimum Hispaniarum Regem
scripsit, quam sibi grata quamque accepta ilia fuerit
amicitia, ususque mutuus qui et ab illius regia majes-
tate et a vobis ejus nomine oblatus est, quam denique
deliberatum sibi fuerit, parem amicitiam quod ad se at-
tinet, pariaque officia reddere uberius declaravit.

Exinde visum vestrae excellentiae, cum primum au-
dita in concilio est Decembris 19 styli veteris, huic
concilio proponere, veluti rationem quandam auspican-
dae arctioris hujus amicitiae, cujus facta turn a. vobis
mentio erat, uti certi ex suo corpore nominarentur, qui
ea quae attulisset excellentia vestra audirent, iis per-
pensis de eorum utilitate ad concilium referre quam
primum possint, cuivestro postulate utsatisfieret certos
ex suo numero concilium nominavit, qui excellentiam
vestram convenirent, quod et proinde factum est eorum-
que loco quae proponenda expectabantur, chartam illam
supradictam congressio ea protulit, ad quam responsum
hoc concilii est.

Cum parlamentum ea declaraverit, vestraque excel-
lentia progressum eum fecerit qui supradictus est, para-
tos nos esse, cum excellentia vestra in colloquium venire
iis de rebus, quas domini regis vestri nomine proposue-
ritis, tarn de amicitia jam pridem inita, quam de arctiore
ineunda, aut si quid a nobis hujus reipub. nomine in

784

LITERS SENATUS ANGLTCANI.

medium proferetur ; cumque ad singula ventum erit,
ita respondebimus, ut par est, naturaque rei postulabit.
Alba Aula, Martii 12, 1652.

Parlamentum Reipub. Anglle, serenissimo Principi
Frkderico Tertio Danije Regi, Sfc. Salutem.

Sereuissime et potentissime Rex ;

Literas vestrae majestatis, undevigesimo proximi
Decembris ad parlamentum reipub. Angliae ab arce
regia Haphnise datas, per virum nobilem Henricum
Willemsen Rosenwing de Ljsacker accepimus, eoque
animi aflfectu, quem res illic propositae merentur, liben-
tissime perlegimus, vestraeque majestati persuasum hoc
esse cupimus, eundem animum,eadem veteris amicitiae,
commercii, ac necessitudinis, quas Angliae cum Dania
per tot annos intercessit, continuandae et conservandae
studia, quas in majestate vestra sunt, in nobis quoque
esse ; baud nescientes, quamvis divinae Providentiae
visum sit, gentem hanc tarn benigne et placide respici-
enti receptam apud nos prioris regiminis formam in
melius mutare, easdem tamen utrinque rationes, eadem
in commune commoda, eundem mutuo usum atque
liberum commercium, quae pactiones priores et foedera
inter utramque nationem pepererunt, etiamnum du-
rare vimque priorem obtinere, utrasque etiam obligare,
ut communem dent operam, foedera ilia quam utilissima
sibi mutuo reddendo, ut amicitiam quoque propriorem
ac stabiliorem indies reddant ; cumque vestrae majestati
placuerit ea persequi consilia, quas in Uteris vestris
regiis scripta sunt, parlamentum eadem amplecti cum
alacritate omni ac fide paratum erit, eaque omnia pro
virili sua parte conferre, quae ilium ad finem conducere
arbitrabuntur ; sibique persuadent, majestatem vestram
bac de causa, ea itidem consilia captarum esse ad hanc
rempub. spectantia (cui etiam provisum pactis priori-
bus est) quas ad hasce res facere possint ab majestate
vestra nobis tarn cupientibus propositas. Parlamentum
interea majestati vestra? ac populo foelicitatem prospera
que omnia precatur.

Datis Westmonasterio, die April. An. Dom. 1652.
Sub Sigillo Pari am en ti subscripsit ejus
nomine atque autboritate Prolocutor
Parlamenti Reipub. Angliae.

Parlamentum Reipub. Anglic illustribus et magnificis
Hanseaticarum Civitatum Proconsulibus ac Sena-
toribus, Salutem.

Amplissimi, magnifici, et spectabiles Viri,
Amici charissimi ;
Parlamentum Reipubl. Angliae literas vestras sexto
decimo Januarii proxime elapsi datas, perque vestrum
publicum ministrum Leonem ab Aisema allatas, accepit
atque perlegit, eumque ex earum autboritate audivit,
qui et vestrarum civitatum erga hanc rempub. propen-
sum et amicum animum exposuit, et antiqua ilia inter
easdem amicitia ut porro maneat petivit. Parlamen-
tum itaque pro se testatur atque confirmat pergratum
sibi esse, pristinam illam amicitiam ac necessitudinem,
quae huic genti cum il lis civitatibus intercessit,-et rc-

novari ratamque permanere, seque fore paratum qua-
vis occasione commodum oblata quod verbis in se
recipit id reipsa solide prestare, eademque fide et in-
tegritate antiqui illi amici et foederati sui ut secum
agant expectat: quae autem praeterea residens vester
speciatim in mandatis habuit, cum ea ad concilium
status integra a nobis remissa fuerint, quaeque propo-
suisset ibidem consultata, responsum illic atque trans-
actum cum eo ita fuit, prout quidque maxime cum
aequalitate et ratione consentire visum est, quod et
residens vester renunciare ad vos poterit : cujus pru-
dentia et spectata probitas collata in eum a vobis pub-
lici muneris nota dignum praedicat.

Datis Westmonast. die April. An. Dom. 1652.

Sub Sigillo Parlamenti subscripsit, ej usque
nomine et autboritate, Prolocutor Parla-
menti Reipub. Angliae.

Parlamentum Reipub. Anglic ilhistri et magnifico
Civitatis Hamburgensis Senatui, Salutem.

Amplissimi, magnifici, et spectabiles Viri,
Amici charissimi ;
Parlamentum Reipub. Angliae literas vestras quinto
decimo Januarii proxime elapsi Hamburgo datas, per-
que nobilem virum Dominum Leonem ab Aisema
vestrum et caeterarum civitatum Hanseaticarum resi-
dentem allatas, accepit atque perlegit, eumque ex
earum autboritate audivit, et quae amplius ab vestra
civitate mandata speciatim habuit, de iis ad concilium
status remisit, quibus ut exciperent quae ab eo propo-
nerentur, deque iis quae justa et aequa viderentur, cum
eo quam primum transigerent, authores fuimus; quod
etiam exinde factum est. Utque parlamentum earum
rerum quae a vobis afFerentur debitam rationem sem-
per se esse habiturum ostendit, suumque erga vestram
civitatem singulare studium, misso illuc residente suo,
ibique manere jusso, testatum reddidit; ita vicissim
expectat, et merito quidem postulat, a vobis aequa reddi
iis in rebus quae hujus reipub. ex usu, ab suo dicto
residente suoque nomine vestrae civitati, antiquitus
amicae nobis et foederatae, vel jam exposita vel in pos-
terum exponenda erunt.

Westmonasterio, dat. die April. An. Dom. 1652.

Sub Sigillo Parlamenti subscripsit ejus no-
mine atque autboritate Prolocutor Parla-
menti Reipub. Angliae.

Concilium Status Reipublicce Anglic Serenissimo
Principi D. Ferdinando Secundo Magno Duci
HetrurIjE, Salutem.

Concilium Status cum a Carolo Longlando, qui
in portu celsitudinis vestrae Liburnensi mercatorum
Anglicorum negotia procurat, certius per literas fie-
ret, quatuordecim naves praesidiarias Foederatorum
Belgarum in eum portum nuper venisse, qui naves
Anglorum in ipso portu vestro aut incensuros se esse
aut depressuros minati palam sunt, vestramque sere-
nitatem, cujus fidem atque opem Angliae mcrca-
tores ibi commorantes imploraverant, Liburniensis

LITERS SENATUS ANGLTCANI.

785

praesidii praefecto mandasse, uti illis Anglorum na-
vibus auxilio esset, sui muneris atque officii judicavit
esse, uti celsitudinem vestrara certiorem faceret,
quam huic reipublicae gratissima sit benevolentia ilia
atque tutela, quam mercatoribus Anglis tam benigne
praebuistis, vestraeque celsitudini promittit atque in
se recipit mansuram apud se in omne tempus hu-
jus bene meriti gratiara, paratumque se omni occa-
sione fore parem amicitiam pariaque officia vestro
populo reipsa praestare, omniaque facere, quae conser-
vandae inter hanc gentem atque vestram solitae benevo-
lentiae, atque commercio possint conducere. Cumque
naves Fcederatarum Belgii Provinciarum inter ipsa de
fcedere colloquia a semetipsis oblata in classem nostram
summa cum perfidia non solum in ipsis stationibus
hostilia inceptaverint (quoin facinore DEUS, tanquam
arbiter justissimus, adversum se illis atque infensum
ostendit) verum etiam in exterorum portubus naves
mercatorum nostrorum capere aut demergere conatae
sint, necessarium etiam censuimus scriptum hoc parla-
menti reipublicae Angliae ad celsitudinem vestram una
mittere ; cujus emittendi occasionem dedere controver-
siae inter banc rempub. et Belgii provincias in praesen-
tia coortae. Ex quo celsitudo vestra facile perspiciat,
quam iniqua, quam contra fas omne atque jus gentium
facta illius populi in hanc rempub. extiterint, et quam
ex animo parlamentum studuerit, publicae pacis causa,
amicitiam eorum et societatem pristinam retinuisse.
Datis ab Alba Aula, Julii 29, 1652.

Subscripsit Concilii Nomine atque Authoritate
Concilii Praeses.

Ad Legatum Hispanicum.

Excellentissime Domine,
Concilium Status, deliberatione habitade ilia char-
tula quam 2J 'j£j£ 1652, ab excellentia vestra accepit,
turn etiam de ilia quam in concilio status cum audiretur
Te hujus mensis vestra exhibuit excellentia, ad binas
illas chartulas responsum hoc reddit : parlamentum
reipubl. Anglife firmam amicitiam bonamque pacem,
quae huic repub. est cum Hispaniarum regiamajestate,
conservandi percupidum, ex quo idem primum regis
praedicti animum eodem inclinare excellentia vestra
significavit, paratum semper fuisse earn utriusque gen-
tis bono quam maxime firmare ac stabilire. Idque
concilium status parlamenti nomine atque mandato
suis chartulis aliquoties excellentiae vestrae demonstra-
vit; et speciatim, prout excellentia vestra petiverat,
commissarios delegit, quae et excellentiam vestram
convenirent, ab eaque acciperent, quse ad predictum
finem conducentia proponerentur ; quo in conventu
eorum loco proponendorum visum est nobis generatim
quaedam, quasi futuro praevia colloquio", exhibere, de
quibus concilio videbatur, parlamentum qui suus esset
sensus chartis prioribus planum fecisse : tamen quo
cumulatius satisfieret, utque excellentiae vestrae nequa
dubitatio restaret iis de rebus quae turn proposuerat,
concilium in ea chartula quae ?o AprUis, data est, paratum
se' esse ostendit cum excellentia vestra in colloquium
venire iis de rebus quae a parte regiae majestatis prae-

dictse in mandatis haberet, tam de pristina amicitia
quam de actione futura, de iis etiam quae a nobis hujus
reipub. nomine exhiberentur; cumque ad singula veni-
retur ea, quae par esset, resque postularet, responsa
dare: ad quae visum est excellentiae vestrae nihilum
respondere neque per duos pene menses in ea re ulterius
progredi. Vestramque chartulam 2e jw', 1652, datam
concilium ex eo tempore primam ab excellentia vestra
accepit, in eaque hoc solum proponitis, uti pacis atque
foederis articuli inter Carolum regem nuperum ves-
trumque Dominum T\ Novembris 1630, pacti denud
percurrantur, utque ejus capita quaeque vel amplifi-
centur vel immutenter pro temporum et rerum alio
nunc statu, necnon regendas reipublicae forma immu-
tata, quod cum nihil amplius esset, quam quod et nos
in praedicta nostra chartula fo ApriiL summatim atque
dilucide significaveramus, expectabat concilium quos-
dam speciatim articulos ex eo foedere ab excellentia
vestra propositum iri, cum ea amplificatione, iisque
mutationibus, quarum facitis mentionem, cum alioqui
nobis impossible sit ullum aliud responsum hac de re
dare, quam quod jam dedimus. Verum cum excel-
lentia vestra ex charta sua novissima dilationem in
nos conferre videatur, concilium idcirco chartulam ves-
tram praedictam %jUnii datam, quodque in ea pro-
positum erat denuo inspexit, seque de eo quod illic
est propositum, priore ilia chartula excellentiae vestrae
plene satisfecisse arbitratur, cui et hoc solum potest
adjicere, se, cum excellentiae vestrae videbitur, vel ex
foederibus jam factis vel alio quovis modo ejusmodi ferre
conditiones, quae ad praesentem rerum ac temporum
statum erunt accommodatae, quibus a parte vestra fun-
dari amicitiam vultis, ea vobis responsa exinde redditu-
rum, quae ab se ad ea reddi aequum erit, quaeque parla-
mentum in eodem perseverare studio testentur, illibatam
atque firmam cum rege vestro domino amicitiam con-
servandis. Eaque ut augescat etiam, parlamentum
omnem honestam seque dignam operam pro se quidem
dabit.

Concilium praeterea sui officii ducit esse, excellen-
tiam vestram illius nostrae chartulae Januarii 30, 1651,
ad vos datae admoneri, cui cum excellentia vestra re-
sponsum nondum dederit, instamus proinde atque ex-
pectamus, ut parlamento, de qua illic re facta mentio
est, satisfactio detur.

Responsum Concilii Status ad Replicationem Domi-
norum Legatorum Extraordinariorum serenissimi
Regis Dani^e et NorwegIjE, Commissariis Concilii
traditam, ad Responsum Mud quod reddidit Conci-
lium ad quatuordecim eorum postulationes.

Pr2edictis Dominis Legatis ut satisfiat de responso
concilii ad quintum, sextum, septimum, octavum, et
nonum articulum, assentitur concilium huic sequenti
clausulas suo responsorum fine adjiciendae. Videlicet,
praeter illas colonias, insulas, portus et loca in partis
alterutrius ditione, ad quae loca ne quis negotiandi aut
commercii habendi causa accedat, lege cautum est, nisi
impetrata prius ejus partis licentia speciali, ad quam
ilia colonia, insula, portus, aut loca pertinuerint.

786

LITERS SENATUS ANGLIC ANI.

Receptio cujusquam in navera quae in flumina,portus,
aut sinus alterutrius partis compulsa erit navem illam
ulli exhibendue molestiae aut perscrutationi ex responso
concilii ad articulum undecimum obnoxiam non faciet,
quemadmodum prasdicti domini legati in replicatione
sua videntur intellexisse, praeterquam ubi ilia receptio
contra leges, statuta, aut morem illius loci est, in quo
ilia navis portum capesserit, qua in re videtur concilio
nihil statui quod durius sit, sed quod utriusque reipub.
saluti sit aeque conducibile.

Quod ad probandum cujusnam proprie naves et bona
ilia erunt, quae in naufragio ejici acciderint, concilium
existimat necesse esse jusjurandum dari in illis curiis,
quae ad hujusmodi causas aut jam sunt constitute aut
erunt constituendas, ubi qua ilia sibi vendicant audiri
singuli possint, et cuj usque jus cognosci ac dijudicari,
quod scriptis testimoniis, quae vulgo " certificata"
nuncupantur, tarn clare atque distincte fieri non potest,
unde multi scrupuli ac dubitationes existere poterunt,
multae etiam fraudes ac doli in illud genus probationis
irrepere, quod ne eveniat utriusque partis interest pro-
videre. Concilium etiam aequum esse arbitratur, definiri
certum ternpus, ante quod tempus qui justum earum
rerum dominum se esse non probaverit, excludetur ad
evitandas sine fine lites. Quod autem ad modum venun-
dandi ea bona quae ejecta in naufragio facile corrum-
puntur, visum est concilio eum modum proponere qui
ad lucernam dicitur, ut qui sit modus maxime probabilis
verum bonorum pretium eliciendi ad dominorum emo-
lumentum ; tamen si praedicti domini legati inventam
aliam rationem attulerint quae huic fini magis condu-
cere videbitur, per concilium non stabit quo minus id
fiat quod aequum erit: neque intelligitur ob hanc rem
huic tractationi moram afferendi occasio ulla praebeatur.

Quod autem ad eorum supplicium qui propositum
fcedus ruperint, concilium id adjecit, cujus in responso
suo ad articulum quartum decimum fit mentio ad majo-
rem ejus articuli efficaciam, ipsumque f'oedus eo firmius
atque diuturnius reddendum.

Ad clausulam articuli quarti decimi extremam quod
attinet respondere, non expedire censemus illis fcede-
ribus ac societatibus, quarum in praedictis responsis
facta est mentio, quaeque generatim duntaxat propo-
nuntur assensum nostrum exhibere antequam quales
ilbe sint, exploratius nobis fuerit, de quibus cum ex-
cellentiis vestris visum erit concilium certius facere, re-
sponsum expressius ad id reddere poterimus.

Rcplicatio Concilii Status ad responsum prcedictornm
Dominorum Legatorum (/nod ad senos articulos a
prcedicto Concilio nomine Reipub. Anglic exhibitos
est redditum.

Concilium, inspectis praedictorum dominorum lega-
torum diplomatis quibus collata in eos potestas est trans-
igendi cum parlamento aut ejus commissariis de iis
omnibus quae transigi expediverit, foederaque vetusta
renovandi novaque jungendi, existimabat quidem prse-
dictos dominos legatos ea authoritate esse prasditos, ut
et responsa dare possent, et omnia transigere, tarn quae
a parte hujus reipub. quam quae a parte Regis Daniae

et Norvvegiae ferrentur, adeoque responsa quae praedictis
dominis legatis ad primam, secundam, tertiam et quin-
tam concilii postulationem dare libuit haud expectabat,
quo factum erit, ut huic praesenti tractationi necessario
more afferatur, cum et in se aequissimum sit, et in con-
cilio deliberatum, foedus integrum tractando simul
complecti tarn de iis quae ad hanc rempublicam quam
quae ad regna Daniae et Norvvegiae spectant. Qua-
propter concilium enixe flagitat, ut excellentiae vestrae
respondere ad predictum nostrum primum, secundum,
tertium, et quintum postulatum velint.

Ad quartum articulum de portoriis Gluckstadii cum
ea jam antiquata sint, quemadmodum excellentiae
vestrae in responso meminerunt, instat concilium uti
eorum ilia antiquatio etiam per hoe foedus rata habea-
tur, ne forte in posterum revocentur.

Quod ad sextum articulum, qui de pyratica est, eum
quidem inseruit concilium ut qui ad utriusque com-
moda aeque pertineret, et ad commercium in commune
stabiliendum, quod a pyratis atque praedonibus per-
quam turbatur atque interrumpitur ; cumque responsum
dominorum legatorum de hoc articulo ad hostes tan-
tum referatur, mentionem piratarum nullam faciat,
concilium idcirco expressius responsum ad id petit.

Cumque praedicti domini legati in sua replicatione
ad responsum concilii et decimum suum articulum, et
ad eum concilii responsum praetermiserint, concilio ne-
cessarium visum est prioribus suis postulatis sequentem
hunc articulum adjungere.

Populum et incolas reipub. Angliae, qui negotia aut
commercium per ulla regna, regiones, aut ditionem
Regis Daniae et Norvvegiae habuerint portorii, tributi,
census, vectigalis aut stipendii cujusvis plus in poste-
rum non solvere aut alio quovis modo atque populus
foederatarum Belgii Provinciarum, aliave quaevis na-
tio externa minimum illic solvens mercaturamque fa-
ciens, si solvit aut solutura est, parique frui et aeque
ampla libertate privileges et immunitatibus, cum in
adventu, turn in reditu, et quamdiu illic commorabun-
tur, in piscatu etiam, mercatura, atque alio quocunque
modo, quo ullius exterae gentis populus in praedictis
regnis totaque ditione dicti Regis Daniae et Norwegias
fruitur aut frui queat; quibus itidem privilegiis popu-
lares Regis Daniae et Norvvegiae per omnes provincias
ac ditionem Reipublicae Angliae pariter fruentur.

Concilium Status Reipub. Anglic serenissimo Prin-
cipi Domino Ferdinando Secundo, Magno Dnci
HETRURiiE, Salutem.

Serenissime Princeps, Amice Charissime,
Consilium Status, cognito tam per oratorem celsitu-
dinis vestrae hie commorantem, quam per Carolum
Longlandum mercatorum Anglicorum negotia Liburni
procurantem, quanta cum benevolentia ac fide celsitudo
vestra navium Anglicarum in Liburniensem portum se
recipiendum tutelam susceperit, contra Belgarum naves
praedatorias exitium illis atque direptionem minitantes,
Uteris undetrigesimo Julii datas (quas ad celsitudinem
vestram, jamdudum pervenisse sperat) significavit
quam id sibi gratum acceptumque accidisset, eodem-

LITERS SENATUS ANGLICANI.

787

que tempore scriptum parlamenti reipublicae Angliae de
controversiis inter hanc rempublicam et Foederatas
Belgii Provincias in prsesentia exortis ad serenitatera
vestram una misit. C unique rursus per eundem Caro-
lum Longlandum concilium intellexerit, quae ulterius
mandata dederit celsitudo vestra de incolumitate atque
tutela navibus Anglicis praestanda, etiam Belgis, ne id
fieret, importune contra nitentibus, ne hanc quidem oc-
casionem praetereundam esse censuit, significandi rur-
sus celsitudini vestrae se vestram justitiam et singula-
rem in tutandis navibus suis constantiam cum plurimi
facere turn sibi etiam gratissimam habere. Quod cum
solidse amicitiae studiique vestri in hanc rempub. haud
leve indicium sit, persuadere sibi poterit celsitudo ves-
tra paria officia atque studia in nobis erga vestram cel-
situdinem nunquam se esse desideraturam. Quaeque
declarare possint quam nobis deliberatum sit earn ami-
citiam, quae huic reipub. cum vestra serenitate est,
quam constantissime atque diutissime pro virili nostra
parte conservare. Nos interim navibus nostris omni-
bus, quae vestros portus intraverint, disertis verbis man-
davimus, ut salutationes explosione tormentorum con-
suetas, omnemque honorem debitum vestrae celsitudini
exhibere meminerint.

Datis Alba Aula, Septcmb. 1652.

Et concilii sigillo deinde consign and is subscripsit

Concilii Prseses.

Ad Legatum Hispanicum Alphonsum de Cardenas.

Excellentissime Domine,
Liters excellentiae vestrae 1% Novembris 1652 datae,
ct a secretario vestro Novembris 8 redditae, una cum
duobus libellis supplicibus simul involutis, in concilio
recitatae sunt de navibus nimirum Samsone et San
Salvadore vulgo nominatis ; ad quas concilium respon-
sum hoc reddit : navem Anglicam praesidiariam, cum
in praedictas naves non in Dunis, ut scribit excellentia
vestra, sed in alto incidisset, tanquam hostium navem
preedae habitam in portum adduxisse; curiamque Am-
miralatus, ad quam proprie de causis hujusmodi attinet
cognoscere, illius causae cognitionem pro jure sibi
sumpsisse ; ubi singuli partis utriusque quorum id
interest ampliter et libere audientur, j usque suum
quisque obtinebit : vestrae porro excellentiae rogatum
ad illius curiae judices misimus, quo certiiis intelliga-
mus quousque iis de navibus in judicio processerint.
Quod simul ac nobis compertum erit, ea dari mandata
hac de re curabimus,quae et aequum erit, eteadignum
amicitia, quae huic reipublicae cum rege vestro inter-
cede, nee minus confidimus, regiam ejus majestatem
minime passurum esse, hujus reipublicae hostium bona
sub nomine ejus subjectorum elabi aut delitescere.
Subscripsit et concilii sigillum apponendum curavit
Gulielmus Masham, Concilii Praeses.
Datis ab Alba Aula, 11 Novemb. an. Dom. 1652.

Legato Hispaniensi.
Excellentissime Domine,
Allatum nuperad concilium est ab navarcho nostro
Bodileo navium hujus reipublicae ad Gaditanum mare
3 E

praefecto, se cum tribus aliis navibus praesidiariis post-
quam undecim Belgicarum impetum continuato bidui
certamine sustinuisset, ad portum Longonem vulgo
dictum ad sarcienda qusedam in eo praelio accepta
incommoda, easque res comparandas quae sibi ad pug-
nam opus essent, in portum Longonem vulgo dictum
se recepisse, ubi ejus loci prsefectus in eum caeterasque
sub ejus ductu naves omnia et justissimi et humanis-
simi simul viri officia implevit; cumque is locus in
ditione serenissimi regis Hispaniarum sit, concilium
certe singularem presidii illius humanitatem reipsa
cognitam arctioris amicitiae mutuae tarn auspicato
coeptae fructum uberem esse existimat ; suique adeo
officii ducit esse, ob acceptum tam opportuno benefi-
cium ejus majestati gratias agere, vestramque rogat
excellentiam, ut hoc regi suo serenissimo velit primo
quoque tempore significare, eique persuasum reddere,
parlamentum reipub. Angliae paratum semper fore,
paria amicitiae atque humanitatis officia oblata quavis
occasione referre.

Hat. Westmonasterio, 11 Nov. An. Dom. 1652.

Subscripsit et concilii sigillum apponendum curavit
Gulielmus Masham, Concilii Praeses.

Parlamentum Reipub. Angliae, Serenissimo Principi
D. Perdinando Secundo, Magno Duci Hetruri^e,
Salutem.

Serenissime Princeps, Amice Charissime,

Parlamentum reipub. Angliae literas vestrae celsi-
tudinis Augusti septimo decimo, Florentia datas, acce-
pit : in quivus de restitutione navis cujusdam agitur
oryza onustae, quae navis a capitaneo Cardio Liber-
niensi vendicatur. Et quamvis in nostra ammiralatus
curia contra predictum Cardium in ea causa sententia
judicum lata jam sit, et apud delegatos provocatio
turn penderet, tamen cum hoc celsitudo vestra petat,
parlamentum, quo tam amici principis benevolentiam
ac necessitudinem quanti faciat testificari possit, man-
davit quibus curae ea res est, ut navis ilia cum oryza,
vel saltern ejus justum pretium praedicto capitaneo Car-
dio reddatur; cujus mandati fructum procurator ejus
apud nos re ipsa jam percepit. Et quemadmodum cel-
situdo vestra, suum navibus Anglorum in portu Libur-
niensi patrocinium atque tutelam benigne prsebendo,
parlamentum sibi magnopere devinxit (cujus rei gestae
narratio tam ab oratore hie vestro, quam a Carolo
Longland mercatorum nostrorum illic procuratore, de-
lata nuper ad nos est) ita parlamentum summo vicissim
studio dabit operam, quotiescunque occasio dabitur, ut
sua omnia sincerae amicitice atque benevolentias officia
in celsitudinem vestram solide constare possint ; quam
adeo divinae benignitati atque tutelae commendatissi-
mam vult esse.

Datis Westmonasterio, die Novemb. 1652.

Subscripsit et sigillum reipub. apponendum curavit
Prolocutor Parlamenti Reipub. Angliae.

788

LITERiE SENATUS ANGLIC ANI.

Parlamentum Reipub. Anglic Serenissimo et Poten-
tissimo Principi Danijb Regi, fyc.

Serenissime et Potentissime Rex,
Parlamentum reipublicae Angliae postquam accepit
ab illius classis praefecto quae nuper ad Hafniam majes-
tatis vestrae portum missa est, ut navibus mercatorum
nostrorum inde redeuntibus domum praesidio esset;
praedictis navibus permissum non esse secum discedere ;
vemm illic majestatis vestrae jussu retineri; productis
etiam ab eo Uteris regis vestram ea in re sententiam
declarantibus, negat explicatas in iis Uteris rationes
cur naves illee retineantur ulla in parte sibi satisfacere :
ut igitur in re tanti plane momenti, quaeque ad pros-
perum utriusque gentis statum tantopere conducit,
sequuturo fortasse majori cuipiam incommodo maturius
occurratur, misit parlamentum virum illustrissimum et
spectatae fidei Richard una Bradshaw armigerum, Ham-
burgi oratorem, qui itidem ad majestatem vestram ora-
toris munus impleat, cum iis diserte mandatis, ut de
praedicto negotio agat : vestramque aded rogamus ma-
jestatem eidem velit viro et aurem benignam et fidem
amplam perhibere, quicquid super hoc negotio vestrae
majestati nostro nomine proposuerit : quam nos divinae
tutelae et providentiee commendatam volumus.

Datis Westmonasterio, 6 die Novemb. an. Dom. 1652.

Sub sigillo parlamenti ej usque nomine atque au-
thoritate subscripsit Prolocutor Parlamenti Rei-
publicae Anglite.

Parlamentum Reipub. Anglic Serenissimo Principi
Venetiarum Duci, Salutem.

Parlamentum reipublicae Angliae literas celsitudinis
vestrae, primo Junii 1652 datas, per Laurentium Palu-
tium accepit, ex quibus cum et vestrum, et senatus
propensum in hanc rempublicam animum prospiciat,
occasionem hanc suum vicissim erga serenissimam
rempublicam Venetam singulare studium ac benevo-
lentiam declarandi, libenter arripuit, quam et re ipsa
idque ex animo, demonstrare quoties usus venerit,
haudquaquam gravabitur, cui et omnes vel conser-
vandae vel etiam augendae amicitiae ususque mutui ra-
tiones in medium allatae erunt itidem acceptissimae,
vestraeque adeo celsitudini et Reipublicae Serenissimae
fausta omnia ac prospera exoptat atque precatur.

Datis Westmonasterio •, die Decemb. an. Dom. 1652.
Subscripsit et parlamenti sigillum imponendum
curavit Prolocutor Parlamenti Reipub. Angliae.

Parlamentum Reipub. Anglic Serenissimo Principi
Ferdinando Secundo, Hetrurle Magno Duci, Sa-
lutem.

Cum parlamentum reipub. Angliae antehac suis na-
varchiis atque praefectis navium ad loca sub vestrae
celsitudinis ditione appellentibus, etiam atque etiam
mandaverit, ut se pacate atque modeste gererent,
eaque qua decet observantia erga principem sere-
nissimum, cujus haec respub. et conservare amici-

tiam tantopere studeat, et tantis beneficiis affecta sit,
prorsus inopinatum sibi quidem accidit, quod a na-
varcho Appletono in Liburniensi portu insolentius
factum esse accepit ; eum nimirum ab eo vigili dum in
molestationem ageret, vim attulisse, idque turn con-
tra fidem atque obsequium huic reipublicae ab eo debi-
tum, turn contra observantiam atque honorem qui ves-
trae celsitudini sua in ditione jure optimo debetur: quam
rem totam sicuti gesta est, ex Uteris vestris 7 et 9 De-
cembris, Florentia datis, parlamentum intellexit; ube-
rius etiam per spectatissimum virum Almericum Sal-
vettum, vestrum hie residentem; atque vestrae celsitu-
dinis honorem, qui hac in re agi videtur, usque adeo
sibi commendatum habet, ut concilio status id negotii
dederit, uti literas navarcho Appletono quam primum
scribendas curaret, quibus is terrestri itinere confestim
hue advolare juberetur, insoliti hujus facti et extraor
dinarii rationem redditurus (quarum exemplum litera-
rum his inclusum una mittitur) qui ubi advenerit et
facti postulabitur, de eo id statutum iri pollicemur,
quod testificari possit se vestri juris violationem baud
minus moleste ferre, quam si ipsum jus suum violaretur.
Quinetiam de nave dicta Phcenice Liburni recuperata
consultatione habita, quae res a celsitudine vestra nec-
non ab oratore suo narratur atque urgetur, contra datam
a navarcho Appletono fidem f'uisse, qua obstrictus erat
ne Hollandos intra conspectum portus aut lanternae ado-
riretur, vestramque celsitudinem ea fiducia nixam, Hol-
landis fide data de incolumitate promisisse, debere
proinde eorum satisfactioni prospicere, quibus vestra
sub fide damnum datum est, parlamentum ab excellen-
tia vestra petit, ut hoc sibi persuasum habeat, hanc
rem, quemadmodum sine suo consilio aut mandato est
gesta, ita hoc etiam ab sua voluntate ac mente lon-
gissime abesse, ut celsitudo vestra ullo incommodo aut
honoris imminutione ex illo facto afficiatur: quin imo
se operam daturum, ut vobis satisfaciendi aliqua ratio
ineatur, prout sibi quaestione habita de re tota consti-
terit : quam ut plenius intelligere possit, ipsum navar-
chum Appletonum ab se audiri necessarium esse judi-
cat ; qui et eadem fide obstrictus erat, et ab excel-
lentia vestra creditur, ejusdem violationi saltern assen-
sisse ; praesertirn cum is tarn brevi sit ad nos reversu-
rus, atque ilium postquam parlamentum audiverit,
et cum dicto oratore vestro rationes amplius contulerit,
hac de re baud exigui sane momenti, earn sententiam
feret, quae et aequa erit, summaeque benevolentiae qua
celsitudinem vestram prosequitur consentanea, collatis
denique a vobis in se beneficiis haud indigna. De qua
ne interim dubitaret celsitudo vestra, literis per eundem
hunc tabellarium statim missis certiorem factam primo
quoque tempore volebat ; seque nullam occasionem
esse praetermissurum, qua possit re ipsa testari, vestram
amicitiam quanti faciat.

Datis Westmonasterio, 14 die Decembris,
an. Dom. 1652.

Subscripsit et parlamenti sigillum imprimendum
curavit, Prolocutor Parlamenti Reipub. Angliae.

LITERS SENAT US ANGLICANI.

789

Concilium Status Reip. Anglicans Serenissimo Prin-
cipi Frederico, Hceredi Norwegian, Duci Slesvici,
Holsatice, Starmatice, Ditmarsice, Comiti in Olden-
burgh et Delmenhorst, Salutem.

Quanquam sapientissimo Deo visum est rerum om-
nium moderatori clementissimo, praeter illud onus quod
nobis cum majoribus nostris commune imposuit, utpro
libertate nostra contra tyrannos honestissima bella gere-
remus, iis nos etiam auspiciis eaque divina ope prae illis
insigniter adjuvare, ut non solum civile bellum restrin-
guere,sed et causas ejus in futurum praecidere,nec non et
hostium externorum inopinatos impetus propulsare va-
luerimus, eundem tamen supremi numinis in nos favo-
rem ac benignitatem gratissimis quantum possumus
animis agnoscentes, non ita rerum nostrarum successi-
bus efFerimur, ut non singularem potius Dei justitiam
ac providentiam edocti, atque nosmet largiter experti,
et bellum omne quantum licet aversemur, et pacem
cum omnibus cupidissime amplectamur. Quemadmo-
dum igitur quae amicitia quaeque foederum jura nobis
cum populis quibuscunque ac principibus antiqua in-
tercessere, ea bactenus cuiquam nee violavimus priores,
nee violata voluimus, ita et celsitudo vestra, pro vetusta
sua cum Anglis et a majoribus accepta amicitia, pote-
nt certissima animi persuasione de nobis aequa omnia
atque arnica, et sibi et suis polliceri. Denique ut de-
lata a celsitudine vestra nobis sua studia atque officia
plurimi ut par est facimus, ita operam dabimus ut ne-
que nostra ullo tempore vel sibi vel suis deesse sentiat:
vestramque adeo celsitudinem omnipotentiae numini-
que Dei omnipotentis quam maxime commendatam
cupimus.

Datis in Alba Aula, die Julii, an. 1653.

Subscripsit et consilii sigillum imprimendum curavit,

Concilii Prasses.

Comiti Oldenburgico.

Illustrissime Domine,
Parlamentum reipub. Angliae plurimam salutem ab
amplitudine vestra officiosissime atque humanissime

i sibi dictam, per Hermannum Mylium, jurisconsultum
deputatum et consiliarium vestrum accepit : qui et fausta

i omnia parlamento reique Anglicae, vestro nomine pre-
catus est, et hujus reipub. amicitiam ut vobis sarta tecta
permaneret simul expetivit : literas etiam liberi comme-
atus, quibus vestrae ditionis populus eo tutius negotia-

i retur, navigaret, et commercia exerceret, nee non et
nostra ad publicos foris ministros mandata uti amplitu-
dini vestrae rebusque vestris, suis officiis atque consiliis
opifularentur, idem a nobis petivit. Nos et petitis
hisce libenter annuimus, et cum amicitiam, turn etiam
literas illas expetitas, illaque ad ministros publicos
mandata sub parlamenti sigillo concessimus. Et quan-
quam aliquot jam menses abierunt, ex quo vester pub-
licus minister ad nos primum accessit, ea tamen dilatio
neque ex eo orta est, quo nos petitioni, amplitudinis
vestrae nomine factae, assentiri gravaremur, neque quo
vester deputatus nos assidue sollicitare ullo tempore

destiterit, (qui certe omni cum diligentia, nee non offici-
osa simul instantia, ut confecto negotio, compos voti
dimitteretur, quotidie nos efflagitavit,) verura ex eo solum
accidit, quod maxima quidem et gravissima reipub.
negotia, quaeque ad earn vebementer pertinere, aut agi-
tarentur per boc totum fere tempus, aut transigerentur.
Qua de re dignitatem vestram illustriss. certiorem faci-
endam esse censuimus, ut ne quisdilationem hancseciis
interpretando, gravatim aut aegre impetratum hoc esse
existimet, quod a parlamento reipub. Angliae libentis-
sime concessum est. Cujus nomine consignare haec
jussus est,

Henricus Scobell, Clericus Parlam.

Parlamentum Reipub. Anglic Illustribus et Amplissi-
mis Consulibus, Scultetis, Landam. et Senatoribus
Cantonum Helvetia Evangelicorum, Tigurini, Ber-
nensis, Glaronensis, Basileensis, Schaffusiensisy Ab-
batiscellani, nee 7ion ejusdem Religionis Confcedera-
torum in Rhcetia, Geneves, Sanctogalli, Multusii, et
Sienna,, Amicis nostris charissimis, Salutem.

Literas vestras, illustres domini atque amici charis-
simi, Decembris 24, 1652, ad nos datas, accepimus,
omni humanitate, benevolentia, studioque erga nos
nostramque rempub. egregio refertas; quodque nobis
semper majus et antiquius debet esse, charitatem frater-
nam et vere christianam spirantes. Deoque imprimis
optimo maximo gratias agimus, qui vos totque vestras
civitates nobilissimas, non tam illis montium claustris
quam insita vestra fortitudine,pietate,et prudentissima
aequissimaque rerum civilium administratione, mutua
denique foederum fide circumvallatas atque munitas,
firmissimum universis ortbodoxis praesidium illis in locis
excitavit atque constituit : vos deinde, qui per omnem
Europam primi fere mortalium post invectas ab Aqui-
lone barbarorum regum tyrannidos, Deo vestram virtu-
tem prosperante, libertatem vobis peperistis, partam
haud minore prudentia ac moderatione, tot per annos
illibatam conservastis ; de nobis nostraque libertate
nuper vindicata tam praeclare sentire, tamque sinceros
evangelii cultores de nostro in orthodoxam fidem amore
ac studio, tam constanter persuaderi, id quidem longe
nobis gratissimum est. Quod autem ad pacem nos pie
sane et affectu, ut nobis est persuasissimum, vere chris-
tiano adhortamini, permagnum certe pondus apud nos
ea adhortatio habere debet; cum propter ipsam rem,
quam suadetis, maxime expetendam, turn propter sum-
mam etiam authoritatem, quae vobis prae caeteris hac in
parte merito tribuenda est, qui inter maximos circum-
quaque bellorum tumultus, et ipsi summam pacem
domi forisque tamdiu colitis, et aliis omnibus pacis co-
lendae simul hortatores et exemplum optimum extitistis;
cum id denique suadeatis, quod nos dedita opera, idque
haud semel, non tam nostris rationibus, quam univer-
sal rei evangelicae prospicientes, per legatos aliosque
publicos ministros petivimus, amicitiam nimirum et
arctissimum foedus cum foederatus Belgarum provinciis
feriendum. Veriim illi (sive ilia perpetuo nobis infesta,
regiis addicta partibus, tyrannidis et ipsa apud suos
affectatae comperta Arausiana factio potius dicenda est)

'90

LITERJE SENATUS ANGLICANI.

quo pacto legatos nostros, non de pace, sed de fraterna
amicitia ac foedere arctissimo venientes acceperint, quas
postea belli causas praebuerint, ut nos, inter ipsa lega-
torum suorum de foedere colloquia, instructa classe ni-
hil tale cogitantes, in ipsis navium stationibus nostris,
ultro lacesserint, ex illo a nobis ea de republice scripto,
et nunc una cum hisce literis ad vos misso, abunde in-
telligetis. Nos autem in id sedulo incumbimus, Deo
bene juvante, quamvis re bactemis tarn prospere gesta,
ut neque nostris quicquam viribusaut copiistribuamus,
sed uni omnia Deo, neque successibus insolenter effe-
ramur: eundemque animum retinemus conficiendae
justae atque honestae pacis omnes occasiones amplecti
paratissimum. Vos interim, illustres ac prnestantissimi
domini, quibus pium atque praeclarum hoc studium est,
solo evangelico amore impulsis, fratres inter se cer-
tantes componere atque conciliare, et omni apud ho-
mines laude digni, ccelestis illius pacificorum praemii
apud Deum baud dubie compotes futuri, cujus summae
benignitati atque gratiae vos vestrosque omnes ex animo
commendatos volumus, si qua in re vobis usui esse
possumus, ad omnia cum amicorum turn fratrum officia
promptissimi.

Datis Westmonasterio,die Octobris, an. Dom. 1653.
Subscripsit et parlamenti sigillum imprimendum
curavit Prolocutor parlamenti reipub. Anglioe.

Legato Hispanico.

Illustrissime Domine,
Cum graves ad nos allatae essent querelas Philippi
Noelli, Joannis Godalli, et societatis mercatorum in
Anglia Foyensium, navem quandam suam Annam
Foyensem dictam, navem Anglicam a sese instructam,
suis mercibus onustam, cum domum suam ad portum
Foyensem cursum teneret, circa festum Michaelis Arcb-
angeli, a nave quadam presidiaria Ostendensi, cui
praefuit Erasmus Bruerus, oppressam injuste et sine
causa captam fuisse, inque ea nautas indigne et barbare
tractatos, consilium status ea de re ad Marcbionem
Ledae scripsit, (quarum literarum exemplar amplitudini
vestrae una cum his mittimus) expectabatque ab eo sine
mora mandatum iri, ut ex jure et aequo ista in re quam
primum ageretur. Verum cum denuo praedictus No-
ellus una cum ilia societate graviter queratur, quamvis
literae nostrae Marchioni redditae fuerint, et mercatores
illi ab eo tempore se Brugas ad maritimarumcausarum
curiam contulerint, ibique jus suum suaeque causae
veritatem probaverint, justitiam tamen sibi denegari,
tamque inique secum agi, ut quamvis per tres amplius
menses cognitioni matura res fuerit, tamen ab ilia curia
se impetrare non posse ut sententiam tandem ferat;
quin navis eorum et bona nihilo minus retineantur,
seque per hanc moram in persequendo jure suo magnos
sumptus fecisse. Non ignorat amplitudo vcstra et juri
gentium et commercii et amicitiae, quae inter Anglos
et Flandros est, contrarium esse, ut navis aliquaOsten-
dcnsis navem aliquam Anglicam caperet, si quidem
mercibus Anglicis onusta Angliam petat ; quaeque ab
illo praefecto in nautas Anglicos inhumaniter ac barbare
commissa sunt poenam gravem mereri. Concilium

itaque hanc rem amplitudini vestrae commendat, petit-
que ut de ea in Flandriam scribere velitis, eamque
operam primo quoque tempore dare, ut ne hoc nego-
tium diutiiis extrahatur, sed uti ea justitia fiat, utprae-
dicta navis et bona, una, cum damnis, sumptibus et
fcenore quae Angli isti propter illam injustam intercep-
tionem sustinuerunt, authoritate curiae maritimae Bru-
gensis, aut alio modo bono iis reddantur, utque curetur
nequa ejusmodi interceptio deinceps fiat, quin amicitia
quae nostris hominibus cum Flandris intercedit sine
ulla violatione conservetur.

Obsignatum nomine et jussu concilii status parla-
menti authoritate constituti.

Marchioni JjEDM.

Illustrissime Domine,
Graves ad nos allatae sunt querelas, a Philippo
Noello, et Joanni Godallo, et societate mercatorum
Foyensium, de nave quadam sua, cui nomen Anna
Foyensis, quae cum esset navis Angelica, ab illis in-
structa, et ipsorum solummodo mercibus onusta, circiter
festum Michaelis Archangeli ad portum suum renavi-
gans, a nave praesidaria quae ad Ostendam pertinebat,
cujus erat praefectus Erasmus Bruerus, de improvise
capta f bit. Nuntiatum porro est, Ostendenses, cum in
sua potestate navis esset, nautas omnes nimis inhuma-
niter tractasse, accenso fune digitis admoto, et navis
magistrum undis immersisse, atque pcene suffocasse,
ut minime veram ab ipso confessionem extorquerent,
de navi atque mercimoniis illis, quasi Gallorum essent.
Quod tametsi magister ille caeterique socii navis firmi-
ter pernegabant, Ostendenses tamen, et navim et mer-
cedes in portum suum abduxerunt. Haec in curia
navali Angliae, inquisitione facta, testibusque adhibitis,
vera esse apparuere, ut ex autographis testimoniorum
quae cum his literis simul misimus manifesto liquebit.
Cum itaque ilia navis, Anna Foyensis dicta, atque
mercimonia omnia peculiariter vere ac proprie ad An-
glos pertineant, adeo ut nulla causa appareat cur
Ostendenses vel illam vel ea vi caperent, multo miniis
auferrent navis magistrum, aut societatem tarn dure
tractarent ; cumque secundum leges nationum atque
amicitiam inter Anglos Flandrosque, navim illam at-
que mercimonia reddi oporteat, magnopere petimus ab
excellentia vestra, ut jus suum Anglicani mature obti-
neant, atque illis satisfiat qui damnum acceperunt,
utque commercium, et amicitia quae inter Anglos Flan-
drosque est, diu atque firmiter conservetur.

Legato Hispanico.

Parlamentum reipublicae Angliae cum intelligat,
plurimos ex populo in hac urbe tarn excellentiae vestrae,
quam aliorum legatorum et ministrorum ab exteris
regionibus publicorum his versantium domos missae
audiendae causa frequentare, concilio status mandavit,
uti excellentiae vestrae significaret, cum hoc gentis
hujus legibus damnatum, ac in hac nostra republica
mali admodum exempli sit, offensionisque plenum,
ccnscre se, sui plane officii esse, ne quid tale dehinc

LITERJE SENATUS ANGLICANL

791

fiat providere; coetusque ejusraodi in futurum prorsus
interdicere. Qua de re excellentiam vestram admoni-
tam nunc esse cupimus, ut ne quem ex populo hujus
reipublicae missae audiendae causa suam in domum
postbacvelit admittere. Et quemadmodum parlamen-
tum diligenter curabit, ut legati jus et privilegia quae-
que vestrae excellentiae inviolata serventur, ita hoc sibi
persuasissimum habet, excellentiam vestram, quamdiu
hie commoratur, leges hujus reipub. perse suosve nolle
ullo modo violatas.

Summarium damnorum sinyulorum et haud fictorum
quibus Societas Anglicana multis Orientalis India
locis a Bclgica Societate affecta est.

I.

d.

  1. Damna ilia sedecim articulis com-
    prehensa et pridem exhibita, quorum
    summa est 298555 regiorum -§ quae est

monetae nostras .. _ _ _ 74638 15 0

  1. De Pularonis insulae fructibus
    satisfactionem dari postulamus ab
    anno 1622, ad hoc usque tempus, du-
    centies millenum reg-iorum -§- praeter
    dispendium futurum donee jus ditionis
    in illam insulam nobis restituatur eo
    rerum statu in quo fuit cum erepta
    nobis est, prout feed ere sancitum erat :

quod est nostras monetae - 50000 0 0

  1. Satisfactionem postulamus de om-
    nibus illis mercimoniis cibariis et ap-
    paratibus, qui ab agentibus societatis
    Belgiae apud Indos ablati sunt, aut iis
    traditi, aut ulli ex eorum navibus eo
    cursum tenentibus aut inde redeunti-
    bus, quorum summa est 80635 regio-

rum : nostras monetae - 20158 0 0

  1. Satisfactionem postulamus ob
    portoria mercium Belgicarum quae in
    Perside aut navibus impositae sunt, aut
    in terram expositae ab anno 1624, prout
    nobis a rege Persarum concessum erat,
    quae minoris aestimare non possum us

quam octogies millenis regiis - - 20000 0 0

  1. Satisfactionem postulamus ob
    quatuor aedes malitiosissime et ini-
    quissime Joccatrae incensas, una cum
    mercium apothecis repositoriis et appa-
    ratibus, cui rei praetor illic Belgicus
    occasionem dedit, de quibus omnibus ex
    eo ipso loco certiores postea facti sumus
    quam priores querelas exhibueramus ;
    cujus damni summa est ducenties mil-
    lenum regiorum - 50000 0 0

  2. Satisfactionem postulamus ob
    32899 libras piperis ex nave Endi-
    mione vi ablatas anno 1649, cujus

damni summa est - - - 6000 0 0

220796 15 0

Summarium damnorum aliquot particidarium quibus
etiam a Belgica Orientalis Indies Societate affecti
sumus.

I.

t. d.

  1. Propter damna quae per eosfeci-
    mus qui Bantamum obsederunt, unde
    factum est ut per sex annos continuos
    eo commercio exclusi simus, et conse-
    quenter occasione sexcenties mille re-
    gios in coemendo pipere locandi pro
    rata nostra portione, quo multas naves
    nostras in reditu onerare potuissemus,
    quo onere cum carerent passim per In-
    diae littora cariem traxere : interea sors
    nostra apud Indos quae vel pecuniae
    vel bonorum erat stipendio nautico
    commeatu alioque apparatu imminuta
    et exhausta est, adeo ut praedictae jac-
    turae haud minoris sestimari queant
    vicies centies et quater millenis regiis,

id est nostrae monetae - 600000 0 0

  1. Plura etiam propter damna ex
    amissa parte nostra debita fructuum in
    insulis Moluccis, Banda et Amboyna,
    ex quo tempore per caedem nostrorum
    ibi factam pulsi inde sumus ad usque
    illud tempus quo de jactura hac atque
    dispendio nobis satisfiat, quod spatium
    temporis ab anno 1622, ad hunc annum
    praesentem 1650, pro reditu anno 25000

librarum, annis 28, summam conficit 700000 0 0

  1. Reparationem insuper postula-
    mus centies et bis millenum nongento-
    rum quinquaginta novem regiorum
    Surattae, a. populo Mogulli nobis abla-
    torum, quos Belgae eum in modum tu-
    tati sunt, ut neque ex pecuniis neque
    ex bonis ejus populi quoe in ipsorum
    juncis seu navibus erant damna nostra
    resarcire possemus, quod quidem per-
    ficere et conati sumus et in manu
    nostra situm erat, nisi eos Belgae ini-
    quissime defendissent, quae pecunia
    amissa ad impensas faciendas jamdu-
    dum in Europa triplum peperisset:

quod nos aestimamus - - - 77020 0 0

  1. Ob portoria Persidis quorum di-
    midia pars ab rege Persarum Anglis
    concessa est anno 1624, quae usque ad
    annum 1629 supputata aestimatur oc-
    ties millenis regiis, quemadmodum
    prius exponitur qua ratione subducta
    quatuor mille librarum in annos sin-
    gulos praebere tenentur ab anno 1629,
    a quo unus et viginti anni sunt, atque

inde summa conficietur - 84000 0 0

Ab altero summario - 220796 15 0

Summa totalis - 1681816 15 0

Locus figurae Q

regii
Debitum ab eo tempore fcenus sortem ipsam longe superabit.


Colophon

This archival text follows the Internet Archive OCR witness for The prose works of John Milton; with an introductory review (London: Westley and Davis, 1834). Internet Archive metadata identifies the creators as John Milton and Robert Fletcher, records the Library of Congress as sponsor and contributor, and states that the Library of Congress is unaware of any copyright restrictions for this item.

The Internet Archive scanning wrapper and surrounding index matter were not included in the reading body. OCR spacing was lightly normalized for the Good Work Library, while the source witness's line structure and wording were otherwise preserved.

This is an archival source-text witness, not a Good Works Translation.

Compiled and formatted for the Good Work Library by the New Tianmu Anglican Church, 2026.

🌲