IA 1834 - Scriptum Domini Protectoris Contra Hispanos

✦ ─── ⟐ ─── ✦

IA 1834 Latin OCR Witness


SCRIPTUM

DOM. PROTECTORIS REIPUBLIC.E ANGLI^E, SCOTLE, HIBERNLE, &c.

EX CONSENSU ATQUE SENTENTIA CONCILII SUI EDITUM :

IN QUO HUJUS REIPUBLIC^E CAUSA CONTRA HISPANOS JUSTA ESSE DEMONSTRATOR.

Quibus causis adducti, quasdam insulas in Occiden-
tal! India, ab Hispanis jam antea occupatos, adorti
nuper simus, eas et justas esse et rationi quam maxime
consentaneas nemo est quin facile intelligat, qui modo
secum reputaverit, quemadmodum rex ille, ejusque
subditi erga gentem Anglicanam in illo tractu Ameri-
cano semper se g-esserint ; non aliumnempe ad modum
nisi perpetud plane bostilem ; qui modus sese gerendi
ab ipsis et initium habuit injustissimum, et ab eo tem-
pore contra gentium commune jus, contra foederum
peculiares inter Anglos atque Hispanos leges eadem
est prorsus ratione continuatus.

Fatendum quidem est Anglos, his annis proximis,
vel iniqua scquo animo fere pertulisse, vel se duntaxat
defendisse ; unde forsitan potest fieri, ut nonnulli de ilia
nuper in Occidentalem Indiam nostrae classis profecti-
one ita sentiant, quasi de bello a nobis ultro inccepto
atque illato, non quasi de eo, quod re quidem vera ab
Hispanis ipsis et primo ortum atque conflatum, et (quan-
quam haec respublica, quod in se erat, confirmandaa
pacis, et commercii iis in locis babendi causa nihil
prsetermisit) ab iisdem hactenus continuatum summoque
studio gestum reperietur: qui quoties oblata sibi oc-
casio est, nullam omnino justam ob causam, nulla in-
juria lacessiti, occidere, trucidare, imo sedatis nonnun-
quam animis obtruncare nostros illic homines, quos
visum est, bonis etiam atque fortunis direptis, co-
loniis habitationibusque deletis, navibus, si quas per
ilia maria offendunt, captis, hostium imo prsedonum in
numero habere non desinunt. Illius enim nominis op-
probrio omnes cujuscunque gentis, prseter se solos, afri-
ciunt, qui ilia maria navigare audeant. Neque hoc
alio jure aut meliore se facere intelligunt, quam Papas
nescio qua donatione nixi, et quod partes quasdam
illius occidentalis plagse ipsi primi omnium scrutati
sunt: quo nomine ac titulo novi illius orbis jus omne,
ac ditionem universam ad se solos pertinere conten-
dunt: de quo titulo sane quam absurdo copiosiiis di-
cendi locus erit, cum ad expendendas eas causas venie-

mus, cur Hispani exercere omne genus hostilitatis in
nostros illic homines usque eo licere sibi arbitrentur, ut
qui illas in oras aut tempestate appulsi, aut naufragio
cjecti, aliove simili casu delati sunt, eos non utcaptivos
ad vincula solum, sed in servitutem etiam redigant,
ipsi tamen ruptam sibi pacem etiam in Europa, etgra-
vissime violatam existiment, si Angli vicissim, paria
reddendi, resque suas repetendi causa, quicquam iis in
locis contra eos moliuntur.

Verum, etiamsi Hispanise regis apud nos legati,
Hispanica factione, quae semper in consilio regis
proximi, patrisque ejus plurimum potuit, confisi, siquid
Angli hoc in genere fecissent, levissimis de causis que-
rimonias et postulationes iniquas et ridiculas afferre
non dubitarint ; illi tamen reges, Hispanis licet nimium
addicti,suorum subditorum constringi noluerunt manus,
ubi Hispani suas esse solvendas existimarunt : imo
vim vi propulsare, et Hispanos, qui ad pacem iis in
locis servandam nerduci nullo modo potuerunt, in hos-
tium numero habere suis permiserunt. Adeo ut anno
circiter millesimo sexcentesimo et quadragesimo cum
haec res in concilio regis proximi agitata esset, postu-
laretque Hispanorum legatus ut naves quaedam in
American! profecturae, et in ostio fluminis vela jam fa-
cere paratos prohiberentur, propterea quod hostilitatis
in Hispanos illic exercendse potestate essent instructse,
simulque ipse jus commercii in Occidcntali India ha-
bendi postulantibus per consiliarios quosdam regis, ad
earn rem constitutes, Anglis denegaret, placuit ut illse
naves institutum iter suum persequerentur, quod et
factum est.

Hactenus praedicti reges subditis suis, bellum iis in
locis ob rationes suas privatim suscipientibus, non de-
fuerunt: tametsi, propter potentiam Hispanic83 fac-
tionis supradictaa, public^, pro eo ac debuerant, et ex-
istimatione gentis pristin a dignum erat, causam eorum
suscipere noluerunt. Et nobis certe contumeliosum
a3que et indignum fuisset, quibus largiente Deo, tot
naves ad omnem maritimi belli usum ornatsc atque in-

824

SCRIPTUM DOM. PROTECTORIS.

structae in promptu erant, si eas carie potius corrumpi
otiosas domi voluissemus, quam ad ulciscendum Ang-
lorum, quidni etiam dicam, Indorum sanguinem, ab
Hispanis tarn injuste tam inhumane totiesque fusum,
illis in locis usui esse : quandoquidem " Deus fecit ex
uno sanguine totam gentem hominum ut habitaret
super universa superficie terrae, definitis praestitutis
temporibus, et positis terminis habitationis eorum."
Et certe Deus, quocunque id tempore, cujuscunque id
manii administrandum sit, tanti sanguinis innocentis-
simi, tantarum caedium, quibus tot millia Indorum ab
Hispanis tam barbare occisa sunt, tantarum denique
injuriarum, quibus illse gentes misere sunt ab iisdem
vexatae atque oppressae, certissimas aliquando poenas
repetiturus est.

Verum ad communem bominum inter se necessitu-
dinem, quae fraterna sane est, quseque facit ut gravis-
simae et atrocissimas quorumvis mortaJium injuriae ad
reliquos omnes pertinere quodammodo videantur, ne-
cesse non est ut recurramus : cum ipsorum hominum
nostrorum factae caedes ac spoliationes satis causae quam-
obrem a nobis ilia nuper expeditio suscepta sit, satis-
que justam vindicandi materiam dederint : ut nequid
praeterea nostrarum in praesentia rationum, ut ne in
futurum etiam nostram ipsam sociorumque ineolumi-
tatem, eorum praesertim qui orthodoxam religionem
colunt, consideremus ; ut alias denique causas, quae
illam nobis expeditionem suaserunt, quasque nunc
sigillatim enumerare consilium non est, omittamus :
cum non causa? singulae, sed ipsius rei jus atque
aequitas declaranda nobis proponatur. Quod ut clarius
faciamus, et generatim dicta particulatim explicemus,
ad praeterita referre oculos paulisper oportebit : quse-
que inter Anglos atque Hispanos transacta sint, quo
statu res eorum utrinque, ad se mutud quod attinet,
fuerint, ex quo et perlustrata primo Occidentalis Indiae
ora, et reformata religio est, strictim percurrere. Quae
duae res maximae, cum eodem fere tempore accidis-
sent, permagnas ubique conversiones orbis terrarum
rebus attulere ; ad Anglos praesertim et Hispanos
quod spectat, qui diversam ab eo tempore et pene
contrariam res suas agendi rationcm secuti sunt.
Tametsi enim rex proximus, ejusque pater, adversis
ferme totius populi Anglicani studiis atque sententiis,
duo fcedera cum Hispanis quoquo modo sarserunt, di-
versi tamen illi utvorumque sensus ac studia ex diversa
religione nata, perpetuseque in Occidentali India con-
troversies, et Hispanorum simul, dum suis illic thesau-
ris metuunt, suspiciones de Anglis ab initio conceptae,
cum hujus reipublicae conatus in assequenda acquis
atque honestis conditionibus pace inutiles nuper reddi-
dere, turn praecipuas re vera causas Philippo secundo
praebuere, ut, regnante Elizabetha, antiquum lllud
diuquc inviolatum foedus, quod huic genti cum major-
ibus ejus, tam Burgundici quam Castellani generis
intercesserat, rumperet, et illato illi reginae bello, na-
tionem banc totam subigendam sibi proponeret, idque
ipsum anno supra millesimum quingentesimo octua-
gesimoque octavo (dum interea de pace stabilienda
agebatur) omni impetu aggrederetur : quod quidem in
Anglorum animis necesse est adhuc alte residere, neque

inde posse facile evelK. Et quanquam postea pax
quaedam et commercium in Europa fuit (quamvis ejus-
modi nunquam ut Anglorum quisquam suam profiteri
religionem in Hispanica ditione, aut sacra Biblia ha-
bere domi, ne in navi quidem ausus fuerit) in Occiden-
tali tamen India Hispanus nunquam ex eo tempore,
aut pacem esse aut commercium est passus; etiamsi in
illo foedere Henrici octavi regis Angliae, cum Carolo
quinto imperatore anno millesimo quingentesimo qua-
dragesimo secundo de utraque ilia re disertis verbis
convenisset ; in quo foedere nominatim pax atque libe-
rum commercium inter utrosque et utrorumque populos
per omnem alterutrius ditionem, portus, et territoria
quaecunque sancitum est, sine ulla Occidentalis Indiae
exceptione, quamvis illam tunc temporis imperator ille
obtineret.

Quod autem ad articulum pacis per universum ter-
rarum orbem colendae, is quidem articulus in omnibus
pacis foederibus, quae inter utramque gentem unquam
extitere, dilucide coutinetur, neque ulla de commercio
ullo in foedere exceptio habetur ante illud anni mil-
lesimi sexcentesimi quarti, cum quo foedus illud postre-
mum anni millesimi sexcentesimi trigesimi hac de re
per omnia consentit. In quibus duobus proximis foede-
ribus, per omnes atque singulos utriusque imperii fines
commercium convenit, " Quibus in locis ante bellum"
inter Philippum secundum Hispaniae regem, et Eliza-
bethan! Angliae reginam " fuit commercium juxta et
secundum usum et observantiam antiquorum foedcrum
et tractatuum ante" id tempus initorum.

Hsec ipsa fosderum verba sunt ; quae rem dubiam
relinquunt, atque ita rex Jacobus pacem cum Hispanis
quoquo modo conficere satis habuit, ciim eandem de
pace tractationem resumeret, quae paulo ante mortem
Elizabethae inchoata fuerat, in qua etiam tractatione
suis ilia deputatis inter caetera mandaverat, ut de com-
mercio libero in Occidentali India habendo instanter
agerent.

Verum rex Jacobus (qui pacis cum Hispanis facien-
dae admodum erat cupidus) ita istam clausulam relin-
quere contcntus erat, ut utrique parti earn suo modo
interpretandi facultas esset ; quanquam si ilia verba,
" usus et observantia antiquorum foederum et tracta-
tuum," sic intelligenda sunt (ut par est) juxta et secun-
dum id quod jure fieri debuit, non juxta et secundum
quod ex parte Hispanorum ad manifestissimam eorum
violationem factum est, quae Anglis querimoniarum,
utrisque dissidiorum materia perpetua erat, ex ipsis
antiquorum foederum disertis verbis clarissimum est,
per omnem Hispanorum ditionem, quaecunque ilia
esset, tam commercii quam pacis jus Anglis fuisse.

Caeterum si antiqua fcedera et pactiones servandi
ratio ab eorum manifesta violatione petenda est, ha-
bent Hispani obtentum aliquem sic interpretandi illam
in postremis foederibus clausulam, quasi commercium
illis in locis exciperet. Et tamen ad dimidiam usque
illius temporis partem quod inter supradictum foedus
1542, et initium belli a Philippo secundo contra
Elizabetham suscepti intercessit, quantum ipsis ex
rebus gestis intelligi potest, haud minus permitti illis
in locis quam prohiberi commercium apparet. At

SCRIPTUM DOM. PROTECTORIS.

825

posteaquam Hispani commercium omnino recusarunt, a
permutandis mercibus ad alternandos ictus ac vulnera
deventum est, tam ante bellum inter Philippum et Eli-
zabethara ortum, quam post pacem ab Jacobo rege
anno 1604 factam ; alteramque ab ejus filio anno 1630,
ita tamen ut hinc commercium per Europam non inter-
pellaretur; tametsi nunc primum Hispaniae rex, post
hanc nuper nostrarum rerum retentionem, eorum loco-
rum controversias ad haec etiam Europse loca propa-
gandas interpretatus est.

Verum neque in fccderum interpretatione, neque in
jure commercii ex illis fosderibus, aliave ratione ha-
bendi insistimus ; quasi in iis fundamenta hujus dis-
sidii jacienda necessarid sint, cum id clarissimis atque
evidentissimis rationibus nitatur, quod statim planum
faciemus. Sunt tamen ejusmodi nonnulla, quae, etsi
bellum iis fundari non ita necesse est, possunt, neque
injuria, impedimenta esse sanciendae pacis, aut instau-
randi saltern foederis, in quo ea non conceduntur, vel
quae in prioribus pactis concessa sunt, vel non imme-
rito expectari queunt. Quod etiam pro responso esse
potest ad id quod quaeritur, quare, quandoquidem an-
tiqua foedera cum aliis omnibus populis redintegravi-
mus, idem cum Hispaniae rege non fecimus ; neque
continuo nos in conditionibus foederis dextrum ejus
oculum, multoque minus ambos (quod objicitur) ejus
oculos postulasse, si crudelissimae inquisitioni obnoxii
esse, ubi commercium permissum est, noluimus, dan-
dum que nobis commercium institimus, unde, neque per
antiqua foedera, neque communijure, excludendisumus.
Tametsi enim rex Hispanic id sumpsit sibi ut nobis
commercii leges flnesque praescriberet, Romani ponti-
ficis lege quadam fretus, qua is omne commercium
cum Turcis, Judaeis, aliisque infidelibus vetat,* eoque
nomine etiam pacis tempore naves ejus bellicae aliis
etiam in locis prasterquam in India Occidentali nostras
naves eeperunt et expilarunt, et quanquam simili papae
autboritate ej usque donationis titulo jus in Indos sibi
vendicat, perinde quasi sibi jure essent subjecti, etiam
illi, qui neque in potestate neque in fide ejus sunt, nos
tamen authoritatem ejusmodi nullam neque in papa,
neque in Hispanise rege agnoscimus, ut possit vel
Indis jus libertatis suae, vel nobis concessum naturae
gentiumque legibus jus versandi cum illis, et commer-
cium babendi adimere, cum iis praesertim, ut supra
diximus, qui in potestate ac ditione regis Hispaniae
non sunt.

Alterum impedimentum renovandi foederis cum His-
panis manifestum est atque insigne, nee non ejus-
modi, ut legatis ac ministris publicis in Hispanicam
ditionem vel de amicitia vel de alio quovis inter utram-

  • Gulielmus Steplianus Bristoleusis, aliique mercatores aliquot Londi-
    nenses anno 1606 et 1607, cum per orani Mauritanias tribus cum navibus
    commercium cum illis populis haberent, Hispanias regis naves, quas per
    illa litora prasdabantur, eas nactas in Saphio et Sanctas Crucis statione,
    dum in anchoris ibi stabant, diripuerunt; hac sola ratione reddita,
    "Nolle regem dominum suum cum infidelibus commercium permittere :"
    quorum damna ampliusduobus millibus librarum asstimata sunt.

t Hoc constat ex Uteris parlamenti, prolocutoris manu obsignatis, ad
Hispanias regem mense Januario 1650, his verbis ; " Majestatem tamen
vestram rogatam volumus insistimusque, uti justitias publicas tandem sa-
tisfiat super casde Antonii Aschatn residentis nostri flagitiosa, eo magis
quod post istius modi f'acinoris auctores merito supplicio affectos, in aulam
vestram regiam oratorem nostrum non dubitabimus delegare, ea expositu-
rum quas non minus majestati vestrae poterunt inservire, quam rei nostras
publicse. Ex adverso, si nos sanguinem ilium tot circumstantiis insigni-
tum inultum pateremur, coram Deo unico liberatore perennique miseri-
cordiarum nostrarum fonte, et coram natione Anglicanae participes nos
tore criminis necesse est ; Pracipue si aliuin adhuc Anglum in illud veli-

que rempublicam negotio missis, fiduciam omnem in-
columitatis praecidat, ubi rex opinionibus ejusmodi
obstrictus est, ut per eas legatis et ministris publicis,
ne in summo vitae periculo versentur, incolumitatem a
sicariis praestare non possit : quorum jus, ut principum
rerumque publicarum usus inter se, et amicitia conser-
vetur, gentium jure semper inviolabile est existimatum,
iisque asylis multo sanctius, quorum privilegia (autho-
ritate pontificis et Romanae ecclesiae fuudata) adhibita
hactenus fuere ad eludendam vim legum atque justitiae,
quam exequendam subinde poposcimus in interfectores
Dom. Antonii Ascbami, qui idcirco missus ab hac re-
publica in Hispaniam fuit, ut usum et amicitiam inter
utramque gentem procuraret ac stabiliret. Cujus
barbarae caedis nulla satisfactio, nullum supplicium
neque sumptum est, neque impetrari unquam potuit,
quam vis a fparlamento postularetur, ej usque no-
mine a concilio status vehementer ac saepius esset
flagitatum. Quod quidem foederis inter utramque
gentem renovandi continuatum hactenus impedimen-
tum atque justissimum fuit, immo vero (pro eo quod
ab aliis nationibus factitatum est) justa belli causa
censeri potuit.

Quod autem ad controversias in Occidentali India
exortas, cum tam in ipsa continente quam in insulis
coloniae nobis quoque sint Americanae, easque jure non
deteriore, immo meliore possideamus quam Hispani
suarum ullas obtineant, parique jure ea maria navigare
nobis liberum sit, sine ulla tamen causa, nulla prorsus
injuria laesi (idque ubi de commercio controversia nulla
versata est) tamen perpetuo colonias nostras hostiliter
invaserant, nostros homines interfecerunt, naves eepe-
runt, bona diripuerunt, aedificia stationesque vastarunt,
nostros populares captivos in servitutem abduxerunt;
atque haec facere non destiterunt ad illud usque tempus
in quo hanc nuper ex peditionem contra eos suscepimus.

Ob quam causam, contra quam antehac in hujusmodi
occasione fieri consuevit, ubique fere ditionis Hispa-
nicae naves nostras negotiatoresque omnes retinuerunt,
eorumque bona proscripserunt ; adeo ut, sive ad Ame-
ricana, sive ad Europam oculos convertamus, belli au-
thores ipsi soli existimandi sunt, quaeque ex eo caedes
atque incommoda sequi poterunt iis omnibus causam
ipsi praebuisse.

Exempla perpetuae crudelissimaeque hostilitatis in
Occidentali India, etiam pacis tempore ab Hispanis in
Anglos edita, et ab anno 1604, cum ab Jacobo rege
coagmentata pax est, usque dum rursus bellum erupit,
et ab ea pace quae anno 1630, proxime facta est, ad
hanc usque diem permulta sunt perque inhumana et
cruentarj pauca attulisse satis habebimus.

mus regnum mittere, ubi fas est impune trucidari. Nos vero tanti assti-
mamus majestatem vestram, ut non r'acile simus credituri potentiam ves-
tram regiam in ditionibus ipsi subjectis alienae cuipiam potentiae subjectam
esse.

1 Navis quasdam Ulyssis nomine insignita%cum per oram Guianaemer-
caturam faceret, et mercatores ac nauUe adducti fide ac jurejurando Ber-
rei illius loci praar'ecti, in terram exissent, eorum tamen triginta capti et
in custodiam traditi sunt: scribit deinde ad mercatorem praefectus se qui-
dem triginta ex suis nautis cepisse, ideoquod nonnulli exteri, qui mercan-
di causa illuc appulerant, viginti millibus ducatis ipsum fraudaverant ;
quos nummos si sibi misisset, remissurum se ei omnes suos juravit, et com-
mercii potestatem facturum. ]\lercator partim numerato, partim mercium
aestimatione optatam ei sumniam mittit: quam cum praer'ectus Berreus
accepisset, alligatos ad arbores illos homines triginta strangulari jussit,
excepto solo chirurgo qui ad sanandum praer'ecti morbum asservatus est.
Haec redemptio aliis cum damnis ibi datis septem millibus librarum aesti-
mata est.

826

SCRIPTUM DOM. PROTECTORIS.

Post factam pacem anno 1605, navis Maria dicta,
Arabrosio Birch mag-istro, ad septentrionalem Hispa-
niolae orain in Occidentali India mercaturas faciebat;
magister, cum a sacerdote quodam patre Joanne, sic
enim nominabatur, cum sex sociis, tuti et liberi com-
mercii promissis allectus esset ut in terram videndarum
mercium quarundam causa egrederetur, et Hispani
duodecim ad Anglicanas merces inspiciendas in navem
ascenderent, dum Angli suas merces ostendunt nihil
doli metuentes, dante signum ab littore sacerdote, His-
pani, educta quisque sica, omnes in navi Anglos jugu-
larunt, praeter duos duntaxat qui in mare desiluerunt;
caeteri in terra exquisitis cruciatibus necati sunt ; ma-
gister ipse exutus vestibus et ad arborem alligatus,
nudus muscarum morsibus expositus est ; ubi post horas
viginti Nigrita quidam, audito hominis ejulatu, acce-
dens, jam ante moribundum lancea transfixit : navis
haec cum mercibus quinque milibus et quadringentis
libris aestimata est.

Alia navis, cui nomen Arcuariae, eodem anno ad Sanc-
tum Dominicum capta est, nautasque omnes interfecti :
haec navis mille trecentis libris aestimata est.

Alia navis dicta Amicitia Londinensis, cum navigio
suo, a Lodovico Fajardo, classis regiae Hispaniensis
navarcho, capta est, navis cum bonis omnibus publi-
cata, mercatores ac nautici in mare demersi, praeter
unum puerum, qui ad serviendum est servatus: haec
navis cum navigio quinquies mille et quingentis libris
aestimata est.

Ex alia navi, cui nomen The Scorn, cum omnes
nautae, Hispanorum dejerationibus confisi, in terram
egressi essent, omnes tamen alligati ad arbores et stran-
gulati sunt. Ubi mercatores et navem et bona omnia
amiscrunt, mille quingentis libris aestimata.

  • Anno 1606 navis, cui nomen Neptunus, ad Tortu-
    gam ab Hispanorum navibus praedatoriis capta est,
    quatuor millibus et trecentis libris aestimata.

Eodem anno navis alia, quae Alauda nominata est, a
Lodovico Fajardo capta, et cum toto onere publicata
est; quae quatuor millibus quingentis et septuaginta
libris est aestimata.

f Navis alia, cui nomen Castor et Pollux, ab His-
panis ad Floridam capta est, qui et earn publicarunt,
nautasque omnes vel necaverunt, vel in servitute re-
tinuerunt, nihil enim de iis postea est auditum : haec
navis cum suo onere quindecim mille libris aestimata
est.

Anno 1608, navis Plimouthensis Richarda nomina-
ta, cujus praefectus erat Henricus Challins, domini
Pophami, summi Angliaejusticiarii, Ferdinandi Gorges,
ordinis equestris, aliorumque sumptibus instructa, ut
Virginiam peteret, ad australem Canariarum insularum
partem vi tempestatum delata, cum inde cursum ad
destinatam oram tenuisset, sub latitudine 27 graduum
in undecim naves Hispanicas ab Sancto Dominico re-
deuntes forte incidit; quae ipsam ceperunt, et quan-
quam praefectus navis diploma regium protulit, quo se
expediret, tamen navis cum bonis publica facta est,

  • Joannes Davis duo navigia cum omnibus bonis amisit, interfectis
    eorum omnibus nautis, ad illius navigations interitum, unde trium mil-
    Jinm et quingentarum librarum jacturam fecit.

\ Alia navis inercatorum quorundam Londinensium, (cujus magister

ipse crudeliter habitus, et ad triremes missus. Unde
amplius duo mille et quingentae librae sunt amissae.

Simile quiddam navi alteri, cui nomen The Ayde,
factum est a Lodovico Fajardo captae, obtentu amicitiae ;
haec item cum bonis publicata est, omnesque nautae
ad triremes abducti; ubi nonnulli fustibus ad necem
pulsati sunt, quod remigium recusassent. Quae navis
et boua, Hispanis ipsis aestimantibus, septem millibus
librarum aestimata sunt.

Eodem anno navis alia, Anna Gallant appellata,
magistro Gulielmo Curry, cum ad Hispaniolam merca-
turas faceret, similiter et navis et bona publica facta
sunt, omnesque nautae suspendio necati, assutis unicui-
que ad ludibrium chartulis, in quibus erat scriptum,
" Cur hue venistis ?" Haec navis cum onere octo milli-
bus librarum aestimata est.

Haec exempla satis ostendunt, cujusmodi nobis pa-
cem Hispani in Occidentali India temporibus Jacobi
servarunt ; qui rex diligentissime curavit vel potius
pertimuit ne pax cum iis dirimeretur. Ejusmodi hos-
tilia plene et cruenta vestigia, ab ilia etiam proxima
pace, quae anno 1630 confecta est, ad hanc usque diem,
persequi licet.

De iis coloniis, quae, ab hujus nationis nobilibus qui-
busdam viris, in insulam Catelinam (ab his Providen-
tiae dictam) et in insulam Tortugam (ab iisdem Asso-
ciations dictam) deductae sunt, primum dicemus. Has
autem anno circiter 1629, cum essent incolarum et pe-
corum omnino vacuae, indicto inter Anglos et Hispanos
tunc temporis bello, ab Anglis occupatae sunt atque
possessae. Sequente anno pace inter utramque gentem
facta, cum de iis insulis haudquaquam ab Hispanis in
feedere exciperetur, Carolus rex, non impediri se hac
pace arbitratus, suo diplomate, quod et magno sigillo
Angliae signatum erat, supradictam insulam Providen-
tiae, simul et alias vicinas ditionis esse suae declaravit ;
easque nobilibus quibusdam viris eorumque haeredibus
possidendas concessit; et sequente anno ad Tortugam
usque insulam concessionem illam extendit.

Et quanquam supradicti coloni, ejusdem regis con-
cessione in earum insularum possessionem venerant,
eaque concessio jure optimo fundata erat, primum na-
turae, eo quod neque Hispani, neque alii quicunque in
eorum locorum possessione essent, deinde belli, quan-
doquidem belli tempore occupatae sunt, et in pacis arti-
culis nequaquam exceptae, unde extinguijus Hispano-
rum (si quod illic juris habuissent) ipsorum assensu, ex
secundo proximi foederis articulo, sequitur ; quanquam
etiam neque supradicta colonorum societas, nee suorum
quisqnam ullo suo facto justam offensionis causam vel
Hispaniae regi, vel Hispanorum cuiquam praebuerat,
donee priores ipsi naves nostras atque colonias vi in-
vasissent, et Anglorum haud paucos, incensis etiam
eorum aedificiis ac sedibus, interfecissent ; Hispani
tamen, cum nullam iis in locis pacem servare statuis-
sent, circa 22 Januarii 1632, nulla injuria lacessiti,
navem quandam societatis, cui nomen Flos Marinus,
ab insula Providentiae redeuntem, inter Tortugam et

erat Joannes Lock,) a classe Hispanorum ad insulam Tortugam capta est,
propterea quod mercaturam fecisset, et arbores cecidisset; oh id navis est
publicata, et nautuorum plerique morte multati, reliqui ad triremes danv
nati : hie quinque millium et trecentarum librarum jactura facta est.

SCRIPTUM DOM. PROTECTORY.

827

Floridae caput hostiliter aggressi sunt, in qua pugna
nommllos in ea navi occiderunt, alios vulnerarunt.

Post haec anno circiter 1634, Tortuga insula ab His-
panis cum quatuor navibus oppugnata est, cum ab
Anglis nulla injuria exorta esset: in qua oppugna-
tione sexaginta vel amplius occisi sunt, multi sauciati
ac capti, sedes deletae, domus incensae, bona haud parvi
pretii ab Hispanis asportata, Angli penitus ex ea in-
sula dejecti, quorum alii suspendio sublati, alii Hava-
nam abducti in servitute miserrima retenti sunt ; unus
prae caeteris, cui nomen Grymes, qui in Tortuga bom-
bardarius fuerat, crudeliter est trucidatus ; pars ad de-
sertam quandam insulam confugiens, cui Sanctae Crucis
nomen est, ab Hispanis, qui eo etiam cum tribus na-
vibus longis fugientes persequebantur, oppugnata
mense Martio 1636, quadraginta occisi, reliqui capti et
crudelissime accepti.

Anno 1635 Julii 24, Hispani duabus navibus magnis
unaque longa advecti in Providentiae quoque insulam
impetum fecerunt, compluriumque horarum spatio
praelium ibi commiserunt; et turn quidem rejecti sunt,
et ab inccepto desistere coacti ; donee idem rursus ten-
tantes circa annum 1640, cum duodecim navibus mag-
nis et minoribus, quarum praetoriae Armadillo Cartha-
ginensi nomen erat, ex majoribus regiae classis argen-
tariae triremibus, cuni magnum militum numerum in
terram exposuissent, totius insulae expugnationem
polliciti sibi sunt, venim, baud parvo accepto incom-
modo, repulsi denuo recesserunt. Altera tamen classe
instructa paulo post cum revertissent, coloni dissidiis
laborantes, non tam qua se ratione defenderent, quam
quibus conditionibus commodissime se dederent, cogi-
tarunt, quas, tradita demum insula, facile impetrave-
runt. Sed insula hoc modo et colonis erepta est, et
reipublicae, illis octoginta amplius millium librarum
damno dato, buic detrimento et ignominia publica
simul accepta. Ita in Hispanorum potestatem cum
esset redacta, navis quaedam, quae vectores aliquot ab
Nova Anglia in earn insulam transmigrantes advexerat,
intra ictum bombardarum callide perducta est (ignora-
bat enim earn insulam in Hispanorum potestate jam
esse) nee sine permagno discrimine ac difficultate se
extricavit, amisso etiam navis magistro, viro probissi-
mo, quern ictus tormenti ab insula displosi transverbe-
ravit.

Nee contend intra fines Americanos bostilitati suos in
illius colonies socios modum statuere Hispani, in bis
etiam partibus Europae eandem in eos exercuerunt :
anno enim 1638 Decembris 25, navis quaedam ejusdem
societatis, Providentiae nomine insignita, cui Thomas
Newman praefectus erat a promontorio Dengioleucis
duabus in ipsa Angliae ora a Sprengfeldio Dunkirkanae
navis praedatoriae praefecto oppugnata atque capta est ;
Dunkirkam deinde adducta ; ubi navis onera retenta
sunt; (quae multorum etiam illic aestimatione triginta
millium librarum summam conficere existimabantur ;)
Anglorum autem partim occisi, partim vulnerati, caeteri
postquam in ipsa navi sua barbare atque inhumane
essent habiti, Dunkirkam abrepti haud melius accepti

  • Similiter etiam factum fuerat eodem in portu navi cuidam Joannis

sunt, donee rationem aliquam profugiendi invenissent.
Et quamvis supradicti socii satisfactionem omnibus
modis postulassent, rexque proximus per residentem
suum Dom. Balthasarum Gerberium,perque literas tam
sua manu, quam a secretario Coco scriptas, eorum no-
mine reparationem poposcisset, nullam tamen neque
bonorum restitutionem, neque ob ea ut compensatio ulla
fieret, impetrare potuerunt.

Sunt et alia recentioris et acerbioris etiam memoriae
exempla, illud nempe Sanctae Crucis ab Hispanis a
Portorico provectis oppugnatae anno circiter 1651, in-
sulae quidem antea non habitatae ; illo autem tempore
colonia Anglorum, duce Nicolao Philips, earn tenuit ;
qui cum centum circiter colonis ab Hispanis crudeliter
occisus est ; qui etiam naves in portu occuparuut, sedes
diripuerunt, vastarunt, et funditus exciderunt. Cumque
plures quos occiderent invenire non possent (cum inco-
larum pars alia in silvas profugisset) Hispani Portori-
cum reversi iis miseris et fame propemodum confectis
reliquiis ad alias vicinas insulas recipiendi sese, illam-
que Sanctae Crucis penitus deserendi, spatium dedere.
Sed brevi post tempore Hispani ad pervestigandum et
quasi venandum eos qui in silvas sese abdiderant, re-
verterunt: verum illi ex manibus eorum efFugiendi, et
in alias insulas dilabendi, rationem aliquam invene-
runt.

Eodem anno 1651, navis quacdam Joannis Turneri,
cum esset in portum Cumanag*otae vehementioribus
ventis appulsa, ab illius loci prasfecto occupata, et cum
omnionere in fiscum redacta est.

  • Similiter factum est navi et bonis capitanei Cranlei.

Et anno 1650 navis quaedam Samuelis Wilson, quae
Barbados insulas petebat, equis onusta, in alto capta et
Havanam abducta est; navis et bona publicata, nauta-
rum plerique in custodiam traditi, et mancipiorum
more in munimentis operas dare coacti.

Similia experti sunt nautae cujusdam navis Barnsta-
pulensis, annis abhinc circiter duobus, quae navis cum
prope Hispaniolam, dum a coloniis quibusdam nostris
in insulis Caribiis reverteret, rimas agere coepisset un-
damque accipere, nautae ejus in scapha sibi consulere
coacti ad littus evaserunt, ubi omnes captivi facti, man-
cipiorum ritu, in munimentis operas dare cogebantur.

His, aliisque permultis hujusmodi exemplis, quae
omnia recitare nimis longum esset, manifestissimum
est Hispaniae regem eique subjectos arbitrari, se nulla
pacis conditione nobis praestanda illis in regionibus ob-
ligari: cum et omne genus hostilitatis in nos exercere,
immo graviora hostilitate, consueverint, eaque inhuma-
nitas, qua illic Anglos tractare solent, usque eo a pacis
legibus aliena sit, ut ne belli quidem legibus non in-
ternecini convenire videatur. In illo tamen Hispanias
regis embargo, quo mercatorum nostrorum naves ac
bona proscribi ac retineri imperat, in Anglos culpa
omnis confertur ; quasi " fcedifragos" nimirum "et
sacrosanctae pacis atque commercii liberi violatores,
tam religiose," ut ipse ait, " ab se servati ; idque tam
inopinata atque professa hostilitate fecisse nos, ut urbera
Sancti Dominici in Hispaniola insula oppugnare ado-

Blaudi.cui picefectus erat Nicolaus Philippus.

828

SCRIPTUM DOM. PROTECTORIS.

riremur." Quod solum causae affertur, quamobrem
Anglorum bona in Hispania proscribantur, negotiato-
resque retineantur: quanquam et boc praedicata ejus
humanitate exaggeratum est, " Se nostras classes in

  • portus suos, quoscunque ingredi aut attingere com-
    modum nobis fuisset, amice recepisse; neque ministros
    suos exegisse rigide a nobis illos pacis articulos inter
    utramque coronam sancitos, qui cum amplius sex vel
    octo navibus bellicis intrare portus utrinque vetant."

Verum quemadmodum ipse, dum base dicit, classes
nostras omni commisso ac foederis violatione illis in
portubus absolvit, cum, siquid ejusmodi, quod objici-
tur, factum et condonatum sit, id ipsius et ministrorum
suorum permissu ac bona venia sit factum, et quemad-
modum luce clarius est non eum gratuito tam facilem
fuisse, si, quanta a classibus nostris momenta suis ra-
tionibus accesserint, secum cogitet, ita e coutrario rex
ille ej usque ministri, quas ipse commemorat, pactiones
minime sane observarunt ; quarum articulo vigesimo
tertio tam diserte cautum est, " Si contingat ut displi-
centiae" inter utramque rempublicam " oriantur, ut
subditi bine inde ita ea de re admoneantur ; ut sex
menses a tempore monitionis babeant ad transportandas
merces suas, nulla interea arrestatione, interruptione,
aut damno personarum aut mercium suarum faciendis
vel dandis." Qua in re rex ille exiguam sane pactio-
num illarum, quas contra nos profert, in ilia nuper
nostrarum rerum proscriptione rationem habuit. Quod
autem in eo edicto declarat, hostilitatem in Occiden-
tali India exortam, his in partibus violationem pacis
liberique commercii habendam esse, nova, adeoque alia
plane interpretatio est, atque hactenus ab utravis re-
publica in medium unquam allata est: tametsi hocde-
clarandi occasiones utrinque non defuere.

Verum cum Hispanise rex ipse et verbis et re ipsa
declaraverit pacis articulos intelligi sic debere, efficitur
bine ut tot contra Anglos iis in regionibus hostiliter
factis et ab ipso primum exortis, et ab ipso tempore
proxime percussi foederis, ut supradictum est, hue usque
continuatis, ab se primo soluta sacra amicitiae vincula
ipse se coarguisse videatur. Quae res tam clara per se
et manifesta est, ut adversaries nostros certe ipsos pu-
duerit in hac controversia factum negare, de jure potius
nobiscum disceptaturos ; quemadmodum scilicet His-
panioe rex, inter titulos suos, regis Indiarum titulum
sibi sumpsit, ita universam Indiam, mareque Indicum
tam Boreale quam Australe suam esse propriam di-
tionem, hostesque omnes et piratas esse, qui ejus injussu
illuc accesserint. Quod si ita esset, et nos et omnes
caoterae nationes, quicquid iis in locis possidemus, ei
rclinquere ac reddere, et, reductis coloniis nostris, in-
j jpae sibi faclae veniam petere deberemus. Verum si
/ationem ac veritatem illius tituli altius inspiciamus,
tenui admodum atque infirmo eum niti fundamento
comperiemus, quo tanta contentionum ac belli moles
superstruenda sit, quantam hanc verisimile estfuturam.

Duplex titulus praefertur, papam videlicet ea loca do-
nasse, scque primes omnium perlustrasse : ad primum

  • At vero navarchus noster Swanleius in Sicilia non ita est amice in
    portu Drepani acceptus, ubi anno 1653, circa mensem .lunium navis ejus,
    cui nomen Henricus Bonaventura, una cum Hollandica navi magna et
    opultntissima, cui nomen Petro, quam ceperat, prodttione Hispanici pra>

quod attinet, scimus papam in donandis regnis ac regi-
onibus liberalissimum semper fuisse, illi interea dissi-
millimum cujus vicarium se esse profitetur, qui ne hoc
quidem tantulum sibi sumere volebat, ut in dividendis
haereditatibus constitui se judicem pateretur, nedum ut
suo arbitrio cuiquam donaret, quemadmodum Angliam,
Hiberniam, aliaque regna papa largitus est. Verum
nos authoritatem in eo istiusmodi nullam agnoscimus,
neque gentem ullam usque adeo mentis inopem existi-
mamus, ut in eo tantam authoritatem inesse credat ;
vel Hispani ipsi ut credant, aut essent assensuri, si ab
iis papa tantum abjudicasset quantum largitus est.
Quod si Galli atque alii, qui authoritatem papalem in
ecclesiasticis rebus agnoscunt, hunc Hispanorum titu-
lum pro nihilo habent, nos ut de eo aliter sentiamus non
est expectandum, adeoque hoc relinquimus, response
ampliore prorsus indignum.

Sed neque alter titulus majoris est ponderis; quasi
vero, si Hispani paucas quasdam Americae partes primi
perscrutati sunt, insulisque aliquot, fluminibus, ac pro-
montoriis nomina imposuere, idcirco novi illius orbis
dominium jure sibi acquisivissent. Verum imaginarius
ej usmodi titulus tali preescriptione nix us sine possessione
jus aliquod verum aut legitimum creare non potest.
Jus optimum tenendi Americanis in locis quod quisque
habet, est coloniarum deductio, et possessio vel ubi
nulli omnino incolae fuere, vel, sicubi fuere, eorum as-
sensu, vel saltern in desertis quibusdam suarum regio-
num etincultis locis, quibus vel colendis vel habitandis
ipsi non sufficiant; quandoquidem Deus terram homi-
num usibus creavit, praecepitque iis ut universam im-
plerent.

Hoc si verum est, quemadmodum Hispani iniquis-
simo jure parta illic obtinere invenientur ; cum omnia
invitis incolis, et quasi ex ipsis eorum visceribus sibi
acquisiverint, quorum sanguine suum imperium illic
fundarunt, magnasque insulas et regiones totas non
reperere quidem desertas sed reddidere, indigenis om-
nibus eradicatis, ita Angli, quae illic habent, jure op-
timo possederint; easque nominatim insulas in quibus
Hispani colonias eorum oppugnarunt atque delerunt ;
quae aut incolas omnino non habuere, aut si ab Hispanis
interfectos, desertae etiam ab iisdem et sine cultoribus
relictae sunt: adeo ut naturae gentiumque jure occu-
pantibus quibusvis eas et possidentibus cedant; juxta
illud in legibus notissimum, " Quae nullius sunt et pro
derelictis habentur, cedunt occupanti." Quanquam si
Hispanos expulissemus iis locis in quae nostras colo-
nias deduximus, unde ipsi priiis incolas radicitus ex-
turbaverunt, nos tanquam occisionum et injuriarum
illius populi ultores meliore jure regiones illas obtinu-
issemus, quam oppressores ejusdem et interfectores.
Cum autem nostrae coloniae iis in locis fuerint, ubi
neque indigenae neque Hispani possessionem ullam
tenuerunt, neque babitationes ullas aut pecora post se
reliquerant, aliamve rem, quae possitullo modojus pos-
scssionis retinere, tanto evidentius jus nostrum iis in
locis fuit, et Hispanorum injuriae nobis illatae tante

fecti, qui ei loco pracerat, a septem navibus Hollandicis junioris Trumpii
ductU, in ipso portu, non longiCls a munimentis quamsclopi minoris ictus
ferri potuit, oppressa est ; unde mercatores, quorum ilia navis fuit, plus
sexagmta ti ibus milhbus librarum amiserunt.

SCRIPTUM DOM. PROTECTORY.

829

apertiores ; iis praesertim in locis quae indicti utrinque
belli tempore occupata sunt (quo in genere Providcntiae
insula atque Tortugae fuit) quas si Hispani suas esse
ullo priore tituio necdum prolato ostendere potuissent,
tamen cum in pacis proximae tractatione id non fecerint,
per secundum ejus articulum talem omnem praetextum
ipsi sibi in posterum amputarunt, j usque ipsi suum, si
quod erat, extinxerunt.

Hoc argumentum copiosius tractare nihil attinet ;
neque est quisquam rerum peritus quin facile perspiciat,
quam inanes atque infirmse sint istae rationes, quibus
innixus Hispanus tam immensi tractus imperium arro-
gare sibi soli non dubitat. Verum id egimus, ut ob-
tentuum istorum debilitatem paucis aperiremus, quibus
Hispani, quicquid in nos indigne atque atrociter in
Occidentali India commiserunt, defendere conantur ;
mancipations, suspendia, demersiones, cruciatusque
nostrorum hominum ac neces, navium ac bonorum
spoliationes, coloniarum summa in pace depopulations,
idque nulla prorsus injuria affecti, ut Anglicana gens,
quoties haec tam acerba atque atrocia in suum sangui-
nem, et ejusdem orthodoxae fidci cultores, perpetrata
meminerit, non naves bellicas sed decus suum omne
obsolescere et interire cogitet, si his indignissimis
modis tractari sese diutiiis aequo animo patiatur ; neque
solum tanta ac tam opulenta orbis terrarum parte contra
jus legesque gentium communes ab omni libero com-
mercio excludi, verum etiam pro piratis atque praedoni-
bus haberi, eodemque supplicio plecti, si ilia maria
navigare, si vel aspicere vel aspirare, si deuique vel
cum nostris ibi coloniis usum aliquem aut commercium
habere ausa fuerit.

De inquisitione Hispanica sanguinaria nihil dicimus,
inimicitiarum causa universis protestantibus communi;
neque de tot seminariis sacerdotum ac jesuitarum An-
glicorum sub Hispanico patrocinio nidulantium, ofFen-
sionis causa et periculi gravissimi huic reipublicae
propria; cum propositum nobis potissimum sit contro-
versiarum in Occidentali India nostrarum causas et
rationes exponere. Hoc vero aequioribus cunctis et
incorruptis rerum aestimatoribus planum fecisse confi-
dimus, necessitatem, existimationem, justitiam ad hanc
nuper susceptam expeditionem nos evocasse ; necessita-
tem, bellandum enim necessarid est, si per Hispanos
pacem colere non licet; existimationem atque j ustitiam,
neutra enim harum nobis constare poterit, si injurias
tam inhumanas atque intolerandas impune civibus
nostris ac popularibus inferri desides patiemur, quales
in Occidentali India illatas iis esse demonstravimus.

Et certe parum vident, qui de consiliis ac rationibus
Hispanicisconjecturamcapiunt exea persona ac specie
quam in praesentia suarum rerum inclinatio induere
versus nos in his orbis terras partibus coegit; quasi
non nunc mens eadem, iidem sensus animorum ac ratio-
num suarum sint, qui turn fuere, cum anno 1588 subju-

gare hanc totam insulam suumque sub imperium ac
ditionem subjungere affectabant, immo quasi ex hoc
immutato apud nos rerum statu formaque reipublicae
non accensa potius eorum in nos odia auctaeque sus-
piciones sint. Quod si haec opportunitas, quae, propter
nunnulla quacdam quae nuper acciderunt, ineundi rati-
onem aliquam, qua ab hoc tam vetere et implacato
religionis nostras ac patriae hoste nobismetipsis (Deo
bene juvante) consulere possimus, occasionem forte"
suppeditaverit, praetermissa fuerit, fieri poterit ut eas
vires facile sit recuperaturus (animus enim certe illi
neque unquam deerit neque deesse poterit) ex quibus
intolerandus aeque et formidabilis reddi possit atque
antea fuerit. Nos interea si injurias tam immanes in
Occidentali India sine satisfactione ulla aut vindicta
nostris fieri, si excludi nos omnes ab ilia tam insigni
orbis terrarum parte, si infestum atque inveteratum
hostem nostrum (pace praesertim cum Batavis jam
facta) ingentes illos ab Occidentali India thesauros,
quibus praesentia incommodasarcire possit, nostra pace
domum deportare, resque suas in eum rursus locum
restituere patiemur, quo eandem iterum possit delibera-
tionem suscipere, quam anno 1588 habuit, " Utrum
fuisset consultius ad recuperandas Belgii fcederatas
provincias initium facere ab Anglia, an ab illis ad sub-
igendam Angliam," proculdubio non minus multas
immo plures causas excogitabit, cur potius ab Anglia
initium sit faciendum : Quern finem ut assequantur
ullo tempore ea consilia, si Deus permitteret, expectare
merito possemus, ut in nos primos, in omnes denique
ubicunque protestantes, exerceatur quod restat occidio-
nis illius immanissimae, quam fratres nostri in Alpinis
vallibus passi nuper sunt : qua?, si illorum miserorum
editis querimoniis orthodoxorum credendum sit, per
illos fraterculos, missionarios quos vocant, Hispanicae
aulae consiliis informata primitus ac designata erat.

His omnibus animadversis, speramus quidem fore,
ut omnes Angli, praesertim sinceri, privatas adversus
se mutuo inimicitias deposituri sint, suisque propriis
commodis potius renunciaturi quam propter cupiditatem
lucri, haud ita multi, ex mercaturis illis faciendi (quod
non nisi inhonestis conditionibus et quodammodo im-
probis parari, et aliunde etiam suppeditari poterit)
multorum adolescentiam negotiatorum animas, ex iis
conditionibus quibus nunc in Hispania negotiantur et
degunt, summo periculo, sicuti faciunt, objecturi, vi-
tamque et fortunas multorum in America fratrum Chris-
tianorum, hujus denique nationis totius agi existimati-
onem passuri ; quodque gravissimum est, oblatis sibi
a Deo ad gloriam ipsius, regnumque Christi amplifi-
candum opportunitates praeclarissimas ex manibus di-
missuri. Quae quidem non dubitamus quin, remotis
quae veritati penitus inspiciendae officiunt, expeditionis
nuper nostras in Occidentalem Indiam contra Hispanos
susceptae potissimum fuisse finem appareat.


Colophon

This archival text follows the Internet Archive OCR witness for The prose works of John Milton; with an introductory review (London: Westley and Davis, 1834). Internet Archive metadata identifies the creators as John Milton and Robert Fletcher, records the Library of Congress as sponsor and contributor, and states that the Library of Congress is unaware of any copyright restrictions for this item.

The Internet Archive scanning wrapper and surrounding index matter were not included in the reading body. OCR spacing was lightly normalized for the Good Work Library, while the source witness's line structure and wording were otherwise preserved.

This is an archival source-text witness, not a Good Works Translation.

Compiled and formatted for the Good Work Library by the New Tianmu Anglican Church, 2026.

🌲